R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1 1 Lib. I. Pegeneratione est comupti

addito desinere per ultimum sui esse , quotiescumque res alia, ad cuius inceptionem vel productionem desinit, producitur,vel . incipit per ultimum sui non esse. Doctrina autem illa ex s. lib. )hys ab Artitotese,& ab omnibus approbata,quod res materiales, ac diui libiles non possunt naturaliter desinere per ultimum sui esse,sed necelsario per primum non else, intelligi debet cum hac limitatione;nempe quando res aliae,ad quarum productionem,uel inceptionem delinunt, producuntur, vcl incipiunt per primum sui else ; nam si non intelligatur sine tali limitatione, magna cx parte erit falsa, ut probauimus.

6 nutritio A continua '

Vplicem sensam habere potest id,quod quaerimus,an nu-

tritio sit eontinua Prior est,an a principio vitae usque ad finem incessanter fiat,& absque villa interruption quem λο- . dum motus coeli a principio, quo coelum factum est, usque ad diem iudici j,sic est continuus,vx numquam interrumpatur. Sevcundus sensus est,an licet interrumpatur aliquando, sicut inter. rumpitur alteratio,& motus localis inferiorum corporum,dum tamen fit, tempore continuo fiat sicut alteratio,& motus localis, vel non fiat in tempore continuo, sed solum in quibusdam instantibus terminantibus tempus alterationis, per quam dil- ponitur alimentum sita ut hoc tempore disponatur aliqua pars,& in instanti terminante illud conuertatur, & fiat nutritio, α tempore sequente disponatur pars alia, & in instanti terminatiuo eius conuertatura,sicque de reliquis;si enim hoc moilo fiat, non erit continua, sicut neque instantia temporis in quo fit, sunt continua. Et Quaestio praecipue procedit,ti primo disputabitur in hoc secundo sensu;deinde aliquid etiam de primo sensis dicemus; & sicut procedit de nutritione, sic etiam de augmmentatione , cum notum sit eodem modo fieri. Prima opinio asserit, nutritionem non esse continuam ia. 'rimo,nec in secundo sensu, quia non fit in tempore, sed in in-lantibus discontinuis per minima, ut explicatum est. Ita To-etus,& Pomponarius,qui utrumque asserunt videlicet nec nutritionem esse successivam,ut retulimus quaestione praecedente, nec esse continuam , sed fieri in instantibus discretis per minima , & non in tempore, & citant pro se plures alios, ut vidi, ε mus. Probant tςstina io Aristotelis 8 lib. Physic. textu 2 3

Vbi do

262쪽

Cap. V. Tract. de augment. V st . LIII. a s

ubi de diminutione docet non fieri continue ;& probat exemplo guttarum cadentium supra lapidem , & eam excavantium, non quidem continue , ita ut si particula extracta sit aliquo tempore,dimidium eius extractum sit in dimidio eiusdem temporis, vel saltem aliqua pars eius, sed sic fieri extractionem, ut per tempus aliquod nihil extrahant guttae cadentes, sed solum disponant ad extractionem, & alia gutta superueniens integram particulam simul, & quasi uno ictu extrahat; & eodem modo ait fieri diminutionem viventis corporis, ut tempore aliquo disponatur aliqua pars corporis viventis, & in sine filislius temporis corrumpatur, Vel a corpore extrahatur, fiatque

diminutio, quod est linivit, & in instantibus fieri per minimas partes dispositas tempore praecedente , in quo asserit nihil extrahi , sed partem extrahendam in fine illius temporis disponi, ut extrahi polliit. Et cum cadem sit ratio de diminutione,& augmentatione, atque etiam de nutritione, quia eodem modo fiunt omnes, videtur expresse tenere Aristoteles , quod non fiant in tempore , nec successi ac, sed simul, & in instantibus terminantibus tempus alterationis, per quam disponitur alimentum, & consequenter non continue, sicut instantia non

