R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

' 292 Lib. I. De generatione ct corrupi. i

nefandum es , quod non iit idem corpus numero in fine vitae cum eo,quod genitum fuit in principio: & ratio huisti est,quia

solum variatatur partes materialiter , non formaliter ; hoc est, solum variantur, ut sunt entitates incompletae realiter distinet ,rion vi essiciunt unum numero completum I nam quantum ad conititutionem unius completi, idem, atque eodem modo illud cotistituunt superuenientes, ac illud constituebant recedentes, quia continuatio realis cmcit eamdem rem numero,

licet ex diuersis panibus entitatiue distinctis; quod in motu,&tempore satis manifestum est; nam licet partes praecedentes desinant esse, & subsequentes incipiant, & ideo semper sint diuersae partes secundum entitatem,ex quibus constituuntur successiva haec; realis tamen continuatio essicit,ut semper sint e dem numero, nisii realiter interrumpantur, nam tunc cessante continuatione cessat identitas numerica.i io Et si dicarur ex hoc sequi,non alio modo esse unum numero corous,Viuens a principio vitae usque ad finem, ac dicitur unus populus,vel fluuius a principio usque ad finem,quamuis in fine, immo pos h paucos annos nullus homo permaneat ex his, quos habebat prius.Respondeo aliquam esse similitudinem in exemplo populi,ac fluminis : sed maximam differentiam,quia populus non est unus numero identitate Physica, sed morali, inquantum diuersi homines succedentes subordinamur eisdem legibus ἶ corpus vero est idem numero identitate Physica propter Pusicam continuationem partium succedentium cum praeeedentibus, de praeexistentibus,& quamuis flumen sit idem numero identitate Physica ratione realis continuationis aquae, maiorem longe habet identitatem Physicam corpus, quod augetur, quia fluuius nullam habet partem aquae eamdem numem,cum ea,quam habebat prius, sed omnes suunt,& ideo solum possunt idem numero flumen emcere per continuationem , sed

non omnes partes vruentes fluunt,etiam per totam vitam,quin

potius solidae, ac praecipue omni sere ex parte permanent, vel probauimus,quare longe pertinius est idem numero in fine viatae quam flumen, eum sit idem non solum per realem continuationem omnium partium, sed per Iealem , ae materialem plurium,ac praecipuarum.Haec autem vera sunt,etiam si admi teremus omnes partes integrantes materiae, & formae variarii sed cum permaneant duriores,& solidiores magna ex parte,quq sunt quasi fundamentum caeterarum, maiori ratione dicetur

permanere idem corpus numero,etiam in viventibus, quorum

animae sunt diuisibiles ; & si contingat nullas habere partes duriores ut videtur contingere in quibusdam reptilibus imper-

312쪽

stp. V. Tract. de augmen. sus . IX. 293

sectis, hue in his dicimus non variari omnes partes, quoquamuis molliores sint, calor tamen naturalis in eis est debilissimus,unde numquam eas contumet omni ex parte. Ad primum argumentum primi modi gefendendi secundam I 12 opinionem respondeo primo,negando antecedens,quod omnes partes corporis varientur , nam licet sortὰ varientur molliores coraliter, δe durioribus probatum a nobis est non variari totaliter ; & ideo ex parte illarum non sequitur totum variari. Secundo , respondeo , quod etiam si concedamus variati omnes, neganda est consequentia: quod non permaneat idem numero corpus in fine vitae.Εt eum dicitur totum non habere aliam entitatem praeter entitatem partium , si intelligatur simul unita- .rum,concedendum est: minor vero,quod entitas partium sit diuersa, distingui debet; nam duobus modis considerari possunt omnes partes per totum vitae tempus fluentes,ptimo secundumentitatem materialem,per quam inter sese distinguuntur realiter;& hoc modo diuersam entitatem habent:si vero considerentur ut unitae per continuationem realem,& Physicam, quamuis

successivam,efficiunt eamdem entitatem completam unam numero ; & hoc modo acceptae non habent aliam entitatem praeter entitatem totius,nec totum aliam entitatem praeter entit tem earum, sed cum per totam vitam continuentur, efficiunt compositum unum numero permanens per totam vitam.

Aὸ secundum neganda eli consequentia, quod corpus per totam vitam sic renovetur,ut numquam senescat; nam licet renovetur in quantum nouae partes semper ei adueniunt; deficit vero ex parte virtutis conuersuae, quae est calor naturalis; hic enim repatitur semper ab alimento habente contrarias qualitates, & ideo quasi hebetatur, & impotentior fit ad conuertendum alimentum,& dum non tantum potest conuertere, quantum consumpsit de substantia corporis , diminuitur corpus, Mdebilius redditur, atque consenescit:& quo plus debilitatur ca- Io magis,ac tandem moritur. Itaque materialiter, hoc est ratione partium aduenientium renouatur, sed fornialiter,hoe es ex parte virtutis deficit, atque consenescit. Sed aduersus hane doctrinam sic arguo;calor naturalis, quo II , plus procedit, magis debilitatur, & ideo tempore diminutionis minorem partem alimenti potest conuertere: ergo eadem ratione minorem quoque partem substantiae consumet , quaretrumquam diminuetur eorpus. Probatut consequentia , quia omnis actio est inter contraria:erso sicut repatitur a contrario in couersione alimenti, & ideo deuilior fit virtus eius ad talem eonversionem, repatietur etiam agendo circa partes corpriis,

Dimili os di

313쪽

eas consamendo, & debilior em cietur virtus eius an easdem consumendas,& minores poterit consumere. Re omleo,con incedendo , quod repatiatur in utraque actione, qua agit circa alimentum , & circa partes corporis, sed multo minus in illa

actione, quἱm in hac , quia alimentum magis dissimile est, Minatorem habet colatrarietatem cum calore naturali ex parte

qualitatum,ac dispositionum,quibus assicitur,quam partes corporis,ut per se est manifestum:& ideo longe dissicilior est eonuersio eius in subitantiam,quam conuersio partium in vapores,& excrementa & plus repatitur calor in una couersione, quam in alia:quare lieet dubilitetur in orgine ad utramquh emciendam , &quo plus procedit, minorem emciat utramque : sed multo magis debilitatur in ordine ad conersionem alimenti Ionge dissiciliore, & propterea minus potest de alimento conuertere in statu diminutionis.qua in de subitati a corporis consumere ι & haec est causa propter quam, quo plus procedit vita hominis magis diminuiturin tandem moritur sed arguo secundo aduersus eamdem solutionem,quia ex ea sequitur nullo tempore posse augeri vivens, quod est falsum. Et conlequcntiam probo, quia ii aliquo tempore augeri pos set, maxime a prima sui generatione usque ad statum: led hoc tempore non potetthergo numquam. Probatur minor, quia si hoc tempore potest augeri, ideo arit; quia calor naturalis fortior est,& ideo potest plus alimenti conuertere, quam de s stantia corporis consumere: sed hoc est impossibile. Probatur ex solutione piacedenti; nam si alimentum magis contrarium eth,quam substantia corporis viventis,ut dicebamus: & consequenter sortius restitit; & propterea dissicilius conuertitur, &magis debilitatur calor ex actione circa illud,quia magis ab eo repatitur: ergo minus conuertere poterit de alimento , etiam tempore augmenti, & plus consumere de substantia corporis minus resistenti: minusque proinde debilitante eumdem calorem : & ita neque hoc tempore augebitur corpus. Respondeo diuersam este rationem de tempore augmenti ac de statu, deII 4 tempore diminutionis.Et disterentia consistit in duobus, 'quorum primum se tenet ex parte corporis viventis,& aliud ex parte alimenti: iram dum corpus primo genitum est, duo pomini in eo considerari,primum est,qu6d purissimam habeat rubstan-itiam ex materia seminis immediate genitam , & ideo nullam habentem admixtionem alicuius aciuentitiae substantiae, vel qualitatis, aut dispositionis extraneae, ex parte cuius maioris

virtutis est ad resiliendum calori ,& minori resistentia indiget quia quo purior est,magis est ei conaturalis calor,& minorem habet

314쪽

habet cura eo contrarietatena, & ex conseque tui relatissius aget calor in initar quo J adeo verum cli, ut plures telascant num quam pati, neque conlumi ab eo , ut vidimus, & refutauimus.

Aliud est, quod in eadem substantia primo producta coiis idc- Iari debet, nempe paruitas materiae quantitatis i des. citi cuius tenera, atque imbecilliora sunt membra cius ad cetercendas opelationes : & licet ratione primi , minus consumatur per actionem caloris ; sed ratione sectindi, parua consumptio debiliorem eam essicit. Et propterea, nisi breui ei succurtatur subministrato alimento, breui etiam peribit. Secundum vero, in quo consistit differentia utriusque status, tenet se ex parte alimenti, quod in artatu illa subministrari debet: proportionatum quidem teneritudini, ac imbecillitati corporis , quam habet in parua illa quantitate geniti, & ideo talis conditionis,ut sacile possit conuerti in subsantiam. Et ex vir. que differentia sie explicata intelligitur corpus vivens in Frima aetate plus alimenti conuertere, quam de propria substantia consumatur, sed quo magis augetur, minoris viri ut is cHeitur eius substantia ; quia lubstalltia ei adueniens ex conuersione alimenti aduentitia est , atque extranea, nequc iἰ a con- naturalis calori natutali propter maiorem admixtionem extraneae qualitatis: p8r admixtionem igitur huius aduentitiae substantiae puritatem ilham amittit prima, cum qua genita est,& debilior emeitur ad resistendum;& maiorem contrarietatem acquirit cu calore naturali,& ideo magis ab eo consumitur sed

ex alia parte crescente qualitate eius magis roboratur ad agendum circa alimentum,quod valde necessarium est,quia alimen-

tum postulat magis solidu,& ideo di cilius conuertendit .Quibus ex utraq; parte cosideratis intelligitur toto tempore primae aetatis plus alimenti posse conuertere caloi e, quam sit substantia corporis ab eo cosumpta,& ideo toto illo tepore crescere posse. Ad primum argumentum secundi modi defendendi cani- I dem opinionem, negandum est antecedens, quod tempore infirmitatis non diminuantur partes duriores cor poris , semper enim diminuuntur, S: semper reparatur aliquid, vel etiam totum,quod de substantia earum con naptum est,ut probauimus refutantes hunc modum dicendi. Sed quod ex his partibus di- . minuitur, sine tempore infir imitatis, sine quouis alio paucissimu est,& imperccptibile per sensiim, & hoc propter maximam resistentia earum,& remissam valde actionem caloris naturalis:& ideo no iudicat sensus, quod aliquid sit detractum ab eis, sed iudicat intellectus propter emcaces rationes a nobis adductas, Per quas sensus debet cori igi, ut saepe in rebus aliis contingit.

315쪽

196 Lib. L De generatione ct corrupi.

Ad seeundum concesta antecedente, quod calostaturalis minus vigeat in partibus solidioribus, & ideo rei sius agat circa illas,& magis ipsa: Iesiitant,quain molliores, neganda est consequentia , quod nihil carum consumatur per actionem eius, sed consumitur quidem paucissimum , & quod sensu non potest percipi, ut iam probauimus.

An augmentatio, er diminutio distinguantur specie'

i 1s Vo sunt circa hanc quaestionem disputanda ν primum est, an augmentatio . &diminutio distinguantur tamquam duo motus positi ui 3 Secundum, an distinctio earum si specifica, vel solum accidentialis Et ideo in duas partes diuidenda est quaestio claritatis gratia. Et circa primum asserit prima opinio ali 'uorum;augmentationem, & diminutione esse duos, motus positivos. Probant testimonio Aristotelis lib. Phystext. I 8. ubi postquam separauit motus positivos & proprie

sumptos, qui versantur inter . terminos positive contrarios, a mutationibus , quae vexsantur inter terminos priuatiue solum oppositos, qualis est generatio ; numerat motus positiuos,& asserit esse tres,nempe motum circa quantitatem, circa qualitatem, & circa ubi: deinde motum circa quantitatem incommuni consideratum asserit, non habere proprium nomen, bene tamen in speciali,quia diuiditur in eum,qui tedit ad maiorem quantitatem,& vocatur augmentatio;& in eum qui tendit ad minorem, Sc vocatur diminutio ergo numerat augmentationem & diminutionem inter proprios motus,& n vales eos

distinguit per terminos positivos. Probant idem ratione, quia motum esse positiuum,vel negatiuum,cognosci debet extermino ad quem, a quo accipit quilibet motus suam speciem , sed non minus tendit diminutio in terminum ad quem positiuum, quam augmentatio;ergo non minus est motus positivus, quam illa.Probatur minor,quia dum vivens conuertit plus alimenti, quam amisit de propria substantia per actionem caloris naturalis, dicitur augeri, quia acquirit maiorem quantitatem, quam habebat, dc ideo augmentatio dicitur motus positivus, quia terminatur ad maiorem quantitatem: si vero minus conuertat de alimento, quam amiserat de propria substantia, dicitur diminui, quia non tantam acquirit quantitatem, quan tam habebat prius, sed minorem ue minor vero quantitas est terminus positiuus; ergo non minus liabet terminum positi ulula

316쪽

Cap. V. Tract. de augmen. X. 29p

tiuum d inutio, quam augmentatio ; & ideo non minus erit motus potitiuus.

Secundo, quia diminutio non est sola deperditio quantita- 1 ATtis, alioqui non distingueretur a corruptione; 1 ed tunc dicitur aliquid diminui, quando deperdit aliquid ex quantitate, quam

habebat prius,& aliquid etiam retinet,& ideo minorem haberi ergo diminutio tendit per se in minorem quantitatem perde- perditionem alicuius;led minor quantitas est terminus positi- .uus: ergo diminutio motus positiuus est ; licet negationem ctiam quantitatis deperditae includat.

Secunda opinio tenet augmentationem, & diminutionem non disterre tanquam duos motus positivos,sed tanquam motum positiuum, & negatiuumrita ut augmetatio sit motus positiuus,diminutio vero negativus eo fere modo, quo disserunt sub genere mutationis generatio , & corruptio. Ita Fonsicca s. Metaph.c. I 3.q.9.section. .Conimb. . lib.Physq. 2.ar. 2.& Omnes fere recentiores:& haec est probabilior,& tenenda. Sed, ut eam probemuss tanquam certum supponendum est,

diminutionem per se includere deperditione alicuius quantitatis,quae vere est corruptio eius.quod sic probo;Non est intelligibile aliquid diminui, nisi deperdat aliquid ex quantitate, quam habebat prius,& per hoc diminuitur,quia aliquid deperdit:ergo diminutio per se includit deperditione,vel corruptio nem alicuius quantitatis. Antecedens probo,quia diminui est minus esse,quam erat prius: sed non est minus,nis per deperditionem alicuius,quod habebat prius:ergo diminutio per se dicit deperditionem, vel corruptionem alicuius quantitatis pro habitae. Secundo supponendum est,quod diminutio praeter deperditionem non includit acquisitionem alicuius quantitatis:

quod non minus efficaciter probat hoc argumentu.Tota ratio

diminutionis in eo completur,quod aliquis quantitatis praehabitae deperdatur,& aliquid eius de permaneat: ex his enim solis intelligitur corpus diminutu;vt per se patensed quantitas permanens non est de nouo acquisita,sed praehabita ante diminutionem simul cu deperdita:ergo per diminutione uulla quantitas acquiritur.Tertio supponenta est,quod praeter deperditio- ligne alicuius quantitatis praehabitae,& permanentia alterius, duo solum positiva possunt intelligi in diminutione: unu est relatio quantitatis permanentis ad tota illam, quam habebat corpus prius,qua diminueretur, vel ad aliam aequale alterius corporis: dicitur enim quantitas permanens post diminutionem minor, et inaequalis respectu totius quatitatis praehabitae,vel respectu arterius quantitatis aequalis praehabitae. Et ratio minoris, vel T s

317쪽

inaequalis,relatio quaeda esti& ideo entitas positiva. 9ud veto,

quoa acquirit de nouo quantitas permanens pol Ina inutio nem , ein modus essendi completus: nam cum esset pars totius quantitatis praehabitς ante diminutionem,post eam nabet ni dum totius eo modo,quo una pars aquae diuila ab alia acquirit nouum modum essendi completum, tu sit iam totu per se subsistens. Sed neutrum horum potest terminare motum politiuum per semon relatio, quia ad relationem non datur motus per se,

nec modus estendi completus, quia non indiget motu, sed sine illo acquiritur, 3c per accidens omnino sequitur respectu diuisionis,ut patet in exemplo diuisionis aquaei quia diuisio solu est motus locatis,per que no potest per se acquiri,nisi localis prae sentia,vel ubi. Eadem aute ratione sequitur modus ille essendi - completus quantitatis permanentis deperditionem quantitatis praehabitae,quia no indiget motu aliquo,per que producatur,&respectu deperditionis per accidens sequiturma eum deperditio si corruptio quaedam,no potest per se producere,vel per se ter minari ad mo)um illum positiuumaergo non terminat motum aliquem per se.Probatut consequentia,quia a nullo agente particulari per se produciturino enim a calore naturali corrupente quantitate deperditam,qui solum poterat per se intendere productionem alterius corporis in quod resoluitur substantia de perdita:& non est aliud agens particulare, a quo possit produci

per motum, ergo nec potest per se terminare motu politivum.

