R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

elementi dissymboli, ex quo debet generari, sed etiam corruptionem eiusdem medi j, & generationem elementi distymboli ex eo. Ad corruptionem vero utriusque, nempe dissymboli, ex quo fit generatio alterius dissymboli, & naedij, per quod fit transitus, & generationem alterius dilJymboli , necesse est utramqtue qualitatem corrumpi, Sc ideo dissicilior semper est

traiisitus. Nec infertur bene ex rationu Ahilto telis , elementaiunt transmutabilia , quia sunt contraria , sed sunt immediate contraria: ergo immediate transnuitabilia, quin potius ex eo, quod sunt per ext rc mum comatia , & ideo extrema maxime distantia omRi ex parte, non possunt esse immediate transmutabilia inter se , sed iiecci Iecit prius ad medium aliquod per u iliat materia cuiuscumque sic cundum dispositiones,quθm transeat ad dispositioncs, & formam alterius. 33 Ad primum argumentum neganda est maior , quod illa sit caiisa ob quam non possit generari proxime ignis ex aqua, sed alia longe diuersa, quam attulimus probantes nostram

sententiam. Ad secundum concessa maiori,quod ex aqua priusquam cor rumpatur omni no,generentur vapores ab igne,ccut producuntur exhalationes ex terra ; neganda est minor, quod vapores

sint substantialiter aqua , aut exhalationes sint substantialiter terra , sed sunt mixta quaedam impersecta, ut in primo librci ex professo probauimus.

faciliorsit transitim inter elementasmbola, qua- inter dishmbola '

s 'Xpressa est in bac re sententia Aristotelis capit. 4. huius C, libri textu 17. ubi asserit elementa symbola facilius transemutari, quam diisymbola, quod probauit hoc argumento. Transitus ab uno ad aliud extremum, eo est facilior, quo pau, cima sunt vincenda impedimenta ad eum perficiendum , & eo redditur di mellior , quo plura extant impedimenta , sed traniatus inter clementa tyriabola pauciora habet impedimenta vincenda,& transitus inter disymbola habet plura:ergo facilior

ille est, Sc dissicilior iste. Minorem probat, quia ut ex Vnoslcia ento fh nibologenei our aliud , una tantnin qualitas ne-ccoicit D comunpeii la cit, in qua contIariantur, nam in alte -

sonuc niuiit, filix idco iasi debet, nec p0test cox rumpi, cum non sit

612쪽

φ. VI. Tract. de gener. elem. II. 191

non sit contrarium, a quo corrumpatur; transitus verδ inter dissymbola duas habet qualitates contrarias impedientes, &ideo necessario corrumpendas: plura igitur habet impedimenta necessario superanda, ut fiat ; & propterea difficilior est, sed ne illor alter. Sed haec sententia Aristotelis videtur salsa, & ratio eius friuola. Probatur primum, quia elementa ideo sunt transmutabilia,quia contraria,ut docuit idemmet Aristoteles eodem capite .aduersus antiquiores Philosophos:ergo quo magis sunt contraria , magis erunt transmutabilia, & consequenter facilius; sed euidens est dissymbola esse magis contraria, cum contrarientiu secundum utramque qualitatem: ergo erunt magis, ac facilius transmutabilia. Quare facilior erit transitus inter ea, quam inter symbola. Secundo, quia in generatione terrae ex aqua,terra agit in aquam per solam siccitatem parum activam: in generatione vero ignis ex eadem aqua agit ignis, non solum per siccitatem, sed per calorem maxime activum : ergo citius, atque facilius conuertet ignis aquam in se, quam terra eandem aquam in se, & ideo sicilior, & breuior erit transtus inister elementa dissymbola, quam inter symbola. Probatur secun- 3 sdum, quia non est difficilius corrumpi duplicem qualitatem a duplici agente contrario , quam unam ab uno ; sed in transitu elementi dissymboli corrumpuntur duae qualitates a duobus agentibus, dc in transitu elementi symboli una ab unor ergo aequo Deiles, vel difficiles erunt. Antecedens probatur, quia si duplicatur effectus, vel difficultas impedimenti vincendi ex parte passi, duplicatur etiam virtus activa ex parte agentis, per quam duplicatus effectus sine maiori difficultate producetur. Quare non est intelligibilis maior dissicultas in uno , quam in alio. Argumenta haec satis difficilia , varias , atque diuersas opiniones excitarunt inter authores circa modum desendendi sententiam Aristotelis. Non tamen referam omnes,' sed eas tantum, quae sunt alicuius momenti & prima asserit faciliorem esse transitum inter elementa symbola, &difficiliorem inter dis*mbola , quia illa immediate trania

mutantur; hax vero non, nifi prius conuertantur in mixtum , vel elementum symbolum. Vnde conuersio horum

duplicem includit transitum , nempe elementi dissymbola in corpus medium , & huius in aliud dissymbolum , notum est autem. conuersionem duorum corporum difficiliorem esse conuersione unius, 3c prolixiorem , & ideo transi

613쪽

1 9 6 Lib. II. generatione ct eorrupi.

Aristoteles. Ita recentiores quidam interpretes. sed hic modus dicendi in primis non potest esse ad mentem Aristotelis di, quod sic probo. Artitoteles ideo dixit transitum inter Hementa di symbola dissiciliorem esse,quia plura debent vinci impedimenta,nempe plures qualitates contrariae corrumpi,pauciores vero

in transitu elementi symboli, non quia immediatus sit unus, &mediatus alter,uel quia unam,vel plures includat conuersiones corporum:ergo aliena est haec sententia ab eius mente. Et praeterea non soluit argumentum in principio tachim, quia duo agentia maioris virtutis, videlicet duae qualitates contrariae, per quas agit elementum dissymbolum in aliud dissymbolum, breuiori tempore,ves saltem in eodem possunt transmutare duo

corpora, ac unum agens transmutat unum corpus, nempe ele

mentum symbolum in aliud symbolum per unam tantum qua,

litatem.

. Ideo secunda opinio tenet faciliorem esse transtum inter elementa symbola, quia una illa qualitas contraria elementi strictoli minueis resistit alteri elemento symbolo agenti per alteram ei contrariam propter eoniunctionem cum ba qualit te,in qua conueniunt. Gratia exempli: humiditas aeris propter coniunctio item cum calore , in quo conuenit cum igne , --nus restitit siccitati eiusdem ignis, quam humiditas aquae conisi uncta eum frigiditate contraria calori eiusdem ignis, & ideo facilius, ac breuius conuertit ignis in se aerem, quis aquam,' & eadem est ratio de caeteris Elementis symbolis, atque din symbolis. Ita Τoletus quaest. 9. huius libri, ubi pro se citat Diuum Thomam in C9mentariis 4. capitis 3 immerito tamen, quia verba Diui Thomae valde diuersa sunt ab hoc sensu. Asserit enim faciliorem esse transitum inter symbola, quia qualixas , in qua conueniunt, non resistit, in dissymbolo vero resistit utraque qualitas contraria. Hic etiam modus dicendi non est ad mentem Aristotelia, quod sic probo. Aristoteles ideo asserit transitum inter symbola faciliorem esse, quia pauciora corrumpuntur, hoc est in symbolo una, & in disymbolo duae: 'sed quod illa una in symbolo plus, vel minus resistat, non est plura, vel pauciora corrumpi, nec aliquid esticit ad corruptionem plurium, vel pauciorum et nec si minus resistat, verum est pauciora corrumpi, nec minus esset verum, si plus, vel aequo liter resisteret; ergo haec minor resistentia, quae pro rationo 38 assertur , aliena est a mente, & ratione Aristotelis. Sed probatur quod sit rilla, quia qualitas illa, per quam resistit elementum symbolum, non solum est ei naturalis, sed naturaliter coniungitur cum alia, in qua conuenit cum alio elemento

symbolo,

614쪽

c 'p. VI. Trast.' generi elem. suas . II.

symbolo , & saepe est principalis, hoc est per se primo, atQue in

summo gradu conueniens tali Memento:eigo sicut habet in eo eandem vim agendi, immo & maiorem , quam in alio, in quo

eoniungitur cum qualitate contraria eidem elemento, ita ha bet eandem,aut maiorem resistentiam, praesertim cum coniuncta esse 1bleat cum maiori densitate. Gratia exempli r si aqua

agat in terram,non minus resistet et siceitas terrae,quam resilieret siccitas ignis, si in eum ageret, quia intensior est in terra, quam in igne,& coniuncta cum summa densitate, & magis naturalis est terrae, quam igni ; cum per prius ei conueniat, igiti

vero secundario.

Tertia opinio distinguit faciliorem aut difficiliorem transi- 3stum hoc modo. Transitus in duplici senta potest vocari facilior, vel difficilior: in primo quidem , prout facilior idem sit, quod breuior, aut velocior, vel in minori lcmpore factus. In secundo vero, ita ut Acilior non sit idem , quod breuior , sed idem,quod cum minori difficultate factus,& iuxta hanc distinctionem dupliciter potest intelligi, Quod transitus inter elementa symbola facilior, aut inter symbola disseilior sit in phimo , vel in secundo sensu. Et si in primo sensu intelligatur pro - breuiori, non est verum : si vero intelligatur in secundo senis, verum est esse faciliorem, quia cum minori difficultate factus,& sic debet intelligi opinio Aristotelis, quia in alio sensu non

potest esse vera,nec oportet ad alium sensum eam reducere. Ita Marsq. Io.huius lib. Saxon.q.8. Nimplius Comen. 6.q. 2. & in

recognitione eiusdem Commenti. Vbi eam tribuit Philoppono asserenti hunc sensum valde confetuaneum esse textui Graeco. Probant primo hunc esse sensum Aristotclis ex ratione , qua id probauit. Nam plura, vel pauciora esse corrumpenda in uno, et alio transitus, solum potest significare maior , vel minorem difficultatem eius, non maiorem vel minorem breuitatem temporis. Deinde ratione, quia si unum aliquod spa- 4. tium percurrendum asperum sit, aliaque habeat impedimenta ; aliud vero planius, minoraque impedimenta habeat, bene

quidem sequitur dissicilius esse pertransire illud, quam hoc, &ideo transitum illius difficiliorem esse , huius vero faciliorem, quia plures sunt difficultates vincendae in illo, pauciores in hoc. Non tamen sequitur hunc fieri necessario in minori tempore , ille vero in maiori, vel longiori: ergo licet sequatur transtum inter elementa symbola faciliorem esse, quam inter dissymbola, quia plures qualuates contrariae ad illum perficiendum necessario debent corrumpi, pauciores vero ad perficiendum hune,non sequitur faciliorem, hoc est breuiorem esse.

615쪽

Probatur minor, nam caetera patent, quia spatium illi ut asperum, poterit homo maiori agili rate praeditus velocius percurrere, & proinde transitu brciliori, quia plures dissicultates breuiori tempore vincet, quam multo minorem habςns agilitatem : ergo cum elementum distymbolum agens in aliud disesymbolum sit agens maioris virtutis, cum agat per duas quali tates, & alteram aliquando dammae activitatis, semper lummae intentionis,lequitur polle in minori tempore,vel saltem in eodem corrumperc utramque qualitatem resilientem , quana elementum symbolum minoris longo virtutis ad agendum, unam qualitatem resis entem. inrare non potest esse vera opinio Aristotelis de transitu faciliori pro breuiori. I Nostra tamen sententia eit huic opposita, quod transitus inter elementa symbola in utroque sensu facilior sit ex natura rei, & ideo semper, & necessario, ita ut non solum cum mino- ti difficultate fiat, sed etiam breuiori tempore. Haec est expressa apud Aristotelem, quia in utraque translatione expresse habetur utrumque verbum,nempe facilius,atque velocius. Ita enitubabentur verba in antiqua. Dissera autem in citius t Mim.

iacem: velox horum est transemusatio, qs cumque autem n'n habent, tarda. Alia vero transtatio ita habet. Disti rent tamen eHerius, is tardius , item facilius, dissiciliasique , alia aliis transimu

talienem subeunt.Immo in textu Graeco habetur exprsse virumque verbum;dicitur enim ιοῦδον,quod est celerius,& iιιών quod est facilius. Ita etiam sentit Diuus Thomas in commentariis eorumdem Verborum. Ita Toletus, licet alia ratione eam de- sendat,quam refutauimus,& plures recentiores.Probatur autem opinione ratione D.Thomae ubi supra,quia qualitates elementorum oriuntur a formis substantialibus eorum : itIa ergo elementa , quae maiorem habent conuenientiam in qualitatibus,

habent etiam maiorem conuenientiam in sormis substantialibus, & consequenter in dispositionibus requisitis in materia ad introductionem:& huiusmodi sunt elementa symbola,ut per se 1 est manifestum.Vnde sequitur materiam vitiusque similes prinhabere dispositiones magna ex parte ad recipiendam formam

alterius ; sed inniateria praehabente similes dispostiones alicui formae, minor gradus sufficit illius dispositionis, quae deficit,

atque contraria est, ut introducatur talis forma, & ideo facilius , ac velocius introducitur in ea, quam in alia praehabente omnino dissimiles, atque contrarias dispositiones, etiam ab . agente minoris virtutis: ergo 'acilior,& breuior erit transitus inter elementa symbola, quam inter disymbola. Probatur ν con ἡ φ

616쪽

consequentia,quia illa praehabet similes dispositiones, haec vero prorsus dii similes,& omnino contrairas , quae ideo facilius, ac breuius introducetur. QSod hoc excoapto declarari potest, ut vis argumenti melius percipiatur.Calor, qui est in scrio candente , non susscit ad introducta Onem fornaae ignis in materiacius, & minor susticiet ad eam introducendam in materia stu-pae,quod patet euidenter, cum idem calor ferti tufficiens sit ad introducendam eandem formam ignis in stupa , & ratio huius disterentiae non potest elle alia , quam quae ex parte disposition in , qtice praehabentur in materia, sumitur; nam in ferro etifrigiditaS maxima cum maxima densitate , atque etiam aliqua humiditas:quae omnes coiitrariae sunt dispositionibus ignis ; in stupa vero dantur siccitas,raritas,dc aliae,quet silmiles sulit dispositionibus eiusdem ignis: de propterea cum minori calore , &facilius, ac velocius introducitur in eam forma ignis, quθm in materia ferri,& ita contingit in elementis lymbolis, atque dis

symbolis; nam aer praehabet plures dispositioiles similes dispositionibus ignis,nempe calorem,raritatem, leuitatem,&c. quibus caret omnino aqua, immo praehabet omnes contrarias, & 4,

ideo necesse est, ut siccitas, quae deficit, in minori gradu sum-ciatatque etiarn parua illa intensio caloris, & raritatis, ac leuitatis,& ideo facilius,ac breuiori tempore producantur,etiam ab uno solo agente, & introducatur serma. Elementum vero disymbolum praehabet omnes dispositiones,non solum diuersas, sed omnino contrarias, per quas materia eius valde inepta est ad recipiendum proprias elementi di ityn boli,ut .aqtia habet non solum frigiditatem summam, dc prope stiminam humiditatem,sed dentitatem magnam,ratione cuius fortius resistit dispositionibus ignis , di propter hanc ineptitudinem materiae maiorem intensionem contrariarum qualitatum debet imprimere ignis in aquam ad introductionem propriae formae,&hinc fit, ut etiam per utramqire qualitatem operetur, non solum difficilius propter plura contraria corrumpenda, sed rardius propter maximam indispositionem materiae ex eisdem contrariis qualitatibus, & aliis resultatuem. Secundo probatur, quia summum summo modo dissicilius vincitur, quam non summum, vel quam summum, non tamen summo modo,sed ut ignis fiat ex aqua,vincenda est summa frigiditas aquae,& summo modo,hoc est per productionem calo-xis secundum lammam intensionem, vel cCrte paulo minorem, ut autem fiat ex aere,non cst vincendum summum summo modo,nec etiam per tantam intelisione oppositae qualitatis,sed pettonge mitrore,quia ignis non requitu summam siccitatem ed

617쪽

6co Lib. IL Degeneratione 9 corrupi.

prope summam, & cum minori adhuc gradu intensionis introduci potest forma propter similes dispositiones, quas reperit in materia,& ideo non stilum facilius, ted breuiori tempore.Vnde

in utroque sentu , quem exprimunt verba Aristotelis, vera est eius sententia.

4I Ad primum argumentum in principio propositum concedendum est antecedens, quod probauerit Arii toteles possibilem esse transmutationem inter quaecunque elementa, quia Omnia sunt contrariaued neganda consequentia, quod ubi maior est contrarietas facilior sit transinutatio, quia licet contrarietas ex una parte sit neccisaria ad actioiicin , & passionem, ac transmutationem , ex alia vero continet repugnantiam inter formas,& dispositiones ; ratione cuius illa: agunt,ut eas expellant,& istae resistunt,ne expellantur, δc relistentia haec retardat actionem , & transnriuationem , & quo maior est contrarietas

magis;& hinc fit transitus dissicilior, atque prolixior inter et menta dissymbola propter maiorem contrarietatem,& facilior ac breuior inter symbola propter minorem. Ad seeundum distinguendum est antecedens, quod non sit difficilius expelli duo contraria a duobus contrariis agentibus , quam unum ab uno solo agente; nam ubi caetera suntpaestia , hoc est si eodem prorsus modo se habeant in omnibus, unum, & duo ex parte agentis, & passi, verum est; non tamen si

sint disparia, quia diuerso modo se habent, δc ita contingit in

proposito. Nam ut ignis comi ertat in se aerem, sola siccitas debet vincere humiditatem eius,licet summam non tamen debet eam vincere summo modo, sed longe inseriori eam vincere sufficit: nam cum materia aeris praehabeat plures gradus caloris,quos in instanti intendit ignis usque ad summum nullum contrarium inueniens, praehabeat etiam magnam raritatem , minor intensio siccitatis sufficit ad introductionem formae ignis in materia affecta similibus dispositionibus:aqua veto nullam dispositionem similem praehabet in materia, sed omnes dissimiles, atque contrarias, & praeterea frigiditatem aquae debet vincere calor summo fere modo, quia in materia sic inepta maior intensio caloris requiritur ad introductionem se mae, atque etiam siccitas eadem ratione debet in suo genere perfectius vineere humiditatem aquae, quia propter indispositionem materiae maior intensio eius requiritur ad introductionem formae ; dcnsitas etiam aquae iuuans resistentiam frigiditatis. & humiditatis ex parte sua retardat victo iam , quae ideo dissicilior est,& tardius cosequenda. Aristoteles vero,dum probauit saciliorem. esse transitum inter elementa symbola,

quia v

618쪽

quia pauciora corrumpantur, nempe una sela qualitas, intelligit plane pauciora illa,vel plura corrumpenda,ut se habent naturaliter in elcmentis, in quibus non fiant caetera paria modo explicato, & ideo ratio eius emcaciter probat, non selum elle faciliorem ex eo, quod cum minori dissicultate fiat, sed etiam quia velociorem, vel breuiori tempore necessario emciendum. Od vero utraque etiam qualitas corrumpenda sit in symbolismihil obstat,quia una tantum per se,alia per accidens corruptio vero per accidens nullam penitus dissicultatem addit, ideo nec Aristoteles vllam mentionem eius fecit, sed ab lute in sua ratione assuruit pauciora esse corrumpenda in transitu clementi symboli, quod patet intelligi de corruptione per te: haec enim ibia deseruire poterat ad intentum probandum. Ad tertium concedendum est antecedens,quod ignis ad eo uertendum in se aerem agit per solam siccitatem parum actimam ,& ad conuertendum ignem per calorem maxime acti-uum : sed neganda est consequentia, quod citius, atque facilius conuertat in se aquam, quam acrem, quia othat maxima ineptitudo, atque indispositio materiae aquae, a qua plus re

tardatur conuersio, quam iuuetur ab excessu activitatis eiusdem calori S.

Ad testimonium Aristotelis pro secunda opinione adductum iam responsum est, probare quidem transitum inter symbola faciliorem esse, quia pauciora corrumpuntur, loquens de qualitatibus corrumpendis , ut sunt in elementis, quo pacto non solum pauciores qualitates coriumpiintur, sed breuiorirempore, ut probauimus. Ad argumentum vero concedea dum est antecedens, posse dari transitum dissiciliorem in e dem tempore Achiim,non tamen in elementis; in quibus propter modum , quo superantur impcdimenta, necessarium est, sicut dissiciliorem,ita prolixiorem esse transitum inter disymbola,ut iam fuit explicatum.

unum elementum possit producere aliud streie 'a se diuersim.

VNum praesupponit quaestio tanquam certum & ab

Aristot. superius probatum, & aliud tanquam dubium quaerit. Praesupponit quidem quodlibet elementum posse generare aliud sibi simile in specie , ut ignis ignem, M ae. aeremoda caeteris.

619쪽

661 Lib. I I. De generatione er compi.

Et inquirit,an possit quodlibet elementum generare,vel proin tiducere aliud specie a se distinctam, ut ignis aerem, aut aquam & haec ignem,uel terram,& id quidem tanquam causa esticiens neius; sicut potest generare aliud sibi simile in specie. Et prima ropinio aflirmat posse.Quam videtur tenere Tolet.q.8. huius li- ηbri ante primam conclusionem. Probatur testimonio Arist. &ratione.Arist. enim c. huius libri asseruit, & probauit elemeta tomnia este transmutabili non sollim ab aliis corporibus,sed a sse inuicem ; ita vi quodlibet possit ex quocunque generari, & vconcludens sententiam hanc text. x s. eiusdem capitis , ita ait: t. Leuapropter manifμιm est,quod circularis erit generaui, in simpli- neisin corporib-. Sentit ergo quodlibet posse generare aliud, & qab eo generari;sed generans aliud est causa cinciens eius et erso uEx mente eius tanquam causa efficies potest quodlibet indiste- eranter producere aliud,non solum eiusdem,sed diuersae speciei. liso Probatur deinde ratione. Primo. Quatuor primaequalita- ptes sunt quasi semina elementorum, quia sicut virtus seminis dinducit formam viventis, sic istae qualitates inducunt formaes e elementorum:ergo omne illud, quod potest inducere has qua- nlitates potest etiam inducere formas substantiales eorum , sed squodlibet elementu potest producere unam saltem qualitatem fallerius elementi specie a se distincti, ut ignis siccitatem, quae sest virtus terrae,& aer calorem, qui est virtus ignis et ergo cons quenter poterit idem elementum producere.Secundo,quia Aries stoteles I .li,Metheo.summa 4.cap. I.asserit ex aere intra cauitates terrae detento generari aquam,& causam huius generationis esse terram,quae sua frigiditate destruit calorem aeris,& infiducit frigiditatem suffieientem ad introductione formae aquae; sed non potest esse terra causa tantum materialis talis senerationis:ergo tanquam efficiens generat aquam specie a se disti ctam .Probatur minor,quia frigiditas summa est propria virtus aquae: ergo quod producit eam efficienter, censetur producere ef cienter aquam ; sed terra producit efficienter intensam hi-giditatem in materia aeris,ad quam sequitur introductio sormae aeris, & generatio eiusdem: ergo est causa efficiens aeris si specie a se diuersi. Praeterea non datur ibi alia causa efficiens

aquae ex aere genitae, praeter terram effective inducentem ultimam dispositionem : ergo illi debet tribui talis effectus,tanquam caulae efficienti,& non solum material i. Probatur tertio, quia maiorem virtutem habet unum elementum ad producea

dum aliud,quam mixtum, praesertim infimi ordinis,qualia sunt ferrum, & Iapis, sed haec possiant producere elementum ignis, quod costat specie differre ab eis:ergo a sortiori potetit unum

elemen

620쪽

elementum producere aliud specie a se diuersum.Probatur minor , quia per collisionem serri, & silicis generatur ignis , qui non potest tribui alteri tanquam efficienti,cum nihil ibi reperiatur, a quo possit ignis generarimisi velis recurrere ad caulas uniuersales,quod vidctur absurdum. Nostra sententia oppossita est, & tria asserit. Primum est, I quod nullum elementum possit producere aliud specie a te distinctum tanquam causa efficiens per se. Probatur primo, quia num elementum non potest producere aliud specie distinctum

tanquam causa vulvoca, neque tanquam causa aequivocarergo

non potest esse causa efficiens eius. Euidens est consequentia, quia causa efficiens adaequale diuiditur in uni vocam , & arqui- uocam secundum communem consensum totius scholae. Antecedens etiam per se notum est de causa univoca, quia haec so- Ium se extendit ad productionem effectus eiu em spetiei. Probatur autem de aequivoca,quia causa aequivoca duo ha re debet respectu effectus.Primum,quod sit essentialiter eo persectior. Secundum, quod cum contineat eminenter. Et ex primo sequimr euidenter,quod elementa minus perfecta non posisunt essς causae aequivocae elementi persectioris, ut terra respectu isnis,sicque de reliquis imperfectioribus. Ex secundo vero sequitur,quod etiam persectiora non possint esse causa aequi uo-

ea imperfectorum. Probat consequentia,quia non continentea eminenter,ut ignis non continet terram,neque aquam, Ut ex

duobus conuinci potes .Primo ex parte sormae substantialis c iussi bet elementi persectioris, quae particularis est, & limitata ad propriam speciem,ut caetera corpora sublunaria, etiam longe perfectiora elementis,quq licet perfectiora sint aliis corporibus inserioris ordinis,ut homo persectior caeteris animalibus, nullum tamen continent eminenter,neq ue producere posi unt; quia continere eminenter inferiora corpora solum conuenit uniuersalibus corporibus,ut coelestibus,a quibus ideo produci possunt. Secundo,ex parte dispositionum, quia euidens est nullam causam efficientem posse producere formam, vel educere eam de potentia materiae, nisi possit materiam sufficienter disponere pro tali sorma in ea introducenda; sed nullum elementum potest inducere in materiam dispositiones sufficientes pro sorma alterius specie a se diuersi introducenda:ergo euidens est, non posse illud producere tanquam causam eius efficientem. Probatur minor, quia nutum clementum continet dispositiones sufficientes alterius specie diuersi: ergo non potest materiam disponere pro forma eius recipienda. Asierit iccundo nostra scatevtia; quod nec duo elementapoilii: t

SEARCH

MENU NAVIGATION