장음표시 사용
561쪽
3 1 Iub. IL Pegeneratione est corrupi.
s ac tua earini expulsio, ut diximus, non est omnibus essentialis: ergo albedo & nigredo, caeteraque contraria non acti se expellunt ab eodem subiecto,non simul,sed per gradus, & ideo successive, quia expulso contrari j necessario debet fieri eum resistentia,sed ex graduali, & successiva expulsione ab eodem subiecto euidenter colligitur simul esse in eo illa, quae se expellunt et ergo necessario concedendum est, quod haec etiam
contraria non activa simul sint in eodem subiecto in gradibraxemissisIosse autem esse simul in gradibus intensis has qualitates non activas per potentiam Dei absolutam, eisdem argumentis probari potest, quibus probatum est de qualitatibus contrarijs activis,& passivis. f ss Ad testimonium Aristotelis adductum pro prima opinione respondeo, duobus modis coniungi posse qualitates primas.
Primo ad compositionem elementi. Secundo ad compositionem mixti. Et ad compositionem elementi certum est concurrere secundum gradus intensos, sicut ad compositionem mixti secundum gradus remissos: nam quodlibet eIementum constat duplici qualitateona in summo,stera prope summum mixtum vero eisdem qualitatibus constat in gradibus remissis: Acilioteles ergo in illo loco agit de coniunctione, vel eombinatione qualitatum ad compontionem elementi;& ideo negat posse coniungi qualitates contrarias, quia ad talem compolitionem concurrere debent secundum gradus intensos, secundum quos non possunt elle simulat contrariae sint, & ideo absolute sunt incompossibiles combinationes qualitatum con-αariarum ad compositionem clementorum, sed ad compositionem mixti concurrere possunt, ut alijs locis docet expresse Aristoteles,quos pro nostra sententia citauimus, quia secudum gradus reminos concurrunt,in quo nulla datur repugnantia. Ad primum argumentum respondent nonnulli recentiores, definitionem contrariorum non conuenire his qualitatibus seeundum essentiam,sed secundum modum intelisionis,& ideo absolute concedunt secundum gradus remissos non esse contrarias, sed solum secundum intensos , quia solum secundum illos se expellunt ab eodem subiecto. Haec tameu sententia falsa mihi videtur,quod probatur a priori ex his, quae diximus,q. .elucidantes definitionem contrariorum: nam contrarietas dicit specialem repugnantiam duorum extremorum maxime
. distantium sub eodem genere; sed maxime distare sub eodem genere conmenit speciebus ex proprijs differentijs essenti libus t nam per disserentias accidentales non dicuntur esse sub genere: ergo si qualitates istae cotrariae sint, ex propria essenti debet
562쪽
cap. IIIImot. de primis qualitatibi s. 343
debet eis contienire contrai ietas:sed essentia est eadem in omnibus , siue secundum gradus remissos, vel intentos accipian- turrergo omnibus debet conuenire contrarietas, de non ibium
Secundo probatur,quia calor remissus expellit frigiditatem , a ab aqua expulsione efiechma,& formali , & etiam expellitur ab aqua reagente in idem calidum remissum: ergo calor remissius contrarius est frigiditati, dc si dicas expellere frigiditatem intensiain,& non remissam,dc ideo solum esse contrarium ei, Et non remissae;non loluitur argumentum,quia expellens intensam non drsinit esse remissus : ergo verum est calorem remissum expellere,& cotrarium esse. tiare falsum est dicere, quod contrarietas totum conueniat qualitatibus secundum gradus intens S. Pro solutione vero argumenti adnotandum est mutuam expulsionem contrariorum dupliciter sumi posse , vel secundum , ' aptitudinem,uel secundum actum ; Sc aptitudo quidem ei lentialis est eis actualis vero non nisi accidentalis. Probatur euidenter quia non semper se expellunt,sed dum agunt,& patiuntur:ergo expulsio actualis nec essentialis est eis, neque propria lassio eorum:ex oppolito vero semper sunt apta se expellere,&1aec aptitudo conuenit eis ex propria natura, ratione cuius specialem oppositionem,& repugnantiam habent in ordine ad subiectum:emo essentiat is est, vel ab essentia oritur. Vnde se- ssquitur, in desinitione contrariorum non sumi expulsionem pro asstuali,quia accidentia, quae non semper conueniunt rei, nee possunt ad definitione eius pertinere; sed pro aptitudinali, vel radicati .Actualis vero expulsio, eum sit a subiecto, secundum, capacitatem,& dispositionem eius accipienda est, atque etiam seeundum debitam proportione eorumdem contrariorum; ita
vi eirea illud agere, & pati possint: non enim in quocumque gradu intensionis accepta,agere, & pati possunt, quod patet, si applicentur in gradibus intensis omnino aequalibus:non enim se expellent, immo nec omnipo unum aget in aliud, sed in tali proportione applicari debent,ut maior sit activitas agetis, quathsistentia passunam si aequales sint,ita ut tantu resistat passum, quantum agens agit,nulla sequetor actio, nulla actualis expulsio activa,vel formalis: nam haec ab illa dependet, ut per se est manifestum. Requiritur ergo L parte subiecti, quod sit in eo . adimpleta latitudo gradualis ex uno, Vel utroque contrarior nam si adimpleta non sit, capax erit adhuc alicuius gradus vel partis utriusque contrari j:quare vitiique poterit sit nul reciperesne ulla expulsione quouique latitudo copleatur;coplet yes nul inm
563쪽
nullum gradum unius accipere potest sine expulsione alterius
gradus ex alio. Ex parte vero eorumdem contrariorum requiis
ritur proportio secundum gradus etiam eiusdem latitudinis,&secundum densitatem, & alias conditiones reqaisitas ad agendum,& patiendum ; ita ut omnibns consideratis maior siet a stiuitas unius , quam restitentia alterius. Itaque sicut de primis qualitatibus verum est esse activas & passiuas, & hoc eis co uenire essentialiter,& tamen non semper,neque in quocumque gradu etiam intenso agunt,& patiuntur, sed in certo gradu, de proportione applicata, ut superius ostendimus, ita de contrarietate dicendum, essentialiter conuenire eisdem qualitatibus,& consequenter, quod possint se expellere ab eodem subiecto, actum vero expulitonis non semper exercent,etiam in gradibus intensis,sed cum certa proportione requisita ad agendum,quia media actione,& non aliter se expellunt. roo Ex his non est iam di melle argumentum soluere, concedimus enim definitionem contrariorum essentialiter conuenire
his qualitatibus, sed in definitione non sumi expulsionem pro ac uali,sed solum pro aptitudine, quam habent conitaria semis per in quibuscumque intensis, vel remissis gradibus accipiantur. Vnde licet non semper se expellant,semper possunt aliquomodo se expellere, & ideo semper, & in quibuscumque gradiabus accipiantur , conuenit eis definitio, & vere contraria cen-- senda sunt. Et si dicatur sumpto utroque contrario in gradu remisso,numquam se expellunt,sed simul sunt in eodem in echoaergo sic accepta non sunt apta se expellere,nec vere contraria.Coneestb antecedente,neganda est consequentia,quia quod tunc non se expellant, non prouenit ex defectu contrarietatis,
sed ex eapacitate subiecti respectu utriusque in eo gradu, in quo non excedunt latitudinem , quae si esset completa ex uno solo, expelleretur ab alio etiam remita expulsione formali, ut patet in actione, & reactione, in qua remissus calor introductus in aqua expellit alio uid frigiditatis ab ea expulsione formali , & noc sufficit, ut temper uni apta se expellere, etiam in stadu remita,licet non se expellant,nisi adimpleta iam in subie, latitudine graduali in hac expleta quodlibet contrarium, etiam remissum expellit aliud etiam intensum, vel eerte ali quem eius gradum,qui remissis aequivalet. or Ad secundum, negandum eit antecedens, quod contrarium remissum expellat aliud etiam remissiim efficienter,aut sorma liter; neutro enim modo illud expellit propter capacitatem sibi ecti, vitamque habere potenus in tali gradu. Et cum dici-rut ealidum ut tria agere in frigidum ut duci negandum est, quia
564쪽
Cap. III. Tras.deprimis qualitatib. st.'. s s
quia frigidum ut duo debet esse calidum ut sex,alioqui non erit
latitudo contrarietatis expleta, in calidum autem ut sex repugnat agere calidum ut duo , quia repugnat intendere calorem
eius. Ad aliud vero , quod in eodem argumento dicitur de denominatione eiusdem subiecti ab utroque contrario simul in eo existente , hac distinctione respondendum est, s ne de solo nomine siit quaestio, si omnibus modis negetur talis denomin tio. ) Duobus modis possumus sumere cienominationem , vel secundum communem usum loquendi,& hoc modo subiectum habens utramque qualitatem, solum denominatur a prae minante,nempe ab intensiori,ut si sit calidum ut quinque, & frigia dum ut tria , simpliciter denominamus illud calidum , immo aliquando licet praedominetur re vera frigiditas in corpore alia
quo, quia magis sentitur calor propter a luitatem eius maximam, denominamus corpus calidum;vt aquam vocamus ab .
Iute calidam, etiam si plus habeat frigiditatis, quam caloris. Si Ioa, vero in gradu aequali Labeat corpus utramque qualitatem, non denominatur ab aliqua earum, sed aliquo nomine simplici illud denominamus, quo significatur utrumque in gradu aequali, vel secundum rem, vel saltem secundum sensum, ut aquam vocamus tepidam,quo nomine significamus aequalem habere frigiditatem,& calorem saltem secundum sensum; quod si non sit nomen simplex, quo significetur aequalitas utriusque,signifieamus eam nomine complexo dicentes corpus esse humidum, de siccum in aequaturadu.Secundo modo potest sumi denominatio ex ipsismet estectibus formalibus, quos tribuunt qualitates contrariae subiecto, qui siue sint in gradu aequali, vel inaequali, non denominamus subiectum ab uno solo, sed utrumque concipientes ,& explicantes dicimus comus esse calidum ut quatuor,& frigidum ut quatuor,aut quid umile. Ad formam igitur argumenti concedimus vel denominari subiectum a solo contrario praedominante, vel ab utroque simul explicatis gradibus utriusque, secundum quos inhaerent eidem subiecto. Negamus autem consequentiam, quod suscipiat simul contradiciorias denominationes calidi, & non calidi,aut frigidi,& non frigidi, quod manifestum cst,dum a solo praedominante fit denominatio ; nam si solum denominatur ab uno,non sequitur simul suscipere denominationem contradictoriam a negatione eiusdem, sed solum a negatione alterius. Denominatio vero positiva unius non est contradictoria denominationi a negatione alterius; sed necessario conueniens cuicumque rei:quod exemplo posset explicari. Si vero denominemus subiectum ex este-ctibus formalibus utriusque coir ij secundum se consideratis,
565쪽
s 6 Lib. IL generatione ct cor pt.
non ab uno solo denominatur,sed ab utroque explicatis gradibus utriusque effectus:vnde non sequitur, quod ei possit conuenire denominatio positula,& negatiua eiusdem rei. Ad tertium negandum est, quod sequantur duo illa absurda ex eo, quod contraria in gradibus remissis sint simul in eodem subiecto. Et ad primum absurdum asserunt quidam ex his, qui sequuntur nostram sententiam,nullo modo concedi posse,quod idem corpus moueatur simul motibus contrariis quia secum videtur hoc asterre repugnantiam,vi in caeteris motibus est: manifestum. Ego vero ex suppositione, quod contraria in gradibus remissis simul esse possunt in eodem subiecto, ut probauimus; teneo non solum,quod possit,sed quod in eisdem gradibus m
ueri debeat motibus contrariis,propter hoc argum. Motus non habent aliam repugnantiam, Vel contrarietatem , praeter eam, quam accipiunt ex terminis ad quos ; sed non repugnat termii nos ad quos calefactionis, & infrigidationis esse simul in eodem corpore: ergo nec repugnabit eosdem motus esse simul. Hoc tamen eum nac limitatione conceditur. Quod sicut non conceditur naturaliter contraria posse esse fimul in eodem sub- - iecto absolute,sed cum addito remissionis gradualis, ita non est absolutὸ concedendiun, quod idem corpus possit simul moueri motibus contrariis, nisi secundum gradus remissos, quos con-itat habere motus a terminis. Io Ad secundum,quod tamquam absurdum inferebatur, nempe posse unum contrarium agere in alterum nullo modo corrumpendo illud,hae distinctione respondes,si in utroque sit latitudo utriusque contrarietatis expleta, impossibile est; quia nee' tunc potest idem corpus naturaliter moueri motibus contrariis , nec aliquid ex propria forma producere sine expulsione contrari j gradus. Si vero non sit expleta, non est inconueniens agere unum contraritura in aliud, non corrumpendo illud, sed solum producendo in ipsum aliquem gradum propriae formae, quia ad talem productionem non sequitur necessario expulso contrarij;cum lilbiectum sit capax viri usque,vsque ad integram latitudinem ex utroque complendam, ut probaui ius. Et idem posset contingere in oneratione substantiali, si materia nat raliter posset habere plures sormas substantiales ritunc enim g nerationem unius substatiar non sequeretur corruptio alterius, re quia per potentiam diuinam plures habere potest, per eamdem posset dari generatio unius sine corruptione alterius , S , quod agens ageret in suum contrariu non corrumpendo illud, sed solum introducendo propriam formam in eamdem matC. ziam, & cum contraria in gradibus remissis possint este simul in eodem
566쪽
eodem subiecto, ut probauimus, potest unum agere in alterum per solam productionem propriae formae sine corruptione foris
Ad argumentum secundae opinionis concessa maiori, & mi- ros nori, neganda est consequentia, quod mixtum non possit simul habere qualitates contrarias non activas in gradibus remissis Et quod dicitur has qualitates contrarias sequi non posse, nisi ex , contrariis temperamentis, distinguendum est, nam dum primo fiunt, c5traria,vel saltem diuersa postulant temperamenta,scue qualitates ipsae cottariae sunt,& ex eadem causa circa idem iu lectum non possunt sequi effectus contrarij. Itaque in prima generatione mixti non possunt secundae qualitates contrariae produci, etiam in gradibus remissis , sed una tantum earum in aliquo gradu intensionis sequitur secundum modum temper menti,vel permixtionis primarum qualitatum: postea vero variato temperamento incipit produci contraria cum aliqua re- inissione eius ira dantur simul in eodem subiecto secundum gradus remitas, licet non producantur simul in eo.
Et s quis ita arguat, fieri ordinatur ad esse, sed possunt simul in gradibus remissis: ergo simul fieri,quod patet in primis qualitatibus,quet simul produci possitnt in eodem sibiecto vir
que carente. Neganda in consequentia, quia licet ex eo, quod simul fieri possunt, sequatur simul esse posse, non tamen ex simultate eslandi sequitur bene,quod simul fieri possint Quia aliquod impedimentum dari potest,ne simul fiant,quod non detur ad simultatem essendi,& vere datur in his qualitatibusaeum tamen non detur in primis,quia primae qualitates non si ponunt alias, in quarum permixtione tundentur, R ideo non repugnat simul produci in nudo subiecto usque ad certum eradum : qualitates vero secundae supponunt tale temperamentum prima-τum, ex quo sequuntur, quod cum non possit multiplex esse simul in eodem subiecto,neque idem,&diuersum,nec possunt ex eo primo sequi qualitates secundae contrariae, sed cum possit di- .uerso tempore variari,potest post productionem unius produci contraria, & simul essὸ eum ea in gradibus remissis, licet non.
' et si cuilibet elemento eae propria natura comeniam dua qualitates prima' DE solis primis qualitatibus in primis quaeritur, nam de Ioc
fecundis certum est conuenire clementis raritatem, α
567쪽
1 9 Lib. II. Y e generatione ct corrupti
densitatem, atque etiam grauitatem, & leuitatem ; deinde, an cuilibet elemento ex propria natura conueniant duae.Nam ce tum est, & experientia notum plures, immo & contrarias' euilibet conuenire secundum aliquas partes ab agente extrinseco eis impressas, ut aquae calorem, aeri frigiditatem, & te me humiditatem. od ergo quaerictu est, an ex propria natura , & ideo ab intrinseco cuilibet conueniant duae qualitates primae, ut aeri calor, & humiditas , & ita caeteris secundum proportionem. Et prima opinio negat omnibus elementis conuenire , sed de aere docet solam humiditatem esse ei naturalem ; calorem vero,& frigiditatem ab extrinseco tantum ei imprimi. Ita Val- Iesus I .l .controuers.Medic.capit. Io ubi eamdem sententiam tribuit Galeno 8.lib. de via partium capit. 3. atque etiam lib. devia respirationis. Probatque hoc argumento. Qualitates illae, quas habet elementum ex propria natura non facile,nec passim
amittit, sed sere semper retinet,ut paret de igne, qui numquam fere admittit calorem,& siccitatem sed aer passim transmutat a frigiditate ad calorem, & eadem facilitate, qua fit calidus, fit etiam frigidus: ergo neutra harum qualitatum est ei naturalis, sed sola humiditas in eo perseverans. ro Secunda opinio solum tribuit eidem aeri frigiditatem naturalem calorem vero, M humiditatem, quas aliquando etiam habere solet ab extrinseco corpore esse eis impressas. Hanc tribuit Sibi eis Galen.lib.i.de simplicium medicamentorum facultatibus capit. 1. tamdem secutus est Seneca lib. 2. naturalium quaestionum cap. Io. Probatur experientia, & ratione. Experientia quidem, quia illa sola qualitas censetur conuenire corpori ex propria natura, quae ei conuenit semotis extrinsecis agentibus sibi coinrariis , caeterae vero, quae ei conueniunt in praesentia eorum ab eis imprimi censendum est, sed sola frigiditas hoc modo conuenit aeri: ergo haec sola est ei naturalis. Probatur minor, quia in hieme, & fere in noctibus totius anni frigidus est aer,cuius ratio solum phtest esse absentia Solis, per praesentiam eum ealefacientis, eo vero absente se redueit ad naturalem frigiditatem, sicut de aqua est manifestum: ergo sicut haec naturaliter est frigida, calida vero ab extrinseco, pari ratione de acre censendum est. Probatur etiam ratione, quia illa soIa qualitas censetur naturalis elemento, quae circa cen- ' trum, vel medium eius semper ei conuenit, nam in centro, 'vel circa illud censetur natura eius suam habere puritatem, praesertim cum ex hac parte gis sit ab extrinsecis contrariis motum , sed aer in media regione semper est frigidus, immo
568쪽
Bigidicu multo, quam in luprema,& infima : ergo negari non 'potest, quod frigiditas sit ei naturalis. Minorem prosat euidens experientia ; nam videmus in regione illa generari niuem in hieme, aestiuo autem tempore grandinem propter nimiam frigiditatem aeris. a Tertiam opinionem tenet Aristoteles capit. Σ. huius Ιibri, Iostextu IM& 4. Metheo. capit. r. quibus locis singulis elemen iis tribuit duas qualitates, videlicet igni calorem & siccitatem ; aeri calorem & humiditatem ; aquae frigiditatem & huismiditatem; dc terrae siccitatem,& frigiditatem. Et haec eth com . munis sententia Scholet,& videtur nobis probabilior,& seque . G. Et prima eius ratio desumitur ex situ, & collocatione ele- .mentorum in Vniuerso,cuius partes, quasi integrantes sunt;ati que etiam ex fine, cuius gratia condita sunt elementa,nempe ut generentur ex eis mixta. Et ex hoc fine probatur, quod singula habeant qualitates singulas, per quas sint contraria hoc miam Generatio rei naturalis fit ex contrario , & generatio mixti ex Hementis, quarum virtutibus constant pro dispositionibus ad introductionem suae formae r ergo neceste est elementa esse inoter sese contraria per qualitates activas, dc passiuas, per quas
possint concurrere ad mixtionem, se e corrumpere, ut ex
eorum materia eisdem qualitatibus disposita possit mixturi
generari, contrarietas autem secundum unam saltem qualitatem debet esse : ergo quodlibet debet habere unam qualitatem , per quam alteri sit contrarium. QSod vero necessarium I ossit habere etiam alteram, per quam contrarium non sit probatur ex situ, & collocatione, quia elementa ita sunt collocata, ut quodlibet habead aliud sibi proximum, atque contiguum, iuxta quod conseruetur & a quo nec destruatur, neque illud destruat; alioqui talis collocatio contraria esset conseruationi totius mundi, cum per eam se destruerent partes eius; sed i eus, in quo conseruatur corpus, debet habere qualitatem esse quam similem, aut consonam temperamento eiusdem corpo ris, alioqui, si omnes haberet contrarias, non bene conseruaretur in ipso, vel iuxta ipsum: necesse est ergo, ut quodlibet elementum aliam qualitatem habeat, perquam assimiletur alteri iuxta se collocato praeter aliam, ratione cuius ei contra riatur, & consequenter duas primas qualitates activas, & pasi suas. Secundo, elementa sunt prima corpora generabilia, &corruptibilia, & ideo inter se contraria, ut pomni se corrumpere , & unum transmutari in alterum, atque etiam omnia in tertium,quod est mixtum,si vero una tantum qualitate contra
569쪽
Lib. II. Degeneratione corrupi.' ceret duo, aut tria concurrere, ted necessariunxesset c incursus omnium, alioqui nec omnes quatuor qualitates possat concurrere,nec ideo mixtionem efficere a generatione distinistam: ergo necesse est alia constare non contraria illi. IIo Probuur deinde experientia in singulis elementis : nam ignem experimur esse calidum, atque etiam siccum, quia videmus humida, quae calefacit,simul exsiccare. Praeterea, quo corpus aliquod magis est siccum , melius, atque facilius in ignem conuertitur, & quaelibet materia sicca magis est disposita , pro forma ignis in eam introducenda, quam humida: siccitas ergo congrua dispositio censetur ad formam ignis.Quod non potest intelligi,nin forma ignis eam tamQuam tibi connaturalem p stulet Gul cum calore,de quo euidens est ei conuenire. De acte etiam probatur primci, quod sit ealidus ex propria Matura. Primo, quia probatum est omnia elementa cile inter sese contraria ; sed si aer non sit natura calidus, sed forte Distiadus, ut voluerunt alij, non esset aquae contrarius : ergo calidus
debet poni ex propria natura. Secundo, quia si aer non esis calidus, facile, & sine ulla resistentia conuerteretur in aquam, quae per summam frigiditatem in eum sibi contiguum agit, Mideo in instanti, quia nullam potest habere resistentiam, nec successionem conuersio eius, si nullum habet calorem ex propria natura. Quod vero aer sit humidus, probatur primo; nam de igne probatum est esse calidum, & siccum ; de statim probabitur de aqua euidenti experientia esse frigidam , & humidam,& ideo omnino ei contrariam : ergo duo alia elementa, nempe aer, & terra debent esse omnino etiam contraria, sed probabitur experientia terram esse siceam: ergo necesse est aerem esse humidum. Secundo, quia singula clementa sunt sing lis contraria secundum aliquam qualitatem, ut probauimus: ergo aer est contrarius igni, non per calorcm ; cum probatum sit esse sua natura calidum: emo per humiditatem, & ideo ex propria natura erit humidus, sicut ignis siceus. Quod tandem probat usus respirandi,nam aere respiramus: ergo cum respiratio sit operatio vitalis;aere ex hac parte sustentatur,atque conseruatur vita;sed haec consistit in cfido,& humido:ergo humidus, & ealidus debet esse aer eam conseruans. .
111 Quod vero aqua sit frigida, probatur duplici experientia. Prior est, quia dum ab aliquo agente calido sibi approximato
calefacta est, eo sublato statim absque aliquo infrigidante extrinseco,sed suae natum relicta, se reducit ad antiquam frigiditatem : ergo a propria natura habet frigiditatem,& non ab aliquo extrinseco. Altera experientia est, quia aqua quaecumque
570쪽
non calefacta ab extrinseco calcfaciente, vel co remoto, a quo calefacta cit, & luae naturae relicta infrigidat quaecuniquc alia corpora temperatarurgo ex propria natura frigida es .Probatur consequentia,quia ea,quae se per contingunt,& nega causantur ab aliquo extrinseco,naturalia censentur.
Probatur tandem, quod terra sit sicca , ex diuinae Scripturae verbis in principio Genesis , ubi resertur Deum statim ac rex ram Oondidit, eam vocasse aridam. Deinde ex definitione sc-ci, quam tradit Aristoteles in hoc 2. lib. text. 9. his verbis: Sisecum autem facile terminabile proprio termino , difficulter autem
eminabile alieno. Sed cui dens est terrarii per se terminari, vel consistere , etiamsi a nullo alio corpore coarctetur: ergo ex propria natura debet reputari sicca. Et tandem expetientia, quia sublato quocumque extrinseco eam humectante , statim se reducit ad siccitatem nullo extrinseco corpore eam exsiccan
leaergo sua natura debet censeri sicca. Ad argumentum primae opinionis concedenda est maior, II1 quod illa qualitas censenda sit naturalis corpori, quamaeimet semier. Minor vero distinguenda ; quod aer facile transmut tur a calore ad frigiditatem ; nam transmutari ad frigiditatera contingit dupliciter ; vel amittendo omo ino calorem; hoc
modo neganta est , vel plus frigiditatis recipiendo , & maiori
facilitate,quam reliqua elementa recipiant qualitates sibi contrarias, & in hoc sensu conceditur: hoc autem habet propter , . humiditatem cum raritate,& subtilitate coniunctam: qnarum
ratione facile subditur alienis impressionibus; sicut etiam sa-cile mouetur lociliter a quocumque ext seco Versus omnem
disterentiam loci: quare non probatur ex propria natura noli' esse calidum, sed solum, quod ita si naturaliter calidus , ut facile ab eodem calore transmutetur, qui non adeo tenaciter.
et inhaeret, atque humiditas, quae est qualitas ei propria, ut quaestione sequenti probabitur , a qua proinde remouetur dissicilius. Ad primum argumentum secundar opinionis concessenda H est etiam maior,sed minor neganda, quod frigiditas conueniat aeri, rei Iotii contrariis. Et quod dicitur ideo infrigidati aerem, quia postquam calefactus fuit a Sole, eodem Sole absente reducit se ad naturalem frigiditatem, sicut aqua semoto igne, negandum est; sed absente Sole infrigidatur ab aqua tunc valde frigida,atque etiam ex vicinitate terrae ex se frigidae, & plus ab aqua infrigidatae. are ex hoc non probatur aliquam si igiditatem naturalem habere: sed quamcumque habet, & quocum que rempore eam ab extrinseco infrigidante recipit.