ars Ex his tribus suppositis, & probatis colligitur hoc argumentum efficacitet probans diminutionem non esse motum positiuum, sed solam deperditionem, vel corruptionem alicuius quantitatis praehabitae. Per diminutionem non acquiritur per se aliquis terminus positivus, sed solum non esse quantitaris partialis aergo non est motus positivus, sed negativus. Euidens est consequentia:& antecedens probatum est efficaciter ex tribus suppositis.Licet autem non terminetur per se diminutio ad minorem quantitatem permanentem,sed aὸ non esse deperinditae,connotat tamen ordine ad illa, ratione cuius dieitur quasi partialis corruptio distincta a totali: si enim nulla permaneret quantitas,esset totalis corruptio eius,& non diminutio. Itaque non distinguitur diminutio quantitatis a eorruptione eius,nisi tamquam partialis a totali ι & hanc distinctionem cognostin us ex connotato, nempe ex ordine ad quantitatem permanente.Nam si aliquid eius permanet,non est totaliter corrupta. Ad testimonium Aristotelis respondeo diminutionem inter motus positivos enumerasse quia licet essentialiter solum termiuetur ad non elle quantitatis partialis , consequentes

connotas

318쪽

Connotam inorem quantitatem Permanentem,vel ordinem ad

illam quin alio qtaedam posititia est, perquam distinguitu valiquo mocio a corruptione totali, & taeteris mutatiouibus in rerminum pure negativum tendentibus.

Ad primum argumentum neganda est minor,quod diminutio tendat per se in terminum positiuum, nempe in minorem quantitatem, sed solum tendit per se in non en quantitatis, quae deperditur. Et dum dicitur motum illum consequentem conuersionem minorem alimenti,per quam producitur minor luantitas,quis fuerat deperdita,esse dii ninutionem ; negandum est,quia repugnat rem diminui, nisi ratione alicuius deperditionis. Per illum vero motum nihil quantitatis deperdi- turrergo non potest esse diminutio ed per se loquedo est motus ad quantitatem,quam sequitur per accidens relatio minoris respei tu totius quantitatis praenabitae: diminutio vero in sola deperditione consistit,connotans quantitate permanetem. Ad seeundum negandum est antecedes,quod diminutio non consistat in sola deperditione quantitatis. Et cum dicitur non distinguia corruptione; respondeo non distingui laquam morum positiuum ab ea;sed tamquam negativum partialem a totali;quam distinctionem cognoscimus per conotatione quantitatis premancntis,& non censemus esse specificam, vel essenistialem,sed accidentalem tantum, quia sicut totum,& pars eius non distinguutur specie:ita neque corruptio totius ,& partis. Propter hanc vero disti iustionem accidentalem explicatam per connotatu diminutionis sortiuntur distincta nomina, & numerantur pro diuersis motibus, vel pro motu, dc mutatione, nam corruptio inter mutationes, diminutio vero inter motus,

quia per se est successuia, sicut augmctitatio,licet non sit positiuus motus,sed negativus.Et dum dicitur,illud diminui,quod aliquid quantitatis deperdit,& aliquid retinet, distinguendum

est,nam licet utrumque contineat diminutio , non tamen pers sed solam deperditionem:retinere vero aliquid quantitatis, non per se,sed ex connotato dicit,ut expositum est.

Dubium secundum de modo distinguenssi augmenta

lationem, est diminutionem. S Equitur secunda pars quaestionis,an augmentatio,& diminutio distinguantur specie, vel solum accidentaliter Circa quam prima opinio aliquorum ex his, qui putant diminutionem esse motum positiuum, tenet distingui specie tamquam duos motus positivos.Probat primo,motus positivi per se te does in terminos per extremu oppositos, sunt oppositi;& ideo

319쪽

3oo Lib. I. Pegeneratione ct compi.

specie distincti,quia opposita sunt specie distincta;se ugmentatio,& diminutio tendunt per se in maximam , & in imam quantitatem, quae sunt extrema opposita quantitatis corporis viventis: ergo sunt motus positivi per exirmum oppositi, atque specie distincti .Probatur minor,quia Vivens per se postulat maximam quantitatem, ultra quam non potest crescere;& etiam minimam,vltra quam non potest diminui, & quaelibet augmentatio tendit per se in maximam, & quaelibet diminutio in minimam: ergo per extremum opponuntur. Secundo probant, quia per diminutionem acquirit quantitas praehabita nouum modum positiuum essendi formaliter distinctum ab eo,quem habebat prius, nempe modum totius completi, cum prius haberet modum parth: ergo habet terminum ad quem formaliter distinctum ab augmentationes sed motus distinguutur specie per diuersos terminos formales : ergo augmei ratio,& dii minutio distinguutur specie laquam motus positivi. Secunda opinio aliorum, qui etiam tenent esse motus positivos,negat omnino distingui specie propter hoc argum&um. Quia distinctio specifica motuum sumitur ex terminis ad quos; sed termini in quos per se tendunt augmentatio, & diminutio , solum distinguiatur accidentaliter: ergo motus ipsi non possitnt distingui specie.Probatur minor, quia tarminus

per se augmentationis est maior,vel maxima quantitas; diminutionis vero minor,aut minima;sed maior, & minor quantitas sunt eiusdem specie, ut per se patet;cum maius, vel minus in quantitate non variet speciem, sicut non variat eam magis,

S minus in qualitate : ergo solum sunt termini accidentaliter diuersi. Vt nostram sententia explicemus, hare distinctio praesupponenda est:distingui aliqua specie, vel genere dupliciter eontingit,positive,&negative. Illa distinguuntur specie positiva,

quae sunt entitates positiuae essentialiter diuersae, vi albedo, &nigredo.Illa vero distinguutur specie negativa, quom Vtrumque importat rationem negatiuam formaliter diuersam; vel Vnum rationem negatiuam, & aliud positivam. Et hoe modo distinguutur genere,vel specie generatio, & corruptio, ut in principio huius libri ostendimus. Hoc supposito,nostra sententia duo esserit:primum est,augmentationem , & diminutionem non distingui distinctione specifica posiciua tamquam duo motus positi ui evi distinguu-tur calefactio, & infrigidatio contra primam opinionem. Secundum est,distingui distinctione specifica negatiua eo modo, quo distingituntur generatio , A corruptio contra secundam. Proba

320쪽

Probatu orimum ex dictis in praecedenti dubio, in quo probavimus d minutionen, solum per te consistere in deperditione alicuius quantitatis,augmentationem vero in productione quantitatis positiuae maioris: & ideo non distingui tamquam duo motus positivos, sed tamquam motum positiuum, & negativum. Ex quo sequitur non posse distingui specie positiva, quia distinctio positiva non potest reperiri, nisi inter extrema positiua .Probatur secundum, quod distinguantur specie negatiua,quia motus distin titur specie per terminoS,in quos ten- diuit; sed augmentatio, & diminutio tendunt ad terminos di- stinctos specie negatiuaaergo distinguutur specie negativa.Minorem probo quia terminus ad que augmentationis est quantitas maior; diminutionis vero non tale eiusdem : ergo distinguutur tamquam lyecies positiva,& negatio eius quae vocatur species negativa. Ad primum argumentum primae opinionis neganda est mi- .nor ex ea parte,qua dicit diminutionem per se tendere in minorem quantitatem, sed solum tendit per te in non esse maioris conotado permanentia minoris,ut probaui in primo dubio.

Ad secundum distinguendum est antecedens , quod per di- 129

minutionem acquirat quantitas praehabita nouum modum es- sendi mam per se loquendo,neque quantitas minor,neque modus mendi eius acquiritur per diminutionemaeum diminutio per se solum sit corruptio alicuius quantitatis praehabitae: per accidens vero sequitur talis modus elisendi quantitatis permanentis , sicut ex diuisione alicuius corporis sequitur per accidens modus essendi completus utriusque partis. Et ex hoc inia teli igitur talem modum essendi, vel quantitatem sub eo, non esse per se terminu diminutionis,sed ad summum per accidens,& ideo non distingui specie positiua,sed solum negativa, quia

distinctio specifiea solum sumitur ex termino per se. Ad argumentum secundar opinionis neganda est minor ex ea parte,qua asserit diminutionem per se tendere in minorem quantitatem,non enim tendit per se , nisi ad non esse qtranti talis maioris,ut probauimus,& ideo non distinguitur accidentaliter ab augmentatione,sed essentiali ter,quia esse,& non esse eiusdem rei essentialiter suo modo distinguutur, ut per se est manifestum. Q qae autem de distinctione augmentationis , &diminutionis dicta sunt,eodem modo debent intelligi dedistinctione intensionis,& remissionis sub alteratione,& propterea hanc quaestionem non disputavimus in tractatu de alterasione, sed in praesentem de augmetuatione remisimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION