R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 6α Liλ L. Degeneratione est corrupi.

nem,& passiouem necessarios,non solum frustra eos ponere, Vecapite praecedemti probauit,sed tollere alteratione, & alagiaruntationem:alterationem quidem, nam experientia constat, Io-

tum eorpus calefieri, ves infrigidari sine ulla diuisione suarum partium:quia tamen impos Iibile esset in sententia eius,qui dicebat athomos illos per quorum unionem generitur corpora, discontinuos esse debere, situmque, & positionem mutare progeneratione, & corruptione unius , & alterius corporis, & ex consequenti pro alceratione:augmentationem veto,quia una ex conditionibus augialentationis propriae sumptae est,quod quaelibet pars corporis augeatur: si vero augmentatio per ingressumathomorum in poris existentium fieret,no posset quaelibet pars augeri,immo neque ulla, quia indivisibiles athonii augeri non possunt, sed solum fieret positio qiuaedam unius iuxta alterum;

quam constat veram augmentationem non esse.

TRACTATVS DE ACTIONE& reactione corporum naturalium,

de his,quae ad eam pertinent.

UTI, γ' quotuplex sit resi sentia'

4 Cturus Arist. de mixtione clementorum, ex qua re itat L cona positio corporu naturalium, quae appellantur mixta, agit prius de actione, & passione , quibus mediis admiscentur elemetria ad componendu mixtum,& conseqtienter de his,quae ad agendu,& patiendum requiruntur,& cum altio,& passio sint inter colurai ia,quae ab eodem subiecto mutuo se expellunt per contrarias otialitates,ut patet in igne, & aqua,in aere, & terra, necol uio aguiuiu fuit de similitudine,de dissimilitudine,atque etia de distinctione inter agens & passum requisita οῦ,& tandem, quia agens, & pastum mutuo se expelliciat ab eode subiecto per mutua actionem, & pallione unius in alterum, S unius ab ali ro,quae quasi pugna,aut bellii vocari potest,&Philosophico vocabulo vocatur actio,& reactio unius in alterum. git etiam de hac actione,& reactione,de qua nos tractatu nostrum institui' mus,tMDquam de principaliori, ac difficiliori, & ad quaret uir uitriir S ordinamur praedicta omnia. Sed quia actio,& reactioiulci coiriraria fit per acti uitalc,x resistentia, quia sicut quod- a libet

382쪽

Iibet contrarium agit in aliud ,ita resistit actioni alterius δε uioni propriae a subiector, resistentia vero , sicut actio si me diis quali alibus esittariis, propterea agendum est de resistentia in primo loco,explicandumq, quid si,& quotuplex,& quonam

modo conueniat qualitatibus contrarioru corporum,pr sertim primis,per quas Mut,& patiuntur elemet ex his enim maxime

is endet notitia alioru ,de qui us in hoc tractatu agendum eae Primum igitur,quod quaerit titulus quaestionis quidnam ast resistentia. Et prima opinio asserit,resistentiam realiter esse actionem imin, per quam unum contrarium agit in aliud, n tione tamen ab ea distingui, ut resistentiam ignis no esse aliam Tena a calcfactione, vel exiccatiobe, per quas agit in stigidunuaut sccum,quia eadem actione, per quam ignis agit in aquam eam calefaciendo,defendit se ab illa,ne eum infrigider,ratione tamen distinguimus in calefactione,seu tu calore,qui est virtus activa, activitatem, di resistimitam, seu potentiam activam, ac resis tuam; nam in quantum ab eo procedit effectus,dicitur virtus,vel potentia activa,& medium,quo procedit, dicitur actioised in quantum per eamdem viretutem se defendit a frigiditate aquae.vocatur virtus,vel potetia resiItiua,& actio ipsa, in quantum est medium se defendendi dicitur resistentia:& haec disti ctio sufficit,ut dicatur una qualitas magis adtiua, quam resistiua,vel e eontra,vnum elementum magis activum,quam resistiuum Probat exemplo intellectus,qui cum sit eade potentia re lis,distinguimus in eo rationem intellectus,& memoriae,& dbcimus, unum hominem habere persectiore intellectum, & memoria minus perfectam, atq; etia e contrario:ergo licet eadem

