- 아카이브

R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I9 2 Lib. I. Degeneratione ct compri

tum est ratio inhaerciadi,&propterea I. 2.q. .ar. I. ad 3. α' q. s6.ar. I.ad 3.asserit expresse vinum accidens inhaerere alteri;

inhaerere vero alteri non dicitur, nisi illud , quod in eo recipitur,quod est esse subiectum,quod eius. Probatur deinde ratione,quia ut D.Tho.in eodem loco. .p.& cum eo tota schola docet, in accidentibus Eucharistin nihil est de nouo factu per trans substantiatione, nisi circa, quantitatem,quae cum prius inhaereret substantiae panis, detaente illa habet esse per se diuina virtute, & ideo per se sustentat reliqua accidentia, haec vero non sunt separata ab eadem quantitate, sed ei coniuncta,sicut prius.Itaque non prius separata ab ea, &postea nouo modo coniuncta,sed eodem semper modo et co iuncta.Ex quo efficacillimum hoc argumentum colligitur pro nostra sententia:albedo, & caetera accidentia panis eode modo

se habent ad quantitatem eiusdem panis post trJUsubitantiationem, & ante illam ; sed post transsubstantiationem sunt in

quantitate,tamquata in subiecto,cui inhaerent;ergo ante illam erant eodem modo in ea. Solum potest esse discrimen ex parte ipsiusmet quantitatis, quod ante consecrationem erat subiectum proximum, cui innaerebant, non a quo sustentabantur, nisi ut ab alio sustentatum,nempe a rubstantia panis, post consectationem vero sunt subiectum cui inhaerent,& a quo sustentantur, in quantum quantitas ipsa diuina virtute sustentatur, vel per nouum modum perseitatis ei cocessiim, vel per nouum concurlam diuinum,quo Deus in genere causae eisicientis supplet materialem concursum substantiae panis.1r Secundo probatur de intellectu,& voluntate ,-caeteris potenti js sensitivis,de quibus verum est recipere in se intellectionem,& volitionem laquam proxima principia earum , dc tamquam proxima subiecta,quae quod efficaciter colligitur ex denominatione ab eis suscepta,nam verum est, α ita ab omnibus pronuntiatur,intelle itus intelligit,sensus sentit,voluntas,vult: verum est etiam obiecta agere in his potenti js cognosciti uis,& eis imprimere proprias species:quas apud se conseruat intel- Iechus,& sensus internus: & voluntas producit in se actus , Schabitus,eosque conseruat, non minus ae intellectus : ergo istae omnes potentiae sunt subiecta, quae patiuntur ab eisdem obiectis,uel ab aliqua alia potentia activa, ut intellectus possibilis ab agente,& quae in se recipiunt species , actus , & habitus, eosque sustelatatae ab anima sustentant: & ex consequenti sunt

subiecta proxima eorum , anima vero lotum eos recipit tamquam subiectum remoti tin,in qupntum potentias ipsas proxime recipit,& ideo accidentia in eis proxime receeta. Probatur consequen

212쪽

Θ. IIII. Tracts III. X.

consequentia,quia potentiae ipsae sunt proxima subiecta passionum , per quas species , actus, & habitus recipiunt. Et eodem modo probari potest de figura,praesentia locati,de relationibus etiam aequalitatis, &similitudinis ι nam illae conueniunt quantitati , istae vero qualitati, ut proximis labiectis, quibus inhaerent, & solum remote substantiae. Sed restat dubium, an ita sit unum accidens sabiectum proximum alterius,ut ipsum solum exerceat genus causae materialis circa illud,dum fit,& conserantur,& non substantia; sed prae

ter genus causae materialis,quod eadem substantia exerret elaca accidens medium dum recipitur, & sustentatur ab illa, nullam aliam eausalitatem materialem exerceat circa alia, quae eo

mediante recipit. Gratia exempli: albedo recipitur in quantitate tanqua in proximo subiecto, dubitamus,an sola quantitas exerceat genus eausae materialis circa illa du fit du,reeipitur,& sustentatur; substantia vero nullum concursum materialem praebeat circa illam, vel etiam simul eum quantitate concurrat tanquam materialis causa ad productionem , receptionem, Zesustentationem eius; nam si primum dicatur, consequenter erit dicendum, caetera aecidentia praeter illa, quibus mediis inhaerent substantiae, non educi de potentia eiusdem substan-

tiae, sed de potentia solius aceidentis , quo medio inhaerent: immo vere, & proprie his solis inhaerere, & non substantiae, quod videtur falsum. ' . Quidam distingunt diuersa accidentia, quaedam composi- 2Ista, & haec aiunt componi ex dupli ei accidenti rut praesentia loealis videtur eomposita ex praesentia substantiae, & praesentia

quantitatis: alia simplicia, quae non componuntur ex duplicientitate accidentali, ut albedo , calor, &c. Et de compositis dicunt adaequale esse in subiecto composito ex substantia, &aecidenti, be ideo non solum accidens, quo medio inhaerent praestare concursum materialem respectu eorum,sed etiam is stantiam. De sim ieibus veto solum accidens, quo medio in-- haerent,substantiam vero nullum praestare concursum materi

Iem ad receptionem eorum. Alij vero de solis actibus vitalibus probabile esse dicunt,postulare concursum materialem,non solum potentiarum , quibus mediis inhaerent animae, sed etiam substantiae eiusdem animae. Et ratio horum est,quia principium efficiens immediatum actus vitalis non est sola potentia, sed etiam anima ipsa eum potentia, sed actus vitales, eum snt immanentes , debent recipi in eodem principio a quo eliciuntur: ergo non in sola potentia, sed etia in anima debent recipi,tanquam in subiecto proximo,& ideo non sola potentia praestabit

213쪽

94 I. De generatione rerm .

nciirsiam materialem ad receptionem eorum ., sed substantia almae; de caeteris vero alterunt a solo concursu matcriali aciscidentis,quo med io inli erent dcpcnde re,s ubstat uiam vero nul

Utraque tamen haec distinctio impertinens est, quia dubium hoc non habet locum, nisi ubi duo sunt subiecti accidentium,p ximum,& reinotuin tons euim merito dubitatur,an Vtrumque concuIrat tanquam materialis causa eorum , nec in acci dentibus compositis s. vete dantur nec etiam in actibus vitalibus f si principium proximum non est sola potentia, sed etiam anima sunt duo subiecta, proximum, & remotum, sed proximum tantum ex substatuta,& acti denti compositum ergo non potest esse dubium, quin ex concursu materiali utriusque ςomponςnyis proxime dependeant,sicut reliqua accidentia, siue sim'plieia sint,siue diuersa ab actibus vitalibus ; valeat ergo distincti.'haec, nihil ad rem confercns. Qua refutata, duo dicimus. Prim , quod quaecumque accidentia, quae inhaerent substanti, mediis aliis, dependent ex concursu materiali substantiae pr esupposita non quidem .pcr accidensi sed per se,& necessari'

naturali modo loquendo.Secundum,non depender ex concuretia eiusdem subst4ntiae attingente illa, sed solum attingea te accidens illud , cui pro ime Linhaerent. Ira Durand. ubi supra ; ScyyΩhatur primum, crata unum accidens don potest ege subiectum quod alterius primo . & per se ', ut ex communi consense ... omni adduximus ; nam quod non habet esse per se, se4 in alio, non potest suileiitare aliud, nisi ipsummet ab alio susten-xetur, sed nullum accidim habet esse per se, sed inhaerens s stantiae: ergo non potest sustentare aliud, nee proinde esse subiectum eius, nisi ab ea sustentatum, sed ad sustentandum ipsum necessarius est concursus materialis substantiae naturaliter loquendo e ergo caetera accidentia quae medio illo inhaerent, po-sMant concursum sit bitantiae necessario praesuppositum, ita risi deficeret, omnia desinerent esse naturaliter. Sod 'ero non dependeant ex concursu materiali substantii circa se exereito, probatur: quia accidens sustentatum a substantia immediatὸ recipit aliud, & hoc ei inhan et tanquam subiecto quod proxi-3 JO: ergo concursus materialis eius sussicit ad illud sustentandum praesupposito concursu substantiae,quo ipsummet sustentatur: quare superfluus erit concursus substantiae circa illud , im Ino & impolubilis, nam cum non inhaereat proxime substanti Dec in ea proxime recipiatur , impossibile est , quod substantia

exerceat sinun concursum materialem circa illud. Probati consequentia , quia concursus materialis in recepti ope ipsa consistit.

214쪽

eonsistit Et signum euidens huius veritatiseest quod ablata sub rstantia conseruatur eadem inhaerentia eorum in quantitate, absque nouo concursu primae causae immediate circa illa exeris cito, sed solum per nouum concursiim, vel modum sustentandi quantitatem,ut probauimus in accidentibus Eucharistiae: erso non erat necessarius concursus actualis substafitiae circa illa,sed praesuppositive tantum, & ideo non posses conseruari inhaerentia eorum in quantitate, nisi talis concursus substantiae pra,

suppositus suppleretur a Deo. Ita ergo se habet s stantia iii quibuscumque aliis accidentibus, medio alio sibi inhaerentibus.

Ad argumentum vero pro ratione dubitandi propositu eon Α 22ocedenda est consequentia, quod accidentia omnia, quae inlim rei medio alio tanquam subiecto,educuntur de potentia eiu dein siistentati a substantia, & non ex potentia ipsius substantiae, ut de speciebus intelligibilibus, & sensibilibus salix est per se mani lium , quod educantur ex intellectu, & sensibus, α non ex potentia substantiae r itaque ad eduction 'in horum accidentium non requiritur nouus concursus substantiae materialis , sed praesuppontus sincit, per quem sustentatur subiectum eorum immediatum. Quod ex eisdem accidentibus Eu-' charistiae probatur 'nam si ealefiat hostia, educitur nouus ealor de potentia quantitatis absque nouo miraculo, sed praesti posito primo: ergo Deus non praestat nouum concursum ad ta. lem eductionem, praeter generalem, quem praestat dum educitur idem eator de potentia ligni, & praeter miraculosam eo seruationem quantitatis praesuppositam supplendo concursum substantiae panis: ergo nec substantia ipsa panis, si adesset,praestaret alium concursum praeter eum, quo cistentaret quantitatem in genere causae materialis ; nec inhaerent talia aecidentis substantiae proprie loquendo , sed remota quadam ratione , inquantum ei inhaeret tanquam subiecto proximo illi id accidens, quod est proximum subiectum eorum, & ab ea sustentatur. Et hoc sussicit, ut dicatur substantia primum, & per se subiectum omnium accidentium, & corum praedicationes, & denominationes in communi modo loquendi suseipiat, potius quam accidens, quo medio idhaerent, quod constat non esse subiectum primum,quia nec est subiectum per se eorum. Ad testimoniti Aristotes is adductum pro opinione illorum, qui omnino negant unum adcidens inhaerere substantiae illedio, esto ut subiecto proximo. Respondetur ex D. Thoma in commentariis eius, solum negare Aristotelem,quod uniun aeciaens

215쪽

r96 Lib. I. Degeneratione re eorrupi.

modo soli substantiaci accidere potest,cum non possit alteri inhaerere, vel ab eo luitentati, ni u praesupposita imaerentia eius. diam primi accidentis in substantia,& virtute eius,a qua iuste latur. Bene tamen potest ei inhaerere, ut subiecto proximo sustentato a primo, ut expositum est. Et secundo dici potest non solum agere ibi Aristotelem de inhaerentia accidinini,sed sp cialius me modo praedicandi omnino per accidetis unius acci dentis de altero, ut cum mi cus dicitur albus, & hunc modum praedicandi asserit non procedore ex eo, quod unum accidens alteri accidat,sed potius ex eo, quod casu coniungantur in aliquo tertio,vt in homine: quare non omnino negat, quod unum

face idem inhaerens substantiae medio alio possit de illo praedicari , sicut praedicatur de substantia, sicut dicimus superficiem ei se albam i vel calidam, intellectum intolligere, M oculiun

videre. O

Ad argumentum vero concedendum est primum enthim nia, quod accidens sit forma actuans subiectum, tribuens ei suum est: hum sermalem in gensre causae formalis. Sed nega da cli posterior consequentia, quod unum accidens non sit suta iectum proximum alterius di, ex quo non sequitur confundi genus cauta sermalis, & materialis, quia non conueniunt eidem respectu eiusdem,sed diuersorum,ut accidenti,quo medio aliud inhaeret substantiae, conuenit esse causam formalem respectases stantiae, cui ipsummet inhaeret, de respectu alterius sibi inhaerentia conuenit esse eausam materialem: ut quantitas respectu substantix habet r tionem causae sormalis, & respectu albedinis est causa materialis, in quo satis per se eonstat nullam esse repugnantiam , nam anima rationalis respectu corporis, quod informat,est eausa s malis,& respectu intellectus,quem in se recipit, materialis.

dis situmes pracedentes in materia escienter concumram ad expulsionem forma praeseruis, ct intro- , diationem sequentu, vel solum

materialiter 'II T intelligatur quaestio, distinguendae sunt dupliens dis-V positiones in generatione naturali euiuslibet rei,qua dam empore praecedunt generationem ipsam , & producuntur in Composito coriumpendo, aqt m teria sius per alterationes

216쪽

praecedentes vidisponatur pro noua forma generanda, talis es leator productus ab igne in ligno, & aliae similes. Aliae sunt-dis positiones non praecedentes, sed simultaneae, quae producuntur cum forma substantiali noua, & composito in instanti generationis pro conseruatione einsdem formae substantialis nouae nmateria, ut caloti summus, & siccitas maxinaa, quae producitur cum igne in instanti generationis eius.Et de his dispositionibus simultaneis certum est apud omnes,non concurrere effectiuῆ ad productionem formae ignis Cuius ratio est manifesta quia dis positiones istae procedut este hiue ab eadem forma,& in eodem instanti generationis et ergo sunt effectus eius;sed quod effectus est alicuius in aliquo genere causae,non potest esse causa eiri in eodem genereiergo repugnat tales dispositiones e stiue comcurrere ad generationem ignis, vel lid eductionem formae estis

inaestio igitur solum procedit de dis ostionibus te fri

dentibus generationem,an effecti cocurrant aὁ producti nem nouae tormae. Supponimus autem communem sententiarn

scholae, linod accidentia in virtute substantiae, euius a dehiissent, possunt estectiuὸ concurrete ad productionem substantiae tanquam itfrumenta, ut calor ad productionem ign is ' . - Et prima opinio asserit dispositiones praeeedentes efficientes eoncurrere ad eduistionem nouae formae de potentia materiae; re productionem eius. Ita Toletus it lib.de gener.eap ' 'MConimbi ibidemq. Is .ari. 3.Soto 1.lib Physq. 3.&eum hi tu niores quidam, qui pro eadem sententia citant Di Tho. I. p. q.

ham loquatur D. Tho. inc6muni de accidentibus asserens posse attingere productionem substantiae tanquam instrumenta, de quo non procedit quaestio praesens,sed id supponit tanquam v xum: inquirit vero in particulari de accidentibus tempore prae cedentibus generationem,materiamque disponentibus pro h 6-ua forma in ea introducenda. Potest tamen adduci pro hae senistentia aliud tes imonium D.Thomae L. L. quaest. χε. art. ID.ubi expresse docet peccatum expellere ab anima cffective charit rem,quia ei contrariatur '. ergo ex eius sententia etiam calor,&quaelibet alia dispositio producta ab agente in materia expelletaliam dispositionem eontrariam in eaciem materia existetitem,

α consequenter formam substantialem, euius est dispositio, sed ad expulsionem formae substantialis, sequitur introductio nouae: ergo effective e eurret ad produGionem eius ex mente D. Thomae.

Sed ratione probant.Primo, quia agens non potest prodire te effectum in pasib distante, nisi ei eoniungatur per aliquam

217쪽

virtutem a se emissam, ut patet de Sole, qui nou potest prod cere effectum in his luserioribus, nisi eis coniungatur pex lucem circa ea productam;& ideo talis lux est instrumentu eius. quo effective operatumsed quodlibet agens coniungitur passo per virtutem suam circa illud pri ductam aut ignis ligno per calorem in eo prudu tum , ita ut ii illum non imprimat ligno 'non possit idem lignum corrumpere, nec igne ex matexta ei generare; ergo agit pur talem calorem ligno inrpressum tavis quam per instrumentum ad producendam formam ignis. Et confirmari potest, quia calor ignis seeundum communem sententiam eta stiue concurrit ad generationem alterius ignis ex ligno,ied non potest esteistitie concurrere, nisi coniungatur eisdem ligno per alium calore in eo produehu:ergonpn est minus 'verum de calore producto in ligno,quod effectiue cocurrat ad pr0ductionem nouae formae, quam de calore existente in igne. Secundo, quia in generatione viventis concurrit effecti virtus seminalis existens in eodem semine ad organizandam materiam eius,ad expellendam formam,& educendam nouamea cadem materia. Ergo. eodem modo concurrent caeterae dispositiones praecedentes in materia ad expulsionem eqntrariae formae dc generationem nouae. Probatur cosequentimula sieut eratur vivens per virtutem seminalem existcntem in eodem hemine tamquam per instrumentum, ita ignis, ης alia agentia inralia per accidentia, quae producunt circa passum pro expellenda sorma contraria,ti educenda propria ex potentia m

Ieriae eius.

124 Tettio, quia contraria se expellunt effective ab. eodem subisaccho,ve in definitione eorum dicitur sed dispositiones praec dentes in ligno sunt contrariae dispositionibus conseruantibus idem lignum,& ratione illarum forma ignis substantialixeo trariatur formae ligni, ut per se patet: ergo tales dispositi ὀnes

essective corrumpunt dispositiones alias ; atque etiam sermam substantiale ligni.Tunc vltra agens,a quo expellitur efficienter una forma,producitur etia efficienter alia ei inccedes:ergo sicut

expelluntiir dispositiones ligni, & forma substantialis eius ab elide dispositionibus praecedentibus,quas producit ignis in eq- dem lignouta producetur efficieter noua forma ignis:na,quodsiit in eodem subiecto,non obstat,quominus possint circa illud efficienter operari, ut patet de virtute seminali circa propriam

- materiam operante,& de potentiis vitalibus circa seipsas. .

Secunda opinio est opposita, negans, quod tales dispositi

nes praecedentes in materia effectitie concurrasit ad expulsi nem contrariarum , vel formae substantialis corrumpendae, atquc

218쪽

' aeque etiam ad generationem novit forniae,aur compositi, ted asserit sol una concuxIere ingemere caulae anato talis ad praei aqrandam materiam pro introductione nouis fornace. Iraque caalor productus in ligno no expellic estici eliter trigus in eo c hi sies.sed forma iter,nec expellit formam lasni,nin materiat atra disponendo iliateriam pro introduc iove fornaae ignis nouae, aqua expellitur eadem forma ligah in genere causae formalis,& non ullicientis. Haec eth cxpraa sententia D.4 hom.q. 8 . de Veritate art. 7. ad s.argumentum ex his, quae proposuit incomtrarium : ubi ita ait: Ad dicendum, 'od distici 1a 1 facit aliquid ad D mam saetitiae sed mafimal ver lautum ς iis quantum pe=Lψositionem materia it eouma ad nccptiom mser: ma. Et I. B. q. 8s artit .ad .ubi haec habentur verba. Ad quar situm duendi Dn, quod iuridens non agit egeotiue in si e tum, samen formalitιr in ipsum , eo modo laquendo , quo Hritur , quod alaedo facis album Ita etiam Pater Suarius tomo. I. Methaph. 'disput.28. sectione .L. num. 19. & videtur mihi probabilior, Se

Probatur primo, quia dispolitiones praecedentes nihil em

ciunt circa subiectum, in quo recipiuntur toto tempore pri cedente, nec etiam in initanti generationis: ergo non concur

runt effectietiὰ ad productio aem formae. Euidens est tonsequen- via, quia agens naturale non potest aliquid operati, nisi circa subiectum ; sed probatur antecedens, quia non expellunt effective dispositiones contrarias, nec formam substantialem sed neque aliquid essiciunt ad eductionem nouae sermae de potentia materiae: ergo nihil estective operantur. Antecedens con-: ceditur ab aduersariis quantum ad expulsionem effectivani dispositio m contrariarum ,& formae. Et probatur hac ratione. Agens naturale non intendit per se primo corrumpere suum contrarium , vel expellere illud, quia corruptio non

potest esse per se primo intenta a natura , 1ed solum secundaria intentione, in quantum primo intendit producere formam , vel effectum positiuum, ad cuius productionem se quitur corruptio alterius: ergo expulsio dispositionum, vessormae non potest fieri ab aliquo agente, nisi inedia productione alicuius cstedius positivi, aci quam sequitur talis expulsio ; sed dispositiones praecedentes nullum effectiliri positiuum essiciunt toto tempore alterationum , nam calor pro

ductus in ligno, non producit nouum calorem in eatlam parte subiecti, alioqui seipsum intenderet, quod constat esse impossibile; ergo nullum habet estectum circa lignum praeter expulsionem aliquorum graduum frigiditatis,quos costat hisn

219쪽

roo Lib. I. De generatisne ct eo opt.

expeIlere in genere caulae efficientis, quia repugnat solani expulsionem fieri ab aliquo agente , sed Llum in genere causae formalis, sicut una forma expellit alteram ab eodem subiecto, Vel materia. Sed multo minus potest habere effectum positiuum in instanti generationi septimo, quia si subiectatur incomposito , iam non est: secundo, quia etiamsi sues ctetur in x2s materia, & ideo adhuc permaneat, non potest producere aliis quid caloris in eodem ligno , ut probatum est, nec etiam sormam ignis, ut instrumentum di, quia accidens non attingit productionem formae substantialis, nisi producendo aliud accidens, vel intendendo illud, ad cuius productioiarem, vel intensionem sequitur forma substantialis in matelia: ut calor ignis non attinsit productionem alterius ignis,nisi producendo, vellistendendo calorem in subiecto, quod non potest facere calor exiliens in ligno. sed respondent aliqui nobiscum tenentes, quod dispositi nes istae subiectentur in composito posse eas in instanti gene rationis aῆere, quamuis in eo non sint, quia satis est tmisore immediate praecedente fuisse,& ratione illaru dispositam hiisse

materiam pro introductione nouae formae: ex hoc enim sit, ut

virtute illarum sequatur generatio eius in instanti, quod est

primum non esse earum; nam agens naturale non agit per exim

stentiam, sed per virtutem agendi: quare non est necessarium actu exiliere,dum effectus sequitur,sed sufficit immediate extitisse virtutem eius,& immediate egisse,ut effectus,qui sequitur in instanti terminatiuo temporis, in quo extitit, & it,ei tri-.buatur, ut causae essicienti virtualiter agenti. Haec tamen solutio iam est a nobis in superioribus refutata, quia licet actualis existentia emcientis causae non sit ei ratio agendi ,est tamen, conditio adeo necessaria ad agendum, ut non sit intelligibile actu agere tempore,vel instanti,in quo non existit.Primo,quia in eo instanti datur actualis productio estectus : ergo datur actio realis tunc procedens ab agente, per quam effectus produci tu ; sed repugnat actionem realem procedere ab eo, quod non est;dum actio procedit:ergo repugnat aliquid agere, dum non cst in rerum natura. Secundo,quia actio realis dicit realem, & actualem dependentiam effectus a sua causa effetente,

sed non est intelligibilis realis, & actualis dependentia ab eo,

quod non habet esse reale in rerum natura:ergo nec est intellisibile actionem procedere ab eo,quod non est. Probatur con-.

sequentia, quia non est intelligibilis dependentia, nisi a principio e ergo non est intelligibilis, realis,& actualis dependentia. nisi a principio aeali, & actuali:constat autem in instanti generationis

220쪽

itatio iis non dari principium reat nec actualeremo nec potest dari realis, & actualis dependentia, quam dicit actio realis , de actualismiamsi tempore praecedenti extiterit agens. . Ad testimonium D. Thomae respondeo eum Caietano in eodem articulo, peceatum duo habere, nempe quod sit actio quaedam, de quod sit deformis, vel rationi contraria, loquitur enim D Thomas de peceato commissionis ) 3c inquantuinui quaedam actio, potest expellere gratiam essecti , sed ratione deformitatis expellit eam formaliter: dispositiones vero solum sunt sormae quaedam,& non actiones, ideo non possunt expellere contrarias essective, sed solum formaliter, sicut una forma expellit alteram ab eodem subiecto solum in genere cauis sernialis. Ad primum at mentum concessa maiori, quod agens non attingit passum distans nisi per virtutem a se emissam , distin menda est minor , quia virtus emissa ab agente duplex est,

quaedam emissa per medium,& in eo recepta,per quam fit contiguum passe. Illudque tangit, ut patet de luce Solis emisia per aerem vis ad terram. Alia est virtus emissa ab agente, e est , producta in eodem p sib. Et inter has duas virtutes haec est: differentia, quod per primam operatur agens circa passum secundam,& ideo illa est instrumentum, vel efficiens ea iRuia: se tenet ex parte agentis, haec vero non nisi effectus per eam productus,quia se tenet ex parte passinissa est principium acti nis, haec vero terminus eiuldem, per quam non dicitur operarx agens tamquam per instruinentum, sed pri' primam, per quam tangit passum contam virtutis, licet eum non tangat contam uantitatis. Itaque ignis agens in lignum ei coniungitur

per calorem emissum per aerem .eoniunctione agentis cum

passis, non per calorem in eodem ligno productum, nisi eo iunctione en inus, vel ira mini producti circa ipsum: per illum ergo calorem in se existentem, & per medium emissum agit unis in limum tamquam per instrumentum,non per calorem in eodem ligno productum ullo modo. Ad confirmationem neganda est minor, quod non possit a signis coniungi ligno . nisi per ealorem in eo productimn Coniungitur enim per calorem in se existentem, si sit contiguus cum eodem lisno ; si vero sit distans ab eo, pet calorem productum in aere idem lignum tangente, & haec in coniunctio propria agentis: contuinctio vero per calorem productum in ligno non est agentis , vi agens est, sed supponit hanc, ac dicitur coniunctio per effectum , Sc terminum productum

per actionem.

SEARCH

MENU NAVIGATION