R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ari tib. I. De eeneratione corrupi.tionis;seeundum habet esse quantum , & et quantum est materia,seu subiectum augmentationis, quia non potest inquie Atillateles vivens augeri,nisi ex alimeto quanto, & diuisibili: habent ergo idem subiectum , vel materiam diuerso modo consideratam,& ideo ex hac parte sunt idem subiecto,& diste-iunt ratione haec tamen disserentia rationis, cum se teneat ex partς materiae,circa quam versalitur,materialis est,non serm

lis,sed formali, atque specificae necessario prissupposita. Alia est disterentia sormalis , & essentialis , quae sumitur ex parteterininorum,in quos per se tendunt,nam terminus nutritionis est partialis substantia producta ex conuersione alimenti: terminus vero augmentationis maior quantitas acquisita.Tertia disterentia redis erit,quia sunt duae mutationes reales, & s sarabiles inter sese, & ideo realiter distinistae, ut probauimus,icet hoc non admittat contraria opinio,nos vero necessarium esse censemus in doctrina Aristotelis, & secundum veritatem Philosophicam,Aristotcles ergo loquitur de obiecto, vel materia nutritionis inquit D.Thomas quod est nutrimentum, doconsequenter de nutritione ipsa , & augmentatione, in quant a circa illud veriantur,& ideo asserit idem esse subieetium, seu materiam utriusque,diuerso modo consideratum, & consequenter ex parte eiusdem subiecti, vel materiae sola ratione d Itingui caldena actiones,vel mutationes, quia diuersa ratione ver lautur circa illud,& hanc distinctionem voluit prae alijs explicare Aristoteles, ut ex ea solueret aliam quaestionem a multis tuo tempore agitatam, an nutrimentum sit simile nutrito,vel dissimile,& an vivens nutriatur ex suo simili, vel ex dissimili. De alijs autem differentijs specifica , & reali, quae aliunde sumntur, non loquitur in praeallegato testimonio: &cx hoc patet nihil contra nostrana sententiam probare, quae distinctionem realem ponit aliunde sumptam. ii Ad primum argumentum neganda sunt omnia,quae in antecedenti assumuntur tamquam falsa, quia quantitas alimenti non unitur qhiantitati corporis viventis, sed eorrupto ali mento corrumpitur, & cum ea caetera accidentia, & noua quantitas partialis producitur cum partiali substantia & haec eis, quae per se terminat motum augmentationis,quae cum realiter distinguatur ab eadem substantia partiali terminanto nutritionem, realiter etiam distinguuntur nutritio, dc aug

mentatio.

Ad secundum negandum est etiam anteced ns, ex ea parte qua dicit atigmentationem non consistere in productionenia. oris quaatitatis,sed in additione eius,quam secum adducie

' i materia

242쪽

Cap. V. Tract. de augment. ciust . II L. 223

materia alimenti , nullam enim quantitatem adducit materia alimenti,sed ea, quam habebat idem alimentum , corrumpiturco coirupto,atque conuerso in substantiam aliti, quia cuna esset proprium subiectum eiusdem quantitacis, necesse est cor rumpi ad corruptionem cius, & materiam relinqui nudam

omni forma tam substantiali, quam accidentali pro recipi e da anima,ut capit. . huius libri diximus contingere semper in generatioce subi antiali,in qua fit relblutio usque ad materiam primam. Vel secundo responderi potest . quod licet non produceretur noua quantitas per augmentationem,sed solum uniretur quantitas alimenti quantitati vi tuis,distincta actio ad talem unionem requiritur,quae actio proprie est augmentatio, nam aperte falsum contra Aristotelem ; quod augmentationi praelupponatur unio ciusdem quantitatis alimenti sum qu*ntitate viventia, sed per eam ne, ut inserius probabitur.

tritio sit ululatio succest , vel

instantaneia OVamuis nutririo, & augmentatio simul tempore, vel in

eodem initanti fiant, nutritio tamen prior natura est augmentatione , sicut substantia partialis per eam producta prior.est quantitate acquisita per augnaentationein ideo prius de illa agendum est in particulari, deinde de atigmentatione Quaedani ctiam prius de nutritione dispurandalunt cum augmentatione communia,& propterea de utraque disputata censebuntur.Quaerimus ergo,an nutritio fiat successive,& in tempore,vel simul,aut in instanti. Et prima opinio asserit simul,aut in instanti fieri,ita ut tempore aliquo disponatur materia alimenti per alterationem succestiuam a calore naturali, & in instanti terminatiuo illius temporis illa pars alimenti, quae fuerit persecte disposita, conuertatur in substantiam aliti, tempore vero icquenti disponatur alia pars,& in instanti terminatiuo eius conuertatur,& quia anima postulat determinatam quantitatem in materia,ut introduci pollit, ita ut in minori non possit, ut I. lib. Physic definitum est,& aiatetia sub illa dererminata quantit.ipe appellatur minimum , quod sic , ideo istae partes a linienti, qtur in instantibus tecini nantibus tempus alterationis conue -

243쪽

r αε I. D e generatione se corrupi.

tuntur , dicuntur minima, & ex hoc dicitur fieri nutritio In instantibus per minima : Et propterea non uccessitu. βή simul:

-muis in alio sensu possit vocari successiva in quantu unum instans,in quo fit couersio unius minimi, ccedit alteri priori, in quos ista fuit 'conuersio alterius, non quidem successione inunediata,sed post certum tempus, ideo non proprie succes- sua voeatur,sea proprie simultanea, aut instatuanea, quia in solis instantibus fitata Toletus I lib. de Generatione , quaest. I I .pro se reserens Agyrroem,Alberium Magnum, dc D. Thomam,de quo inferius ostendemus oppositum expresse sentire Pomponatius Iliade nutritione, & augmentatione, cap. I9.&8.Metaphysdisp. cap. 4 qui etiam ei tat pro se Τhemistium, Simplietum,& D.Thomam. Probat ratione,supposita ex I.lib. Physeommuni opinione, quod viventia terminantur termino intrinseco paruitatis, quod vocatui minimum, quod sie, ita ut certam quantitatempestillent in materia ad introductionem animae, & sub mihori non possit naturaliter introduci. Ex quo ita arguit. Id, quod produeitur per nutritionem, est partialis substantia vivens per introductionem anime in materia alimenti;ergo petit determinatam quantitarem,ita ut sub minori non possit introduci

sed materia sub tali quantitate minima simul,& in instanti debet esse complete Aisposita,& non una pars eiu i prius alia, nam si ita fieret,cum non possit imroduci anima in parte illius mi-ηimi , daretur vltima dispositio in materia, in qua non esset introducta forma, quod naturaliter est impossibile: sequitur ergo dari necessario minimum alimenti,quod simul, & in initanti sit complete dispositum pro intrΘfluctione animae, S non prius una pars eius, quam altera ; sed ultimam dispositionem sequitur naturaliter forma in eodem instanti: ergo eon-eededum est, simul,& in instanti introduci animam in illa minima materia alimenti ; & ita in instanti semper fieri conuer-

fionem,& nutritionem in ea consistentem.

s Huic autem arguitiento, aliud addere possumus Ionge efficacius,quia si nutritio fit successive: ergo incipit per ultimum non esse,ita ut sit verum dicere,nuc non est, & immediate post hoc erit:quo supposito inquiro,an in illo instanti, quod est vltimum non esse oonuersionis alimenti , eompleta sit dispositio

eiusdem alimenti,vel alicuius partis eius,aut non sit complera:

si eompleta sit, necessario debet fieri conuerso in eodem instanti , vel gabitur vltimadispositio formae in materia,sine tali Arnia 3 immo cum opposita,& cosequenter fiet nutritio simul i& non successiue,aut in tempore:si vero dicat ia illo instanti nullam

244쪽

Cap. V. mra p. de augment. III. 22snestam partem alimenti esse complete dispositam, & ideo non posse fieri in eo nutritione , sequitur neq; in tempore sequenti posse fieri. Probatur consequentia, quia si in illo ins anti non fuit completa dispositio, non poteli compleri in tempore immediate sequenti, in quo si verum est conuersionem eius fieri, necessarium quoque erit alimentum secundum eam partem di sinere elle, secundum quam fit conuerso eius in substantiam

aliti, quod si desinit: ergo nullum dabitur subiectum in quo recipiatur vltima dispositio pro conuersione illius partis. od

praesertim necessarium est secundum commistem sententiam, quam defendimus de subiecto accidentium , quod sit compositum , & non sola materia ; nam compositum , quod est alimentum secundum illam partem tempore sequenti complete disponendam, & conuertendam non manet; cum sit iam coir- uersa : ergo non potcst recipere vltimum complcmentum dispositionum, quod deficiet ei ad conuersionem; sed sine vitima dispositione recepta in eodem alimento pro dispositiona materiae eius, non potest fieri conuersio , nec nutritio : ergo repugnat fieri suceessue, & in tempore , & necessari im erit fieri simul, vel in instanti. Nec minorem vim habet aduersiis eos, qui tenent accidentia esse in materia prima tanquam in

subiecto,quod sie probo, vel in illo instanti, quod est vitimum

non esse nutritionis , completa est dispositio, vel non si, completa sit: ergo in eodem introducetur forma viventis in materia alimenti, & fiet muritio in instanti; si vero non est completa : ergo compleri debet tempore immediate sequenti, &ideo successive, ex quo sequitur non posse eodem tempore immediato introduci forma substantialis. Probatur consequentia , quia si tempore immediato completur dispositio : ergo non est completa, quia dum res mouetur, non est verum iam esse motam, sed in instanti sequente, & terminante tempus, in quo mὀuetur,& si immediate post non est completa: ergo immediate post manet alimentum conuertendum: SI ideo non erie Conuersum,nec nutritio poterit eodem tempore fieri, sed in instanti terminatiuo eius, in quo verum erit tune primo esse dis, positionem completam, & immediate ante non sui illa completam,& consequenter tunc esse nutritionem, & immediate ante non fuisse, & ita non per ultimum non esse incipiet;nec successiva erit, sed per primum sui esse,& arit instantanea.

Secundum argumentum , & tertium in ordine pro eadem sententia praesupponit ex lib. s. Physic. res materiales , atque corporeas non posse desinere per ultimum este naturaliter,quia

ex tali modo desinendi sequitur aut dari duo instantia inune

245쪽

116 Lib. I. De generatione corru .

Aiata, aut materiam sine ulla forma pro aliquo tempore ; sed sinultitio sit successiua , sequitur alimentum desinere per ultimum siti esse : ergo non est admittendum. Minorem sic probo, fi nutritio est uiccellula e ergo incipit per ultimum non esie, sicut reliqua si1ccessiva ; Sc ita verum erit dicere , nunc non est nutritio, & immediate post erit ; sed quamdiu non est nutritio , permanet alimentum: ergo verum erit dicere in ultimo non esse nutritionis alimentum esse, & immediate post non esse; quia immediare post datur nutritio, quae cum sit conuersio eiusdem alimenti in substantiam aliti, repugnat simul cum

ea permanere alimentum ; quare verum erit de eo , quod nunc

sic, & immediate rodi nota sit futurum , quod est desinere per

vltimum esse.

Secunda opinio tenet nutritionem sere semper fieri suceessi es,quia cum alimentum sit diuisibile, & non sit aeque approximatum secundum omnes suas partes partibus viventis, in qii residet calor naturalis, sed quaedam partes eius sint proximiores eis,aliae vero magis distantes,& agens naturale prius,arque perfectius operetur in passum sibi proximum, quam in rei tum, prius etiam disponi per actionem caloris naturalis partes proximas alimenti,quana remoras ;& ideo successive omnes,atque etiam successive conuerti in substantiam aliti, & ita nutritionem silccessiiue fieri,non tamen semper, inquiunt quia natur

liter potest contingere aliquam particulam sanguinis in venis, aut in poris qque approximatam esse secundum omnes suas par res carni, in qua resdedi calor naturalis: quo supposito, simul,& aeque persecte disponentur omnes , & ex consequenti simul fiet conuersio omnium,& non successive, sed in instanti terminatiuo temporis mensurantis alterationem, in quo verum eri violam i Ilam particuliam sanguinis conuerit, & partialem b- hantiam ex tali conuersiolie produci in instanti,& per primum sui esse, & ita nutritionem in casu isto, & similibus fieri in instanti , quamuiς fere semper fiat suςcessiuL Ita sentiunt iuniores quidam.

Sed tertia opinio asserit semper, & necessario sisti nutritionem successive, ita ut naturaliter repugnet fieri in instanti. Ita D.Thomas docet expresse,& probat 3. parte, qi Nest. 33. arti c. I. in corpore, & ad Mars I. lib. de Generatione, quaest. I 4. Albertus Saxoniae, quaest. I 3. Venetus ita summa de Genera tione, cap. 7. Soriis I. lib. Phys. quas. 4. arti c. 3. g. contra seeundam conclusionem. Pererius lib. t .suae Philo phiae,cap. 1. ad 7. Iandunus 8. lib. Physic. quaest. I. & est communis intel 'centiores , 8c vera. duam, ut probemus primo aduersus pri-ι mam opi

246쪽

Cap. V. Tract. de augmen. Q st. III. a se

ruam opinioneN, duo iunt praesupponcnaa ab omnibus serexecepta, & enicaciter confirmata. Primum est, quod agens naturale approximatum passo diuisibili, & sibi contrario fortius agit in partes eius sibi propinquiores, quam in remotio. res, ut ignis approximatus ligno fortius agit in partes superfi .cialcs eius, quam in profundiores, quia proximiores sibi sunt illae,quam istae ; & illis mediis calefacit has. Et praesuppositum hoc euidenti experientia notum est in his, qui ad ignem accedunt, quorum propinquiores partes citius , & fortius calefiunt ab eo, quam remotiores , ideo non est necessarium illud probare. Secundum praesupponendum est, quod licet viventia. quantum ad primam sui generationem lostulent minimum materiae, in quo introducatur anima, ita ut in minori, vel immediate, aut parte eius non possit adaequale introduci, &propterea simul, & in instanti debeat introduci in toto: in nutritione vero non postulant tale minimum, immo nec materiam sic determinatam, quin in quacumque minori, & immediate cuiuilibet minimae introduci possit anima. Et ratio manifesta est, quia anima in prima generatione postulat determinatam materiam ad sui introductionem,quia cum sit actus eo

poris Physici, mγrganici, ii, quo diuerses debet operationes

exercere, determinata membra , certaeque magnitudinis post Iair per quae tanquam per instrumenta eas exerceat, nam adeo

minima esse possunt, ut inepta prorsas sint ad exercendas oporationes , ut per se est manifestum; sed nutritio supponit tum animam introductam in corpore sub debita quantitate,& pr

portione omnium membrorum eius, & operantem per eadem

membra, & est quaedam extenso eiusdem animae ad nouam materiam pro consecutione persecti status naturalis in ea: erisgo non postulat determinatam materiam, quin in qualibet minima, atque in eius medie ate introduci possit, quia quamlibet minimam , & minorem minima potest disponere calor naturalis ,& in ea introduci anima, & quodlibet minimum alimentum, dc minus minimo conuertere in substantiam alit quodlibet minimo conuerso essicere corpus maius 3 quod euidenti experientia constat in igne , de quo nemo sanae mentis ilicet adeo minimum esse polle lignum, ut non possit illud in se conuertere, si sibi sit approximatum r quare neque ullua

sanae mentis dicere potest, adeo minimum esse alimentum ut conuenienter approximatum calori naturali non possit ab eci conuert in substantiam aliti. His duobus praesuppositis probatur c5mmis sententia,quam Essequimur testimonio Aristutelis 1 lib. Plusic. cap. 1. ubi docet

247쪽

118 Lib. I. De oeneratione corrupi.

aunimentationem et se morum per se aii quantitatem .Ex quo ira arguo. Nutritio, & atigmentatao apini omnes fiunt simul, hoc est in eadem duratione, quia eo iplo,quod producta est partialis subitat uia per nutritionem,consequitur naturaliter quantitas maior, per quam Viueus augetur; led de augmentatione d cet expressu Arithoteles Quod sit vere, & proprie motus ideo quod sit successiva ergo idem se sitit de nutritione. Probatur deinde ratione ex duobus illis principiis, quia calor naturalis eth naturale instrumentum animae & agit in alimentum sibi in principio dissimile , & contrari iam , ut docuit expresse Aristoteles cap. praesenta:ergo prius, & fortius agit ita partes eius proximio , carni, & olli alijsee partibus viventis, in quibus residet, quia fortior eit virtus eius ad minorem distantiam,quam ad maiorem: unde sequitur citius,& persectius disponere proximas,quam remotas, & ideo prius in illas,quam in has inducere vltimam dispositionem pro introductione animae sed introduet io antinae in materia alimenti sequitur vlti mam dispositionem : ergo prius introducitur anima in proximiores,& prius illae conuertuntur in substantiam aliti. Probatu consequentia ex alio principio, quod anima ad quamcumque minimam materiam dispositam informandam potest se ex tendere,postquam semel introducta est per primam generationem,& ad quamlibet minorem minima,sive ad primam medie ratem eius,ut probauit must,sed ubi datur prius,&posterius,datur etiam successio temporis:ergo nutritio ex modo naturali 'Ien di animae circa alimentum per calorem naturalem non potest simul fieri, sed successine,& in tempore. Secundo probatur ratione a posteriori, qua usus est D.Thomas ubi supra,quia augmentatio fit cum motu locali,per quemcolpus vivens eo ipso,quod adquirit maiorem quantitatem, se extendit ad maiorem locum occupandum , dc acquirit per somaiorem praetentiam localem,quae est terminus motus localis; sed motus localis fit successive, & in tempore ex propria natu

ra ergo etiam augmentatio ; & h. aec fit simul cum nutritione,ut

probauimus: ergo de primo ad ultimum nutritio sit successive,& in tempore,contra primam Opinitanem.

Vt autem probemus semper, & necessario fieri successive, it ut naturaliter repugnet fieri in instanti in aliquo casu contra iecundam opinionem iuuiorum. Duo alia principia praesuppo-nCnda lunt, no:1 minus vera, & necelsaria, quam duo alia praeriiupposita aduersus primam sententiam. Primum autem tale est

omiae eorpus habet trinam dimensionem longitudinis, latitu- . linis, δέ profundit itis: secundum has tres dimensiones babel

248쪽

partes, in quas diiudi potest;ita ut diuisibile sit, non solum se

cundum longitudinem, A latitudinem , sed etiam secundum profunditatem. Sccundum praesuppolitu est,ali retentum quod-ctumque quantumuis exiguum esse verum corpus, & idco eis

dem modis diuisibile. Ex quibus probo semper, & necessario fieri nutritionem successiue , quia agens naturalό sortius agit in passum sibi contrarium, quo magis cit ei approximatumuedalimentum non potest naturaliter aeque approximari secundum omnes partes,sed ne celsario debet ede magis approxim tum secundum aliquas , quam secundum alias ; rago repugnat calorem naturalem uniformiter, & non difformiter agere circa omnes,& consequenter sinuit omnes disponere, atque cp uertere in subit intiam aliti sed necesse eth magis approximatas prius disponere, & prius conuertere. Probatur Ininor, nam caetera per se patent. Quodcumquc alimentum, siue quicumque sanguis, quantumlibet paruus, in anguillismis venis, volporis exi itens, est corpus naturale habens trinam dimensio nem: ergo eis diuisibile secundum prosunaitatem. Vnde sequitur, quod etiam sit secundum superficies extremas omni ex

parte tangat extremas partes venae , ves pori , repugnet esse aeque eis approximatum sec andum prolauditatem, nam cum hare sit diuisibilis versus omnem paxtem , necesse est partes eius minus profundiores esse etiam proximiores extremis superficiebus, quibus terminantur, atque etiam extremis superficiebus cuiuilibet venae, & pori, & partes profundiores eue r motiores ;& ex conlequenti repugnat calorem naturalem invenis, aut poris residente uniformiter, aut secundum eamdeinem citer agere in omnes, sed necesse est in proximiores citius,& fortius agere, & prius in eas ultimam dispostionem inducere,& animam ipsam, quod est prius has , quam illas conuertere, & ideo successsiue omnes. Et haec ritio non est minuρ efficax aduersus hanc secundam sententiam, quam illa,quae facta est contra prima.Quare miror profecto deceptionem adeo manifestam horum iuniorum, qui cum putauerint rationem illam conuincere aduersus primam sententiam, crediderunt nihilominus, non probare,quod semper,& necessario fiat succes siue nutriti O,sed dari casum naturalem , in quo fiat simul,& in instanti. Et causa deceptionis fuit,quod sibi persuaserint polle

naturaliter paruum corpus aeque approximatum cise agenti s cundum Omnes partes , quod natura continet repugnantiam ; nam licet per extremas superficies tangere pollet unde-

qiraque superficies etiam venae, Lit pori, impollibile est, quod

secundum partes prosunduatis .sit aeque approximatum vv

249쪽

13 o Lib. I.' De generatione est corrupi.

I probauimiis. Quod euidenti cxpcrientia conuinci potest.Masi si lignum in medio alicuius ignis proieceris,ita ut per proprias

superficies extremas attingat undequaque ignem , nullus sanae mentis dieere audebit aeque approximatas elle igni omnes partes profunditatis eius, quia euidens est, non aeque distare a su- perficiebus propriis extremis, quibus tangit ignem: ergo cui dens est non aeque distare ab igne ; etiam si illum undequaque attingat per ealdem extremas iuperficies. Q iod vero paritum sit lignum, vel magnum nihil refert ; cum utrumque sit eodem modo diuisibile secundum profunditatem.Vnde sicut magnum successive conuertet in se ignis,ita & partium, sed hoc in minoiari tempore. Nec minus euidens est cxemplum loci, nam si corpus sit in aere calidistimo tanquam in loco omni ex parte eum

circumdanter quamuis undequaque attingeretur ab eo secundum superficiem extremam, per quam se tangunt, non tamenciliet aeque approximatum loco secundum parte, profunditatis inter iste comparatas: quia licet centrum huius corporis aequaliter distaret ab omni parte circumseientiae; partes tamen profunditatis proximiores centro versus partem unam remotiores essent a circumserentia, facta comparatione per eadem lineam,

quam aliae magis distantes ab eodem centro , ut facile potest quisque intelligere quare repugnat aeque approximatas esse in ' ordine ad actionem,& passionem,nisi per penetrationem nat raliter impossibilem. Parem autem esse rationem de alimento, vel sanguine approximato naturali calori per venas, vel porox, quis non videat, & eandem esse rationem de paruo, & magno, quantum ad suecessivam conuersionem. 31. Sed licet argumentum factum non adeo esticaciter probaret salsitatem eiulaem secundae opinionis, posset a posteriori probari hoc modo. Certum est apud Aristotelem, augmentatio nem et se vere, & proprie motum , & admissum ab authoribiis eiusdem opinionis: certum quoque est, motum proprie sumptum ex natura sita esse succcstiuum apud ipsem, atque etiam ab eisdein concessum:ergo certum est semper fieri successive in nullo casu poste fieri naturaliter in instanti. Sed certum est tertio ab eisdem concessum,1imul fieri nutritionem,& augmentationem;hoc est,in eadem dii ratione, ex quibus necessario sequitur, quod sicut in nullo casu naturali potest fieri augmen- ratio in instanti, cum sit motus ; nec fieri poterit naturaliter

nutritio in instanti inmissi aliquo naturali ; vel si fieri possit, non erit motus , qui per se est succe illuus. Et tandem probo quia eo ipso, quod corpus scquirit maiorem substantiam permittitionein; necelle est et tiam acquirat maiorem quantitatem

250쪽

per augmentationem; sed eo ipso quod acquirit amat OIe qua illitatem, necesse est moueri localiter per extensionem ad maiorem locum,& acquirere maiorem praetentiam localcm: morim autem localem repugnat saltem naturaliter simul, ves in in

stanti fieri,sed semper,& necellario fit succestiue, & in tempore:ergo de primo ad ultimum, semper, & necessario debet sieri

successive,& in tempore nutritio.

Ad primum argumentum primae opinionis distinguendum

est fundamentum, quod ex i. lib. Phys . praesupponit, nempe, quod viventia postulent terminum intrinsecum parilitatis,

nam via generationis verum est,ut ibidem probauimus ι in nutritione vero aperte falsum: nam cum iam praesupponatur anima cise introd ucta in niateria debitae magnitudinis, & substantia genita cum suis omnibus membris sub magnitudine proportionata in ordine ad opera vitae exercenda , indifferenter nutriri, & augeri possunt secundum quamlibet partem ininimam substantiae, ac quantitatis,& sub minori minima, & sub medietate minimae, ut probauimus,& ideo successive,& in ten Pore nutriuntur, & augentur, & non simul, qui per minima in instantibus terminatiuis partium tempoIi S.

Secundum argumentum dissicillimum eii in hac materia,& 3 3 a quibusdam putatur solui non pol se ab his,qui tenent,dispositiones cum caeteris accidentibus corporeis esse in composito

tamquam in subiecto adaequato, & non in sola materia: nam hoc supposito , videtur repugnare, quod nutritio sat succcs- siue , quia repugnat incipere per ultimusta sui non esse , ut caetera succei liua incipiunt. Mihi tamen videtur, non mino rem dissicultatem habere aduersus eos, qui tenent accidentia esse in materia tamquam in subiecto. QAod ut ostendam,placet afferre, & impugnare duas solutiones , quae adhibentur ab his. Prima asserit in illo ins anti, quod est ultimum non esse nutritionis, non esse completam dispositionem secundum in tensionem in aliqua parte alimetrii, sed deficere ei aliquem gradum complendum tempore immediate sequenti. Et cum 3nfertur non posse eodem tempore immediate compleri dispositionem,& introduci formam viventis in materia alimenti, negant consequentiam, quia sicut in actionibus instantaneis in eodem initanti, in quo eli ultima dispositio , introducitur forma, ita in successivis potest in eodem tempore pIo- duci ultima dispositio in materia, & introduci forma. Haec tamen solutio falsa est, quod sic probo. Si nutritio successiva est,& incipit per ultimum non esse, verum erit dicere, in hoc instanti non est nutritio , dc tempore immediate sequenti

SEARCH

MENU NAVIGATION