res fiat virtus ae tua, & resistiua, sufficit distinctio rationis, ut veru esse possit,unam qualitatu esse magis activam,quam resistiua,vel esse magis resistiua,quam ali5.Ita Sozinas 9 etaph.q. s. Haec tamen sententia,aut salsa est, aut insessiciens,fall, qui- sdem, si loquitur uniuersaliter de resistentia. Q uod sic probo. In multis corporibus datur refistentia, quae nec sit achio, nec fiat per virtutem activam: ergo non potest esse uniuersaliter verum, quod resistentia non iit aliud reipsa, qttam actio, vel resistere, quam agere. Probatur antecedens, quia albedo,&nigredo, raritas, & densitas, atque etiam grauitas, immo δύquantitas,resistum nihil prorsus agentes ,albedo quidem in subiecto, in quo est, resistit nigredini, impediendo introductionem eius in eodem subiecto, & densitas etiam impediens introductionem raritaris , vel alterius qualitatis: colpus etiam graue suo pondere resis it volenti illud mouere,& una quantipas in suo loco existens suo modo resistit alteri per proprias

dimetiui

383쪽

364 Lib. I. Tegeneratione corrupi.

dimensiones,ne eumdem locum nigrediatur. Si vero non loquatur eadem sententia uniuersaliter de resistentia, hoc est de omni,sed tantum de aliqua,insufficiens est,quia aliqua tantum resistentia explicata,& non omnis, insufficienter explicabitur,

quid sit resistentia. 44 Nostra igitur sententia est, quod praeter resistentiam pure

negatiuam, quae non est aliud, quam omnimoda incapacitas subiecti respectu talis actionis , ac formae per eam imprimendar,distinguenda sit duplex resistentia poctiva,una activa, alia passiua,aut formalis.Ita tenet omnes recctiores, & ideo solum oportet explicare,quid sit resistentia in communi, & quonam modo in haec membra positiva diuidatur, quid etiam sit quaelibet earum in particulari, ex quorum explicatione censebitur nostra sententia sussicienter probata. Resistere alteri uniuersa liter loquendo est impedire,vel retardare actione,vel effectum Cius, ne fiat,vel ne fiat tam cito,vel tanta intensione,aut persectione. Exempli gratiatdum ignis calefacit aqua, sua actione debilitat virtutem eius, impeditque, ne agat in se,aut si agere

permittitur,non tanta Velocitate, aut tanta intensione , ac ageret,si non impediretur: frigiditas etiam aquae informas aquam eo ipso impedit actione calidi,& ingressum caloris in eam, Mimpedimentu hoc praestare,dicitur proprie ei resistere. Resistetia vero sie in communi sumpta,& explicata duplex est,activa, & formalis:astitia est actio agentis.in quantum impedit contrarium, ne iii idem metagens,a quo ipsa egreditur,agat,aut ne tanta velocitate,aut in renuone,ut actio ignis,per quam debilitatur frigiditas aquae,dictitur resistentia activa eiusdem ignis tresistentia vero formalis, licci dicatur respectu actionis, vel activae virtutis,non est actio aliqua,sed solium insormatio eiusdem formae incompossibilis cum forma agentis, in quantum impedit, ne actio agentis contrari j in subiecto , quod in μ'mat,recipiatiir , ut rcsistentia formalis aquae respectu ignis est insormatno frigiditatis incompossibilis in aqua cum calore itaquς frigiditas per solam in invitionem impediens in

oressum caloris,dicitur resistere a line formaliter. Et denique illa omnia, qti probauimus resistere alijς nihil agendo aduersus primam opinionem,rclistunt resistentia formali. s Nunc autem probandum est primo, utrumque membrum huius diuisienis dari. Probatur aute ex definitione communi resistentiaemam resistere contrario est impedire actione eius, Mintroductionem suae formae in eodem subiecto: sed utroque modo contingit sic impedire actionem, & effectum contrari j, actiue,dc passiud, aut formaliteriergo datuet duplex resistentia.