sunt continua, sed quodammodo discreta. Probari etiam potest tribus illis argumentis, quibus probatum est quaestione

praecedenti nutritionem non esse successivam,quia si suceessi non est, euidenter sequitur non esse continuam. sed probat hae ratione particulari, quia nutritio est conuersio alimenti in substantiam aliti virtute caloris naturalis facta,sed prius quam conuertatur alimentum,debet disponi per alterationem factam circa ipsum ab eodem calore naturali; toto autem tempore, quo disponitur, non conuertitur, immo nec conuerit potest, quia calor naturalis occupatus in disponendo, non potest simul occupari in conuersione alimenti,nec illiad conuertere, quouiaque sit dispositum: ergo non fit ulla conuersio usque ad finem temporis terminantis alterationem, nec Vlla nutritici, quare nec fieri potest continue, cum interrumpatur toto tempore

alterationis.

Secunda opinio asserit nutritionem esse continuam in se- 4 cundo sensu, quia non fit in instantibus temporis , sed in tempore aliquo continuo, sicut alteratio, & motas localis. Haec est communis, & vera,quam tenet D. Thom. 3. par. quaest. 3 3. artic. h Marsil. i. lib. de Generatione quaest. I 4. Albertus Saxoniae idem quaesi. 33. Venetus in summa de Generatione cap. I7.SOtus I .lib.Physic.qRaest 4.Pererius lib. I . suae Philosophiae cap.r. Iandvn. 3.lib. PhIsquaest . 7.dc moderni sere omnes.

263쪽

r. 4 2 egeneratione corrupi.

It probatur ex doctrina Aristotelis Physic. capit. I. ubi docet augmentationem, re diminutionem esse motus proprie,& per se ad maiorem , & minorem quantitatem ; sed motus proprie luinptiis est continuus, ut testatur ipse 3 lib. Phrsic. in primet pio: ergo augmentatio, & diminutio sum motus continui ; scd eodem prorsus tempore, quo fiunt motus isti, fienutritio , quae c:t quasi fundamentum augmentationis r ergo mutatio in temporci continuo facta, quod est esse continuam. Probatur deinde ratione. Nutritio sequitur alteratio- nem, dispositionem alimenti, quia eo ipso, quo dispositum est, conuertitur in substaotiam aliti, sed alteratio, atque etiam dispositio alimenti est continua : ergo continua erit conuersiγ' eius, in qua consistit nutritio. Probatur minor, quia calor naturalis disponens alimentum per alterationem, est agens naturato ; sed agens naturale agit in passim sibi approximatum uniformiter difformiter, hoc est in totum fimul, quod sibi est a proximarum , non tamen aequaliter in omnes partes eius, sed prius, & soatius, ac perfectius in proximiores, quam in magis distantes: ergo calor naturalis hoc modo agit in alimen-- tum,& singulas partes eius, quod est motu continuo agere, M motu continuo eas disponere ; conuersio autem alimenti in substantiam aliti sit secundum modum dispositionis eius: ergo scut alteratio fit continue per partes alimenti, ir- ut proximiores disponantur prius, atque persectius, & posterius magis distantes ; ita conuersio eiusdem alimenti secundum suas partes siet successive. u O etiam probari potest exemplo tam-mae,quae continue nutritur per conuersionem olei in propriam substantiam , nam eodem modo fit nutritio viventis corporis ex alimento, virtute caloris nMuralis conuerso in propriam substantiam .s Ad testimonium Aristotelis respondetur eodem modo tost qui eo loco de augmentationae, ac de caeteris duobus motibus, nempe alteratione, & latione; de quibus probat non esse continuosised solam lationem circularem inter omnes motus con Iluum esse posse,hoc est perpetuam sine initio,& fine; & nunquam interrupim: in hoc enim sensu de motu continuo loqui r , non in eo in quo nos qM stionem agitamus de continuatione nutritionis , concedimus ergo non esse continua in eo sensu, in quo loquitur Aristoteles,sicut nec alteratio, aut motus localis rectus; sed negamus non esse continua ita vuteinp*e aliquo continuo fiat, δέ non in solis instantiti per minima. Ita enim esse continuam augmentationem ,& conse

