R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ix La'. t. De generatione'corrupta

possit,uerum est,seruato modo naturali agendi, & non aliteri quare numquam est verum, quod agens imperfecte approxi- tum pata possit produeere eirea ideni pa um totam interisionem,quam habet. to Ad argumentum secundae opinionis eoneesia rhaibri, quod si corpus agens se penetraret cum corpore patienti, pysset ei imprimere totam intensionem formae,pet Euam agit. Nega da est minoriquod superstetes asentis & passi, per quas se tangunt,penetratae sitit s quia penetiatio solis quantit tibus ratione suae extensionis Eonuenire potest, non indidi sibilibus, ut in praedicanaento quantitatis ostendidius. Cuius ratio est mani-Iesta;tiam ad essentiam quantitatis pertifiet extensio partium,

quae est radix impenetrabilitatis : ergo impenctrabilitas propria passio quantitatis est,sicut diuisibilitasved indivisibili,eali repugnat exleusio partium i ergo etiam repugnabit impenetrabilitas: Sed cui repugnat impetietrabilitas, non potest conuenire penetratio,quia opposita sunt circa idem ergo , netratio non potest conuenire indivisibili ut tali, at ideo su perficies ultimae ageti de passi non possulit se penetrare. Quod ero correspondeant eidem thdiuisibili spatio , non sufficit,

quia penetratio corporum non consistit in hic sola corre spondentia, sed petit pro fundamento occupationem eiusdem spatij, vel extenu6nem in eo,a quo nata sunt se excludere cor- . pora per suam intrinsedam extensionem, alioqui duo angeli mouentes simul idem corpus dicerentur se penethare, eum eis correspondeat idem spatium suo modo, nepe corpus ipsum ab Vtroque simul motum, quod est falsum. Deficiente igitur hoc sundamento in indivisibilibus non potest dari id eis penetratio: sed quia negative saltem die tur non distate duae ilIaesiperficies,quoa ad intentum argumenti videtur sufficere;nam

ex hoc videntur habere tam perfectam approximatione,quam habent corpora per penetratione: cesse est alio modo soluere argumentum.Ideo ad formam eius neganda est eadem minor;

quia licet persecte sint approximatae illae superficies, non sequitur maiorem intensionem effectus produci in superficie passi,quam in partibus profunditatis.Quod autem dicitur age

natur te uer qualitatem contrariam Mere in passum uniformiter disso iter,eoncedendum est:& quod rursus ex hoc insertur,intensiorem effectum produccre in magis propinquum, quam in minus distinguendum: nam si capax sit maioris effectus,verum est;fi vero sit incapax,falsum.Superficies autem vi- ei non est eapax recipiendi effectum maioris intensionis,

qua recipiunt partes prosunditatis, quaι-: quia per scucc agi

432쪽

nep agit, nec patitur:led solum haec conueniunt illi quasi pex partic Irationem corporis, quod terminat, ideo solum potest recipere effectu eiusdem intensionis,& no maiorismam ex eo, quod maiorem intensiqnem reciperet, darentur indivisibilia intensionis formae separata a forma ipsa intensa realiter, ut probauimus:& hoc verum est, siue indivisibile sit modus, sueres:quamuis magis euidens sit,supposito quod sit modus.

An idem possit agere in seipsum aeliove univoca'

VT intelligatur quaretio , duplex actio distinguenda est, i Os

quaedam uni voca, per quam producitur forma eiusdem speciei cum ea,per quam operatur agens,ut patefactio, infrigidatio,generatio cuiuslibet similis ageti in natura specifica.Alia est act io aequivoca,quae procedit a forma diuersae speciei; vel pationis formalis ab effectu peream producto, quales iunx

Omnes illae,per quas producuntur effectus omnes sublunare ab influenti js coelestibus;omnes etiam actiones immanentesivi sensationes,& intellectiones,augmetationes, M. motus locales. Hoc supposito de sola actione uni uoca quaerit titulus quaestio-pis,an possit ab epdem in seipsum procedere , praesertim illa, quae circa qualitates contrarias activas,& passiuas versatur , de quarum mutua actione , & reastione ordinata ad mixtionem praecipue agit Aristoteles,& nos, qui commetatorem eius agimus,& quia de actione aequivoca egimus s.lib. Physdilputa res cum eodem Aristotele, an uniuersaliter verum sit ab alion oueri, quidquid mouetur, et posse moueri a seipso. Q stio itaque proponitur, an calidym possit seipsam edefacere aut frigidum se instigidare3Nee loquimur de cais factione,aut infiigidatione,quae pst naturalis emanatio caloris et frigiditatii a substantia ignis, usi aquae, pςr quqm ignis cuiquantulum in- frigidatus re ueli se *l suum pristinum satorem expellendo frigiditatem sibi impressam a costrario, vel aqua ad frigidi- atem antiquam expellendo ealorem ei impreetsum ab igne. De ha inquam,non loquimyr,quia vel non est actio: ut quia busdam plaeet sed quaedam naturalis consecutio dii vel si actio est quod videruρ probabilius) non est uni uoca,sed aequivoca, cum principium eius non sit frigiditas eiusdem aquae, sed substantia eius , aut substantialis Arma : & etiam si volvoca actio esset,probabilius, est , quod non sit tribuenda eidem aquae, ut 'prjnεipali agenti,sed penerwti, ut 8. lib. PhIsi . probaui r s.

433쪽

4r Lib. I. De generatione es corrupi.

Vnde in tali actione non dicitur aqua mouere se ipsam, vel in seipsam agere, sed naoueri potius ab alio, nempe a generante. Solum ergo loquimur de calefactione, vel infrigidatione procedete a calore,uel frigiditate eiusdem calidi,vel frigidi. Vnde idem est quaerere,an idem possit agere in seipsum actione uni-nom,ac si quaeranius , an cadem qualitas possit seipsam intendere;vt an calor ut quatuor existens in ferro, vel ligno possit intendere seipsum,ita ut etiam si nullum aliud calidum agat in ipsum, possit per propriu calorem fieri calidum ut quinque, vel sex. Hoc aute si possibile est, duobus tantum modis fieri potest secundum commune cosensum omnium interpretu Aristotelis, aut per atrii paristasim,aut per reflexionem; ideo de utraque separatim agedu est,primo de antiparistas, deinde de refexione.

qualitas per antiparistam intendatur, , quonam modo'

Vs quarrimus,primum,an vere intendatur eadem quali- AE tas per antiparistasim λ secundum, quonammodo , vel aqua causa fiat talis intensio Vt autem utrumque intelligatur, expIicanda est naificatio ipsius nominis antiparistasis Est autem antiparis asis Graeca vox idem significans,quod Latine ci eum obsistentia debilioris contrarij ab alio sortiori, ut si calidum ut duo omni ex parte circumdatum sit a frigido ut sex oblitante actioni eius,atque impediente ne ulterius transeat, vel extendatur. Eiusmodi obsistentia, vel impedimentum sortioris contrari j vocatur antipatistasis,quia contrarium hoc sua praesentia obstat, seu impedit, ne ulterius extendat aliud propriam actionem. Contrarium vero infirmum sic circumdatum a potentiori quasi stipra ipsum reflectitur,& veluti vires suas in se colligit,& per talem reflexionem propriae virtutis videt eam roborare, & quasi ad pugnandum cum suo contrario circum obsistente praeparareaeiusmodi autem roboratio propriae virtutis non videtur aliud esse posse praeter inrensionem eius. Gratia exempli:aquae puteales a Rivo tempore frigidiores sunt qua hiemali,quod non videtur prouenire posse,nisi ex eo,quod circumdatae sunt a calore vehementi aeris;& per hanc circum-

obsistentia videtur frigiditas earii quasi reflecti supra seipsam, & se intra seipsam quasi colligere, & per tale collectionem reflexam se roborare,quod est se intendere.Ipsa igitur circumo sistentia, veι circumscriptio debilioris contrari j a sortioli vo- . catur antiparistasis: roboratio vero vel intensio qualitatis eiuΩdem cotrari j debilioris dicitur antiparistica actio. De qua duo quaerimus;primum, an detur & per eam veto iniciatur qualitas

debilio

434쪽

debilioris cotrari j ad prisentiam cotrari j sortioris3secundu , in

procedat a contrario circum obsistente,vcl ab eadem qualitate, quae ideo dicatur seipiam intendere, vel ab aliqua alia causa. Prima opinio tenet in antipatii tali nulla dari actionem, per ios qua unu contrariu intendatur ad praetentia alterius, sed solum secundum apparientiam senius inagis intensam videri propter diuersam dii positionc corporis,a quo tangit ua..Gratia excmpliet Aquae puteales te vera non sunt frigidiores in aestate, quam iahieme, scd frigidiores apparent sciatu in aeitate ex eo, quod manibus calidis tanguntur: in hieme vero calidiores,quia contrectantur manibus frigidis. Ita Calenus lib. 3 .de simplicii im medicamentorum facultatibus cap. 7. & videtur confirmari alia simili expemcntia,quia quociique tepore id fiat, videmum tam

genti manibus valde frigidis aqua tepida apparere calida, quae si tangatur manibus valde calidis,uidebitur frigida:ergo quis quid de antiparistasi dicitur, potius in apparientia contait,

quam in vera intensione quali ratis Haec tamen sententia experientiae contraria est quod sic probo.Nam etia si eisde manibus eodem modo dispositis in aestate contrectentur aliae aquae non puteales , non apparet frigidiores:erso quod frigidiores iudicemur puteales, non efficit ibi a dispositio organi quae eadem est in cisdem manibus utrasque contrectantibus ; sed se giditas intensior per antiparistica actionem producta. Secudo. quia si manibus eode modo calefactis contrectemus putealem aquam in hieme,atque inaeitate: euidens est frigidiorem hoc tempore, quam illo iudicarii ergo non id emeit sola dispositio organi,scd maior frigiditas aquae: neque hoc videtur negasse omnino Galenus,ut constabit ex Comentarijs in Hipp. section. x .Problem. Is . sed solum in aliquo easu. Secunda opinio non multum a prima diuersa negat in anti- paristasi dari actionem aliquam, quaesit vera intensio debilio- Iosiis contrari j, sed condensationem tantum eius,per quam magis uniuntur partes,& sortiores fiunt ad agendum, quia virtus unita sortior est seipsa dispersa, & ideo aquae puteales frigidiores

sentiuntur in aestate, quia tunc condensantur:ealidiores vero

in hieme,quia rarefiunt,vel saltem milius frigidae, & ealidiore in hieme,quia licet non habeant intensiorem frigidate,vel calorem,habent tamen melius dispositu per densitatem & ideo diuerso modo se habent ad sensum. Quare non propter solam dispositione organi diuersam videntur calidiores,vel frigidio-xes hoe,aut illo tempore; sed propter reale qualitate.Ita Hugo cnensis I .lib.de senerat. c. 7. Sed haec etiam sententia in silm-ς ies :inprimis Probatur,quia n5 reddit causam talis desitatis in

aqua

435쪽

aqua pmluctae,& multo minus raritatis productae in aestate. cuncto , quia nullam caulam reddit caloris , quem sentimus tangentes aquam in hieme: nam cum aqua ex se nullum calo rem habeat, repugnat calidam iudieari per i ensum, nisi ab extrinseco imprimatur ei calor quantumcumque rarςfieret, qui sola rarit3s non potest causare calorem in organo sensusivi experimur causare aquam in aestate. Deinde experientia probatur Else,quia praeter puteales aquas dantur aliae eiusdem densitatis, ut raritatis, aliquando maioris,quae tamen nec in aestite iudieatur frigidiores, nee in hieme calidiores:ergo sola densitas, vel raritas non est sufficiens eause,ut calidiores, vel frisidiores

sentiantur, Probo consequentiam,quia eadem,vel maior densitas aliarum eumdem estectum imprimeret: ergo eodem modo sentirentur calidiores, ut frigidioges, quod est contr*rium experientiae. Iro . His sententiis resuratis,in uno conuepiunt cineri omnes at

thores,qui de antiparitast loquuntur,& in alio differunt.Coi neniunt quidem in eo , quod per antiparis hasim vera, & re lis

fiat intensio qualitatum aquae,& similium corporum, & ita tenendum est,qui aeuidenter probatur his experientiis.Nam p tei & specus sui3terranei frigidiores sunt in aestate, quo temporn in superioribus terrae partibus nimium viget calor; unde &puteales aquast frigidiores extrahuntur; quod per obsistentiam contrari j, nempe caloris circumstantis fieri, euidens est: & obpanidem causam venter animalium in aestate frigidior est, Mideo non bene concoquitur cibus ; cum tamen ex opposito in hieme calidior sit, nesi usque cibum concoquit,ut docent Hippocrates Aphorismo is . & cum eo Galenus in commentariis eiusdem Aphorismi. QAod etiam natantes experiuntur.Aq stiam puteales in hieme calidiores sunt propter obsistentiam sontrari j, nempe frigoris undequaque cireumstantis ioca sub erranea. In *state etiam media regio alios frigidior est pro pter obsistentiam contrari j, nempe caloris undique eam cir-

umdantis, qui eo tempore viget in infima regione eiusdem aeris,in suprema vero semper propter spher m ignis.Et tandem aqua noctu infrigidata in *state, mane exposta modico tempore radiis solaribus infrigidatur magis propter calorem circumstantem; propter has igitur,& alias experieqtias non minus egi dentes neg ri non potest,quod per antip rist sim fiant reales effectus in eorporibus,& reales intensioncs qqalitatum III o supposito tamquam certo tor difficulins huius dubii consistit in inuenienda causa huius intensionis realis. Et ratio dissicultaris m xima est . qui antiparistis est obsistentia contrari j

436쪽

eontrari j sortioris,a quo repugnat roborari contrarium minus forte : ergo repugnat qualitatem eius a contrario circumobsistente intendi. Probatur consequentia, quia contrarium agit

per qualitatem sita propriam ad delibuendum aliud contrarium ; vi ignis per calorem ad destruendam aquam ; sed repu- nat calorem esse principium frigiditatis: ergo repugnat eamem frigiditatem intendere, & uc de caeteris contrariis. Vnde sequitur actionem antiparisticam, per quam intenditur qualitas debilioris contrari j, non posse procedere a fortiori contrario circumobsistente; alia orgo causa talis intensionis quaerenda est, quam cum dissicile sit inuenire, tot sere sunt sententiae

authorum , quot capita.

Prima opinio tenet, non solum condensari aquam, vel aerem rarefieri per antiparistasim, sed calorem , aut frigiditatenἰ eorum intendi per eamdem condensationem, vel rarefactionem,& ita puteales aquas in aestate frigidiores iudicari per sensum, quia per condensationem subiecti intenditur in eis calori in hieme vero calidiores sentiuntur, quia rarefactione subiecti magis calefiunt ; quae eadem ratione in aere contingunt. Causa autem radicatis, & prima intensioris caloris est substantia eorumdem corporum, a qua procedunt qualitates ipsie: nam substantia condensata virtutem habet infrigidandi se; rarefacta vero virtutem habet calefaciendi se, & ideo calidior, vel frigidior sentitur, non propter solam densitatem , vel raritatem, sed propter intensiorem calorem, vel se iditatem, quam in se producit media densitate, vel raritate. Ita sentiunt recentiores quidam:probantque primum,quὀd frigiditas intendatur in eodem subiecto, per condensationem duplici experientia. Prima, quia aer a pulmone apertiori ore emissiis calidus egreditur, angusto vero oris motu dimatus egreditur frigidus: e

ius non potest esse alia ratio ; nisi quia hoc posteriori modo

emissis condensatur: ergo densitas intendit frigiditatem eius. Estque alia experientia limilis nam in aestate experimur aerem fabello ventilatum refrigerare faciem , quia aer ille per commotionem condensatur, & per condensationem intenditur friagiditas eius Secundum vero , quod raritate intendatur calox eiusdem subiecti, probant experientia mutuae collisionis serri,& silicis:per quam ignis excutitur;causa vero generationis eius non potest esse alia, quam intensio raritatis in aere, per quam facile in se intillas flammae conuertitur. Haec tamen sententia inlassiciens est,& falsa: in ficientiam metus probo ex duobus,ex primo qui deii , quia experientia constat aquas puteales in aestate frigidiores esse ; sed nulla potest

437쪽

i 3 Lib. I. De generatum ct corru .

excogitari causa, a qua tunc condensentur: ergo non redditurcati se suffciens per codensationem intensioris frigiditatis eius.

Ex secundo vero, quia impossibile est in elementum nullum habetite in se principium alicuius qualitatis, produci talem qualitatem a propria substantia condens ata ; ut supposito,quod aqua non habet principium caloris in se,repugnat per conden sationem produci,vel intendi calorem in ea. Et supposito quod aet 'non habet in se principium frigoris ; non poterit frigidior fieri per condensationem. Probatur hoc ex fundamento eiusdem, tententiae,quae duo ait concurrere ad intensionem caloris,

vel stigoris . nempe substantiam cohoris,& densitatem,aut raritatem ; & ita subitantiam condensatam , vel rarefactam esse suffcientem causam talis intensionis; sed i Libstantia aquae non rotei per se concurrere estective ad calorem ; nee subitantia aeris ad frigiditatem, cum nullum sit principium in eis harum qualitatum: ergo quantumuis illa condensetur, vel iste

ratefiat, non poterimi in se causare talem ilitensionem qualitatis contrariae. Fabitatem vero eiusdem lententiae sic probo : raritas, & densitas nun continent ullo modo calorem, vel frigiditatem : ergo non polIunt intensionein earum producere, Euidens est consequentia , quia causa alicuius es- sectus debet illum aliquo modo in se continere: alioqui dabit id quod nullo napilo habet. Antecedens probatur: primo, quia raritas, & densitas non sunt qualitates activae i sed solum tribuunt corpori maiores dimensiones . ut superius pro--Baalmae seeundre, Triaripialitates illae solum habent disponerς partes subiecti, eas magis coniungendo ad perfectius, vel imperfectius agendum per qualitates activas : ergo non possimi esse rationes agendi, nec proinde causa effectivae intensionis earum.

Nec experientiae ab eadem opinione adductae aliquid probant. Nam ad primam respondeo aerem aeque calidum immediate exire semper a pulmone, siue aperto ore, siue compressis labiis emittatur, quod experietur quisque si manum ori appli-eet, si tamen manus ab ore distet, infrigidatur quidem non immediate ab aere emi ita, sed ab eo, quo corpus soris ambitur ab eodem emi ere aliquando commoto. Ad aliam vero experientiam de ventilatione flabelli negamus aerem ventilatum per condensationem refrigerare nos; sed causa refrigerationis est, quia aer ambiens nos, contactu nolito calidior e Scitur ν per agitationem vero ille expellitur, A ei succedit alter minus calidus a quo refrigeramur. Secunda opinio asserit hanc intensionem prouenire ab e

438쪽

dem qualitate,ita ut dio aqua circiidata eli a calore maximo; ut putealis in aestate seipsam intendat m eo, quod impedita, de quasi circumuallata,aut coarctata a contrario calore vigente in

aere reffectitur supra seipiam,& quasi colligit se supra te,& per

hanc reflexionem magis roboratur, &. quasi se pran arat ad pugnandum cum suo contrario calido .ro ratio autem haec non' est aliud, quam uitensio propriae virtutis. Ira sentiunt Astud. I. lib.de gener.q. 1 i Pompona tit. de actione, & reactione arta 3. Tolat. I.lib.de gener.q.i . Haec tamen opinio salsa est,& in

doctrina Aristotelis non potest defendi . Probatur hoc secundum ex c. .huius libri,ubi docet expresse,qKod simile non ponsit agere in omuino simile , & probat primo,quia agens & pata suiu debent esse contraria, sed simile non est contrarium alteri omnino simili: ergo non potest in illud agere. Secundo, quia si ageret silmile in aliud sibi omnino simile, posset agere in seipsum actione univoca 3 quod repugnat, quia agens, & passum debent esse distincta. Sed haee sententia utrumque destruit: e go non potest defendi in doctrina Aristotelis. Probatur minor,quia si eadem qualitas per antiparistasim intendit se ipsam ergo simile agit in omnino simile, & idem in se ipsum. Probatur consequentia, quia frigidam ut quatuor omnino simile

sibi est, εc te intendit, idem in etiam sibi ipsi et ergo agit in se ipsum. Probatur deinde, quod sit salsa hae ratione. Impossibile est Iro,

effectum aliquemproduci ab aliquo agente,nisi in virtute eius, per quam agit,contineatur sormaliter,uel eminenter ; quia nemo potest dare alteri id,quod nullo modo in se habet; led ealiadum ut quatuor quantumcumque se colligat supra se, vel rege-ctatur, non continet quintum gradum caloris formaliter, nee eminentcnemo non potest eum sibi imprimere, nec proinde se intendere. Minor euidens est de continentia sormati,quia calidum ut quatuor non habet sermaliter plus intensionis,quamve quatuor. Sed probatur, quod nec maiorem intcnsionem contineat eminenter, quia repugnat persectum eminenter contineri in imperfectiori, ut per se est manifestum. Tertia opinio negat qualitatem seipsam immediate intemdere per antipatimum , mediate vero se intendere affirmae, emittendo ex se species quasdam intensionales,sicut color soleteas emittere ad oculum: eiusmodi autem species sic emisi e a corpore frigido in lediuntur a calido potentiori circumobsistente, ne ulterius procedant; sic autem impeditae retrocedunti

vel migrantes de subiecto in subiectit,vel seipsas multiplicando ab uno in aliud iubiectu:sicut species coloris productae ab eode

439쪽

ao Lib. I. Te generatione ct corrupi.

colore in aere multiplicant se usque ad visum; sic igitur reflexae intendunt eamdem qualitatem, a qua fuerunt emissae, & ideo dicitur de primo at ultimum eadem qualitas se intendere mediate, quia producit effectum intentionalem, eam per reflexionem intendentem. Ita sentiunt Nimphus I .lib. degeneratione 'Comm. I' S .q. I .dub. t .Marsilius quaest. 17.& Ig.Albertus Saxoniae quatit. I s. Caiet.Thi neniis titulo de reactione cap. I 4. Iacobus de Fortibio sect. I Aphomimorum Hipp. ad aphorin

mum I s. Venetus in summa cap. 24. Haec tamen opinio non est

minus talia,quam praecedenS,quod sic probo. Species intentio- - nales habent esse di mi nutum,& propterea, nec subiectum alterant , nec illud denominant, nec sentiuntur per sensum: ergo sunt imperfectiores qualitate eas producente : quare non possunt;am intendere. Secunco, qualitas habens quatuor gradus non potest seipsam immediate tutendere: ergo nec medio aliquo effectu a se produisto tamquam a causa principalia Probatur consequentia , quia talis effectus non potest esse ea persectior , & ideo nec maioris virtutis: ergo si non habet qualita suffieientem virtutem ad se intendendum immediate,nec etiam . poterit habere eius effectus:quare species illae non poterunt intendere qualitatem a qua emittuntur. tris Quarta opinio negat qualitatem a seipsa posse inrendi .mmediate,ut docuit secunda, aut mediis speciebus, ut docuit ter- tia; sed aliam causam extrinsecam quantendam esse. Hanc vero

existimant in aquis putealibus,in stomacho,& aliis huiusmodi,

quae vigente frigore in partibus extrinsecis, ut in aere cireumdante magis calefiunt,esse exhalationes sieras,& calidas virtute selis a terra eleuatas aestiuo tempore, quae adueniente hieme,&aere nimium frigescente, ab eoque circumdatae sigiunt permeatus, & poros terrae ad internas, seu subterraneas partes eius, easque calefaciunt; atque adeo aquam in eis existentem;& haec est causa propter quam eodem hiemali tempore calidae

extrahinmin aestate vero vigente iam calore aeris circumdantis facile ascendunt eaedem exhalationes ad superiores partes eius,cum leuioris naturae sint;& internas terrae partes,aquasque in eis existentes dimittunt ; sie autem dimisis, cum sint ex propria natura fingita, facile expellunt a se calorem illum ex consortio emundem exhalationum contractum,& sese reducunt ad pristinam atque naturalem frigiditatem, & propterea valde eonsentaneum est naturae aquarum putealium frigidiores es in aestate, quamuis in hieme sint calidiores. Itaque iuxta hanc sententiam causa per se intensionis caloris aquatum putealium in hieme extrinseca est,nempe exhalationes calidae i& siccae quae

fugien

440쪽

figientes suum contrarium, nempe frigiditatum nimiam aeris circumstantis, sese coniungunt elidem aquis;& per talem coniunctionem eas calefaciunt: & ita intelligi debent aliae experientiae similes. Causa vero per se intensionis frigoris earumdem aquarum, & aliarum rerum similium in aestate intrinseca potius est ; nempe natura earum , quae ab exhalationibus contrariis expedita facile reducitur ad naturalem frigiditatem expulso calore ab extrinseco recepto.Ita sentiui plures recetiores;& ita explicant antiparisticam actionem,& essectum eius;cuius causam per accidens esse aiunt contrarium circumobsistens, inquantum impedit exitum illarum exhalationum;& exhalationes ipsae etiam sunt causae per accidens in frigidationis aquarum, in quantum suo abscessu, vel fuga remouent impedimentum, quo remoto se reducunt ad naturalem frigiditatem. Haec tamen sententia propter hoc tantum displicet, quod sine causa, vel fundamento tribuit exhalationibus , vel aliis Leorporibus virtutem motivam, perquam fugiunt contrarium, M aliquando motu contrario propriae naturaet quod sic probo. Nam exhalationes calidae, & siccae leuioris naturae sunt, ut ipsi etiam authores fatentur:ergo non possunt moueri deorsum per virtutem naturalem, atque intrinsecam. Probatur consequentia,quia iam haberent virtutem , dc inclinationem naturalem ad motus contrarios, nempe sursum, & deorsum: nec possunt moueri motu violeuto, cum non sit a quo impellantur, nam tcontraria qualitas,quam fugiunt, non potest impellere ad mo- tum localem, cum solum sit principium alterationis, & non motus localis.Et si dicatur etiam habere corpora omnia virtutem naturalem iuxta probabilem sententiam multorum, ut se moueant ad replendum vacuum versus omnem differentiam loci,& ideo ad motus c5trarios;cum habeant quoq; naturalem ac determinatam ad motum deorsum,si grauia sint,vel ad motum sursum,si leuia.Hoc non tollit dissicultate argumenti,quia cum virtus haec ordinetur ad bonum commune totius uniuersi; vel ad impediendum malum ei oppositum,nempe vacuu,solum potest couenire corporibus, in quantum sunt partes totius uniuersi;& ideo no videtur esse aliud,quam natura propria eorum, per quam componunt uniuersum, nec est ad motu contrarium, aut violentum,sed praeternatura,cum fiat a natura ipsa uniuersali,vel uniuersalibus causis, quaru respectu obedientale quamdam videntur habere potentia inferiora corpora,Vt versus omnem differentia loci ab eis moueantur in ordine ad bonu commune.Sic enim explicant probabilem hanc sententiam omnes,

qui ea amplectuntur.Ex qua explicatione intestigitur diuersam

SEARCH

MENU NAVIGATION