Probat .

384쪽

Cap. IX Tract. de actione, streact. Quaest. I. 36s

Probat hir minor , nam ignis agendo in culuam, & debilitando frigiditate eius per ina pressionem caloris impedit, ne in ipsam

agat,vel non tam cito, aut tanta intensione, quod est retardare actioncm eius. Praeterea calor ignis per suam informationem impcdat, ne aqua agat in ipsuna, aut propriam frigiditate ei imprimativel non simul, aut non tanta intensione, aut velocitate:

ergo resistit formaliter, quia id,quod forma praestat per suam informatione, dicitur praestare in genere cauili formalis. Probatur seci do,qudd eadem diuisio sit adaequata, quia non daturre littentia aliqua, nec dari potest , vel excogitari, quae non fiat per actionem, vel informationem , ut cui denti inductione di Dcurrenti per singulas resistentias facile constare potest : ergo non est excogitabilis alia resistetia praeter activa & formalem. Sed aduersus singula membra huius diuisionis propono sin- 4s

Sula argumenta , ut ex eorum solutionibus magis explicetur diuisio, b melius intelligatur. Et primo aduersus resistentiam formalem probo non dari: nam forma informans subiectum non impedit actionem agentis,per quam introducenda est opposita ratione suae informationis,sed per aetione, qua coseruatur ab agente,ut calor ignis impedit actione frigia itatis,& introductione eius in coge igne, in quam ii co seruatur per actio primae causae, atque etia suo modo virtute formae substantialis eiusde ignis,quae sicut ei dilue,c5currit ad emanatione caloris a se, ita aci conseruatione eius,quae non est aliud, qua continuatio ei ut de emanationis:ergo haec resistemia fornaae quae appol latur a nobis formalis, potius est ac tua pertinens ad primumi nebria:quare nulla dabitur resistentia sormalis. Probatur cosequentia,quia actio agentis,& substantialis formae', per quas colertumir, non pertinet ad gemis causae formalis, sed efficientis iergo taec resistentia ipsa. Quod hac ratione potest confirmari rna si forma ratione 1 inae informationis resistit agenti, vel re Iustit in eo de instanti, in quo agens agit ad introducenda oppostam,vel anteqhia agat .Primia est impossibile, quia in instantii 'in quo agit,si actio cius sit in statanea, iam est introducta forma opposita, ut patet in generatione substantiali viventiu: ergo iam no est forma expulsa: sed quod non est, non potest resistero sicut nec potest agere:ergo in illo instanti non datur 1 esisten- , tia formalis Sc eodem modo , si agens agit actione successiva non potest forma eius resisterc, dum agit;quia tempore, quo agit, introductus est aliquis gradus formae opposite: ergo etiameli expulsa eade forma praeeristens,qitatum ad illu grachim, ratione cuiuς restitere non poterit; ncque ratione alioru p rma-nςntium,quia adlius non agit circa illos colurariti. Ecd ver

385쪽

3 66 Lib. I De eneratione ct corrar t.

non resistat fociva agetis per suam informationem, antequam agat,eurdetos est,quia non dicitur unum resiliere alteri , anteis quam ab iIlo impugnetur,ut doccc experientia. Propono secudum arguinentu adue iis resistetiam ad tuam

hoc miao: si detur talis praesentia quae sit realiter eadem actio Went3s,se uitur,nulia qualitatem esse magis achiva, quam re- ωhioa,vel e conueris,sed omnes esse aequaliter activas , & resi- Bitias, & consequentet nullum elementu esse magis activum, quam resistitium.Probatur consequentia, quia quaelibet qualia tas dieitur activa in ordine ad actionem,cuius principium est. sed per eamdem actione est resistiua , in quantum per eam debilitans vi autem eontrari j impedit actionem eius:ergo aequaliter erit resis inua,& a uiua Consequens aute est contra eommunem modum loquendi,& sentiendi omnium sere Philosorborum,Sc expresse contra Aristotelem 1 lib. de Generat.textos .lib.Metaph. cap. I. presse assercntem, calorem, & frigiditatem esse qualitates achivas,fiuiniditatem, εἰ siecitatem pansua Pro solutione primi argumeti adnotandu est, quod actio, per quam conseruatur sorma in subiecto, orgine naturae prinfir ponitur ad agendum vel resiliendum. Quod sic probo. Exi stetia actualis rei extra causas praesupponitur actioni,& passioni,& ex conloquenti praesupponitur resistentiae actuali, quae in Uendo,& patiendo liueruenit; sed conseruatio rei no est aliud,

quam continuatio existentiae eius extra causas,sicut prima pro-dtinio cius est incipere esse extra causas: ergo conseruatio sor- Inaei consequenter actio ipse,per quam conseruatur, praesup ponitur actioni,per quam agit, & res stentiae,per qua resistit agenti. Vnde sequitur,talem actionem conseruatiuam non esse resistentia activa,neque formalem eiusdem rei, quae conseruatur, sed conditionem necessariam ei praesuppositam, quia sicut non potest agere res,nisi actu existat, ita non potest resistere: actio veri,atque resistentia quid aliud consequens, atque natura posterius esse debet,nepe actio eiusdem rei,vel repugnatia formalis, per qua sormaliter resistit contrario : negari tamen non potest,conditionem hanc praesupposita iuuare ad resistendum, quia quo a sortiori causa conseruatur forma, diffellius expellitur a subiecto,& si a multis,atque diuersis,longe dissicilius tergo magis resistit actioni agentis eontrari j contendentis

eam expellere.Gratia exempli,Calor productus in aqua, quo a pluribus agentibus eonseruatur, magis resistit resistentia for-' mali activitati eiusdem aquae,per quam intendit, atque conatur cum expellere,ut se reducat ad naturalem frigiditatem. Sed quod intendimus in, has actiones conseruantes non esse resistentiam

386쪽

stentiam activam , neque formalem ei uidem rei conseruata sed utrique praeiupponi,& utramque iuuare. Et ex his soluitur primum argumentum mam ad formam eius negandum est antecedens,quod forma non resillat actioni agentis per suam informationem, sed talem resistetitiam potius fieri per actionein conseruantis,quia licet actio conseruantis sit conditio necessa xiorrae supposita,ut forma possit resistere,quemadmodum praesupponitur necessario actualis existentia causdem formae, sociama tamen ipsa conseruata in esse, per tuam informationem incompossibilem cum forma contrari j, absque aliqua actione impedit actionem contrarii modo iam explicato, sic alite eam impedire,eli resilitere formaliter . Vel secundo responderi potest concedendo: quod a filio coia seruantis sermana sit quaedam resistentia activa, non quidem procedes asernia passi, circa quod operatur contrarium , ted ab eodem consei uante eamdem formam,praeter quam retillentiam forma ipsa per suam informationem,& ideo in genere causae serinalis propriam habet, atque distinctam,quae vocatur formatis,immo & propriam acti-uam per actionem a se procedentem. Itaque licet resistentia ac tua.& quasi remota conseruantis, coniungatur semper cum formali tamquam ei necesIario praelup p sira , hoc non tollit distinctionem utriusque, quia una est actio, & alia informatio. Pro solutione confirmationis notandum est,quod sicut for- 49ma substantialis, non est per se immediate activa, sed per suamvritutem accidentalem supel additam, ita non est per se inam diate i cs istiua, non solum resistentia activa : quia cum haec strealiter ipsa actio, si forma non est activa per sc immediate, nec erit resistiua haec resistetia, sed nec resistentia formali, quia non impedit per se immediate actionem agentis, scd per suam vii tutem accidentalem contrariam Virtuti agentis, per quam agit. Exempli gratia. Aqua immediate per suam substantiam, sicut non agit ita nec resistit resistentia activa, sed per i igiditate vel humiditatem uti umque praestat, & eodcm modo non resistit actioni agentis contrari j resistentia formali , nisi per

