장음표시 사용
151쪽
I o Lib. I. De generatisne e cciri f.
calorem,& reliquas permanere postquam producta sunt: ergσhabent primum esse suet productionis; in quo verum est dicere,
nunc primo calor est in aqua, & immediate ante non erat, &necesse est habere aliquam intensionem , quia non est produ-eibilis qualitas in subiecto,sine aliqua perfectione, & ideo nec sine aliqua intesione:ergo datur prima intensio qualitatis apud
Aristotelem, qua non est alia minor ; quare haec erit minima. Probatur etiam ratione primo, quia dum primo producitur I calor in aqua, i prius non erat certum est expelli frigus per primum non esse, ita ut verum sit dicere, nunc non est frigus in aqua,& immediate ante non erat,non quidem totaliter, sed secudum aliquam eius partem,quia cum expellatur successistri euidens est in eodem instanti adhuc multum stigoris permanere in ea.Si igitur verum est nunc, aliquid frigoris expulsuia esse ab aqua:ergo verum erit in eodem instanti aliquid caloriscile introductum in ea.Probatur consequentia, quia non expellitur unum contrarium,nisi ad introductionem alterius;sed illud caloris non potest introduci,nisi per motum, vel mutationem instantali eam: ergo necesse est dari primum esse motus
alterationis,ut asserit Sonetinas,vel mutationem instantaneam praecedentem eumdem motum alterationis, per quam producatur calor minimus secundum intensionem, ut asserit Toletus.Secundo,si talis intensio minima simul, & primo producta non datur,sed quaelibet intensio qualitatis est diuisibilis in infinitum,sequitur nec dari qualitatem ita remissam,quin remis -sior alia in infinitum detur. Ex quo etiam infertur remissionem procedere in infinitum,& ita nullum terminum,uel finem habere,sed postquam semel incipit; esse perpetua versus finem, quod est absurdum.Probatur haec ultima consequentia , nam si intensio caloris versus paruitatem est diuisibilis in infinitas partes proportionales, ergo diuisio eius procedit in i itum, sed sicut diuiditur,sie etiam corrumpitur per remissionem prapartes non aequales,quia iam daretur vltima, & haec esset ma-Xime remissa,vltra quam non daretur alia remissior, & conse quenter minima intensio eiusdem caloris, ultra quam non daretur minor: ergo fit remissio qualitatis per partes proportionales,sicut eius diuisio. Vnde sicut diuisio eius procedit in infinitum, & ideo nullum terminum habere potest, ita remissio
Secunda opinio duo asserit. Primum,qualitates secundum intensionem habere terminum intrinsecum magnitudinis naturaliter,sed per potentiam Dei absolutam posse intendi in infinitum. Secundum , versus paruiralem quoque nullum habere
152쪽
eexminum siue intensionis.Itaque quantum ad terminum manni tosiriis conuenit cum Seoto in uno,& disteri in alio;coue-Hic quidem in eo quod tribuit eis terminum intrinsecum ma-griticidinis naturaliter ι disteri vero secundum potentiam Deiatis Iotam,quo pacto etiam Scotus concedit eis eumdem terminum intrinsecum.Secunda vero opinio negat hoc modo h here talem terminum, sed existimat signato quocumque termino posse ultra illum intendi in infinitum. 4antum ad terminum vero paruitatis omnino contraria est Scoto,& alijs.Sed
eam sequuntur Sotus.2. lib. Phys. q. .art. 3. concl. S.CDUmb. ibidem q. I .Franciscus Suarius. Σ. tomo suae Methaph. disp. s.
sect & moderni fere omnes, & videtur nobis probabilior, dc sequenda. Probatur primum, quod de potentia Dei absoluta non habeant terminum intrinsecum magnitudinis,sed dato quocumque gradu intensionis , possint habere maiorem in infinitum hac ratione.Dato quocumque gradu intensionis,non repugnat habere maiorem ex parte diuinae potentia nec ex parte ipsius. met quai tatis, nec ex eapacitate subiecti: ergo semper potest crescere intensio,quod est nullum habere terminum intrinsecumanagnitudinis. Antecedens ex Parte diuinae potentiae eui . dens est sed probatur ex parte ipsiutinet qualitaris, quia intensio eth perfectio quaedam aecidentalis eius, non pertinens ais essentialia praedicata,sed solum ad entitatem,in qua fundantur ut superius ostendimus:ergo quatumcumque crescat intensio, non variantur essentialia praedicata eiusdem qualitatis: quate non repugnat essentiae eius quaelibet intensio quantumcumque . magna,sed maior poterit dari semper in infinitum; hac parte.Quod vero non repugnet ex parte subiecti probatur, quia
licet rapacitas subiecti sit finita in ordine ad essentiam qualitatis,sicut essentia ipsa finita est ; nihilominus scut essentiae
qualitatis finitae non repugnat maior intensio in infinitum, quia non variat essentiam eius,ita capacitati subiecti, ad quam tantia qualitatis ordinatur, non repugnat quaecumque inten- ,
sio qualitatis finita, quia rapacitas subiis proportio lux
Probatur deinde secundum, quod intenso qualitatis non Isahabeat terminum intrinsecum paruitatis,ita ut via generati sis producatur qualitas sub minima intensione, qua non sit dabilis minor alia,sed necessarium esse, ut quacumque intensione data prius sit producta sub minori in infinitum. Primon illo principio Aristotelis,quod habetur 6. lib.Physic. cap.s ' s .in omni motu proprie sumpto, nec dari primam
153쪽
342 Lib. LDegeneratione vir corrupi.
Partem,nec primum mutatum esse,ex parte principii ,sed ante quamlibet parte dari mutatum ei se indivisibile, & ante quodlibet mutatum esse dari parte motus, & ideo nec dati primam
partem motus, nec primum mutatum esse , sed solum habere initiativum extrinsecum, nempe contrariam qualitatem , aqua moueri incipit corpus. Ex quo ita arguo. Alteratio est proprie motus a contrario in contrarium , per quem fit qualitas, & intensio qualitatis est idem motus, per quem incipit qualitas produci,quia non potest produci de novo, quin pro- , 'dueatur cum aliqua intesione:ergo non datur prima pars qualitatis producta quoad intensionem. Probatur consequentia, quia paries termini per motum producti correspondent partibus motus,per quas producuntur, & indivisibilia termini in- diuifibilibus motus: sed non datur prima pars motus inten- sonis,nec primum mutatum esse:ergo nec dabitur prima pars , ' qualitatis quoad intensionem, nec primum indivisibile eius, sed ante quamlibet intensionem quantumlibet paruam datur minor in infinitum. Secundo probatur, qu a motus intensi nis realitor est continuus, ut superius probauimus, es qualitas etiam quoad intensionem habet latitudinim continuatam
suis proprijs indivisibilibus; sed repugnat continuo ha eminimam partem,cum quaelibet pars eius sit diuisibilis in infinitum' ergo repugnat dari minimam intensionem qualitatis, , quin sit dabilis alia minor in infinitum. Istae rationes emea- citer probant aduersus sonZinatam asserentem minimam illam qualitatem quoad intensonem produci per motum. Sed obatur duabus alijs, quod non sit naturaliter producibilis Iu oer alterationem instantaneam. Primo, quia quilibet gradus, qualitatis productae quantumcumque paruae intensionis diuisibilis est secundum eamdem intensionem , & ideo suam habet latitudinem,non minus, quam alij gradus maioris intensionis,& praeterea habet contrarium sine cuius expulsione non
potest' produci in subiecto,ut calor non potest produci in aqua
sine expulsione frigoris: ergo non potest naturaliter produci 'in instanti,sed necessario successive, sicut caeteri gradus maio- tis intensionis. Probatur eonsequentia, quia propter has duas causas latum repugnat quemlibet alium gradum eiusdem qualitatis produci in instanti, vel per murationem instantaneam. Vnde si primus gradus caloris potest produci per alterationem instantaneam naturaliter, quilibet alius gradus eodem modo produci poterit, & ita fiet alteratio in instantibus temporis per mutationes instantaneas, ac per minima , unde noti
erit motus continuus; quod ostendimus esse talam.Sed respondet
154쪽
Cap. IIII. Tractat. IIL VIL. I 3
4 et Toletus qualitatem habere distinctam productionem ab . intensione,ita ut alia sit alteratio, per quam producitur secundum entitalcm,vel stibi tantiam,ab ea pcr quam intenditur ; Mideo per primam alterationem instantaneam praecedentem motum intensionis produci qualitatem simpliciter ,& simul, non succcstiue in subiecto,& sic producta vocatur minima diciturque consiliere in indivisibili, quia caret omni intensione, ratione cuius est diuisibilis. H. aec tamen solutio supponit falsum, nempe quest productio qualitatis in iubiecto sit distincta realiter ab omni eius intensione. Quod vero idem sit motus malis,per quem producitur in subiccto , & per quem producitur cum aliqua intensione;sic ostendo : impossibi re est produci qualitatem in subiecto extenso , quin producatur cum aliqua extensione ad partes eius;ergo impossibile est , quod producatur sine aliqua intentione : antecedens euidens est, quia pars subiecti,in qua producitur, extensa, ac diuisibilis est: rgo qualitas in ea producta habet este extensum , &diuisibile :& ita producta est, ut prius sit producta in medietate illius partis agenti proxima,quam in alia medietate remota.Consequentia vero sic probatur, agens naturale agit Vni formiter deformiter in subiectum extentum, in quo inhaeret cotrarium;ita ut prius,& sortius agat in partem magis sibi propinquam , quam in remotiorem ergo perluctiorem effectum producit in ea,& consequenter intensiorem,qtiam in remotiori, quod verum est de ualibet parte propinquiori in infinitum rergo repugnat pro-uci qualitatent,quin producatur cum aliqua intensione. Secundo, quia si minima qualitas producitur per mutationem instantaneam praecedentem motum : ergo falsum erit principium illud ex Aristotele adductum,quod non detur primum mutatum este in motu,1 ed ante quodlibet mutatum este
detur pars motus. Probatur consequentia, quia per illam mutationem instantancam verum est mutatum esse mobile, & ta men nondum mouetur ergo datur mutatum elle ante motum:
i quod repugnat,quia mutatum este non est alifid, quam mobile peruenille ad talem partem, vel gradum termini acquisiti, ad quam non peruenit, nisi per motui .ergo repugnat dari mutatum e1le praecedens totii motu .Et si dicatur mutatu cit. motus, hoc est indivisibile terminatiuum , vel continuatiumn
partium eius, non polle praeccdere totum motum, bene tamen mutatum esse per mutationem instantaneam ,& Aristotelem solum loqui de mutato esse motus, non de alio , quare non erit contra doctrinam Aristi utelis ponere minima in qualitatem acquisitam per in .itationem praecedentem motumi in inst iu
155쪽
44 Lib.I. Degeneratisne ct corrupi.
in instanti,quod est ultimum non esse ei uidem motus. Contrahoe est,quog in caeteris motibus, nompe augmentatione,& I xione, neque Aristoteles , neque alius umquam posuit talem partem mInimam termini productam per mutationem instantaneam,nec est naturaliter pol sibilis, quod sic probo. ImpossibiIe est in rebus ad quas per se terminatur motus, ullam partem earum simul, aut in instanti produei, sed neeessario in rempore,& cum successione; ergo falsum est in alteratione ponere minimam qualitatem simul, & in instanti productam per actionem instanraneam; probatur consequentia, quia non est minus diuisibilis qualitas acquisita per alterationem versus principium,quam versiis medium,& fine sed nulla datur pars in medio,& nne acquisita in instanti, aut simul; ergo nec dari potest in principio. Non est etiam minus diuisibilis qualitas, quam termini aliorum motuum , sed per caeteros motus nulla pars termini aequiri potet in instanti ergo neque in motu laterationis Et iidem probatur,quia aliae partes eiusdem qua- Iitatis non possunt simul,vel in instanti produci, quia produ-euntur in subiecto cum resistentia eontrarii, sed eodem modo producitur prima, ut per se est manifestum ; eum sit eiusdem rationis,& eodem moὸo habeat eontrarium in subiecto ; ergo non potest simul,sed successive produci,& ideo non potest dari
prima. Sed contra hoe est difficile argumentum,quia qualitas producta per alte lationem est res permanens, continua quoad intensionem,&finita ergo est cotinuum finitum, sed omne continuum finitum,& permanens habet duo indivisibilia extrema quibus terminatur, ut patet de linea terminata duobus extremis punctis: ergo quaelibet qualitas intensa debet habere duo indivisibilia intensionis , quibus finita eius intensio sit inrmi
nata,videlicet primum,&vltimuin: sed primu non potest produci per partem motus cum pricedat totum motum:ergo pro ducitur per mutationem instantaneam praecedentem motum;& non potest produci separatum ab omni parte eiusdem qualitatis;erso producitur c6iunctum alicui parti rhaec igirur parserit minima qualitas quoad intensionem simul, & in instanti produeri per alterationem instantaneam praecedentem totum motum intensionis Respondetur tamen primo negando ante cens, quod qualitas producibilis per motum fit res omnino permanens, sed aliquid successivi habet ex modo suae pro3uctionis, & ideo vocari potest successiva quantum ad fietri.licet si permanens in facto esse.Et quia ex modo, quo produeitur, ρe t sumi modas, quo teriminatur intensio eius,talis mod
156쪽
terminationis similis est cii quem habet motus, per quem fieri
nata est. Et de motu constat non habere terminum intrinsecum versus principium, sed extriniecum tantum , intrinsecum vero versus finem: ergo eodem modo terminatur qualitas per eum producibilis.Et propterea non habet nisi unum extremum intrinsecum, & positiuum, nempe vςrsus finem , ex parte veru
principii solum terminatur negati uὸ intensio eius, quia verum est a contrario incepisse, & ideo principium habere intensioe , nem eius,quia primam partem aliquotam habet, licet non 'imam proportionalem.Seci Ho respondetur habere quidem primum indivisibile intensionis ex parte principi j,non tamen esse productiam per mutationem instantaneam,sed per primam pas . tem aliquota motus,cum parte qualitatis aliquota: cuius prin-ςipium est, quod non potest esse verum de aliquo alici indiuisibili termini, quia omne alina indivisibile succedit parti, eg quasi esse acqui situm eius I ideo supponit partem motus, Per. quam producitur eadem pars termini ,& non potest per eam produci, scd pet mutationem instantaneam subsequentem paristem motus, & eam terminantem : primum autem indivisibilo
intensionis non prauupponit partem intensionis productam sed est initium primae partis aliquotae, & propterea simul cunt ea producitur per partem motus, & in parte temporis, noqquidem primario, vel adaequate, sed quasi ex consequenti, Minada quate. Ad primum rgumentum oppositae sententia*, quod pro
bat qualitates secundum se habere terminum intrinsecum magnitudinis suae intensionis s respondetur, probare intentummodo naturali loquendo, & hoc modo non esse contra nos, qui concedimus modo naturali terminari intrinsce intensionem qualitati si per maximum quod sici non tamen probare quod talem terminum habeat, etiam per potentiam Dei absolutam , ut videtur intendςre Scotus, quia licet consona sit nariturae harum qualitatum determinata intensio, ultra quam non
amplius possint intendi ab agente naturali, sed non repugnat essentiae eariun maiorem habere posse in infinitum, sicut non repugnat quantitati maiorem semper este posse in infinitum, ideo per potentiam Dei absolutam, dato quo iumque terminqvltra illum possunt intencli in infinitum. Ad teli imonium Aristot. pro termino paruitatis intrinseco adductum respondetur, qualitates prodiicibiles per motum esse quidem permanentes in suo esse, sed apras fieri succestiue permotum, propter latitudinem contrarietatis, quam habent, &Propterea non habere pi imum cile dum junt, sed per
157쪽
i 6 Lib. I. De generatione ct eorripi.
non esse produci ad modum rerum si iccessivarum. Aristoteles ergo dum asserit res permanentes habere primum esse , solum
loquitur de permanentibus in esse, & fieri quales sunt perfectae substantiae , nam adhuc de imperfectis, valde probabile est sine cessive fieri, ut aqua , vel ignis, & ideo non habere pria
Ad primum argumentum pro eadem minima intensione negandum est antecedens, quod in productione caloris expellatur vel desinat frigas per primum non esse , sed absque dubio desinit per ultimum tui esse. Quod sic probo;motus calefactionis incipit per ultimum non esse , & nullo modo per primum e1se: ergo verum est dicere de calore, qui per eum producitur,
nune non est, & immediate post erit; sed productio caloris est expulsio frigoris;& ideo esse caloris in subiecto est non esse frigoris in eo:ergo verum erit de frigore, nunc esse in subiecto,&immediate post non esse,quod est desinere per ultimum esse.Ets dicatur desinere per ultimum esse, non absolute, sed sub esse tanto, nempe in eodem gradu, in quo incipit esse calor, & hoc
esse possibile , quia frigus ut rantum, hoc est, sub tali fradu munum,uel ut dimidium scabet modum indivisibilis incipientis, de dosinentis simul, dc in instanti. Probatur esse falsum hoc argumento.Calor ineipit esse immediate post,& frigoes etiam desinit immediate post : sed immediate post non dicit instans,nee
determinatum tempus,sed tempus in determinatum;sed in tempore indeterminato repugnat produci calorem, vel frigus sub aliquo gradu determinato, vel indivisibili, sed solum produci-rur sub ratione indeterminata, & ideo dicimus absolute futurum immediate post , & non eum additione aliqua:ergo abso lute verum est , quod desinat per ultimum sui esse. Quod vero dictum est Itb. Phys. res omnes diuisibiles desinere per primum pon esse, & non posse desinere per ultimum esse, intelligi debet dum res ad cuius inceptionem definunt, incipit per primum sui esse ;tunc enim necessarium est,sed non est minus ne-eessarium easdem res desinere per ultimum esse, si ies aliae , ad cuius inceptionem desinunt, incipiant per ultimum non esse,Vt consideranti est manifestum.173 Ad secundum,neganda est consequentia,quod remissio qualitatis procedat in infinitum , quamuis diuisio eius secundum intcnsonem proeedat in infinitum:& ratio differentiae est,quia diuisio fit per solas partes proportionales,& ideo nullum prorsus torminum habet, nec habet e potest rc missio eum sit motus, non fit per solas partes proportionales , sed etiam per aequales, in quibus illae continentur, ita ut per partem motus .aequale in infinitas
158쪽
Cap. IIIL T. t. III. crust. VII. 1 7
infinitas proportionales habentem,& partem temporis finitam mensuratam producatur etiam pars aequalis intensionis habens infinitas proportionales, & cum parres aliquotae, seu aequales motus,& qualitatis productae,atque etiam temporis sint finitae,& nihilominus quaelibet contineat proportionales actu infinitas , tota intensio finita simplieiter est, sicut motus finitus est simpliciter ; ideo tempore etiam finito absoluitur, & in infinitum non procedit, sicut de motu locali probat Aristoteles aduersus Zenonem-8.lib. Physicorum, quod non procedat in infinitum,sed tempore finito ablbluatur,quia non procedit per solas partes proportionales, sed etiam per aequales, in quibus infinitae proportionales includuntur, facientes nihilominus . partes aliquotas actu finitas,& totum motum actu finitum,per quem omnes partes aliquotae spatij actu finitae, & totum sparetium actu finitum tempore etiam finito pertransit mobile.
modo terminentur qualitates quoad intrasonem,
vi sunt dispositiones formarum seu
stantialium. E licatum est iam quomodo terminentur qualitates se- 174cundum se consideratae, quantum ad intensionem. Sequitur autem ordine debito explicandum, quomodo terminetur intensio earum,ut sunt dispositiones formarum substantialium, in quo minor est difficultas. Et ideo breuiter explicanda est Primo quidem quantum ad terminum magnitudinis, quem dicimus habere intrinsecum, ita ut ad tantam possint perii enite intensionem, ut maiorem habere naturaliter repugnet, ut ignis petit intensionem caloris ut octo, ita ut maiorem non possit habere naturaliter, siccitatem vero sorte ut sex, vel quid simile; &hos gradus habent pro terminis intrinsecis magnitudinis suae intensionis , & eadem est ratio de caeteris qualitatibus secundum proportionem in ordine ad formas substantiales, cuius dispositiones sunt, & hoc est verum de dispositionibus simultaneis. De termino vero paruitatis via generationis , quae consideratio pertinet ad dispositiones praecedentes introductionem formae, diuerso modo loquendum est secundum diuersas opiniones de subiecto accidentium et nam quitenent accidentia esse in sola materia tanquam in subiecto inhaesionis, & propterea eadem manere posse in genito , quae erant in corrupto, dicent dispositiones, habere terminum intrinsecum paruitatis, ita ut talis gradus intensionis requiratur ad introductionem talis formae,& expulsionem oppositae, ut cum minori non possit una introduci, nec expelli altera, ut ad
159쪽
i 8 Lib. I. De generationi ct rvt.
introducti em formae ignis ,& expulsionem formae ligni ex
parte materiae requiri calorem ut sex , ita ut cum minori thtro duci non positi una , nec expelli altera. mi vero putant sub-1ectum accidentium cile compositum , N. propterea non post ulla accitientia eadem numero quae erant in genito manere incorrupto, non polliant concedere dispositionibus terminum
intrinsecuin paruitatis tuae intensionis, quia non potest esse verum cum hac opinione, quod talis gradus caloris requiratur ad introductionem formae ignis , & expulsionem φppositae, Ita ut cum minori non possit Ina introduci, & expelli altera,
quia talis gradus caloris debet esse in ligno tanquam in subiecto, nam si in igne sit, non expelletur ab eo forma lisni, ne pintroduciaut sorma ignis ; in ligno autem esse non potest, uia quamdiu est in ligno, non potest esse expulsa forma ei unem ligo i , nee introducta sorma ignis ; unde sequitur iptensionem disputationum non posse cum hac opinione habere;
terminui paruitatis intrinsecum, sed exitinsecum tantum, ita ut verum sit, cum tali gradu caloris non posse permanere
formam ligni, sed expRliam esse , & introductam sormam
ignis, cum quacumque tamen minori non esse rapvisam illam , nia introductam hanc , sed expelli in fieri, hoc est itempore, quo dispositiones. non attingunt illum gradum agere causam efficientei' ad expulsionem unius , & introductionem alterius; uno igitur, vel alio modo loquendum est de te mino paruitatis secundam diuersas opiniones de subiecto accidentsum. Itaque uniuersaliter verum est, intensionem quali latum, sint dispositiones formarum substantialium, terminari' ad certum gradum, tam versus magnitudinem, quant versus paruitatem ; ted versus m nitudinem termino intrinis seco, qui dicitur maximum qua sie 3 versus paruitatenis vero
termino etiam intrinseco, qui dicitur quod te ; vel
saltem extrinseco, qui vocatur ma ι-m quod non. Probatur.
ytrumque hoc argumento. Quaelibet Arma substantialis habex persectionem determinatam , non solum secundum speeiem, sed etiam secundum differentiam indiuidualem : ergo petit pro suo esse, atque introductione in m eria determinatum gradum dispositionis, quantum ad i fitensionem. Probatur. ebnsequentia , quia inter formam substantialem , & dispositiones ad eam requisitas debet esse proportio, spraecipue secundum gradum intensionis , a quo si itur determinata perfectio qualitatis, ut est dispositio 'ad sprmam.
160쪽
De termino intensionis qualitatum seuper
QValitates supernaturales vόcantiir gratia , L. charitas , ac IT 3
caeterae virtutes, quae cum eis infunduntur nobis a Deo,
ut ab agente supernaturali , & intenduntut duobus modis ; videlicet ex opere operato , hoc est ex virtute sacramentotum , si digne recipiantur, vel per nostros proprios actus bonos id gratia ,& charitate fastos; & quamuis ad Theologiam proprie pertineat agere de intensione harum qualitatum , sicut de qualitatibus ipsis, ut tamen completa ut disputatio de terminis qualitatum quantum ad intensionem, breuissime agcndum de terminis intensionis earum ; habent enim suos gradus, vel graduales partes intensionis qualitates istae proportionales,&aliquotas , in quas diuidi potiunt in infinitum , sicut qualit tes naturales, & corporeas ; scd differunt ab his, quia non sunt dispolitiones ad formas subitantiales, sed solum stini laecinaturales quaedam participationes diuini esse supernaturalis, per
quas anima nothra maxime persicitur. Et de termino parvitatis earum nullum video dubitantem , sed omnes tenent. nota esse eis concedendum intrinsecum , ita ut tarii minima detur gratia, vel charitas in anima, ut minor, vel milius intensa dari non possit, sed data quacumque, potest dari alia minus intensa in infinitum ; quod absolute verum cli de his qualitatibus secundum se sumptis: sed quia per lacramenta infundunt tur animae secundum mensuram dispositionis , contingit aliquando , ut nulla sit dispositio in anima, ut iii pueris baptitatis
ante usum rationis,& tunc datur eis minima gratia determinata per diuinam voluntatem dicitur autem minima,non absolute,& siccundum se,quia secundum se minor cile potest sed accidentaliter, & ex suppositione in ordine ad subiectum nullam habens dispositionem. Solum potest esse dubium de termino magnitudinis earum quantum ad intensioncm , an intrinsecus suilla vi ad taleni gradum intensionis peruenite possitiat, ultra quem non pollini intendi, vel dato quocumque gradu matb-1em habere possint in infinitum . . a. Et prima opinio tenet, quod qualitates istae secundum pro- i . Priam naturam habent terminum intrinsecum suae intensionis Versus magnitudincm , ita ut ad talem gradum peruenire possint, ultra quem repugnat intendi etiam per potentiam Dei absolutam,& talem gradum summum habere dicunt gratiam ha
bitualem Christi, quae si poli et intendi, posset etiam dari alii basior, A melior, quod eis abfuidum. Ita Scotus in s distinct