R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

18 Lib. II. Degenerationei conrept.

bilitatem extremorum. Probatur minor, nam ideo pugillus terrae continet deciem altris, quia ex pugillo terrae conuerso in aerem resultabluit decem aeris. Vbi adnoto argumentum hoc Aristotelicum ad hominem esse, hoc est procedere aduersiis Empedoclem supposita hac aequalitate virtuali clementorum, quam eis tribuebat, & ideo de hac sola procedere, & non deformali, quae stimitur ex nuda quantitate, ex qua non sequeretur transmutabilitas,cum inter partes calorum reperiatur,quae intransmutabiles sunt. is Deinde probat falsitatem eiusdem sententiae in secunda parte capitis arguimcntis ad impossibile ducentibus, quorum primum est.Si elementa sunt intransmut stilia, tollitur pro iis augmentatio eorum,dc solum crescere poterunt per iuxta positionem,ita ut una pars ignis itum fiat maior, quia ei adiungitur altera,no per conuersionem alterius elementi in se, quod patet esse contra experientiam. Arguit secundo, quia si elementa sunt ituransmutabilia, non potest reddi ratio generationis naturalium corporum. Probatur consequentia, quia Empedocles solum dicebat quaedam generari, & alia corrumpi per coniunctionem elementorum, quam tamen constat, non sussicere, nisi clementa ipsa transmutent ,& aliqtia noua forma in materia introducatur: haec est enim , quae confert speciem rei genitae, ut lapidi, ligno , vel alteri corpori. Et si dieatur , aliam quoque reddidisse causam Empedoclem, nempe, litem , & atraicitiam;amicitiam vocantem coniunctionem elementorum in unum locum, hoc est, in chao illo, quem ponebat : litem vero separationem ab illo, perquam ununiquodque tendit in suum locum naturalem. Probat Aristoteles non esse suffieientem causam , quia siue elementa coniungastur,

siue separentur, impossibile est aliquid nouum generari, nisi detur noua forma substantialis introducta in materia, & ideo vera transmutatio unius corporis in alterum. Ex quo infereprimo stultum suisse Empedoclem in eo , quod existimauit liatem segregasse elementa ab illo chao, & per hanc stari: gati nem mundum fuisse factum,itaque causam mundi asserit fuissa litem. Quod tamen ait Aristoteles stultitiam esse, nam si alicui ex his, nempe liti, vel amicitiae tribuenda esset constitutio mundi, amicitiae potius, quam liti deberet tribui, quia amicitia bonum quid est, lis vero malum et sed effectus adeo bonus bono potius aictori, quam malo debet C. ibui ; ergo amicitiae potius,quam liti. Secundo infert adhuc tu sufficienter locutum

sitisse de lite , & amicitia, poneris eas Ianquam causas m sientes es ementa ad constitationem mundi,quia non explicuit,

' qui sinam

602쪽

Cap. VL Expositio textus.

qui1nam esset motus amicitiae, & quis etiam motus litis, Mquomodo se haberent, sed solum in uniuersali , & in confuso de his egit. Tertio infert male adhuc de lite, & amicitia locutum fuisse in eo, quod asseruit, amicitiam vocari congre

gationem elementorum ex eo factam, quod elementa moue

tur a propriis locis ad chaos, vel aliud, ubi coniungantur, litem vero dum a loco coniunctionis separantur ,& ad Propria tendunt. Nam ex hoc sequitur litem esse secundum naturam

eorum,& amicitiam violentam, vel naturis eorum contrariam. Probatur consequentia, quia naturalis motus elemenri

est tendentia in proprium locum, vi terrae in locum deorsum,l & ignis in locum sursum: ergo violenta est separatio ab illo. Colligit quarto falsum esse, quod asieruit, non dari motum,l nisi ubi est lis; nec dari quietem, nisi ubi est amicitia ; nam ex

hoe sequitur, unicam, & sussicientem causam motus, & qui tis esse litem, & amicitiam; nec aliam assignauit causam mo- tus. Probatur autem hoc esse falsum,non solum secundum vel xitatem,sed etiam ex duobus aliis quae simul asserebat. Primum asserebat ipse litem separare elementa, post separationem Vero unumquodque se conferre in suum locum, non per se, sed a fortuna, de ita aliquando fuisse aerem, ubi modo est terra. Vnde sequitur, litem & amicitiam non esse causiam motus sus ficientem, sed addendam esse fortunam. Asserebat secundo I perpetuum dari circulum inter chaos, & mundum;ita ut mun- dus moueretur modo ex chao, deinde chaos ex mundo. Et hu- ius motus semper similis non reddit pro causa litem, & amici-l tiam, nec possunt ab his proeedere, quia repugnat motus similes procedere ex causis contrariis, quales sunt iis, & amicitia: ex quo etiam sequitur non omnem motum procedere ex ami citia, & lite, nee esse suffcientes eausas omnium motuum, sed assignandam esse aliam huius motus circularis perpetui inter mundum, dc chaos, nempe primum principium omnium rerum, omniumque motuum. Et tandem asserit eumdem Empedoclem abuti elementis,dum affirmat, caetera omnia ex ias esse

composita,non solum corpora,sed etiam animam. Quod probat esse falsum, nam si anima ita componitur ex elementis, ut sit ipsa aliquod elementum compositum, ut ignis, vel terra, s quitur non habere alias proprietates, aut palliones, nisi ignis, vel terrae,si vero non sit elementum, sed corpus aliud ex corpos reis elementis eompositum, non habebit nisi passiones corporum;quod probatur falsum,quia esse musicum, recordari, oblii uisci,& aliae similes,non sunt passiones corporum,ut in libris de anima se ostensurum promittit.

603쪽

186 Lib. II. De generatisne se corrupi.

TRACTATUS DE

ne elementorum. I AE S T I O I. δε qnodlibet elementum possit ex qπocumque alio immediate generaript 8 '' 'Anquam certum sundamentum praestipponendum est il-I lud,quod aduersus Empedoclem docuit, & probauit Arist. in his capitibus, praesertim in s.videlicet elementa omnia esse transmutabilia transmutatione substantiali, ita ut generari, &corrumpi possint,quod receptum est in tota schola Peripatetiea.Et probari adhuc potest,quia quodlibet clementum, cum sit activum,habet virtute producendi sibi simile ex materia capaci : formae,ut ignis producendi ignem,ex tali materia 1, sed elementa omnia habent materiam communem, & ideo capacem Armae cuiuslibet elementi ergo ex ea potest quodlibet generare sibi simile inducendo proprias dispositiones in materia alte- Iius, &consequenter propriam formam expulsa alia, quod est quodlibet elementum pol se aliud corrumpere substantialiter,& ex materia eius sibi simile generare. Et tandem experientia id ostendit,cum videamus ex aere aqua fieri, dc ex aere ignem, sicque de reliquis censendum est.Secundo,certum est elusinodi transmutabilitatem conuenire integris elementis,hoc est, non solum partibus cuiuscumque, sed toti ipsi elemento ; quamuis supposito ordine uniuersi solum possit exerceri secundum par

tra Gentes,cap.9. & cum eo Ferra. ibidem,atque etiam Marsit. in hoc α.lib.q.να Saxonia q. . Probatur cuidenter utrumque. Primum quidem, quia totum elementum secundum omnes suas partes est eiusdem naturae: crgo eodem modo conuenit toti ratione totius, ει partium ratio generabilis, 3c corruptibu19 lis. Secundum veris,quia si integra Aementa se corrumperent, di lueretur constitutio univeru , 3c si inferiora conuerterent in se superiora,vt aqua,& terra ignem, dc aerem, ad minorem locum ea reducerent,cum inseriora minorem locum occupent ratione densitatis, δc ideo pars loci a superioribus occupati re- Iinqueretur vacua.Si vero superiora eouerterent in se inferiora, extenderet ea ad maiore locum, vel certe maiorem occuparent conuersa

604쪽

cenuerta in luperiora propter maiorem raritatem,& ideo non

posset spati tun hoc sublunare ea capere naturaliter. Hoc igitur 1 upposito, solum potest esse quaestio,aii quodlibet possit immediate conuerti in aliud Ita ut ex quocumque possit quodlibet sine ullo medio generari; vel non immolat S in aliud elementum conuerti pollit, sed necesse sit prius inmixtum:vt hoc medio in aliud elementum conuertatur, t aqua prius in Vapores, vel in aliud corpus mixtam conuertatur,quam in igne.Deinde illud corpus medium conuellatur in ignem, & ita aqua inevinde in ignem mediate. Et prima opinio negat ullum elementum posse immediate ioconuerti in aliud,sed ut ex uno generetur aliud, necessarium esse,quod prius conuertatur in vaporem,aut exhalationem, vel aliud coi pus mixtum, quod postmodum in elementum transeat.Huius opinionis meminit Toletus q. 8.huius lib.pro qua neminem reteri.Probatur de elementis symbolis,in quibus facilior est tran litus , & ideo euidens erit,quod si ex nullo elemento symbolo potest immediate generari aliud,quod nee ex dissymbolo poterit,& ideo ex nullo. Primo , quia omnia elementa symbola contraria sunt secundum alteram qualitatem, quae debet corru i per se ab alia,corruptio autem fit per alterationem succeiuuam includentem actionem,& reactionem secundum easdem qualitates, ut superius ostendimus h ergo prius quam corrumpatur una qualitas secundum eum gradum, qui requiritur ad generationem alterius elementi, peruenire debet corruptio eius ad minorem gradum, & contraria qualitas alterius elementi,a quo corrumpitur,debet etiam remitti per repassionem: ergo attemperabuntur ad certum gradum,inclito erunt conuenientes dispositiones pro forma alicuius mixti, saltem imperfecti,&non requirentis omnes qualitates clementorum remissas, sed duas tantum, & ita necessarium erit,quod prius elementum corrumpendum conuertatur in mixtum,quam in aliud elementu etiam symbolum.Secundo,in elementis symbolis extremis videtur emcaesus probari, ut in aqua,& terra hoc modo. Terra cum sit densissima, non potest naturaliter conseruari sub ea raritate,quae est minimum

quod sic raritatis requisitae ad generationem aeris, sed prius quis perueniat ad raritatem ignis, debet necessario peruenire

ad minimum raritatis aeris: ergo corrumpetur tunc, non iuignem, quia nondum habet raritatem ignis sed in exhalationem aeri similem, quae ideo postulat similem raritatem, dc proinde nunquam poterit conuerti immediate in ignem. Secunda opinio omnino contrat itaq;iod cx quocumque δέ

605쪽

388 Lib. II. De generatione corrupti

es emento potest fieri immediate quodcumque aliud, siue syn:

bolum .siue di sisymbolum. Ita Marsil.q. s. huius lib.Saxonia q.T. Nimphus comm.46.q. I.Toletus q. 8. Con imbric in hoc χ.lib. Gq.q. I .ari L.& ex iunioribus plures. Probant primo expresso testimonio Aristotelis cap. . huius lib. textu 14. ubi uniuersa- Iiter docet, & probat aduersus antiquiores Philosophos et menta omnia esse vicissim transmutabilia; ita ut quodlibet possit ex quocumque generari, his verbis: autem omnia possint ad inuicem trammutari man festum est. Ne ratio enim inter contraria. se ex contrariys: elemεnta autem omnia habent con .rrarietatem a inuicem,cte. Quod autem de immediata transmutatione loquatur, manifestum est,& ex ratione eius colligi turmam elementa ait esse transmutabilia , quia sunt contraria; sed iunt immediate contraria , quia ab tae ullo medio opponuntur ignis,& aqua,& aer,& terra:eigo sunt immediate tras

mutabilia, ita ut sine ullo medio pollit ex quocumque gene rari quodvis aliud,sive symbolum sit vel dissymbolum. Probatur deinde ratione,& experientia. Ratione quidem primo, quia si aqua non potest immediate couerti in ignem, ideo erit, uia non potest tam cito consumi humiditas eius,quam frigi-itas, ex eo quod calor ignis loge aistiuior est frigiditate aqua . Vnde consumpta frigiditate, & parua humiditate conuertitur ptius in aerem. Sed hoc non obstat,quia fieri potest, ut priusquam ignis accedat ad afiendum in aquam , sit exiccata ab aliquo frigido,& sicco, ut a terra;tunc ergo cito consumi poterit ab igne parua illa humiditas in ea permanes,& siccitas a terra impressa augeri;& ideo simul erit disposita materia aquae pereatorem,& liccitatem sumetentem ad introductionem formae αι ignis:poteritq; in ignem proxime conuerti.Secundo,quia euia dens est per actionem ignis in aquam generari vapores , sicut per actione eiusde in rerram generantur exhalationes; sed va pores non distinguntur substantialiter ab aqua, sicut nec exhalationes a terra:& conuertuntur istae immediate in igne per facilem inflamationem,ut experientia est manifestum : ergo non potest negari,quod ex aqua fiat immediate ignis. Experientia vero quia gutta aquae in fornacem ignis sparta couertitur, non in aerem,sed in ignem. Tertia opinio est media inter has extremas assirmas ex elemento symbolo immediatὸ generari aliud symbolum, sed ex dis symbolo nou polle generari dissymbolum sed prius transire

in mixtum vel elementu symbolum,& hoe medio statim posse generari dissum, luna.Ita Themistius s.lib.Physad textum s. SotuS Α .Physic.q.2 art. I.Valles ibidem cap. 1.ad finem,&multi

606쪽

Cap. n. Tract. degener.eliment. 389

ex recentioribus.Quam sententiam asserit Nimphus ubi supra esse doctissimorum virorum,videturque nobis probabilior, &nullo modo cotraria doctrinae Aristotelis. Vt autem eam probemus, praesupponedum est duobus modis in se inuicem agere

elementa dissymbola:primo, ira ut utrumque corrumpatur , Ac tunc certum est non generari unum ex altero immediate, sed vel elemetum symbolum,uel mixtum. Ita docuit expresse Ari-itoteles cap. .huius libri textu 27. his verbis : Si autem M. cuiusque alterum corruptumfuerit,facilis quidem erit, non autem in sie inuicem transitus,sed ex une quidem ,staqua erit terra , ae ,ex aere vero, , terra ignis, aquarieSecundo modo pos- 23 sunt applicari ad agendam,ita ut non corrumpatur Vtrumque, sed unum sit superius, & corrumpat alterum. Et in casu isto consistit tota dissicultas quaestionis,an ex tali corruptione alterius generetur alterum immediate, vel necesse sit transire inmixtum, vel in elementum symbolum:ex quo dissymbolum generetur. Et secunda sententia asserit immediate posse generari inostra vero non posse naturaliter, sed necessario transire ad mixtum,ves ad elementum symbolum,ut ex eo generetur. Probatur autem ratione , & experientia.Ratione quidem, quia ut corrumpatur aqua ab igne,necessὸ est, utramque quali.

tatem eius,nempe frigiditatem, & humiditatem remitti prius usque ad quatuor gradus, paulo plus,vel minus, quam totaliter cxpellantur, cum successive expelli debeant di, sed non possitntremitti frigiditas,& humiditas aquae, nili per introductionemeatoris, x siccitatis in eisdem gradibus ergo necesse est,ut priusquam corrumpatur aqua,perueniat ad talem dispositionem,in qua habeat omnes quatuor qualitates ad quandam mediocritatem attemperatas,quo pacto sunt dispositiones conueniente ad sormam mixti: ideo necesse est hanc prius introduci in ma- teria aquae, quam formam ignis,pro qua introducenda imitto

magis deberet crescere intensio dispositionum. Sed quia pollet et

quis dicere,multo sortius agere ignem per calorem , qtiam per siccitatem,quia calor est activus in summo graduuiccitas vero in infimo,& ideo in eodem tempore, quo producet unum , vel duos gradus siccitatis in aqua,producet sex gradus caloris; quae

non videntur emcere posse conueniens temperamentum pio

forma mixti .Respondeo fatis probabile hoc esse,& fortastis verum,sed talis dispositio conueniens est pro forma acris, quia ornaanerent in materia aquae cum sex gradibus caloris sex, vel eptem gradus humiditatis , & ideo non dicimus ex clemento

disisymbolo generari aliud dissymbolum medio mixto prius penitu, sed medio mixto, vel esςmento symbolo:& sorte hoe secuudui

607쪽

s yo Lib. II. Degeneratione se corrupi.

secundum frequentius accidere iudicabimus, si consideremus excessum activitatis inter duas quali rates contrarias, per quas unum elementum dissymbolum agit in aliud dissymbolum.1 s Secundo , quia uniuersaliter verum est non posse rem transire naturaliter de extremo ad extremum,nisi per medium , si ergo una sorma maxime distet ab alia secundum dispositiones, quas postulat in materiam on poterit ad illa tiansire , nisi per aliam mediam illi similem secundum easdem dispositiones, ut videmus in semine, quod non potest transire immediate in hominem,nec homo in terram propter maximam dissimilitudinem dispositionum;sed illud transit media forma embrionis,homo vero in tetram media Arma eadaueris, quae postulant dispositiones similes,& minus distantes;sed elementa dissymbola maxime distant, & valde sunt dissimilia secundum dispositiones,

quas exigundi in materia: ergo non potest naturaliter unum

transmutari in aliud immediate, sed per medium aliquod minus dissimile, quale erit mixtum postulans temperamentum, quasi mediii,vel elementu symbolum utrique extremo simile. Probatur deinde experientia, quia aquam etiam Vehemetercalefactam ab igne diu in eam agente videmus nunquam in ignem conuerti,sed in vapores resolvi, & eodem modo continget in terra,&aere;nam haec per resolutionem in exhalationes consumitur ab illo:ergo euiden, signum est nunquam ex temeto dissym Io generari immediate aliud dissymbolum. sed in mixtum prius vel elementum symbolum transire. Sed respondebunt aduersari j, vapores non esse corpora mixta, sed elementum aquae secundum substantiam, & exhalationes esse terram,& ideo potius hac experientia probari eorum sententiam, quod dissymbolum elementum immediate transeat in aliud di sisymbolum Hoc tamen iam fuit a nobis superius refutatum eapite ultimo praecedentis libri, ubi probaui in iis vapores,& exhalationes mixta eorpora esse,quamuis imperfecta. Et certe absurdum videretur dicere , quod aqua, & terra ex propria natura maxima grauitate praeditae) ascendunt sursiam motu naturali,sicut videmus vapores,& exhalationes ascendere,& in loco sursum detineri,nubesque aquam este formaliter, & substantialiter,& solum eis deficere quaedam accidentia, ut eondensationem,uel quid simile, & ideo nec mutari substantialiter,dum conuertuntur in aquam,sed solum alterari, & tamen si quodam facili vento dissoluantur,necessarib concedendum est mutari substantialiter in aerem: valeat ergo solutio haec tanquam parum probabilis. 27 Ut soluanius pri mum argumentum primae opinionis, prae-

608쪽

supponendum est tanquam certum, quod ut ex uno clemento symbolo generetur aliud,non sic debent applicari, ut corrumpatur utrumque, sed ut unum superet alterum, & ita possit illud in se conuertere.Quo supposito,negandum cst, quod assumitur in argumeto,nempe prius peruenire materiam elementi corrumpendi ad dispositiones conuenientes formae mixti, quam alterius elementi; immo oppositum est necessarium. Gratia exempli:si ignis agat in acrem per calorem ,& siccitatem, necesse est calorem aeris fieri summum,& simul acquirere siccitatem , per quam expellatur eius humiditas ; cum summo autem calore , & aliqua siccitate non potest generari ullum mixtum,cum conste t has non esie dispositiones temperatas,vel conuenientes formae mixti, sed crescente siccitate, & alijs dis. positionibus cum summo calore introducetur forma ei uidem

ignis,& ita immediare conuertetur in elementum symbolum. Propter tertium argumentum tenent iuniores quidam ele- igmentum symbolum extremum non posse ex alio extremo symbolo immediate generari, ut ignem ex terra, vel ex igne ter ram,sed necestarium csse prius in mixtu aliquod imperrectum, vel in aerem transire, & hoc medio in extremum elementum. Omnes tamen auctores secundae , &tertiae opinionis tenent

Omnia elemeta symbola proxime trasmutari posse in quod uis aliud symbolum,sive extremumst,vel medium. Et ita tenendum est, quia ratio efficaciter probat de omnibus, nam peractionem unius in alterum potest illud, quod superius est, inducere primariam dispositionem requisitam,& sussicientem ad introductionem propriae formae in materia, nempe primam

qualitatem sibi propriam in gradu intensionis requisito,& sus.ficiente, ut ignis summum calorem, aliam vero qualitatem utrique communem continet aliud, qRamuis secundum aliquem excessiim. Nec prius peruenit materia ad dispositiones mixti proprias,quam ad has:ergo non est necestarium per formam mixti transire unu ex his elementis ad aliud, sed immediate potest in aliud conuerti,quod in igne, & terra se potest declarari. Nam ignis agit in terram per calorem expellendo frigiditatem eius, & cum successue agat prius introducit tres, vel quatuor gradus caloris, totidemque frigidi totis remittit 1ed cu summa adhuc retineat siccitate terra, licet habeat calorem,& frigiditatem temperatam,non erit materia eius conuenieter disposita ad forma mixti,quae cum summa siccitate non potest introduci, & longὰ minus postqua ignis intendit ealore terrae impressum, usque ad summia, vel certe usque ad gradum . requisitum, tussietemem pro introductiona propriae formae, sed tunc

609쪽

Lib. II. generatione 2 corrupi.

sed tune disposita erit materia per calorem valde intensum, &lummam siccitatem , quae sunt conuenientes dispolitiones ad formam ignis, solum habentes aliquem excessum siccitatis,

quod non impedit introdii Rionem formae. Quare non est necessarium extremum clementum symbolum prius transire admixtum, quam ad aliud elementum symbolum , etiam extremum, id immediate poteth in hoc transire Neque argumentum illud probat oppositum. Quod ut melius intelligatur, ad norandiana est dispositiones requisitas ad ad introductionem formae esse in duplici disterentia mam quς-dam sunt primariae,nempe illae,per quas proxime,& formaliter expelluntur dispositiones formae oppositae;tales sunt qualitates primae in clementis,per quas proxime expelluntur opposita ut primariae dispositiones pro forma ignis sunt calor summus, aut valde intensus, & prope summa siccitas, &ex his ea censetur principalior,quam elementum postulat in summo gradu. Aliae sunt secundariae, quae ex tali eoniunctione illarum sequuntur,& ideo vocantur qualitates secundae, ut in elementis raritas densitas,grauitas,&leuitas. Quamliis autem requirantur disia

positiones primariae, & secundariae ad introductionem formae elementaris, sed praecipue primariae quae si adsint,introducetur forma,non quidem omnino sine secundariis sed bene cum aliquo gradu illarum,qui non est adeo determinatus,sicut in primari jς dispositionibus. Et hoe quidem iudicandum est secundum aliam distinctionem , nam esementa,atque etiam caetera corpora naturalia duplicem statum essendi habent, unum sibi

commodum,quod postumuς vocare omnino naturalem; alterum incommodum,& magna ex parte violentum,quia patiuntur in eo cotraiias dispositiones. Et dum in statu naturali sunt, certum postulant gradum utriusque dispositionis tam prima, tiae,quam secundariae, sed in statu violento cum longe minori conseruari possunt ι & eodem modo possit iugenerari in uno, vel alio statu secundum exigentiam formae contrariae expellendae,& dispositionum eius. Et si generentur in statu commo do,requirunt certum gradum dispositionii:ad introductionem formae si vero in statu violento, cum multo minori dispositione poteth sorma introduci. Vnde sequitur, quod licet forma 3o ignis requirat ad sui introductionem in statu naturali mai

rem leuitatem,quam forma aeris,etiam in statu naturali, atque etiam in statu violento requirat maiorem, quam eadem altris in eodem statu violentor potest tamen eadem forma ignis in- , troduci eum multo minori raritate,quam postulet sorma aeris

ad sui introductionem in statu naturali. Et par est ratio de

caeteris

610쪽

Cap. VI. Trael. degener. Hement. I. F9 3

caeteris elementis secundum proportionem,atque etiam de cae- lteris dispositionibus iuxta primam di itinctionem primariae, & ' lsecundariae dispositionis. Et ex hoc patet iam solutio argumenti. Distinguenda est enim maior, quod necesse sit terram prius lperuenire ad leuitatem aeris,quam conuertatur in ignem; nam

si intelligatur de leuitate, quam requirit forma agris ad sui in- ltroductionem in statu naturali, neganda cit, si vero de leuitate . t requisita,& sussiciente ad introductionem eiusdem sormae aeris lyn statu violento, concedenda, quia terra dum ad talem perue- init leuitatem,in statu violento estitatis autem leuitas longe mi- nor est leuitate eiusdem aeris in statu naturali, & tamen sum- ciens,ut introducatur forma ignis in eodem statu violento,quia ladi int aliae dispositiones ignis, & non aeris ; & ideo potius introducitur in materia terrae cum illa leuitate forma ignis, quam aeris. . Ad testimonium Aristotelis pro secunda opinione adductum 3r irespondeo, intentum eius in his capitibus 1olum esse probare aduersus antiquiores Philosopbos, quod elementa omnia sunt transmutabilia secundum substantiam, ita ut corrumpi possint,& ex eis alia generari,non solum mixta,quod probauerat capite ultimo primi libri, sed citam alia elementa, quod vero immediate, vel medio alio corpore prius ex eis genito , quod tandem potest in elementum conuerti, non fuit necessarium explicare , aut probare, & ideo nec verbum de immediatione

locutus est.

Sed aduersus hanc expositionem potest argui hoc modo. Aristoteles cap. 4. huius libri docuit transitum inter clementa symbola faciliorem esse, quam inter dissymbola, quia pauciora corrumpuntur, nempe una sola qualitas ex singulis, dissiciliorem vero inter dissymbola, quia plura corrumpi debent, nempe

utraque qualitas singulorum,quia secundum utramque contra- iriantur. Sed hoc discrimen non habet locum, nisi detur immediatus transitus inter dissymbola:ergo ex mente eius dari debet. Probatur minor,quia aequa facilisaterit transitus inter dissym- 3, bola per mixtum,vel symbolum elementum, ac inter symbola: ergo non habet locum talis disterentia. Probatur antecedens, quia ad talem transitum solum debet corrumpi una qualitas ex singulis, ut ex igne siccitas, & ex aqua frigiditas, & generabituraiir calidus,& humidus, vel mixtum, ita ergo est facilis mediatus iste transitus inter dis symbola, ac immediatus inter symb Ia. Respondeo,transitum inter elementa dissymbola non solum includere generationem mixti impersecti, vel elementi symboli,quo medio unu transit in alicrum, & corruptionem ei aedem

Dissili do by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION