R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

491 Lib. II. generatione eorrupi.

substantialis, etiam materialis non potest praedicari in recto de composito substantiali genito,sed ad summum in obliquo: non enim diei mus c5positum esse materiam, sed ad summum esse materiale:ergo falsum est,quod materiale principium praedicetur in recto de re ex eo genita,vi affrmat Plato. In secunda parte proponit propriam sententia dicens;principium materiale, ex quo generantur elementa, dum producuntur de nouo quaedam partes eorum corruptis alijs unum est e,non quidem unum aliquod elementum, neque unum ali- . quod corpus sensibile,sed una materia, quae potest esse pars cu- iuslibet corporis, non tamen est separata ab omni forma sub - stantiali elementorum, neque ab omni contrarietate,hoc est, ab omnibus primis qualitatibus,sed coniuncta semper alicui formae eorum,&aliquibus qualitatibus primis,quarum ratione potest transmutari ad aliam formam;& ita ei rea hac materiam transmutatam de una forma in alteram, tagquam circa com--ne subimum fiunt generationes,& corruptiones elementorum.Probat autem Aristoteles,quod praeter contrarietatem, id est,praeter qualitates primas contrarias ponendum sit hoe principiuru materiale, tamquam commune labiectum earumnac ratione.Vnum contrarium non potest transmutari in aliud

ita ut aliquid eius fiat quia repugnat frigiditate fieri calorem, Vel e conuerso:ergo non polliunt agere,& pati,ut se transmutet, nisi assignetur commune subiectum,quod transinutetur ab uno in aliud,& de ealido fiat frigidum,aut de frigido,calidum,& ira unum contrarium corrumpat aliud,& generet sibi simile circa illudinet subiectum quod ideo sit commune principium ma

tetiale omnium transmutationum , omniumque generati num,& corruptionum elementorum.

TEXTUS ARISTOTELIS. Quoniam igitur quaerimitu siensibilis corporis :' principia, dic.

Breuis expositio textus.

ε FP Xplicato principio materiali generationis clementorum , capite praecedenti, quaerit Artitoteles in praesenti principium formale,nempe sormas eorumdem elementorum. Diui ditur

512쪽

Cap. II. Expositio textus. 493

ditiar autem in duas partes. In prima docet formas element tum esse qualitates tangibiles,non quascumque, sed primas,simcut elementa ipsa prima corpora generabilia, & corruptibilia

vocantur.In secunda parte enumerat omnes qualitates tangibiles,& ostendit,quatuor ex eis esse primas,ad quas reducuntur reliquae , ipsae vero non reducuntur ad alias:& has quatuor priamas qualitates esse formas elementorum. Asserit ergo Aristoteles inquirendas esse formas elemen, torum,ut corporum sensibilium, non quocumq; sensu, ut visu, vel auditu,sed solum sensu tactus, ideo quaerendas esse formas eorum, ut tangibilium corporum , cuius ratio est manifesta, quia in hac parte considerantur elementa, ut sunt generabilia,& corruptibilia;ergo consideranturivi activa, & passii .Prob tur cons equentia,quia per actionem,& passionem proprie sumptam agunt,& patiuntur; ed actionem ,& passionem exercent per conActum : ergo considerantur ut tangibilia corpora.

Vnde tequitur formas eorum debere esse qualitates lagibiles,& cum sint prima corpora tangibilia debere esse primas qualitates tangibiles. Sed obiicit sibi Aristoteles hoc modo.Sensus visus est prior, τatque perfectior sensu tactus : ergo qualitates pertinentes ad visum dicentur primae, potius quam pertinentes ad sensumta ctus:sed elementa sunt.prima corpora sensibilia: ergo formae eorum debent esse qualitates sensibiles per visum, & non pertactum , atque adeo non qualitates tangibiles. Et respondet concedendo primum enthymema, quod visus sit prior tactu

secundum dignitatem,& uniuersalitateni sui obiecti, sub quo comprehenditur lux, quae est prima, ac persectissima qualitas: ν ideo,quod ex hac parte qualitates pertinentes ad viliam sine priores pςrtinentibus ad sensum tactus. Sed quia in haς

parte considerantur elementa, non ut corpora sensibilia suntiis ratione communi, sed in quantum corpora sensibilia per se activa,& passiua,quia per se generabilia,& corruptibilia, de qualitates per se activae propriissima actione, solum sunt illae,

quae pertinent ad tactum;ideo formae elementorum, quatenusuc considerantur,solum sunt qualitates tangibiles. Vt autem ostendat in secunda parte capitis non omnes qua- η litates tangibiles esse formas elementorum, ted latum primas, enumerat omnes sub his septem contrarietatibus comprehcn- fas,nenipe cclidum,&srigidum, laum ictum,&siccum,graue, α leue,durum,& molle,lubricum , aridum , asperum , & lene, crassum, & tenue. Ex quibus duas imprimis excludit, nempe grauit rem,& leuitatent,de quibus euidens est,non esse forma

513쪽

elementorum,quia licet sint qualitates tangibiles, & liere sint principia motus localis, & ideo actionis, & passionis in communi sumptae,non tamen sunt activae, & passiuae actione propriissime rumpta, ut sumitur in hac parte,quae sola est alteratio corruptiua:ideo non sunt formae elementorum, ut in hac parte considerantur. Ex reliquis vero solum illas quatuor, ex quibus efficiuntur duae primae contrarietates, asserit esse formas elementorum,nepe calor,& frigus,humiditas,& siccitas.Quod probat hoc discursu,elementa sunt prima corpora activa, α passim generabilia, & corruptibilia: ergo formae eorum sine

primae qualitates a stiuae ,& passiuae, & ideo primae qualitates tangibiles, quia actio, & passio fit per contactum : sed solum quatuor illae sunt primae qualitates activae& passiuanergo illae

solum sunt formae elementorum.Probatur minor,quia illa dicuntur prima in quocumque genere, ad quae reducuntur cael ra;haec vero non reducuntur ad alia, sed ad has quatuor qualitates activas,& passivas reducuntur omnes aliae, & istae, nee ad alias,nec inter sese reducunt emo sunt primae. Vt autem probetur haee minon vltima, duo sunt ostendenda. Primum,

quod quatuor istae qualitates sint activae, & passivae:secundum,

quod ad eas reducuntur e terae, ipsas vero non amplius red

9 ci possint.Probat primum ex proprijs definitionibus. Nam calidum per se,& sua virtute eongregat similia, & consequenter dissimilia separat: ergo est activum, & ideo calor activa qualitas. Euidens est consequentia, quia congregare illa,& separate tae non potest fieri,nisi per propriam actionem, ut per

se est manifestum. Minorem vero probat experientia in auro igni approximato, cuius parres propriae coniunguntur inter sese ised partes alterius naturae,nempe terrestres, quas habebat

admisias,separantur a proprijs. Probar deinde de frigido,quia propriavirtute e6gregat per se dissimilia: ergo est per se actius.

Antecedens probatur experientia, nam virtute frigiditatis fit praecipua congelatio aquae, vel alterius liquoris , sed in eon gelatione coniunguntur, non solum partes aquae, sed paleae,

lapides,3c alia valde dissimilia,quod non potest fieri, nisi peractionem propriam: ergo frigiditas est activa qualitas.

De humido vero,& ncco probat tantum, quod sint passium nam licet activae sint, magis sunt passiuae ut superius ostendimus.Probat ergo esse passiuas ex propriis etiam descriptionibus:nam humidum est, quod proprio termino difficile termia natur,facile vero termino alieno, ut aqua, si sibi relinquatur, diffunditur per spatium ,, sed tacite se accommodat figurae vasis, ut intra terminos eius concludi possit. Ex Opposito vero secum

514쪽

sap. I I. Expositio textis. 69s

seeum est,quod non est facile terminabile termino alieno, sed proprio,vt patet de terra,quae non facile includitur sub alio,ve

intra ipsum contineatur, & terminos eius non excedat, sed

. sicile ipsa se continet proprijs terminis ; sed esse aliquid perminabile proprio rermino,vel alieno, denotat passionem:ergo humidum,& siccum passiva sunt;& consequenter humiditas, siccitas,quartura ratione id habent, erunt qualitates passiuae, α activae. Probat secundum,quod ad has quatuor qualitates reducantur caeterae omnes activae, & passiuae. Et primo probat, quod tenue heducatur ad humidum, Λ crassium ad siccum : praesupponens proprietatem humidi esse, quod sit repletivum alterius;quod sie declaro ; humidum ex te est facile terminabile

termino alieno:ercro ex se habet facile se accommodare alteri, ut intra terminos eius contineatur, quod est ipsum replere:sed tenue conuenit esse repletivum:ergo erit humidum. Minorem

probat quia corpus tenue, aut subtile est habens subtiles par tes,per quas facile admiscetur alteri secundum exiguas partes illud interseeans,& illud peruadix, S quasi penetrat, ut patecde subtilioribus liquoribus : hoc autem eii esse repletivum aliorum , & consequenter esse humiduni, nam id habet per humidi ratem. Quod vero crassum reducatur ad siccum pro- II bat,quia ex duobus contrarijs , sicut unum se habet ad unum sibi epntrarium,ita se habet aliud ad sibi contrarium. Reducit deinde lubricum,& aridum ad humidum,& siccum hoc modo. Lubricum est humidum aliquid passum , hoc est commixtum eum terreo subtili, ex quo prouenit ei, quod sit tenax, atque unctuosum, ut oleum : ergo ex humiditate tali modo se habente prouenit ei, quod sit lubricum : quare ad humidum reducitur,sicut particulare ad uniuersale eiusdem rationis, sub

quo continetur. Aridum vero ex opposito nec admittit ad- ,

mixtionem terrei subtilis, nee unctuosi humidi, sed ea-lore extraneo resoluente humiditatem eius , frigido vero proprio comprimςnte easdem partes siccas,& iaciente eas sibit constare noc est, non dilabi, quasi congelatur, & aridum sit:& ecce ariditatem ex siccitate prouenientem, quare meritol ad siceum reducitur. Reducit deinde molle ad humidum ratione est ectus,quia propter humiditatem facile cedit tangenti, non quidem per fractionem , vel diuisionem propriam, nec circumdando corpus subintrans,ut faciunt aqua & alij liquores, sed quasi intra proprios terminos se colligens, ut cera blanda, quod sonitat faςexe per humiditatem. Durum vero

515쪽

y6 Lib. I I. De generatisve ct mept.

ratione siccitatis quasi constipatum est,& diuidenti resistit, α

propterea ad siceum reducitur.De aspero vero, & leni non lo- ruitur,quia norum est ad siccum reduci utrumque. Sunt enimem quaedam,& dura ex eo contraria,quia addunt contrariam positionem partium ; nam asperum habet paries inaequaliter prominentes,lene vero prominentes aequaliter,& ex eiusmodi opposita positione partium,sequitur contraria ratio qualitatis, nempe asperitas,& lenitas.

11 Sed quia has omnes eontrarietates reduxit ad humiditatem,& siceitatem,adnotat triplex esse humidum.Primum,quod non habet a te,nec sibi inhaerentem humiditatem, sed ex cpniunctione corporis eam habentis, & tune aut in sola superseie,velapis, mi superinfunditur aqua,& hoc dicitur Mum, vel roratum,aut etiam in profundo,ut cum aqua subintrat terram, eique imbibitur, & hoc dicitur humidum irrigatum. Tertium in humidum habens in se, & a se, hoc est ex natura propria, humiditatem, & hoc est proprie humidum elementare, ad quod reducuntur duo alia,& eisdem modis diuiditur stemmae , impropria reducuntur ad proprium,ut consideranti erit manifestum. Sed probat tandem, quod quatuor illae qualitates, ad

quas reduehar sunt eaeterae, non redueantur ad aliasue de ideo absolute sint primae, atque elementorum sermae, hoc argu- naento.Si reducerentur ad alias,vel ad alias priores, vel vicissim inter sese;sed neutro modo reduci possunt: ergo erunt ab solute prinxe. Probatur minor, quia omnea qualitates proprijssime aestiuae comprehenduntur illis contrarietatibus en meratis ; sed probatum est caeteras omnes ad eas reduci: ergo non dantur aliae priores, ad quas reducantur. Quod vero nee

inter sese possint reduci,probat; quia siccum non potest reduei ad eali ὀum nisi dicatur,omne siccum esse calidum, quod patet esse salsum , cum terra valde sicca non fit calida : nec siccum potest reduci ad frigidum, cum experientia constet ignem esse siceum,& non frigidum : sed nec humidum ad calidum, nam aqua humida est nullum habes naturalem calorem. Et tandem nee humidum reduci rur ad frigidum, eum detur aer valde humidus nullam habens naturalem frigiditatem.

niam autem quatuor elementa sunt, 'orruuautem quatuor sex coniugationes, cyc.

Breuis

516쪽

Cap. II L. Expositio teritu.

Breuis expositio textus. INtentu Aristotelis eapite praesenti est constituere numerum I 3

elemetorum ex numero qualitatum primarum, quae sunt e

rum formae capite praecedenti constituto. Diuiditur autem in duas partes: in prima asserit elementa esse quatuor, nec plura nec pauciora. Quod probat ex quatuor c5binationibus tantum possibilibus primarum qualitatum , & ex communi antiquorum opinione. In secunda parte duplicem disserentiam loel eisdem elementis tribuit, & simul docet in quonam gradu co ueniant eis primae qualitatesin quae quibus sint contraria. Quatuor,inquit,elementa,esse constat ex capite praecedente, id est quatuor primas qualitates. Ex quatuor autem qualitatibus colligit quatuor tantum esse elementa hoc modo. Vnumquodque elementum debet constare duabus qualitatibus,ut per unam possit eum alio sibi proximo conuenire, & per alteram. differre ab eo,eique contrarium esse: sed quatuor primae qualitates quatuor tantum modis possunt accommodari, ut binae possint conuenire ad constitutionem elementi: ergo quatuor tantum elemema ex eis possunt constitui. Minorem sic probat. Duae contrariae qualitates non possunt conuenire ad eompositionem eiusdem elementi, quia contraria in fradibus intensis ut oportet concurrere qualitates ad compositionem elementi

non possimi simul consistere in eodem subiecto; sed exelusis

combinationibus contrariarum qualitatum, ut impossibilibus naturaliter, solum restant aliae quatuor: ergo solum possunt ex eis constitui quatuor elementa. Probat iterum hanc minorem hoc modo. Sex tantum modis excogitari potest coniunctio duarum qualitatum ex his: primus erit caloris cum frigore; secundus humiditatis cum siccitateitertius caloris cum siccitate: quartus caloris cum humiditate; quintus frigoris cum

humiditate ; sextus frigiditatis cum siccitate; sed duo priores modi sunt impossibiles propter contrarietatem: ergo solum restant quatuor alij,possibiles quidem, quia sicut nullam contrarietatem habent qualitates eorum; ita nullam habent incompossibilitatem. Ex tertia igitur resultat elementum ealiis dum,& siccum,quod est ignis;ex quarta elementum calidum,&, humidum,quod est aer: ex quinta elementum frigidum, & h midum, quod est aqua. Et ex ultima elementum frigidum, Msiccum ; quod est terra. Ideo quatuor sunt elementa, nec plura nec pauciora. Quod probat ex communi opinione antiquorum Philosophorum ; qui licet diuersum numerum elementorum posuerint, nullus tamen excessit numerum quaternarium ; sed

517쪽

9ῖ Lib. II. Degeneratione'corrupi:

cum omnes pro certo tenuerint per contrarias qualitates age.

re, Sc pati ; & ita ex eis generari caetera corpora, quidam unum - tantum posuerunt igne densius, sed aere rarius, quod esset m teriale principium, habens tamen oppositas qualitates, nempe ςalotem , frigus Idc ita ratione caloris rarefieret, & ratione frigoris condensaretur 3 sicque caetera corpora ex eo fierent per

rarefactionem, δέ condensationem. Alij vero duo ponebant nempe ignem, & terr- ν ex quibus dicebant duo alia media generari per rarefactionem, & condensationem ; ita ut dum refit terra, genexςἔui se, & dum condensatur ignis, fiat aer : & sie videtur sensisse Parmenides. Sed Plato tria videtur posuisse , nempe duo extrema contraria ex parte m teriae, hoc est magnum, & paruum ;& unum quasi sermale, & veluti mixtum ex magno, ic paruo ἱ & ppr modum quemdam mixtionis similem fieri ex ei extera corpora, Empedocles tandem qu

tuor haec consueta elementa posuit nempe ignem, aeremiaquam, & terram, quae tamen sub una contrarietate comprehendi voluit, ita ut Iolus ignis propter summam activitatem constitueretur ex parte unius extremi ; tria vero alia simul ex ι s parta alterius. LI eccς pidius posuit plura quatuor: ideo commu is est omnium sententia, quod quatuor sint, quaprum ad ac partem , liceI npii omne3 posuerint quatuor. Sed de Empedocle ponetate quatuor consueta elementa asi 6 .Aristqteles, t enuisse vera elemqnta non esse ignem, aerem, aqqams, terἔam,qliae videmus,& t ngimus;sed mixta quaedam veris elemel tis similia. Et propterea nunc ignem,qui apud nos . iniexcessum caloris habere,sicut glacies habet excessum frigo-' pis, Qv uis alij ex propria sententia haec docere Aristotelem Antiant;sed D.Tho.in commentariis huius capitis,non ex pr pria sententi ,sed Empedoclis,cuius mentem exponebat prola- a esse ab Aristotele docet. Et ita ego credo, quia licet sentire videatur Aristoteles, verum, gique elementarem ignem pro-Hiuis habere locum in concavo Lunae, flammam vero, quam videnaus, dos et esse sumum quemdam ardentem, & mixtum ex, aere,& terra genitum, in hoc secundo libro text. 18.& 3. lib. de gweratione animalium cap. II. non longe a principio; de caeteris 'cro tribus,quae apud nos sunt,tamquam de veIis ςleme

iis loquitur in hoc secundo loco,& sepe alibi.

In . secunda parte capitis quatuor docet de elementis. Primum,duo superiora,ac leuiora,nempe aerem,& ignem primum so cum tenere sub eoncavo Lun*, sia supremum ignis ob suam lauitatem: duo vero alia grauiora,nempe aqua,& tortam inse- 'liorcm; sed terra infimum obm iorem grauitatem. Secundum,

extrema

518쪽

6 . III. Expositio textus. .

extrema elementa, ut ignis, & terra, puriora esse duobus aliis mediis. Tertium, superiora esse inferioribus contraria, cum ex contrariis qualitatibus constent. martum, quod licet quodlibet elementum habeat duplicem qualitatem , unam tamen sibi propriam, in qua superat aliud eamdem habens , ut ignis calorem; aer humiditatem rigiditatem aqua;& siccitatem terra.

TRACTATUS DE

tibus elementorum.

lELementum, ut a si nificatione ipsius nominis incipiamus, i duobus modis sumitur. Primo,latissima quadam significatione;vt significat primum,ex quo aliquid conficituriquo pacto litterae dicuntur elementa stilabarumn orationis prima principia dicuntur elementa demonstrationis, materia, & forma substantialis elementa rerum naturalium, & corpora simplicia

intra ordinem rerum corruptibilium, vocantur elementa, ex quibus caetera corpora componuntur; & in hac significatione definiuit elementum Aristoteles s. lib. Metaph. cap. 3. textu 4. his veri M. Elementum ituν,ex quo componitur primo in exisEmi

indivisibili sterie in aliam speciem ut vocis elementa, ex qui componitur vox,ct in qua visima diuiditur; illa vera non a lim. in aetas voees ab ipsis jecie diuersas, Modo vero non sumimus elementum in hae significatione, sed in specialiori,& magis propria, pro primo, atque simplici corpore generabili, α corruptibili,ex quo generantur, & in quod resoluuntur caeterar& hoe modo definitur ab Aristotele 3: lib. de coelo, & mundo text. 3I. his verbis: Sic itaque elementum illud corporum, in quod alia corpora diuiduntur, quod inest tentia aut actu; ipsum autem .st indivisibile in diuersalperie. Qum defuitionem constat non eonuenire principiis incompletis rerum naturalium, sed eorporibus tantum umplicibus, ex quibus generantur, & in quae resoluuntur mixta: in his enim ait Aristoteles)actu,vel virtute permanere s ecundum diuersas opiniones, & haec designifiea

tione nominis.

a praesupposita eertum est, dari elementum, de quo agitamus,in rerum natura Inam aqua,terra,& aer corpora sunt sim- ' plicia,hoc est,neque facta, neque composita ex aliis corporibus alterius conditionis, sed ex quibus caetera fiunt, quae vocantur

519쪽

soo Lib. II. De generatione or corrup .

inixta, in quibus actu,vel virtute pe nanem,ut cap. Io. praecedentis libri expositum est. Certum quoque est, elementa componi ex materia, & Arma sicut caetera corpora sensibilia, & ex

materia eorum per diuersas transmutationes fieri caetera eorpora I ublunaria, & ita veruin est, caltera corpora ab eis participare materiam. De formis vero eorum dubitatum est, an sine

quatuor qualitates squas vocant primas) nempe calor, Digiditas, humiditas, & siccitas 1, vel praeter has habiat alias formas substantiales , & istae solum sint aecidentales.

quatuor qualitates elementorum sint prima. 'is Ria sunt disputanda de his qualitatibus, nempe calore, frigore, humiditate,& siccitate tribus quaestionibus. Primum,an sint qualitates primae,ita ut praeter ipsas non reperia tur aliae primae, sed omnes sint secundae. Deinde , an in mixtis reperiantur aliae praetet ipsas. Tertium an sint formae substantiales elementorum

Circa primam quaestionem refertur prima sententia eorum, qui tenuerunt calorem , & humiditatem es Ie qualitates positiuas , frigiditatem vero, & siccitatem solum elle priuationes earum. Quod probam experientia; nam videmus inseigidati corpora per solum recessuin caloris absque ulla productione alterius qualitatis , ut in febricitantibus , quorum corpora per solum recessim, vel remissionem caloris febrilis refrigerantur,& alia sunt corpora,quae per solam consumptionem humidit iis videntur exsecari. Quod sentire videtur Aristoteles i. lib. de coelo cap. 3 .text. I 8 .primo i ib. de generatione cap. 3 .text. Ig. dc 3. Meth.capit .text. 22.quibus Ioeis de frigore saltem docet esse priuationem caloris. Ad haue sententiam possint etiam

reduci alij, qui putant humiditatem saltem , non esse qualitatem , sed substantiam quamdam quasi liquidam , & per partes

corporis fluentent, a qua humectari diculur,atque etiam exsi cari ea sola recedente, vel consumpta, & ideo siccitatem non esse aliud, quam priuationem huius substantiae. Haec tamen sententia expresse contraria est doctrinae Aristotelis, atque

so etiam experientiae,& rationi. Probatur primum, quia Aristoteles I. lib. degeneratione capite ultimo, docet expresse mixta generari ex elementis se corrumpentibus per mutuam actio.

nem, reactionem, Ac capite 4. huius libri quodlibet elementum posse generari ex alio ; sed corruptio Ompium elemento. Irin HDiuitiae t ia

520쪽

Cap. III. Tract.de primis qualitatib. L s o r

rum ad generationem mixti,non est possibilis,nisi quatuor istae qualitates sint positivae: ergo contra Aristotelem est de ulla earum id negare. Probatur minor, quia actio, & reactio , generatio , & corruptio fiunt ratione contrarietatis propriae, per quam vn uiri agit in alterum,& unum etiam restitit alteri : contrarietas vero , actio, & resistentia dicunt rationes postrei uas, quia mec priuatio propriἡ contraria est, nec resistit alteri , ut patet de tenebris , & luce : ergo euidens est in doctrina Aristo telis has omnes esse qualitates positi uas. Praeterea 2.lib.de anima capit.de tactu,textu Io7. docet expresse has omnes qualitates esse per se sensibiles sensu tactus, his verbis: n tangibili autem multa inseunt cθntrarietates, calidum,frigidum , humidum,'

cum Sed priuationes , vel substantia non stunt per se sensibiles iergo nec in doctrina Aristotelis sustineri poteth, quod ulla harum qualitatum consistat in sola pritiatione. Pres a tur secundo , quod sit contra experientiam di, nam experimur has omnes qualitates realiter , & positive immutare corpola, & circa illa effectus reales,& positivos causareu ed priuationes non possunt efficere realem,& positivam immutationem, nec realem,& p stiuum effectum , eum utrumque pollulet virtutem realem, &positivam in efficiente:ergo contradicit experientiae, qui negat has omnes esse qualitates positi uas. Sed probatur tandem, quod sit contra rationem, quia impossibile est, qualitatem aliquam

produci per se successive in aqua ab igne, nisi ratione proprii,&positivi contrari j in eodem subiecto existentis ε, sed calor producitur per se successive in aqua ab igne, & pari ratione siccitas

in luto, & humiditas incera: ergo praesupponunt qualitates proprie contrarias ,& ideo reales, posiciuas in eisdem subiectis, a quibus eas realiter expellunt: quare nulla earum potest consistere in sola priuatione. Probatur maior, quia nec sola extensio subiecti,nec sola priuatio,nec utraque simul sufficit ad successivam productionem qu. alitatis, ut patet in productione

per se instantanea lucis in aere, utraque simul non obstante: requiritur ergo contrarietas positiva cum extensione subiecti,

quam proinde habere debent qualitates istae per se productae

per mutationem successuam. Minor vero, quod omnes istae producantur per se luccessive in subiectis, constat, quia seci ia quavis alia causa extrinseca , vel per accidens experimur, aquam successive calefieri ,& aerem instigidari ab ea : ergo concedere necesse est , quod id fiat ratione post tuae contrarietatis circa idem subiectum inter has qualitates repertae quam non possunt habere , ni u sint qualitates reales , deposititiae.

SEARCH

MENU NAVIGATION