264쪽

t hyscor. locis supei ius citatis. Similitudo vero excavationis lapidis a guttulis cadentibus , quam eodem loco tradit Aristoteles , optima et , in eo tenens, quod sicut extractio alicuius particulae non fit, quousque fuerit disposita petr guttas praece- dentes quodammodo mollificantes lapidem i, nec fit aequaliter in toto tempore, & singulis partibus eius, ita ut si in aliquo tempore extrahitur aliqua particula, in dimidio illius temporis extrahatur medietas eius ; sed tempore aliquo extrahitur

tota, & in parte illius temporis nihil, quod est quodammodo simul extrahi;ita conuersio alimenti fit quidem in tempore,sed

non aequaliter, aut uni se miter, ita ut si in aliquo tempore ali in , qua pars conuertatur, in medietate eiu lem temporis conueratatur medietas, sed uniformiter dimormiter secundum modum dispositionis, ita ut plus conueriatur in aliqua. parte temporis, quam in alia. Itaque conuersio partis alimenti non fit, quousque fuerit disposita per actionem caloris naturalis. Ex quo non sequitur in instanti fieri, sicut nec fit in instanti extractio particular ex lapide, sed in tempore, cum sit motus localis: ita ergo fit nutritio simul quidem per omnes partes viventis corporis; ut inserius ostendetur, sed successive,& continue in quacumque, quia prius conuertuntur partes proximiores alimenti in singulis partibus viventis, quam magis distantes ; ut ex modo, quo fit nutritio in I. quaest. huius tractus explicato, facile intelligitur. 'Argumenta vero contra successionem nutritionis iam sunt soluta quaestione praecedenti,& eisdem inodis soluenda sunt, inquantum procedunt contra continuationem eius : si enim non probant in instanti fieri, nec probabunt quod non fiat cominuὀ ; quia ex successione euideliter sequitur continuitas. ΑΛ. aliud vero nunc additum distinguenda est minoriquod per totum tempus, quo disponitur alimentum, non possit conuertit nam si de eadem parte,quae disponitur,intelligatur,vera est; sed ruamuis illa non conuertatur,conuerti poterit proximior iamisposita, & sicut disposta est per motum continuum , ita per

continuam conuersionem transmutatur in substantiam aliti. Quod vero dicitur calorem naturalem non posse eodem tempore diseon e alimentum, & conuertere illuss, eadem distinctione soluitum nam de eadem parte verum eli,de diuersis fata sum: quare non probatur continuam esse non posse conuersio

nem alimenti,nec nutritionem ex ea factam.

tubium de secundo se u , an sint π

265쪽

1 6 Lib. I. generatione se corrupte

8 D Estat aliquid dicamus de secundo sensu quaestioniq, vide.

licet, an necesse sit vivens nutriri toto tempore vitae absque ulla prorsus interruptione per conuersolae alimenti numquam interruptam,vel dari postit tempus aliquod, in quo nullanat conuersio alimenti, nec nutriariit corpus. Et videtur numquam interrumpi nutritionem ; quod sic probo. Aia numquam cessat actio caloris naturalis, per quam disponirur alimentum ; neque umquam deeit alimentum, quod disponatur: 'ergo absque ulla interruptione fit dispositio, ita ut prius,atque persectius disponantur partes proximiores eius, deinde remotiores , omnes tamen motu successivo, atque continuo uniformiter difformiter , ut patet In flamma continue agens circa oleum, dc ideo continuὰ illud conuertens:eroci necesie est sem- .

per fieri nutritionem , quae sequitur naturaliter dispositionem alimenti. Antecedens probatur,quantum ad eam partem, quae, asserit numquam deficere alimentum , quia ultimum alimentum disponendum, & conuertcndum est sanguis;sed numquam deficit sanguis, quamdiu animal viuit 3 ergo numquam deficiet actio caloris natiualis circa illum : quare numquam deficiet dispositio, numquam deficiet conuersio, atque nutritio. Pro solutione huius dubii tria dicenda sunt.' Primum est,conuersionem alimenti in substantiam aliti, & consequenter nutritionem non esse operationem sic praescisse necessariam ad vitam,ut eo ipso,quod pro aliquo tempore cesset,necesse sit vivens perire, sed posse naturaliter pro aliquo tempore in vita conseruari sine ulla conuersione, vel nutritione.Hoc est ita certum,ut probari possit euidenti ratione: quia euidens est hominem in primo instanti,in quo generatur,nutriri non posse, quia nondum sumpsit alimentum , nec etiam si haberet approxima tum posset illud in instanti alterare atque disponere,quia alteratio fit successive,& in tempore;ergo indiget tempore sequente ad sumendum cibum , eumque alterandum , ac disponendum , quo tempore etiam est euidens non dari ullam conuersionem, & ideo necesse est concedere,q d sine operatione nutritionis conseruetur; quare non est precisse necessaria ad vitam conseruandam. Secundo, dicimus, valde probabile esse, quod non semper fiat conuersio alimenti, nec te per nutriatur vivens,sed pro aliquo tempore interrumpatur nullitior ita. videtur sentire D. Thonias 2. 2. quaest. χ . artic. 7. his verbis

Augmentism corporale in animalibus,stplantis non mosim comtinuus , ita scilicet, quod si aliquid tantum augetur in tanto tempore . necesse sit, quod proportionaliter in qualibet parte illiin temtoris aliquiat augeatur sicut contingit in motu talisedper aliquod

tempus

266쪽

tempus natura operatur H ponens ad au'mentum, nihil augens

oinu , is postmodum producit in essectum id, ad quod tyosuerati augendo ipsum animal. vel plantam in /Gu , o c. inibus licet

de sola augmentatione loquatur exprelle , docet tamen, aliquo tempore eiusdem augmenti, naturam solum disponere alimentum, & post ea illud conuertere. Ita etiam videtur sentire Aristoteles 8.libro Physicor.text. 3 3' ubi docet ita fieri diminutionem viventis , ut non neces le fit quolibςt tenviore ali- quam partem substantiae amittere, sicut non est necesse quolibet tempore aliquam partem lapidis extrahere guttas aquae eadentes; sed constat eodem modo fieri dimi mitionem, auramentationem,& nutritionem:ergo de omnibus sentit Aristote- .les,aliquibus temporibus interrumpi. Probatur etiam ratione, quia ad conuersionem duo requi- Α' runtur, nempe calorem naturalem csse bene dispositum ad agendum circa alimentum , atque etiam alimentum aptum. aa conuersionem ei approximatum s sed utrumque potest deficere naturaliter: ergo naturaliter potest nutritio interrumpi pro aliquo tempore. Probatur minor ; quia calor naturalis non minus 1 ubditur morbis, quam caetera membra, & partes is corporis : ergo sicut membrum quodcumque potest tali mo bo assici, ut motus eius omnino impediatur , ita calor natu

ratis potest morbo aliquo debilitari, vel alio modo impediria sua operatione; ita ut per aliquod tempus agere non possit, vel adeo remisse, atque imperfecte, ut non possit alimentum perfecte disponere,neque illud conuertere. Nec minus est certum contingere posse, quod calor nataualis per magnam ciborum assumptorum congeriem impediatur, & pene obruatur, &per aliquod tempus non possit dare operam conuersioni, nec dispositioni alimenti,& in utroque casu celsabit prorsus nutritio. Ex parte etiam eiusdem alimenti potest impediri conue sto,si ineptum sit ad conuersionem, vel certe difficile possit distoni,& conuerti;nam tunc necet se est pro aliquo tempore cessare conuersionem. Aliquando etiam potest cibus omnino deficere,vel non posse ullo modo sumi ab infirmo, & etiam tunc cessabit nutritio ob defectum ulimenti. Secundo probatur, quia licet calor naturalis continua opcratione, & numquam interrupta ageret circa alimentum, non est tamen natural ster possibile, alimenta omnia, neque partes omnes eiusdem alimenti adeo uniformes esse, ut aequali tempore disponantur sed quaedam citius, aliae tardius dii ponuntur; etiamsi omnes aequalem habeant approximationem successiuam, ita ut una sit post alia eode moao approximata:ergo non '

Dii,

267쪽

w et 8 Lib. I. De generatione ct corrupti

sequitur statim post conuersionem unius partis magis accommodatae ad conuersionem conuerti alteram, ei proximam mi nus aptam , sed necesse erit per aliquod icmpus cxpectare, vecompleta sit dispositio eius, & pro hoc medio tempore cessa bunt conuersio,& nutritio,vt Aristoteles,& D.T homas docent. Ad argumentum negandum est antecedens,quod numquam deficiat alimentum. Et cum dicitur , sanguinem esse ultimum alimentum, distinguendum est; quia non quicumque sanguis est conueniens alimentum, sed ille, qui ex cibo assiuaapto praeparatur, pr ter quem datur alius, qui pro consistentia, & con- seruatione humorum,& spirituum vitalium, ac totius corporis in venis,& arteriis, atque etiam in poris residct, & ille non est

. conueniens alimentum corporis , nec conuersoni, aut nutritioni deseruit. Quod ex eo probari potest a posteriori, quia dii

per multum tempus vivens non assiimit cibum , conuimuntur actione caloris naturalis partes propriae corporis viventis

remanente adhuc sanguine in arteriis, venis, & poris, quia experientia constat posse adhuc ab eo extrahi per venas: ergo signum est calorem naturalem circa hunc sanguinem non Uc-re. Nam si circa illum ageret, facilius.atque etiam prius illum Horsus consumeret, quam carnem. Ex quibus sequitur non semper fieri conuersionem, nec semper adesse alimentum, licet semper adsit sanguis.

materia alimenti prius uniatur materiae corporis 'umentis,quam fiat conuerso, vel nutritis,

aut simul ac fit, uniatur'

, i Vaestio hare a solis iunioribus tractatur, & prima opinio

ae corum tenet materiam sanguinis prius uniri materiae corporis viventis, quam fiat conuersio eius in substantiam aliti, non quidem prius duratione temporis, sed in instanti, ita ut in instanti initiativo conuersionis,vel nutritionis,quod est vltimum non esse eiusdem nutritionis, fiat unio, vel continuatio unius materiae cum altera. Probant hoc argumento.Vnio materiae alimenti est quasi approximatio eius, ut possit virtus naturalis eiusdem agentis educere formam de potentia eius, Vel propriam extende te ad eam informandam ; sed approximatio agentis alpassum debet prae supponi actioni eius : crgo prius' debet continuari materia languinis cum corpore Viventi,quam

recipiae

268쪽

recipiat formam:continuatio autem fit medio quodam indiuisibili producto:ergo debet fieri in instanti. Probatur c5sicque tia; quia productio indivisibilis noru habentis partes simul debet fieri,& proinde in instanti .Conuersio de nique,aut nutritio incipit tempore sequeti quare necesse est,qu6d in instanti praecedenti idem tempus,quod est ultimum no esse eiusde conuersionis, fiat continuatio materiae. Secundo potest priobari, quia non potest naturaliter una forma informare duas materias di-. uersas,aut discontinuas,sed eo ipso,quod manus, vel brachium separatur ab homine,desinit informari ab anima ergo non po-.test materia sanguinis informari ab anima ut fiat conuersi eiusdem sanguinis in substantiam aliti, nisi prius continuetur cum materia corporis viventis ; continuatio vero simul fit, ut. probauimus: ergo in aliquo instanti praecedente tempus conuersionis fieri debet. Secunda opinio asserit non prius duratione temporis,nec instantis fieri continuationem materiae sanguinis cu corpore vi uente,sed simul dulatione,prius tamen natuIa.Itaq; eode prorsus tepore,quo fit conuersio, vel nutritio incipies per ultimum sui no cilcifit etia cotinuatio materiae & eode modo incipit,sed prius natum,quia unio,vel approximatio agentis ad passu ordine naturae praesupponitur actioni eius,taqua causa sine qua no.

Sed haec sententia duabus viis defenditur a diuersis; quidam enim ideo reputat impossibile,quod prius tempore,vel instanti

fiat continuatio materiae sanguinis cum corpore Vivente quia cum sanguis non informetur anima, vel certe non informetur

secundum gradum specificum, sed specie distinguatur a corpo

Ie viuen e , non potest continuari cum materia eiusdem cor POris viventis,priusquam informetur eadem anima,& fiat eius

dem speciei, quia ea, quae distinguntur specie , continuisi non possunt,non solum secundu sermas specie disserentes,sed etiam

secundum materias, ita ut eadem num o materia secundum diuersas partes informetur diuersis sermis secundum speciem. Ita Sotus s.lib.Physsq. 3.ad 8. Fonseca s.Metaph.c. .q.3. Malii ex iunioribus. Probant testimonio Arist. .lib.Phyctext. 39.Vbi docet expresse,quod ea, quae disserunt speete,non possunt co :tinuari.Probant deinde ratione,quia si c5tinxiatur sanguis cum se cor Spre vivere,priusquam informetur animaaessio datur .mum fi indivisibile commune viriq; materi nam continua suat,quo rum ultima sunt unu, sed hoc repugnat:ergo repugnabit etiam ratis continuatio.Probatur minor quia indusi sibile illud iter riae,quo eontinuantur, aliqua forma debet informari, ne detur

materia, aindiuisibilis sine ulla sexma:scd no elt maior ratio

269쪽

aso Lib. I. De generatione ct corrupi.

Ob quam informetur anima, quam forma sanguinis tergo a neutra,vel ab utraque simul informatur,&' trumque patet e1le impossibile;quare impossibilis quoque erit talis continuatio.

s3 At ij vero ex iunioribus salsum reputant hunc modum defendendi hanc sententiam, quia existimant non repugnare naturaliter, quod continuestur ea, quae sunt diuersae speciei, nisi

in quantum diuersae species sunt; & cum diuersitatem specificam non efficiant materia,neque quantitas,sed formae substantiales,asserunt continuari posse secundum materiam,& quantitatem, licet non possint continuari secundum formas substan- . viales,quae cum sint diuersae speciei ,repugnat ultima earum esse unum 3 unde cum sanguis non distinguatur specie a corpore tuente ratione materiae,vel quantitatis ted solum ratione formae substantialis, dicunt non repugnare, quod per materiam,& quantitatem continuentur 1, dc ideo ex hac parte posse fieri continuationem prius tempore;vel instanti, quam fiat conuersio, ut assirmat prima opinio. Ita sentiunt de continuatione eorum,quae distinguuntur specie. Albertus Saxoniae s.lib.Phys quaest. 3.ad 2.Vallesius controuersia 3 i. ad Tyrones, Toletus I. Imysquaest. 3.ad 3.& cum his nonnulli ex recentioribus,quibus videtur fauere D.Tho. 3.p.quaest. 7.art. 8.ad 2. ubi docet,quod si vino consecrato admisceatur alius liquor diuersus, poterit nihilominus ex utroque fieri una dimensio seeundum continuationem quantitatis, licet non fiat una, secundum modum

essendi, quia una pars illius dimensionis erit sine subiecto, alia vero erit in subiecto. Et addit: aliquod edom fatex duobus metalluerit, unum eoum secundum rationem qua it iis , Non tamen unum secundum speciem natura. Quibus verbis

concedit ea,quae differunt specie posse continuari saltem secundum quantitatem.

Sed probant primo experientia, quia non est intelligibile, quod pars sicca eiusdem rami sit discontinuata a parte viridi, quia si discontinuata esset, eadem ratione esset diuisa , ac separata ab ea, atque adeo distincta numero ; sed est eadem num Io:ergo continua.Euidens est consequentia, quia unum conti nuum, & unum numero idem sutar. Sed probatur minor, quia mouentur eodem numero motu, ut patet; ergo sunt idem n mero saltem secundum quantitatem per continuationem. Ε - ' perientia etiam constat pedes hominis,& quasdam alias partes eius extremas prius tempore vita destitui; & tamen nemo dicit tunc esse separatas a corpore, sed vere continuari cum aliis partibus: ergo non repugnat continuari secundum quantitatem ea, quae specie differunt. Sed quod non repugnet continuari

270쪽

Cap. V. Tractat. de augment. 23 i

continuari secundum materiam, probam exemplo: quia non repugnat duas formas accidentales specie diuersias intori reidem numero subiectuin, etiam secundu easta partes, ut patet de calore,& albedine; ergo nec repugnabit duas formas substitiales specie diuersas, quales sunr forma sanguinis ,& anima, informare eamdem materia continua secundu partes diuersata Refutato vero hoc modo defendendi duo asserunt.Primum, non fieri continuationem materiae prius duratione , sed solum 'prius natura. Et prima ratio,qua id probant,praesupponit duo. Primum est,materiam, dc formam diuisibilem habere proprias partes integrantes substantiales, & propria etiam indiui ubilia substantialia. Secundum , quod dum diuiditur continuum in duas partes , corrumpitur continuatiuum , non solum quantitatis,sed etiam materiae,& formae, quo continuabantur,& producuntur de nouo duo indivisibilia terminatiua utriusque materiae,& forinae: dum vero duo continua prius inter se diuisis continuantur,ex opposito corrumpuntur duo terminatiua utriusq; materiae,& formae, & producitur unum indiui sibile continuatiuum utriusque materiae, & aliud coutinua tauum utriusque sermae. Quibus suppositis sic procedit rario. 11 Si prius tempore,vel instanti uniatur materia alimeti materiae viventis per continuationem,sequitur in tali unione corrumpi indivisibile terminatiuum sormae viventis, sine productione continuati ut eiusdem formae ; immo simul cum productione alterius terminatiui eiusdem formae omnino similis corrupto, quod experientia constat in nulla alia continuatione diuersarum rerum contingere.Probatur consequentia, quia non possunt continuari materia alimenti,& materia corporis viventis,

nisi corruptis terminatiuis utriusque, S: producto indivisibili

eas continuant:. sed corruptis terminatiuis utriusque materiae, 'necesse est corrumpi indivisibilia terminatiua formaru , a qui- bus informabantur: loquimur enim de formis corruptibili- . bus,ac diuisibilibus dependentibus a materia) ergo nectae est eorrumpi indivisibile terminatiuum formae viventis,& sine productione continuatiui:quia forma alimenti,& viventis non possunt in eodem tempore continuationis materiae continuari;cum permaneant Decie distinctae ergo corrumpitur indivisibile terminatiuum formae viventis, sine productione co-tinuatiui eiusdem formae. Et necesse est etiam produci aliud , 'indiuisibile terminatiuu eiusdem formae omnino fiunt te; quod sic probatur : quia indivisibile continuatiuum utriusque mate- . riae producitur per continuationem: ergo necesse est produci

indivisibile formae, quo informetur: vel nianebit indiuisbila

SEARCH

MENU NAVIGATION