easdem virtutes,quia si illas non haberet, nec esset formalit et contraria igni,nec resisteret actioni eius resis etia formali, sed in eodem momento post et ignis suum calorem ei imprinae iv. Supposito ergo,quod per suam virtutem resistit resistentia sor mali, quaerebat argumentit,an resistat age Dii antequa agat, vcldum iam agit. Cui respodent itiniores ouida no resistere pri unqua operet vi acd dum ia operari; Sc licet tunc a a non fit i ni 1ecundum r u gradum iam expi: lli: n , iiificat ii inaccbate cxti ii lc, ut resistere dieatur per tauri quia cum resistentia sormalis,

387쪽

368 Lib. R. Degeneratione'cor t.

non sit actio aliquater quam producatur aliquis effectus, nonnetessario postulat actualem existentiam formae resistentis. Haec tamen sententia falsa est, quia licet resistere formaliter non sit agere,est: tamen impedire ituroductionem alterius formae; led dum agens agit, verum est, aliquam partem gradualis formae esse introductam, & aliam expulsam 3 ergo verum est, sermam secundum hanc partem non informare,non impedire,

di consequenter, non resistere. to Vt ergo explicemus veram solutionem argumenti, adnotandum est,quod nunc praecipue loquimur de resistentia,tam actiam, quam formali in ordine ad actionem, & passionem Physicam. realem,quae non reperitur, nisi inter proprie contraria,' de quibus certum est,successive, & non in instanti se expellere ab eodem subiecto. Vndo sequitur, unam sermam contrariam resistere alteri resilientia formali non esse aliud,quam impedire actionem agentis contrari j,ita ut vel non agat,vel no simul, quidquid potest,sed successive,& eum mora temporis, ut frigiditatem aquae resistere actioni ignis est per suam informationum impedire,nec introducatur calor, vel ne simul secundum

totam intensionem, sed successure, & cum mora temporis, qui tamen in momento,& sitie ulla mora introduceretur, nisi contraria frigiditas adesset. Quo supposito, respondeo ad formam argu dum dieitur, vel resistere frigiditate autequa ignis agat,ves dum ia agit dico non resiliere, dum iam agit, nec prius tepore, quam agat, sed in instanti, in quo agere incipit, quod estillimum non esse actionis successivae, per quam agit. Primam partem probat argum.quo refutauimus alium modum dicendi, quia illa pars gradualis eodem tempore, quo ages Operatur expulsa,no potest resistere,cum eode tempore iam non sit,& tunc per illam tantu possct resistere passiim.Secundam VeTo partem, quod non resistat prius tempore,qua operetur ic probo. Prius tempore qua agens operetur, non aggreditur passum,neq; illud oppugnat,vel impetitur, immo nec omnino attingit;sed quodno opputatur,nee aggreditur a suo contrario, nec attingitur,no dieitur ei resistere:ergo nihil resistit prius tempore,quam in Ilisum operetur agens.Restat igitur,ut du agens approximatum

paissio ineipit in illud agere,tuc primo passum dicatur a stu resi- si stere .Probatur hac ratione, s frigiditas gratia exempIi no informaret aquam in eo instanti, in quo primo veru cst,igne este illi approximatu,introduceret ide ignis simul tota latitudinem caloris in ea,& hac sola de causa, non simul, aut in instanti ea naintroducit,sed succesiluc,& cum mora reporis ac per partes proportional s:ergo in co in stati irae edit frigiditas per sita inso γ

388쪽

mationem introductionem formae contrariae, sed hoc est resistere formaliter .erso in eo instanti, in quo agen incipit agere, resistit illi contrarium resistentia formali.Secundo,bene sequi tur,passum resilitit agenti resistentia formati,ut superius proba, uimus,sed non resistit actu, dum agit,nec prius tempore, quam agat: ergo dum incipit agere. Euidens est consequentia, quia non datur aliud instans, vel tempus, in quo resistat actu praetextria haec; sed probatur minormam dum mens actu agit, non estiam pars illa formae,per quam posset passam resistere,sed expulsa est: ergo non resistit actu per illam. Quod vero non relistat prius tempore,quam agens agat,probatur,quia resistere formaliter non est aliud,quam sormam per suam informationem impedire,ne agens introducat formam contrariam in eodem subiecto,vel non tanta velocitate,aut intensione; sed nihil horum impedit forma prius tempore, quam operetur agens circa rubiectum,quod informat:ergo non est verum,tunc resistere. Proabatur minor, quia etiam si tempore illo non insormaret labi eactum,non introduceret agens in ipsin propriam sermamrergo non est verum, quod tempore illo impediat introductionem eius,& ex consequenti, quod actu resistat. Quod etiam probari posset ab inconuenienti: nam si prius tempore actu resisteret, dum nullum est ei apparcimatu agens, sequeretur, quod etiamsi nullum haberet contrarium existens in rerum natura,dicer tur semper ei actu resistere. Probatur consequentia, quia dum agens non est ei approximatum,non magis illud respicit,quam si in natura rerum non existeret: si ergo illi diceretur actu resistere , actu etiam resisteret agenti contrario non existenti, quod est absurdum. ιEt si aliquis dicat,eisdem rationibus probari,quod nec in iu- I xstanti,in quo agens incipit agere,dicatur passum ei resistere rosistentia sormali; quia non resistit passum actu , nisi contrario actu agenti in ipsum; sed in illo instaEti non est verum, quod

agens actu operetur : ergo nec verum erit, quod passum ei actu resistat.Probatur minor,quia unum contrarium non agit in alterum, nisi actione successiiua;sed actio successiva non est in instanti, sed in tempore: ergo nec verum est, quod in eo instanti actu operetur agens , sea in tempo re statim sequenti : & ideo tunc dicetur passum ei resistere,& non prius. Respondeo, quod licet aliqui teneant in eo instanti actu operari agens actione instantanea , per quam producit primum indivisibile termini ;hoc tamen non est certum , nec adeo consentaneum principiis Arist. qui s. lib. Physii c. expresse negar, motum habere primum

ndiuisibile, sed solu terminari ait indivisibili quodam extrin-A A

389쪽

3 o Lib. I. De generatione corrunt.

seeo. Hae igitur doctrina nunc praetermissa ; ad formam arguis menti neganda est maior, non resistat passum, nisi agenti actu operanti in ipsum; sed verum est,resistere agenti,dum non agit, sed agere incipit. Quod sic probo, resistere est impedire actionem agentis, vel obstare, ut non agat ι sed hoc non potest praestare passum, dum iam agens actu operatur circa ipsum,nec prius tempore, quam operetur, sed in instanti, in quo incipit agere: ergo vere, & proprie tunc dicitur actu resistere passum, dum incipit agens circa ipsum agere,& non ante,nec post. Probatur minor,quia in eo instati introduceret suam formam, nisi obstaret forma opposita per suam informationem .Quod etiam probatur a priori, quia in illo instanti primo velum est, quod agens sit illi approximatum, δι ideo tune primo respicit illud respectu immediatae praesentiae,vel eontactus,quem contactum sequeretur actio eius, & introductio sua: formae, nisi obstaret opposita per suam informationem : ergo tunc primo verum

est, ei actu resistere resistentia formali.

, ct resistentia'

CIrea solutionem secundi argumenti insurgit secunda qu

stio de modo,& ordine quo conueniant qualitatibus contrariis, praesertim primis elementorum activitas, & resistentia. Et de activitate certum est omnibus Guenire, ita ut omnes sinxpctivae,& productivae sibi similium : Ita D Tho. . lib. Metap

lect. l. Nimphus 1.lib.de Gei .epmm.14. Tolet. ibidem q. 3. Meaeteri omnes: de fit siditate,& ealore non ndiget probatione, quia euidens experientia satis per se notu omnibus id facit; sed de humiditate, & siccitate non est adeo euidens, colligitur tamen euidenter ex doctrina Arist. 2.lib.de Gen.text.2s .ubi docet,clementa fimbola,hoc est,ea quae conueniunt in una qualitate,saei lius transmutari ad inuicem,quam dissimbola, hoc est, quam ea,quae in utraque contrariantur;sed elementa simbola,ut ignis,& aer, non posuant se corrupere,vel trasmutare,nisi agen- . clo per humiditatςm,& siceitatem,cum in calore conueniant,&rari ratione /qua,& terra non possunt in se inuicem agere, nisi per humiditatem, siccit tem, quia in frigiditate conueniunt: ergo qualitates istae activae sunt.Et licet hoc argumentum non videatur em taciter probare;quia possct aliquis negare,haec ele.

inenta non agere per eam qualitatem,in qua conueniunt: nam - eum Muc sit in uno intensior quam in alxero, ut in a. .l:b videbimus,bene

390쪽

mus,bene poterit unum agere in alterum per illam,intendendo eam in altero usque ad summin& ita illud in se conuertere,licet non agat per alteram, in qua disserui,ut ignis poterit aerem in se conuertere,lieEt non agat in ipsum per liccitatem,sed per e torem,intendendo cesorem aeris usq; ad octauu gradum, & ita

eum sibi perfecte assimilando,& in se conuertendo.Hoc tamen non tollit efiicaciam arsum. quia statim subdit Arist. quod ex igne potest effet aer,si vincatur siceitas ignis ab humiditate a ris, & ex aqua potest Mei terra, si humiditas aquae superetur a siccitate terr .Et probatur experientia,quia videmus rem in lo- s eo minus humido positam humectari, & tandem putres re, &corrumpi,quod non posset fieri,nisi per actionem humiditatis, ut per se est manifestum,& eadem experiεtia docet propter nimiam siecitatem ex loco sicco contracta rem corrumpi. Τestimonia vero Arist.in argum. adducta, in quibus solum calorem,& frigiditatem vocat activas qualitates, humiditatem vero,&sieeitatem passiuas. Duobus modis explicari solet. Prim ita venon sit absoluta locutio,sed comparativa, cuius sensus sit, duas postremas qualitates comparatione primarum passiuas potius, aut resistiuas vocari posse, quam activas, quia multo minus achivae sunt, ut statim dieemus. In quo sensu qualitates qua dam naturales vomuit idem Aristot. impotentias in serundo genere praedieamenti qualitatis 1 quia parum actim aut parum resistiuae sunt, & ideo respectu aliarum magis persectarum, in utroque genere non dicuntur potentiae,sed impotentiae poti quamuis absoluta consideratione potentiae sint, cum sint principia alicuius actionis,vel passionis. Pro hac expositione refert

Toletus Albertum Saxoniae, dc quamuis sibi non placeat, satis probabilis est.

Secunda expositio asserit,duas priores qualitates vocariam- s suas, duas vero posteriores passiuas, quia in mixtione elementorum, ad quam praecipue ordinantur, active se habent illae,& passive istae: nam calor congregat partes materiae humidas,& siccas, hoc est, quasi in unum colligit, frigiditas vero easdem quasi coagulat, & consistentiam eis tribuit, dc utrumque horum fit per actionem, & ideo dicuntur actiuὸ se habere duae istae qualitates: partes vero humidae ,& siceae potius dicuntur congregatae,& quasi coagulatae ratione humiditatis, & sieeit iis,& cum hoc potius sit pati, quis, agere, dicuntur qualitates istae passive se habere,quamuis in tota mixtione veram quoque

actionem habeant omnino necessariam, ut ad mediocritatem . reducantur omnes, hoc est, ad gradus intensionis temperatos.

Hanc expositivitem sequitur Toletus ex Philopono, quem ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION