장음표시 사용
571쪽
Lib. I I. De generatione est corrupi.
nam sit causa maximae figiditatis,pinn habet
aer in media regione. SFeundiam argumentum eiusdem opinionis quaestionem excitat de causa Inaxim. D frigiditatis, clitam habet aer in media regione. Praestipponit autem quaestio tamquam certum,aerem in media regione frigidissimum esse;nam experientia constat maximam ibi fieri condensationem nubium ex aere,&vaporibus; & easdem nubes non solum conuerti in aquam, sed eamdem aquam ex eis genitam statim conuerti in niuem, iagrandinem, per quamdam congelationem, quae omnia procedunt ex nimia frigiditater Probatur euidenter, quia aqua non
potest produci ex vaporibus,& aete, nisi praecedente in materia' ' eorum frigiditate maxima, quam pro dispositioite petit forma eiusdem actuae ad sui introductionem. Dcinde aqua non eo gelatur,nisi crescente frigore: ut in hac nostra regione videmus) crgo neque in mema illa congelatur,ut ex ea fiat nix , regrando, nisi eodem adhue frigore crescente ; & ex utroque fit euidens,aerem in ea regione nimis esse frigidum. Q rit vero eadem quaestio,quaenam sit causa illius frigiditatis. II 4 et Et prima opinio praecipuam causam eius esse docet naturam eiusdem aeris, quem putat surianae frigidum a natura esse, &non calidum. Qim primo sequuti sunt Stoici,ut testatur Calenus lib. de Simplicium medicamentorum facultatibus c. ΣΟ.a quibus eam desumpserunt Seneca 2. lib. qq. naturalium cap. Io. Tullius 2 lib. de natura Deorum, Philo Iudaeus in lib. de plantatione Noe, & Galenus lib. 8. de vis partium cap. 3. ubi refrehendit Aristotelem , quod posuerit aerean ex propria na-t S ces Idum. Haec opinio duo habet pro se argumenta satis efficacia. Primum est illud, cuius occasione excitatum est du- 'bium , quia quodlibet elementum habet puritatem naturalem in medio,vel circa centrum,ubi minus potest a contrariis agentibus alterari:sed aer in media regione frigidissimum est : ergo summam habet frigiditatem ex propria natura,& non impressam ab aliquo agente contrario. Secundum, quia nullum violentum potest esse perpetuum,ut testatur Arist. I .lilade coelo,&mundo text. I s.& lib. xaext. I 8. sed nimia illa frigiditas, quam habet aer in media regione, est perpetua, nullo anni oempore deficiens,ut probat eontinui effectus eius,pluuiae,niuis,&gran- asinis : ergo uon potest esse violanta. Vade sequitur eam non habere
572쪽
habere aerem ab aliquo agente contrariO,atque extrinseco implessam, sed exsropria natura: Haec tamen lententia non solum est contra Aristotelem as- Isserentem,aerem non este a natura frigidum,sed calidum & humidum, sed etiam contra rationem, ut probauimusvdeo causa
aliqua extrinseca frigiditatis eius in media regione quaerenda est. Quam assignat secunda opinio asserens frigiditatem illam ex eo procedere, quod Sol minorem essectum illuminationis,& calefactionis habet circa mediam regionem aeris,quam circa supremam,& infimam;quam circa supremam quidem,quia se tius eam illuminat,3c c5sequenter intensius calefacit tamquam proximiorem iuuat etiam non parum, quod iuxta elementum ignis posita est,a quo etiam necesse est ealefieri .Haec vero infima regio aeris propter reflexionem radiorum solarium in terra,& aqua factam intensius illuminatur, & calefit, media vero ab his causis extrinsecis libera est,& propterea no est calida, sed frigida.His autem causis addunt Parisienses virtutem coelestem particularem,a qua eadem media regio aeris infiigidatur. . . r Sed haec etiam sententia ex ea parte, qua pro causa assignat minorem illuminationem, & calefactionem mediae regionis a Sole, insuffciens est: ex alia vero,qua addit virtutem coelestem infrigidantem eamdem regionem mediam, parum probabilis: Ostendo primum , quia ex eo, quod minus illuminetur m dia aeris reFio, quam suprema, & infima, & consequentet misnus calefiat a Sole, selum probatur, quod minus calida sit agisque temperata, quam suprema, & infima:non tamen, quod
ut frigida, & multo minus, quod tam intensam habeat frigidi- ratem, quantam habere semper probant effectus pluuiarum,Huium, & grandinismon ergo reddit causam huius intenta fri- siditatis,quam quaerimus, & ideo insufficiens est. Quod vero I Imfluentia alicuius astri infrigidantis eamdem retionem sit causa, parum probabile esse sic ostendo , quia non est verisimile dari astrum potentius ad infrigidandum, quam sit Sol ad calefaciendum corpora sibi approximata, praesertim in aestate,
quo tempore maxime eleuatur: sed in aestate experimur mediam illam regionem magis tunc a Sole calefactam, frigidiorem esse, quam alio quovis tempore anni:ergo verisimsse non est, quod ab aliquo astro tantum infrigidetur. Secundo, quia
tale astrum frigiditatem influens cirea mediam regionem aeris,sortius eam influet circa suprema, immo circa ignem, cum proximiora sint ei,& frigiditatis capacia.Probatur cosequentia, quia repugnat naturaliter agens agere in distans , qui a eadem
actione operetur in medium capax, quod vero in ignem , M
573쪽
s ues 'Lib. II. De generationest coravi.
quem habet a propria natura parum recipit ab extrinsecis eam Ixo circumdantibus,ideo quasi teperata esset ex hae parte. Tertio, supponendum est,solem sua virtute semper extrahere a terra exhalationes,& ab aqua vapores, & aestiuo tempore magnam copiam,quia intensius illuminat,& calefacit terram, aquam,&immam regionem aeris,ideo fortior est virtus eius ad effectu eos extrahendi,quos constat sua natura leues esse, de aeri valde similes,praesertim in raritate, & leuitate, & propterea sursum ascendunt usque ad mediam regionem aeris. Quario supponitur,vapores sua natura esse frigidos,calidos veto ab extrinseco nempe ab eodem Sole,qui cum eos media luce, & calore pra- ducto in aqua,& terra extrahat, necesse est eos calidos extrahere. Quod vero sua natura sint frigidi,doeet Aristoteles, &probat ratio.Aristoteles quidem expresse satis loco citato, ubi generationem pluuiae ex vaporibus explicans sic ait : Moenu utem terra, quyd circa ipsam ess humidum a radiis, is ridi alia, qua desuper es caliditate evaporansfertur seresum.Cum amem.
tiditas,qua duxit ipseu ursium derelinquis, , illa quidem Hlperditura superiorem lacum : hae autem extinguitur , optere
quod su enditur longi- in aerem, qui est super terram , cogisuriterum vapor infrigidatus, is propter derelictimem muris, is pro pter locum,ctfit aqua ex aere,cte.Et longe ab his, sed in eodem
capite loquens de generatione niuis ex nube congelata in m dia regione aeris, & de generatione pruinae ex congelato v i. - pore in hac infima regione,haec verba scribit: Similiter autem, - onpruina, nix,cum enim congelata est nubes,nis est,r- ainem mure pruina qua propter aue temporis amni,aut regioni gnum est frigi non enim utique congelaretur adhuc mssita inexistente ea
liditate, si 1um superuisicerei' -- in nube enim adhuc ines maiarum ealidum,residuu enitiqui evaporare ferit ex terea humitam, iii 'e .Quibus docet expresse nubem,quae non est: aliud,quam vapor modensatus in media fetione, calorem adhuc habere,derelictum quidem θ Sole,qui eum illi impressit,dum' extraxi d ab aqua,& terra,quod est eum habere ab extrinsem agente, & sua natura oppositam frigiditatem. Quod docet etiam D. Thom. eodem loco his vestis:Sit igitur defrieme calore e lefacients, ct
eleuante vaporem aqueum, vostr my'esos redit ad naturam suanx,
coadunante etiam frigiditate uel se se infrigidatur, o, infrixit tm insipissatur eo inspissatus eadit ad terram, ,e. Sed probatur
etiam ratione,quia aut vapores sunt eiusdem naturae cum elemento,a quo extrahuntur, vel diuersaesii eiusdem, euidens est esse valde frigidos sua natura sicut elementum aquae. Si verosiat mixta, valde tamen similia in natura eidem elemento,cum
574쪽
ex eius substantia proxime,ac cito oriantur: ergo participant qualitates eius,& praesertim frigiditatem,quae in eis praedom, nabitur.& calorem non possunt habere ex propria natura,quia aqua illum non habet naturaliter.Vnde fit solum ab extrinse-
eo agente,a quo extrahuntus impressum calorem habere posse, quem sursum ascendentes eum virtute propriae naturae a se expellunt ut asseruit Arist. & reducunt se ad naturalem frigiditatem.
Ex his pr suppositis hoc argumentum colligitur ad probamdum,quod peranti partitiam liniciens reddatur causa intenta
frigiditatis,quam habet aer in media regione , etiamsi ex propria natura non sit frigidus.Nam toto tempore anni ascendunt vapores extracti ab aqua, & terra,& sua natura frigidi, maioremque densitatem habentes, quam aer, ascendentes vero quo plus separantur ab hac infima regione calida , plus etiam deficit calor extrinsecus,quem a Sole, & a loco impressum habebant;& ad naturalem frigiditatem se reducunt 3 ac tandem ad
locum mediae regionis perueniunt nec Vlterius permittunt ascendere propter maximum calorem supremae regionis circumobsistentem ε, sed nec etiam descendere obsistente calore huius infimae regionis: ergo necesse est maximam eorum co-' piam ibi condensari, & per condensationem eorum valde infiigidari tarem eiusdem regionis;& ex condensatione,& infrigidatione,iam ipsum,quam vapores passim conuerti in nubes,&pluviam. Vnde non est necessarium ad specialem influxum coelestem , nec ad Deum per se infrigidantem eamdem regionem recurrere , sed ex solo ordine naturali a Deo ipso constituto in his corporibus lassiciens redditur causa maximae frigi- . . ditatis illius regionis. Quod satis efficaciter confirmatur ex magna instigi datione aquae putealis, & subterraneorum locorum aestiuo tempore a similibus causis sufficieter iaci a seisdem aduersarijs concedentibus) & absque dubio minorem efficacitatem habentibus;& propterea non tam intensain frigiditatem .
causantibus, quanta producitur in media regione acris propter efficaciores causas ; sed eodem modo operantes , ut expostum est.
Ad primum argumentum primae opinionis neganda est 113 maior,quod illa qualitas sit elemento naturalis, quam habet circa medium ; nam licet verum hoc sit in elemento solido, quale est terra,quia non habet fluxum, & refluxum secundum partes,sed fere immobilis perseuerat secundum omnes,& propter maximam densitatem non facilem praebet ingrestum ali j scorporibus, de ideo non facit c recipit impressiones corum
575쪽
s 1 8 Lib. I L e generamne'corrupi.
secundum partes propinquiores centro. Licet etiam sit verum in elemeto magis activo,quale est ignis,qui propter maximam activitatem non permittit permixtionem aliorum corporum,& ideo non facile recipit qualitates eorum. In fluidis vero, praesertim in aere non potest esse verum ratio est manifesta;
quia cum aer non solum fluat,sed adeo subtilis sit, facile cedites ijs corporibus, &transitum eis per seipsum praebet: facile etiam eis permittir,ut secum permisceantur,si tilia sint; facile etiam impressiones,vel qualitates extraneas ab eis recipit;& ideo non habet maiorem puritatem iuxta medium , quam in extremis partibus. Vnde sequitur non posse deduci argumentum ex qualitate vigente circa medium eius ad probandum,quod ei sit naturalis,quia non minus potest eam recipere ab agente extrinseco secum permixto circa mediim, quam in alijs partibus extremis.11 M secundum distinguenda est maior,quod nullum violentum sit perpetuum, & explicanda uniuersalis haec propositio
Aristotelis,quam fatemur in doctrina eius contineri. Violentum enim duplex est,unum, quod ita est contra inclinationem iei particularis, ut nullo moco cedat in bonum particulare eius,ac totius uniuersi.Vt lapidem proiectum moueri sursim, aut aquam quomodocumque calefieri ab igne; ita enim motus
isti sunt contra inclinationem naturalem horum corporum,ut nee cedant in bonum particulare eorum,nec in commune totius uniuersi;& dicuntur violenti simpliciterAliud est violentum ex parte,vel secundum quid,quod licet sit contra inclinationem prati inlarem corporis,cedit tamen in bonum eius particulare conseruationis propriae, atque etiam in bonum commune totius uniuersi:& ex fac pal te potius naturale est, quam
violentum,& propterea solum secundum quid,vel ex parte violentum,& potius dici debet naturale, quia ex ordinatione naturali partium uniuersi necessario sequitur: & ita se habet fri-,i giditas mediae regionis aeris. Nam ex naturali ordinatione' eiusdem elementi cum caeteris necessisio sequitur continua, atque perpetua antiparistasis iam explicata, per quam illa pars aeris infrigidatur,& totus ipse aer non potest alio modo naturali conseruari in suo loco naturali, nempe infra elementum
ignis,& supra elementum aquae, nisi cum dispendio illo infrigidationis secundum illam partem. Quae infrigidatio ordinatur ad bonum commune totius uniue nempe ad generatio 'em,& conseruationem plantarum , animalium, & hominum: unde si recte expedatur eadem infrigidatio, tu ex ea habetur,
quod Elementu acris patiatur dispediu aliquod solii in una, vehalia
576쪽
alia patre propter bonum propriu totius elemeti, & commune unitiersi, quod sbium est violentu secundum quid etiam consideratum respectu eiusdem aeris maturale vero simpliciter,quia solum est contra inclinationem unius partis, sed conformis particulari inclinationi totius elementi acris naturaliter inclinati in propriam conseruationem. Et hoc modo dari violentu secandum quid quod sit perpetuum in eisdem elementis, euidens est.Nam suprema regio aeris semper calidior est,qua petit sua natura,& semper partes aliquae eius igni proximiores co rumpuntur ab igne, & in eum conuertuntur , quod patet esse violentum,& perpetuum eodem modo, ac infrigidatio mediae .
regionis aureae. Terra quoque secundum plures sui partes in- frigidatur semper ab aqua luper eam dilapsa: immo maxima
ex parte aqua, & terra sunt semper extra proprium locum naturalem, quia cum aqua deberet circumscribere elemetum teriarae, & terra deberet circii scribi ab aqua: nec circuscribitur haec ab.illa:nee illa maiori ex parte eade terra ambit.Axioma igitur
Aristotelicum de priori violento solum intelligitur, quod iam
turaliter repugnat esse perpetuummon de posteriori necesIario incluso in naturali ordinatione uniuersi, nec solum ad bonum commune eius ordinato,sed etia ad particulare eorumde corporum,quod ipsum patiuntur solu secundu aliquas parres propter conseruatione totius. Et ideo ex naturali Ordinatione,&eonstitutione uniuersi necesse est esse perpetuum, ut constat in
ali js casibus o lucisis ab infrigidatione mediae regionis, & necessario concedendis ab omnibus opinantibus. Ad primum argumentum tertiae opinionis respodeo primo, inomine firmamenti diuidentis aquas ab aquis non esse nece sario intelligendam mediam aeris regionem,sed plura alia posse intelligi secundum diuersas expositiones illius Ioel, quas
refeTt D.Tho. r.p.q. 61.arti c. I. Vtc teste corpus, in quo sunt sydera: unde non potest efficaciter ex verbis Scripturae sacrae
aliquid colligi pertinens ad illam partem aeris. Secundo iesia spondeo,quod licet probabile sit, per firmamentum factum se eunda die intelligi mediam regionem aeris,ex hoc tamen non constat productam esse tunc mea frigiditatem a Deo pei se immediate,quia licet densitas cius eam constituat, quasi solidam ac firmam , & ideo propicr densitatem in ea productam intelligi posset nomine firmamenti: non tamen propter frigiditatem tunc in ea productam:sed producta denIItate relinqui potuit infligi lada per virtute cansarii naturali ii, & antiparisti-
ca actione earu ia explicata. Quare nec etia ex verbis Scriptitiae intellectis de media aeris regione cffcaciter colligi potest,
577쪽
s co Lib. II. De generatione se eorrupi.
quod stigiditas eius producta sit a Deo per se immediate, ut
In quonamgradu habeat quo tibet elementum duas qualitates primas, qua naturaliter 'es conueniunt',iν r T melius intelligatur dissicultas quaestionis, tamquam
V certum est praesupponendnm sermonem esse )e elemenistis in sua puritate,ac naturali dispositione existentibusmam ut superius adnotauimus, omnia fere elementa secundum plures partes permixtas habent qualitates sibi extraneas, & aliorum Clementorum proprias ; quam per mixtionem absque dubio habent ex vicinitate aliorum, quorum sunt contigua,ut aer ex vicinitate ignis habet superiorem regionem calidiorem,quam natura eius postulat, & ex vieinitate aquae, & terrae mediam quidem frigidiorem semper ut probauimus j infimam vero frigidiorem aliquando, & calidiorem sippe ex reflexione radiorum Solis circa eadem elementa aquae, & terrae facta: ideolion intelligitur quaestio de elementis, ita impuris, atque permistis,sed in sua puritate,& naturali dispositione existentibus, iis secundum alias partes habere censendum est. Secundo, praesupponendum est ex praecedenti quaestione, quod cuilibet elemento sua natura conueniunt duae qualitates primae non contratiae. Quibus praesuppositis dissicultas quaestionis in eo posita est, an utraque ei conueniat in summo gradu, vel una tantum in summo, altera vero in minori gradu intensionis, quem vocare solent prope summum. Ut igni summus calor,&summa etiam siccitas:aeri vero humiditas summa cum summo etiam calore:aquae vero summa frigiditas, summaque humiditas;& terrae summa siccitas cum summa frigiditate. Vel certe igni conueniat calor summus, aeri humiditas summa, aquae summa frigiditas;& summa siccitas terrae: caeterae vero qualitates in minori gradu singulis, ut ultra medietatem latitudinis videlicet secundum quinque gradus intensionis, aut quid
r Et prima opinio asserit utramque qualitatem conuenire singulis elementis in summo gradu. Ita Nimphus in hoc Σ. lib. commen. 28.q. 4.& Aquilinus lib. 3.de elementis. Sed quia haec sententia uniuersaliter sumpta evidenter est falsa, nam in aere . saltem
578쪽
rallem est contra euidentem experientiam dicere, quod sit ita calidus, ac ignis, quia experimur ignem eo rariorem intensius nos calefacere.Propterea alij videntur temperasse eamdem sententiam,vt probabilis saltem existimari posset erentes ignem habere utramque qualitatem in summo gradu , aerem vero nullam in summo, sed utramque in minori ; quia nec ita cali- dus est, ac ignis, nec ita humidus, ac aqua; sed summὰ humidam esse hanc, non tamen summe frigidam, sed minus, quam terram; hanc vero summe frigidam eue,non tamen summὸ Meam, sed minus, quam ignem summam habentem siccitatem. Ita D. Thomas expresse lech. 3. huius secundi libri , & quan . itum ad humiditatem intensiorem in aqua, quam in aere eam sequitur Banez quaest.x.& tribuitur Galeno lib.de Simplic.me dicam. facult. cap. octauo. Probatur unico argumento uniuer sali de omnibus elementis, quia si in quolibet esset una tantum qualitas in summo gradu intensionis,altera vero in minori; uitur quodlibet elementum ad minus habere tres qualitates, uas quidem inter se contrarias, alteram vero non contrariam, ut ignis calorem , 3c humiditaten um siecitate, sieque de eae teris secundum proportionem; quod patet esse falsum, quia iam essent mixta corpora,& non simplici haberent enim qu litates contrarias non in summo,sed ad certum gradum attemperatas, quod mistorum est proprium. Probatur prima consequentia, quia latitudo euiustibet cantrarietatis debet esse eoma pleta ex utroque, vel altero contrario, ut silerius ostendimus, sed quodlibet clementum i t latitudinem unius contrariet tis completam ex ino contrario:ergo si habet aliam non completam ex uno, debet habere eam completam ex alio. Ita ut tot gradus humiditatis habeat ignis, quot siccitatis ei deficiunt; & 'ira habebit humiditatem,&nccitatem,quae sunt contrariae qua- Iitates ad certum gradum attemperatae,sicut habent mixta. Secunda opinio asserit nullum elementum habere duas qua- I 3rlitates in summo gradu intensionis, sed quodlibet unam tantum , aliam vero in minori gradu, videlicet ultra medietatem
Iatitudinis hoc ordine distributas, ut ignis si calidus in summo fradu, siccus vero in minori: aer in summo gradu humidus in minori calidus: aqua frigida in summo gradu, & in minori humida : & terra in summo gradu sicca, & in minori
frigida. Ita Alexander lib. Metheor.comm. I 3. Albertus Saxoniae in hoc x.lib. l. I .Marsil.quaest.ε. Iacobus 4e Fortiu.tractatu de intensione formarum par. x. TMet.q. s. huius libri. Conim.
homel. . in Genesim, Damasin suis comentariis Physicis c. I 1.
579쪽
si,2 Lib. II. De generatisne eorrupes.
& est eommunis inter receiviores ,& tanquam probabilior a nobis tequenda. Probatur testiinonio Arist. id asserentis in hoc
2.lilatext.23.his verbis: Sed tamen Impi citra quatuor existentia. unus unumque est. Terra enim sicci magis, quam fuit, aqua autem frigidi ma is, quam limitii: aer autem humidi magas, quAm.
332. Mai. s. ignis au em e lidi magis, quam sicei. Et si dicatur non ne-ecitato hare intelligi de maiori intensione unius qualitatis. quam alterius, sed id solum significare quod una qualitas prius
innueniat elemento,quamyltera,& magis sit ei propria. Contra e sic arguo. Si utraque qualitas in hamma intensione con- . uenit igni; non proprie,immo nec vere dicetur magis ealidus, quam sic cus. Probatur consequentia, quia magis, & minus in
qualitatibus non proprie dicitur,nisi ratione intensionis,& re- niissionis gradualis secand0,quia si 'traquς qua itas est in ele--nto persectissima , non est maior ratio ob quam una sit ei nugis propria,quam lyera:.ergo non possunt in Epe sensu intelligi verba Arist. Probat ut antecedetis; quia neutra qualitas
qilia ς uenit ratippo ath: rius,quia humiditas non potest cou-.
uenire aeri ratione caloris,neque e conuerse,a loqui ompe ca-- Iidum esset humidum ,. Qmne humidum esset calidum, quod patet esse falsum. Lx: Mnx modo probatur, quod non possit
magis esse ei propria, quia persectior est altera: n m si hoc ita sit, falsum erit,q-4 terra sit magis sicca, quam frigida, vel aer
in gis humidus,quam calidus. P tur euidenter consequentia . quia frigiditas perfectior est iaceitate, M or persectior. huoliditate;νι per se est manufestum. . x 3 3 5Tria itaque afferimus,hanc sententiam explicantes .Primum, quod singula elementa habeant unam q itatem in summo gradu. Secundum , quod nullum elementum habeat duas qua- , i litares in summo gradii. Tertium, quod singula habeant singui s. qqalitates in summo gradu, atque etiam singulas in .gradu minoti, quem vocant .Prope summum secundum distri-Dutio in superius ait natam. Probatur autem primum, quia quaelibot alia qualitas a primis habet in aliquo subiecto summam persectionem,aut intensionem,quae sibi potest naturalit conuenire,ut inductione constare potest:ergo qualitates prima; in aliquo subiecto habere debent summam persectionem, vel intentionem cis naturaliter possibilem ; sed eam non habent inmixtis ccirporibus : ergo in elementis. Probatur minor, qui Inixta ex propria natura postulant quatuor primas qualitates in tro gradu attemperatas, quem voeamus remissim : ergo nonsabent
580쪽
habent in eis summam intensionem. Mare necesse est eam habere in Mementis, & ita singula habebunt, ut minimu aliquamearu in summo gradu Probatur autem secundum,quod nullum
habeat duas qualitates in summo,quia impossibile est duas formas substantiales specie diuersas postulare pro dispositione in
materia eamdem qualitatem in eodem gradu intensionis; sed format substantiales elementorum distinguuntur specie :ergo non postulant eamdem qualitatem in eodem gradu pro dispositione, postularent vero, si quodlibet haberet utramq; in sum- .mo, ut consideranti est manifestum. Probatur secundo, quia in ivnoquoq; genere debet designari unum primum, & maximum, in quo reperiatur persectissima ratio illius generis,& ideo quod sit quasi caput caeterorum,ut in genere lucidorum Sol:ergo ne-eesse est in genere calidorum dari maxime calidum persectissime participans rationem caloris. Vnde sequitur summum ea-Iorem in uno tantum corpore dari posse naturaliter, & non in multis. Nam si in multis daretur, iam multa essent capita talis
generis, & pari ratione in genere frigidotum, humidonim, de
siccorum.Tandem probatur in particulari,videlicet in aere euidenti experientia,quod non sit calidus in summo gradu,nam si ita esset, sis,ae vehementius calefaceret aer corpora sibi approximata,quam ignis;sed experimur oppositum,nempe ignem 'intensius,ac vehementius calefacere:crgo aer non est calidus in summo gradu. Probatur malog, quia si esset ealidus in summo gradu,haberet calorem in aequali gradu intensionis praeterea haberet maiorem densitatem,ratione cuius plus agunt corpora cum eadem intensione formae,ut superius probauimus:ergo intensius ageret,quam ignis. Et si dicatur calorem ignis intensius
calefacere, quam calorem aeris, propter coniunctionem cum
siccitate,quae valde iuuat actionem caloris,ut constat experientia , nam in materia sicea citius, ac vehementius agit ignis per calorem,quam in materia humida,quia quasi acuitur calor ne citate, per humiditatem vero hebetatur potius, & minus Nit: ergo quamuis aer habeat summum calorem, minus aget, quanti ignis propter cohlanctionem eius cum humiditate. Responaeo quod s argumentum hoc aliquid valet, sisqάe dubio probat summum calorem esse non posse in aere eum summa humiditate, quia si ex eonsortio humiditatis hebetatur orirepugnat , quod eadem forma elementi utramque qualitatem postulet in summo gradu, & ex consequenti, quod utramque smul habeat; nam si una nocet alteri, & retardat actionem eius, non potest naturaliter simul cum ea in summa persecti