R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

16 De generatione corrupe.

ordine ad actionem datas este elementis has qualitates a natura. Terra uni,quod asserimus est quod singulis elementis conue- . niaiat auae critalitates, una in summo gradu, altera in minori se . eundum illam dilhibutionem explicatam. Hoc autem proba

dum est cie singulis in particulari: εc primo probatur de igne, quod sit summe calidus quia calor debet habere summam perinfectionem tibi naturaliter debitam in aliquo elemento: constat autem in nullo alio esse persecti brem: ergo in igne habet per-I38 sectionem summam. Secundo, quia calor est prima qualitas' omnium persectissima: ergo conuenit simplici corpori omnium perfectissimo seeundum maximam persectionem sibi debitam, ted ignis est elementum persectissimum : ergo ei soli conuenire debet in summo gradu. Minorem probo, ex subtilitate ignis, ex loco supremo sibi debito iuxta coelum, & tandem ex maxima activitate, q- signum est a posteriori euidens maximae perfectionis in tali genere. . Quod vero ignis habeat prope summam siccitatem, probatur primo ex eodem summo calore, quia maxima activitas caloris naturaliter postulat consortium siccitatis, per quam ad agendum,quasi acuitur: per Consortium vero aliarum qualitatum, vel totaliter impediretur,vel hebetaretur saltem,fieretque, ut minus ageret,quam petit natura.siunmi calidi:ergo tribuenda est ei siccitas, non summa , quia repugnat duas habere in summo gradu, Vt probatum est: ergo prope summa. Secundo probatur ab effectu, nam experimur ignem simul calefaciendo

corpora,eorum humiditatem consumere,eaque exsecare.

ι ιν Probatur deinde de aere, quod sit humidus in summo gradu

ex desinitione humidi tradita ab Aristotele cap. a. huius libri.m dum est 3-d non bene proprio termino, sed alieno terminatur. Sed haec definitio maximὶ competit, & principalius aeri, quam caeteris elementis: ergo primo comperit ei esse humidum,atque adeo 'in summo gradu. Probatur minor: nam ignis propter summam activitatem, non facile terminatur termino alieno; sed nee terra propter soliditatem, & duritiem maximam, qua- 'rum ratione proprio termino consistit; aqtiae vero conuenit quidem,minus tamen principaliter,quam aeri propter densit

rem & Detibilitatem maximam.

Continium nihilominus tenent multi putantes aquam esse humidiorem aere, & ideo humidam in summo gradu, ut Galenus lib. 4. de simplicium medicamentorum facultatibus capit. s. & 3 α. Albertus Magnus in lib. de elementis capit. 12. Gar-bius in summa tract. I. qu. 2. Primo propter verba Aristotelis in hoc v. lib. text. 49. quae ita habent: Aqua ι sem inest missis

582쪽

eorporibus, quia indigini terminaris iam auram dies liriumDeile tenninabilem, cte. Sed esse facile terminabile est definitio humidi: ergo sentit Aristoteles solam aquam esse humidam

in summo. Et 4. Metheo. cap. 4. aquam asserit esse maxime I AOproprie humidam , terram vero siccam. Secundo, propter CX-

perientiam , quia aqua magis humectat, quam aer ι & ex alia parte aer non solum humectat, sed exsiccat: ergo illa eit magis humida , de iste. non potest habere summam humiditatem, cum habeat siccitatem ei contrariam, sine qua non potest exsiccare.Αqua etiam tempore pluuiae humectat aer enuergo est magis humida.Haec tamen facile soluuntur.Nam Aristoteles aquam vocat maxime humidam ab estuctu, quem intentensiorem efficit in alia corpora,quam aer, non propter intensiorem humiditatem,sed propter maiorem densitatem. In quo etiam sensu dicitur ab Aristotele solam aquam esse facile terminabilem, quia mixta terminabilia cilicit propter densitatem humiditati eoniunctam; quod non praestat aer, quia densitate

caret, licet habeat intensiorem humiditatem, & eumdem ess ctum praestat aqua in permixtione medicamentorum , S forte ideo vocatur a Galeno humidior aere. Et ita respondetur experientiae de maiori humectatione aquae ob maiorem densitar tem. Aer Vero exsiccat aliquando, non quia naturalem siccita tem habeat, sed propter calorem, cuius virtute evaporare facit

corpora: evaporationem vero siccitas consequitur. Aliquando

etiam propter aliquam siccitatem receptam ab igne exsiccabit. Aqua vero non intendit naruralem humiestatem aeris,nisi aliquos sortὸ gradus eius amisserit per actionem extrinseci cisn. trari j. Tunc enim potest aqua ratione densitatis humiditatem eius remissam a contrario intendere. Quod vero idem aer calorem habeat prope summu,superius a nobis probatum est. De aqua nunc probandum est,quod summam habeat frigiditatem,& humiditatem prope summam. Probat ir primum,quia experientia constat nullum aliud elementum frigidius esse aqua; ergo haec est frigidissima. Probatur consequentia, quia in aliquo elemento debet habere frigiditas summam intensionem. Leundo probatur, quia terra constituta est commune domicilium animalium persectorum,atque etiam hominum, ut in ea vivant, & conseruentur: sed si summam haberet frigiditatem,

non posset esse conueniens eorum habitaculum:ergo non potest ei tribui summa frigiditas, & ex consequenti loli aquae tribuenda est. Probatur minor,quia animalia haec,nec Viuere, nec

conseruari possunt in aqua; praecipue propter nimiam frigiditatem eius : ergo nec possent conseruari in terra,si summam

583쪽

366 Lib. II. De generatione'corrupi.

haberet stigiditatem.Quod vero prope summam humiditatem

habeat aqua, euidens experientia docet,cum experiamur hume-

re alia corpora. Sed contra hoc videtur esse quod illud corpus debet esse maxime frigidum,quod maxime distat a suimmo ealidori sed terra maxime distat ab igne,qui maxime calidus est: ergo summam habebit frigiditatem. Et pCaeterea corpus maxime calidum,ut ignis summam habet leuitatem:ergo illud,quod habet summam grauitatem, debet habere suilamum stigus, sed constat terram esse orauissimam: ergo & frigidissima censenda est;& ideo summa frigiditas non erit aquae tribuenda. Respondeo,maxima distantia duobus modis sumi potest,nempe secundum qualitatem,aut secundum locum.Et si modo priori sumatur, verum est, quod maxime distans a summo calido summam frigiditatem habere debet:si veto sumatur posteriori modo,non est necessarium,immo nec verum, quia maxima distantia localis non prouenit immediate,& per te a calore,sed a grauitate,&Ieuitate maxima.Vnde solum sequitur per locum ab intrinseco ex maxima distantia terrae ab igne, quod iste sit maxime leuis,

illa vero maxime grauis. Et sicut summa grauitas terrae non

proeedit ex sola eius frigiditate, sed ex eaeteris qualitatibus si- rhul eone rentibus,nempe siccitate,densitate,&alii ; ita summa leuitas ignis non procedit ex solo calore, sed ex aliis etiam rualitatibus eius simul sumptis : quare nec sequitur per locum, intrinseeo, summu calidum habet summam leuitatem: ergo quod habet summam grauitatem,habet summam frigiditatem. Probatur tandem, quod terra sit sicca in summo gradu. Primo ex definitione sicci tradita ab Aristotele in x. capite huius

143 nio licite vero alieno. Sed haec definitio conuenit primo,& per se terrae propter soliditatem, & duritiem eius : nam licet igni

etiam aliquo modo conueniat propter maximam activitatem, minus tamen,quam terrae,aeri vero,& aquae nullo modo et ergo

primo, & per se conuenit et siceitas, atque adeo in summo gra-dv. Secundo,quia siccitas debet habere summam perfectionem in aliquo elemento;sed constat eam non habere in aqua, & aere , quibus assignatae sunt singulae qralitates in summo gradu a siccitate diuersae : ergo summa siccitas soli terrae conuenire potest,& propterea Genes. I. vocatur arida,ut adnotarunt sacri interpretra eiusdem loci,Basil .homel. .Exameron,Ambroslib. I. Exam .cap. .& D.Th m. I.p q.69. art. I. ad .Quod vero terra habeat frigiditatem prope summam, experientia conuincitur; nam videmus terram in 1ua naturali dispositione existente eorpora sibi approximata infrigidare.

584쪽

CUM. Tractis primi, qualitatib. 3 6

qualitas elementi minus intensa habeat per

mixtionem contraria' VNicum argum . primae opinionis aliam quaestionem sitis I

dissicilem excitat, an qualitas illa, quae non reperitur in singulis elementis,in sui amo gradu habeat permixtionem contrariae qualitatis, ita ut quot gradus deficiunt taliqualitate illa ad complementum latitudinis, tot debeat nabere ex contraria qualitate. Gratia exempli:habet ignis quin que , vel sex gradus siccitatis; quata imus , an necesse fit narreduos, vel tres gradus humiditatis, qui deficiunt vique a o a uum, vel nullam habeat permixtam humiditatem ; sicque de caeteris elementis. Et quaestio haec solum habet locum apuueos, qui non tribuunt singulis elementis utramque qualitatem

in summo grada. Prima opinio asserit, qualitatem, quam babet elementi

infra summum gradum, neecitario esse permixtam chim gradi bus qualitatis contrariae. Ita Marsill q. .dc ε.huius libra, Altu dillo q. .Fotliuius tractatu de intensione sormarum,parte a.dc. omnes fere Nominales, quam sequuntur Conimb.2.lib.de Uenerat. cap. 3. quaest. Dart. . Probant testimoniis Aristotelis 6cratione. Aristoteles enim s.lib.Phystera I s. uniuersaliter docet, eo plus, vel minus unius contrara j esse in aliquo subiecto, quo plus , vel minus habet de alio contrario his verbis: Magis Autem, is minin s ex eo , quia pl- , aut minm con rem mes. Et eadem serE verba repetit. 1.lib.de Callo text. 37. quibus te tire videtur, non posse unum contrarium dari in subiecto le-cundum gradus remissos , quin tot gradus permixtos habeat secum alterius contrari j. Probant deinde ratione. I'rimo G I svniuersali illo principio ab omnibus admisso, quod latitudo

gradualis euiuilibet contrarietatis primarum qualitatum debet esse expleta ex uno, vel utroque contrario ; ita ut, quod ex uno deficit, suppleatur, atqui compleatur ex altero: ergo Illa qualitas , quae non habet summum gradum intensionis in lingulis elementis,debet habere permixtos omnes illos gradus

riae qualitatis,qui ei deficiunt usque ad octauum,vel non habebit completam latitudinem ex uno, neque ex Vtroque contrario. Secundo,quia si non haberet talem permixtionem conta a-ziae qualitatis,duo sequuntur ablurda Primum,quod secundum

illam qualitate posset alterati illud elementum ins anti usque

585쪽

168 Lib. II. generatione ct corrupi.

ad sinimum graduim eiusdem illialitatis ab alio agente: & ex consequenti poliet tale et cimentum corrumpi in instanti, quod patet etae falsum,cuatieratio sit per se successiva.Probatur utraque consequenti quia tota ratio,ob quam alteratio est succes.siua, est, quia sit cum resistentia contrari, in eodem subiecto existentis: deficiente igitur hac resistentia, deficiet successio, si

V ergo aer habet quinque,vel sex gradus caloris sine ulla permixtione humiditatis, in instanti poterit intcndi calor eius usque ad octauum gradum,& aer ipse corrumpi, atque in igi cm co a s uerti. Aliud absurdum est quod elementum,cuius qualitas rermissa intenderetur a cotrario, numquam posset intensionem trulam a se expellere,quam contra propriam naturam semel recepisset,& cum ei esset violeta, sequeretur aliquid violentum esse perpetuum. Probatur prima consequentia, quia si intenderetur calor acris ab iane usque ad septimum gradum,non esset virtus naturalis in eo,a quo expelli posset duo illi gradus caloris, quos recepit ultra quinque sibi naturales : ergo numquam posset eos expel lere. Antecedens probo,quia non potest per se expelli qualitas a subiecto,nisi a contraria,vel a natura ipsiusmet subiecti,aqua contraria qualitas oritur per naturalem emanatione;sed in aere no datur frigus,a quo possit expelli,nec ex natura eius em si C: ergo numqua posset aer a se exeellere illos gradus caloris. Secunda opinio asserit,qualitatem illam, quae est in elemento minus intensa, quam alia,nullum gradum habere permixtum contrariae qualitatis ex propria natura vlementi, ut calorem aeris nullum gradu frigoris. Iin Alexand. I.Metaph.comment. I 3. Saxonia q. 2. huius lib. Venetus ad textum 13. eiusdem lib. Fernelius x. lib. Physicor. cap.4. Zimar. theorem. I 8. Toletus q. s. huius lib. & est communis inter recentiores, nobisque

probabilior videtur , & ex doctrina Arist. euidenter colligia posse. Probo hoc secundum, quia Aristoteles cap. 3. huius lib.

text. I 6.distribuens quatuor qualitates primas secundum diue

fas coniugationes pro costitutione elementorum,duas tantum

tribuit singulis elementis ; deinde expresse negat qualitates contrarias coniungi posse ad constitutionem elementi, & ideo duas coniugationes , quae ex contrariis qualitatibus excogitari possent,ut ex calore,& frigore, atque ex humiditate,& siccitate reiiciendas esse tanquam impossibiles, & quatuor tantum relinquendi is ex duabus qualitatibus no contrariis singulas; ergo ex doctrina Atist. plane colligitur qualitatem minus intensam in quolibet elemento nullam habete admixtionem contrariar. Probatur consequentia,quia si eam haberet tribus qualitatibus

costituerentur elemeta ex propria natura.Capite etia Α.te1.2s. agens

586쪽

agens de mutua generatione clementorum affirmar,facilius generari unumelementum ex alio symbolo, hoc est ex eo,cu quo

conuenit in una qualitate, quam ex dissymbolo, hoc est ex eo, cum quo in nulla qualitate conuenit,ut ignis facilius generat

ex aere, cum quo conuenit in calore, quam ex aqua, cum qua nullam habet conuenientiam;& rationem huius reddit,quia ut generetur ex symbolo, una tantum qualitate oportet corrumpi

per se; ut autem ex dissymbolo, necesiarium est duas per se eorrumpi. Ex quo euidenter sequitur nullum elementum habere I 8

contrarias qualitates ex propria natura, & ideo nec minus iu- tensam admixtionem contrariae.Probatur consequentia,cuia si

eam haberent,tot qualitates deberent per se corrumpi in ratione elementi ex symbolo, ac ex dis symbolo,ut confideranti est manifestum in generatione ignis ex aEre,& ex aqua,in vir que enim duas qualitates oporteret corrumpi per se, videlicet humiditatem, atque Rigiditatem: nam in calore conuenit acrcum igne,& aqua in siccitate,quam habet permixtam humiditati. Propterea existimo hanc sententiam non esse pro item in doctrina Aristotelis. Quod vero sit falsa, probo primo ex naturali eonstitutione elementorum,ex qua habent,ut sint corpora simplicia; simplicitas autem opponitur cuilibet compolitioni, vel mixtioni ex contrariis, nam quod aliqua admittit compositionem,non potest simplex vocari in tali genere ergo costitutio ipsa elementi excludit quamcumque compositionem,seu mixtionem ex conistrariis qualitatibus:mixtio enim in hoc genere compositio est. Et confirmari potest , ac declarari simul, nam corpus mixtum tale est, quia utramque contrarietatem qualitatuimpermixtam habet in certo gradu ; sed quodlibet elementum iuxta sententiam oppositam naturaliter habet permixtionem unius contrarietatis, postulans qualitates contrarias ad certum gradum attemperatas,atque permixtas:ergo negari non potest, quod ex medietate saltem sit mixtum, & ex consequenti non Impleri

Secundo , quia elementa distinguuntur ab Aristotele,& tota I ssehola in symbola, & dissymbola, hoc est in ea, quae conueniunt in aliqua qualitate ,-in nulla, sed omnino sint contraria , sed iuxta primam sententiam omnia clementa sunt symbola, & nulla dantur dissymbola: ergo contra Aristotelem, Mtotam scholam reputari debet, & ideo falsa. Probatur minor, quia si in quolibet elemento qualitas minus intensa habet admixtionem contrariae,omnia elementa conueniunt in una qualitate , ut consideranti patet. O uod vero huic argumento Ie-ιpondent quidam,videlicet symbola vocari element a, non quae

587쪽

generatione ct corrupi.

conueniunt in aliqlia qualitate, sed in qualitate in excellenti gradu,de ideo non dici symbola, ctiam si conueniant in qualitate remissa, friuolum est, & gratis confictum, quia sym lum. dicit quamcumque conuenientiam , & dissymbolum negat

quamcumque, ut ex significatione vocabulorum, in qua accipiuntur ab omnibus, est manifestium: ergo absque sundamento negatur symbola esse elementa, quae conueniunt in aliqua qualitate remissa, & affirmatur esse dissymbola. Probatur tangem, quia per quamcumque humiditatem hebetatur activitas summi caloris,sicut per siccitatem aeuitur:ergo ponere in igne naturalem humiditatem , contradicit summae activitati eius; dei eo non debet admitti. Et tandem eum aqua sit frigida in su-

. premo gradu,si aliqua haberet siecitatem naturalem,non posset dari in sua naturali dispositione, quin congelata daretur, quia sesa sieeitas deficere ei poterat ad congelationem. Ad testimonia Aristotelis respondeo, loqui de suecessiva intensone qualitatis in subiecto cum remissione contrari ,de qua verum est plus, vel minus intesionis reperiri in eadem una qua- litate, quo plus, vel minus reperitur de opposita. In easu vero non daretur successiva intensio, quia deficit resilientia contrari , & ideo nec plus, vel minus de una qualitate, quo plus , vel minus de opposita: quod patet in intensione lucis; in qua plus de luee datur in subiee o sine ulla admixtione contrari j.

Ad primum argumcntum respondeo latitudinem grad Iem euiuslibet contrat ietatis debere esse completam ex altem, vel utroque contrario in subiecto postulante utrumque extremum contrarietatis, quale est mixtum in quo repugnat naturaliter dari tot gradus unius extremi, quin dentur cle alio extremo : quot debciunt usque ad eomplementum latitudinis. Si vero subiectum non postulet, utrumque extremum coutrarie tatis,quale est elementum, sed alterum tantum, & hoc in certo, ac determinato gradu intensionis,non est necessarium,quod i . titudo contrarietatis sit in eo completa ex altero, vel Vtroque eontrario : sed potest dari unum extremum absque ulla admixtione alterius,in quo nulla apparet repugnantia, ruer Ad primum absurdum, quod inferebat secundum argumen tum de alteratione & generatione instantanea diuersis modis respondent. Et Toletus quidem asserit sufficere latitudinem qualitatis ad successioncinalterationis, quia repugnat natura liter totam latitudinem suries, vel in instanti introduci, nulla etiam contraria qualitate in eo existente. Alii vero ex iunioribus asserunt praetex latitudinem qualitatis dari extensionem,

aut diuisibilitate subiecti , quae sufficit ad successionem motus:

588쪽

Cap. III. Tractae primis qualitati b. ci . IX. s71

nam qualitas corporea non potest intendi,nisi in eodem subiecto, aut parte eius diuisibili: sufficit autem extensio subteisti, ut non pomi stinui intendi, vel produci qualitas in eo, sed prius in una parte, quam in alia,& ideo successi .Alii denique aiunetesistere formatii stastantialem, vel naturam eiusdemelementi,quae non postulat maiorem illam intensionem eiusdem qualitatis , sed determinatam, quam prope summam vocant. Sed duae priores solutiones hoc argumento ostenduntur insufficientes,& salsae. Lumen habet latitudinem,intensionis,& producitur,aut intenditur in subiecto,vel parie eius diuisibili,& nihilominus tota intensio, quam potest producere luminosum introducitur simul, vel in instanti in omnibus panibus,ut patet,si luminosum non adducatur, per motum localem,sed in instanti collocetur in aere,vel in cubiculo; tunc enim totum simul, &omnes eius panes intra sphaeram achivitatis contentas illuminabit,& secundum totam intensionem, quam potest producere ex eo solum,quod contrario caret in subiecto: ergo in instanti etiam intenderetur qualitas remissa elementi in toto subiecto diuisibili, & in omnibus partibus eius nullum habens contrarium in eodem subiecto.Tertia vero solutio non est minus in- I FLsufficiens,& falsa, quia natura elementi non resistit per se resistentia formati,nec effecti :ergo nullo modo,euidens est eo sequentia, quia non datur alia resistentia praeter has. Sed pro batur antecedens,quod non effectiva,quia lice non distinguitur

ab actione;sed substantia non agit per se immediate,nisi mediis aecidentibus attingat subiectum, atque effectum in eo prod cendum;sed nec resistentia formali, quia resistentia formalis fit per informationem incompossibilem ; sed informatio sormae substantialis elementi non est incompossibilis cum informatione cuiuscumque qualitatis:ergo falsum est,quod resistat se

maliter substantialis forma elementi. Concedendum igitur est talem alterationem fieri in instanti, quamuis non generationem, vel corruptionem elementi, quae praeter illam qualitatem petit aliam non in instanti, sed in tempore producenda naturaliter. Et dum dicitur alterationem esse per se successivam, distinguendum estinam alteratio dupliciter sumi potest , videlicet sub communi ratione abstrahente ab ea, quae versatur circa qualitatem habentem contrarium in subiecto,vel no habente,aut certe non habente in tali subiecto;& hoc modo no potest esse per se successiua,sed potius comprehendit successiva, & instantaneam. Alio modo sumitur pro ea, quae Versetur circa qualitatem habente contrarium in subiccto circa quod versatur,& sic accepta per se est succei siua,non quideperscitate

589쪽

Lύν. II. Degeneratisne est eorrupti

perseitate essentiali, ita ut contradictionem inuoluat fieri iainstanti, sed perseitate naturali ; ita ut naturaliter repugnet. Vt enim in nostris commentarijs Physicis ostendinius,non repugnat,quod tota resistentia contrarij simul superetur ab agete lupernaturali, & introducatur tota latitudo contrariae quali- tatis in instanti;& ex consequenti alteratio etiam circa lubiectum,in quo reperitur contraria qualitas in instanti fiat. lx s , Ad aliud vero absurdum, quod inferebatur, videlicet nun quam posse elementum,cuius qualitas minus intensa intenderetur ab agente extrinseco,illam intensionem, quam semel recepisset,a Ie expellere, & ideo semper in eo permanere violentam:respondeo, elementum ipsum non posse, sed sicut ab uno agente extrinseco talis intensio recepta est, poterit ab alio agente contrario expelli; vij calor acris intendatur ab igne, poterit remitti ab aqua,vςl terra per infiigidationem aeris: ita non semper in eo permanebit,sed nunc habebit qualitatem lsibi naturalem magis intensam, quam propria natura postulat; . postmodum vero habebit contrariamin qua remittatur: α ita

violentum non erit perpetuum.

An quastates βmbola elementorum sint

eiusdem steritis

SVmbolae qualitates vocantur ita elementis illae, quae duobus elementis sunt communes, ut calor ignis,& aerisM-miditas adris,& aquae:frigiditas aquae,& terrae:& siccitas terrae,& ignis:de quibus quaerimus,an uterque calor sit eiusdem speciei,vel calor ignis distinguatur specie a calore aeris. Sicque de humiditatibus ac c.aeteris. Et prima opinio distinguit in ele-inetis duplices qualitates,virtuales,& sormales.Virtuales qui dem priores a substanti js elementorum proxime emanantes, per quas elementa producunt in se formales. Et de qualitatibus symbolis virtualibus assirmat specie distingui, ut calor virtualis ignis a calore virtuali aeris, sicque de reliquis:de sormalibus vero esse eiusdem speciei,ut calores formales, & seigidit

res.Ita Albertus Saxoniae 2.lib.de gener.q. s. secunda opinio est omnino opposita non ponens qualitates irruales sed assirmans qualitates formales symbolas non λ-l um specie di Terre, sed contrarias esse, ut calorem ignis contrarium esse calori aeris.Huius opinionis meminit Toletus x.

590쪽

Iib.de gener.q. .sed nullum pro ea authorem citauit.Probatur

autem his argumentis. Primo a priori,quia qualitates primae

sunt quasi proprietates elementorum naturaliter emanantes

ab eorum substantiis: sed qualitates symbolae emanant a substantiis elementorum specie diuersis, ut calor ignis a substantia eius, & calor aeris a substantia aeris: ita ut repugnet hunc emanare a subsilantia ignis,uel illum a substantia aeris:ergo distinguntur specie. Secundo probatur ex effectibus. Nam quali- i s states symbolae producunt saepe essectus specie diuersos, ergo specie δistinguntur. Εuidens est consequentia, quia repugnat effectus specie diuersos prouenire a causis eiusdem speciei. Sed probatur antecedens, quia humiditas aeris quam constat prae- dominari in oleo ) souet, & nutrit flammam ignis,humiditas

vero aquae cxtinguit potius, ut docet experientia. Nam dum

lua extinguit ignem,non ratione frigiditatis id praestat, eum

hementer calefacta illum quoque extinguat,sed satione hu-iditatis : ergo habet effectus,non solum specie diuersos, sed oppositos. Haec sententia parum probabilitatis habet,& in doctrina A- i scristotelis nullam. Probo hoc secundum ex duobus, quae asserit expresse Aristoteles cap, . huius libri. Primum est,quod ex uno elemento symbolo potest generari aliud symbolum,ut ex aqua

aer. Secundum, quod facilius generaretur clementum symb Ium ex alio symbolo , ut aer ex aqua, quam dissymbolum ex dissymbolo. Cuius rationem reddit,quia pauciora corrumpunctur per se in generatione symboli, ut ex aqua ignis,sed utrumque est falsum secundum hanc sententiam : ergo in doctrina Aristotelis non est probabilis. Minorem sic probo, quautum ad primum, quia si ex aqua potest generari aer per actionem ignis circa ipsam, vel corrumpitur humiditas aquae in tali generatione, & producitur humiditas alia specie diuersa, & aeri propria , vel permanet in aere humiditam aquae secundum speciem,vel numerum. Si permanere dicatur, non distinguentuc speeie humiditas aquae,& aeris,nisi dixeris permanere humiditatem aqtiae, & produci aliam distinctam specie de nouo in

aere. Et tunc maius absurdum sequitur, videlicet in aere genito dari naturaliter duas humiditates specie diuersas, atque c5erarias:ergo necesse est dicere, quod humiditas aquae corrumpatur : & tune necessarium est aliam specie distinctam produci in aere genito, eum sit dispositio necessaria ad formam aeris introducendam: sed nullum est agens a quo posssit produci:ergo nec erit possibilis generatio aeris ex aqua. Quia forma non

potest introduci naturaliter siue sua naturali dispositione. Mi.

SEARCH

MENU NAVIGATION