장음표시 사용
71쪽
6o Lib. I.Degeneratisne ct cormpl.
8 I Fundamentum autem huius veritatis duplex est, primunt,
conseruatio naturalis rerum sublunarium , ex quibus constat uniuersum hoc,quarum species non possunt conteruari, nisi in indiuiduis corruptibilibus,ad quorum corruptionem,nisi noua generentur , consumentur tandem omnia, & peribunt consequenter speciesrpropterea necessarium est, quod ad corruptionem singulotum indiuiduoruin generentur alia, ut ita per incessabilem transim tionem indiuiduorum conseruetur uniuersum,&vicissiciadine generationum,& corruptionum eaedem possint species conseruari.Secundum fundamentum sumitur ex natura materiae sublunaris,cui tria haec naturaliter coueniunt,
primum,quod semper eadem maneat expulsis his formis,& de nouo introductis alijs:secundum quod non possit esse sine ulla forma:tertium,quod non possit plures simul habere. Ex quibus
euidenter sequitur non posse unum compositum corrumpi,
quin generetur aliud;alioquin nulla forma permanebit in m teria,nec posse generari unum,quin aliud corrumpatur,alioqui plures simul habebit formas. Sed notandum est, verum esse idem axioma in praedicto
sensu explicatum in generationibus, dc corruptionibus modo naturali factis,hoc est a causis naturalibus per naturalem virtutem operantibus,& secundum ordinem naturalem constitutum inter eas.Vnde si per miraculum aliquid fiat,vel certe virtute miraculi praesuppositi,non est necessarium fieri cum corruptione alterius: & ita contingit in nutritione hominis ex speciebus faciamentalibus,quae non fit modo naturali,sed virtute miraculi praesuppositi, quo quantitas permanet sine subiecto. Sed adhue modo naturali intellectu axioma alio modo
Verum est de generatione,& corruptione comparatis ad compositum,& ad sormant, nam si de corruptione sermae loquamur,certum est unam posse generari sine corruptione alterius, ut in morte hominis torma cadaueris sine corruptione animae rationalis ;& ex opposito potest corrumpi una sine generatione alterius,ut in nutritione eiusdem hominis.Unde 1equitur in hoc tantum sensu verum esse,ut generatio unius formae fit corruptio alterius, vel expulsio eius ab eadem materia:& corruptio unius sit generatio alterius,vel Ialtem sit unio substantialis
ς Sed comparatis generatione,& corruptione ad compositum, sine ulla exceptione verum est uniuersaliter, quod generatio unius compotiti inferat corruptionem alterius.In accidentibus
tandem non est uniuersaliter erum,nam in his,quae contrario
carent,mani fellum eli, pol se generari unum sine corruptionα alterius
72쪽
alterius , ut patet de lumine, atque etiam corrumpi unum sine alterius generatione,ut impulsus, & sonus desinui esse per substractionem concursus primae causae, sine generatione alterius qualitatis;quia natura harum qualitatum no petit diuturnam conseruationem , sed ad modum breuem ; & ideo prima causa
accommodans suum concursum naturae earum,cum substrahit,& per solam hanc substractionem desinunt esse, sine noua alterius rei generatione,ut 8. lib.Physagentes de impulsu ostendimus.Nec etiam in his accidentibus, quae habent contrarium, vcrum semper est,qu6d generatio unius sit corruptio alterius, nam dum mixtum generatur ex multis elementis sese corruiΠpentibu consequenter producuntur in eo primae qualitates in eo tena peramento,quod postulat natiua eius, atq; etiam sucundae,ut odores,lapores, albedo,aut nigredo sine corrupti
Ex his patet solutio argumentorum ; nam ad primum comeedimus non esse verum , quod generatio unius sit corruptio alterius in sensu D naali,vel identico,sed tantii m in sensu ca sali:diuerso tamen modo in sormis, atque in compositis;nam informis lolum est verum,quod generatio unius formae inserat corruptionem alterius, vel saltem expulsionem ab eadem materia:& ex opposito quod corruptio,vel expulsio unius mae inferat generationem alterius. Sed in compositis semperest utrumque verum naturali modo loquendo. Argumentum vero de speciebus sacramentalibus praesupponit miraculum,&ideo in eo casu fit generatio substantialis sine corruptione substantiali.In accidentibus vero concedimus non semper, aut necessario verum csse, nec ab Aristotele suille de eis prolatum, aut intellectum,sed solum de generatione, & corruptione substantiali. Ad secundum aeganda est consequentia, quod numerus indiuiduorum non augeatur, vel diminuatur, quia saepe accidit
ex uno generari multa, Vt ex uno grano tritici, vel hordei: &aliquando ex multis unum,ut ex multis elementis unum,atque idem mixtum.
in corruptionesub tantiat at resoluiis missus
REsolutio Physico modo accepta, ut accipitur in titulo
quaestionis,ide est, quod desitio realis, vel corruptio .unde sensus
73쪽
Lib. I. Degeneralione cor t. sensus quaestionis est, an in corruptione substantiali fiat re
Iulio usque ad materiam primam Z id est, an dum corrumpitur compositum substantiale , praeter materiam permanCntem cac tera omnia desinant esse simpliciter , vel desinant esse in materia,ita ut 'la,& nuda materia permaneat, in qua noua forma recipiatur,vel aliqua forma substantialis, aut accidentalis perseueret in eadem materia, & maneat etiam in nouo coposito
Et de formis substantialibus non disputamus modo, an praeter propriam,quam habet copositum, & aqua costituitur in specieat ma,detur aliae comunes genito, & corrupto:vt forma coseporeitatis quam posuit Scotus praeter animam in quolibet
viventi quae corrupto c6posito perseuerat in materia, Vt corrupto homine in cadauere:sed supponimus nullam talem darisormam, sed quodlibet compositum habere unam tantum, quae corrumpitur in eius corruptione, vel saltem desinit informare materiam,vt anima rationalis:& ideo in corruptione fieri resolutionem omnium substantialium formarum , ita ut nulla perseueret in materia.Questio igitur soluntrocedit de formia accidentalibus,an aliquod accidens idem numero permaneat, dum corrumpitur homo, aut res alia substantialis:vel corrumpantur omnia,& ita materia sola,& nuda permaneat omni forma substantiali,& accidentali: unde eadem est quaestio , an incorruptione fiat resolutio usque ad materiam primam, & an
eadem numero accidentia, quae erat in corrupto: permaneant
in genito,vel alia diuersa numero fiant. Non est tamen eadem quaestio cum alia de subiecto inhaesionis accidetium,an sit materia prima,vel compossitum, quamuis aliquo modo ab ea dependeat. Prima opinio asserit,in corruptione non fieri resolutionem usque ad materiam primam,sed quaedam permanere in ea acci dentia,ita ut cadem numero communia sint genito, &corruptoata Avicena I .sufiicientiae c. . Averroes in lib. de s i stantia orbis cap. I. Alberiu& Saxoniae I lib. de generatione quaest.7.Hericus quodlib. I .q.7.Gregorius in I .dist. I 2. quaest. Linet. r.Gabriel.dist. I 6.quaest. Unica. OKam quodlib. a. quaest. II .Paulus Venetus in Summ.cap. I .Pereryus lib. s. sui operis
cap. I 8.& ex modernis multi,qui distingunt duplicia accidentia,nam quaedam sunt propria huius, vel illius compositi,quar procedunt a propria sorma substantiali eius, qualia sunt propriae passiiones, ut in homine risibilitas: & haec accidentia 1 cmper corrumpuntur ad corruptionem CDmpositi .no ex eo, quod
sint in eo tamqtiam in proprio subiecto inhaesionis , sed quia
sunt in materia tamquam in proprio lubiccto, non tamen Da
74쪽
da, sed vi insociarata tali forma ; & ideo corrupta tali forma.
vel desinente informare materiam, corrumpuntur haec accidentia. Alia vero sunt c5munia accidentia, ut qualitas,& dispositiones, per quas disponitur materia ad recipienda tale forma, ut calor, frigus, siccitas,& humiditas, ac similas: & haec sunt in
materia laqua.in subiecto inhaesionis, nec ci coueniunt ratione formae introducendae, cum eam praecedant tempore,sed ratione sui, & propterea non corrumpuntur, sed permanent corrupto composito,& hanc affirmant esse sententiam D.Thomae iii 4. d. 1 f. 44.quaeli . I .arr. I.Vbi approbat opinionem commentatoris allerentis, dimensiones interminatas s hoc est trinam di in ensione 3a corporis de praedicamento quantitatis esse perpetuas in materia , neque umquam ab ea recedere, licet corrumpatur con posthim. Et A lib. contra Gentes cap. 8 ad 1. obiectionem, ubi concedit post mortem hominis manere eamdem materiam cum eisdem dimensionibus, a quibus habebat
ut esset eadem numero .EL tandem .p.q. 9.art. 3.ad 2. Vbi docet,
quod in generatione ignis ex ligno remanet corrupto ligno in materia idem numero calor , per quem fuit disposita ad recipiendam formam ignis .Ex quibus sequitur sentire D.Thom. quod eadem numero accidentia, quae praefuerunt in corrupto, permaneant in senti O,& ex consequenti, quod in corruptione non fiat resolutio usque ad materiam primam. Probant primo,testimoni js Aristotelis, deinde experientia,& tandem ratione. Aristoteles enim cap. huius libri docet,
quod dum aliquid generatur ex alio simili in aliquo accidenti, permanet idem accidens, in quo assimilantur in utroque, ut dum ex aere generatur aqua; cum similia sint in diaphan ei
tale,vel trans parentia , eadem diaphane itas, quae erat in aere, permanet in aqua ergo sentit non omnia accidentia corrumpi;& ideo non fieri resolutionem usque ad materiam primam. Et h. lib. degeneratione cap. 4. docet facilius generari elementum symbolum, vel simile ex alio symbolo: ut aerem ex igne,vel aqua: cum quibus conuenit in calore, vel humiditat quam ex distymbolo,vel dissimili,ut idemmet aer ex terra,cum qua in nulla qualitate conuenit. Et rationem huius reddit, quia ut generetur ex clemento lymbolo, non est necessarium, uod omnes qualitates corrumpantur, sed illa tantum, quae issimilis est, ut ad generationem aquae ex acre solus calor
aeris corrumpi debet, non humiditas, quia haec communi est aquae,5 aeris. Si ergo qualitaS, in qua aismilantur, cos. rumpi non debet; ergo permanet in genito eadem, quae fartin corrupto, consequenter non fit in corruptione, ex mente Aristae.
75쪽
6 Lib. L Degeneratisne ct corrupi.
Aristot resolutio usque ad noteriam pri m. Experientia etiam euideli probatur, quia videmus eamdem cicatricem, eundemque calorem,quae erant in homine,permanere in cadauere : ergo non omnia accidentia corrumpuntur, nec fit resolutio usque ad materiam primam. Et si dicatur e dem numero apparere iudicio sensus , non tamen esse eadem
numero,sed eadem latum sccundum speciem, & ideo falli sensum,& corrigendum esse ab intellectu,sicut quando iudieat S sem minorem esse terra, fallitur, & ab intellactu corrigitur. Contra hoc est, primo , quod sensus circa proprium sensibile debite approximatum non fallitur, sed in cadauere debitὶ ap.
proximato iudicat visus eamdem numero permanere cicatricem;& tactus eumdem numero calorem: ergo hoc iudicium non potest esse falsum;quare contra experientiam est, negare quod eadem numero accidentia,quae erant in corrupto,perma-9o neant in genito.Secundo,quia non potest esse alia cicatrix, neque alius calor,ergo cum permaneant, erimi eadem numero. Probatur antecedens, quia neque cicatrix,neque calor est dis
positio necessaria in materia ad formam cadaueris instoducendam, sed omnino impertinens:ergo si eorrumpitur illa numero,quae erat in homine,non est ulla necessitas ponedi aliam numero distinctam in cadauere : 8c eum certum sit in eo permanere,iudicandum est, quod sit eadem numero, & non aliarnec est agens,a quo alia cicatrix, aliusve calor producatur in cadavere,quia agentia naturalia solum producunt accidentia necessat ia ad introductionem, vel conseruationem sormae, ad quam constat non pertinere cicatricem: ergo neque ab agente particolari,nec ab uniuersali produci potest. Et si dicatur,rropter necessitatem materiae produci: quia cum praecesserit in homine alia cicatrix, petit materia, ut alia similis sequatur in cadaucre.Haec necellitas sine ratione fingitur, quia eode modo
dum generatur ignis ex ligno, deberet produci humiditas, vel frigus in igne genito,quia aliae similes qualitates erant in m teria ligni,quod tamen est falsum.
Probatur tandem ratione,primo,quia si in corruptione nori permaneant eadem numero accidentia in genito,quae praefuerunt in corrupto, sequitur numquam posse expelli serma prae- existentem,neque introduci nouam: & ideo impossibilem esse generationcm.Probatur consequentia,quia toto tempore praecedente primum instas generationis non sunt lassicientes dita positioires ad expellendam formam, cum eam non expellant,red sim ni cum ea permaneant:sed nec in instanti generationis postulat eam expellere,quia iam non sunt, sed illud initans est primum
76쪽
primum non esse earum ; ergo nunquam possunt sormam expellere , nec nouam introducere, quare c erit possibilis ge
Secundo , quia si dispositiones, quas ignis generans produ-
i sequitur non esse magis de quam ad aliam quamcunque recipiendam. Probatur consequentia, quia determinatio ad talem formam fit per tales dispositiones, sed non permanent in materia in instanti generationis: ergo nec possunt eam determinare , immo nec disponere, quod idem est. Et si dicatur, satis esse, quod tempore immediato praece1serint in materia, ut eam sigillatam reliquerint, hoc est ordinatam ad talem formam ignis; quod est relinquere eam suffcienter dispositam. Contra hoc est, quod talis sigillatio nihil reale potest esse in materia, cum ex eo, quod habuerit aliquam formam, nihil reale in ea relinquatur, sed ad summum denominatio quaedam extrinseca, per quam nec potest esse realiter, x Physice determinata ad talem formam,nec realiter pro ea disposita : quare necesse est aliquas dispositiones permanere in materia,ut sequatur generatio, & ideo impossibile est, fieri resolutionem omnium usque ad nudam materiam. Secunda opinio tenet,in corruptione fieri resolutione usque ad materiam primam, ita ut in instanti generationis desinant esse in ea, vel corrumpantur forma substantialis, quantitas, Momnes qualitates,vel dispositiones cum ea praecedentes ;& nuda prorius permaneat, & in ea sic denudata introducatur noua forma. Ita Albere. Magn. 2.p.summae de homine, quem falso eitant moderni quidam pro contraria sententia) Alensis .pH.
φ .memb. . AEgidius 2.lib.de generatione text. 2s .Herueus de unitate formarum quaest. Is.& I7. Caietan. de ente M essentia Cap.7.q. T. Ferrar. . contra Gentes cap. 8 I. laues. g. Metaphy. q. . SonZinas ibidem quaest.'. Capreol. in 1.dis . I 3.quaest. vnica,ari ic. 3.Hispal. in I .distinct. S.quaest. .articM. Baneae I .lib.de Generatione cap,4.quaest. Io. Conimb.ibidem quaest. I 8.art. 2.3e omnes illi, qui tenent accidentia non inhaerere materiae inn-
qium subiecto,quod, sed composito ; atque etiam qui asserunt inhaerere quidem materiae, non nudae, sed ut informatae forma substantiali, & ideo cum necessaria dependentia a forma , qua
expulsa, prorsus corrumpuntur. Haec est etiam expressa sententia D. Thomae I. parte,quaeli.T siautic.c. 6.lib.de generatione lect. io.ubi ita ait: Dicendum , quod in corruptione non manet
idea' numero accirins sed id . qito privi erat, corrumpitur ξιν
cit in ligno, corrumpuntur cumteria ligni nuda omni accidenti j terminatam ad formam ignis ,
77쪽
66 Lib. I. De generatione ct corrupi. '
accidens eorruptione rubiem , is aduenissimile aecidens eonsequem
formam de nouo adumiensem, Imnio in eisdem locis cita. tis ab alia sententia id docet expresse: nam 4.contra Gentes cap. SI . licet prias ox sententia commentatoris dixerit, quod post mortem hominis permanet haec materia cum eisdem dimensionibus, ex quibus habebat, ut esset indiuidualis materia; tandem ex propria loquens ita ait: Alio modo accipitur corporeia tns, Irout estforma accidentalis, secumdum quam dicitur cyms,
quod est is genere quantitaris , , sic corporeitas nihil aliud est,
quam tres dimensiones, qua corporis ratioram confiituunt , is si gitur hae eorporeitas in nihilum cedit, eorpore humano corrupto, tamen impedire non potεst, quin idem numero resiurgat, sec. Et 3. parte, quaestion. 9. articul. 3. ad I. ubi asserit: Eandem n mero dispositionem praecederitem introductionem formae permanere cum forma, & non corrumpi. Loquitur expresse non
de distositione tempore praecedente , quae dicitur praevia , sed
de simultanea , cum dicat, permanere cum noua forma ta
quam effectum eius ; eonstat autem praeuiam dispositionem non esse effectum nouae formae, quam tempore praecedit. In 4. denique dist. 44. loquitur etiam secundum opinionem Auer-tois, ut ex verbis illius loci est manifestum. Et hoe ideo, quia ut bene Ferrar. adnotauit capit. illo 3 I. ubi de resurrectione corporum agit Diu. Thomas, ex sententia illius loquitur de quantitate eoaeua materiae ,& nunquam ab ea, separanda, eo - quod sententiam hanc sequuntur Gentiles, do propterea Vrgentiusaduersus eos arguitur ex concessis ab eisdem. Hanc igitur sententiam , ut propriam D. Τhom. & magis consonam principiis Aristotelis,& rationi sequimur. 32 Probatur testimonio Aristot. cap. 4. huius primi libri textu 2. ubi ait: Generationem, & corruptionem substantialem esse, dum totiun aliquod transmutatur nullo manente sensibili, vestibiecto eodem. Ex quibus verbis emcaciter colligitur, nul- Ium permanere accidens in materia, sed corrumpi omnia cum composito substantiali. Probatur consequentia, quia si aliquod
permanet accidens: ergo permanet materia cum eodem accidenti sub sorma corrupti, & geniti: sed forma cum aliquo accidenti est sensibilis: ergo manet sub utraque forma aliquid sensibile : sed quod manet sub utraque forma est subiectum generationis, & corruptionis: ergo permanet in corruptionet at i-
quid sensibile, ut sublestum, conrra expressa verba Aristo t. Sed Ies nitent auctores oppositae sententiae, per aliouid sensibi te, Ut lubicchirm,non intelligere Aristotelem aliquid habens acci- douia,sed compositum substantiale,ut substantiale est,nain hoc est, trio
78쪽
est, quod sentitur, 3c ab hoc tanquam a subiecto procedunt, actiones, & palliones ; quare hoc solum negat permanere in
Corruptione , non vero materiam cum accidentibus. Haec tamen expillio probatur filia, quia compositum substantiale, 'ei suppositum , ut quid substantiale est, non est sensibile , quias stantia , ut substantia etiam corporea non est sensibilis, sed solum potest sentiri per accidentia : ergo per aliquid sensibile ut subiectum, quod negat Aristoteles permanere in corruptione, non potest intelligere, nisi aliquid astectum accidentibus , sed permanet materia astecta dispositionibus ,& aliis accidentibus: ergo permanet aliquid 1ensibile tanquam subiectum generationis , & corruptionis eontra verba, & sensum Aristotelis., Probatur deinde ratione desumpta ex differentia, qua ponit
Aristoteles inter generationem, & corruptionem ex Vna parte,& alterationem ex altera, eodem cap.4.text. 24. quod alteratio
non est circa substantiam rei, sed solum circa accidentia, quet vorax passiones eiusdem substantiae,& passiones contraria ,qcita
alteratio versatur inter contrarias qualitates, vel passiones, ve inter calorem, & frigus ; generatio Vero, atque corruptio versantur circa substantiam rei, nam substantia est, quae corrumpitur,& generatur; mando rego inquit Aristoteles)in ira mutatione manet idem subie tampasoniun,vel accidentium,eisea qM. versatur, alterario est, ut quando mamet idem homo, euiuspassiones sunt musica,t, in musica. mando autem nihil permanet, cuius aiarem passio est,ct accidens, omnino generatio, huius autem eorruptior
est autem , materia maxinne quidem, se Doris *biectum gene
rationis, eorruptionus ceptibile,cte. Ex qua disterentia sic at-guo. In alteratione, inquit Aristoteles, permanet sub utroque termino subiectum pastionum,uel accidentium; in generatione vero,& corruptione nihil permanet,cuius sint passiones,vel ae- cidentia:ergo nec permanent passiones ipse, quae sunt qualitates,nec ullum accidens,sed materia nuda,quae est ens in potentia,& subiectum generationis, sicut est subiectum formae. Probatur. consequentia, quia si non permanet subiectum,non possimi permanere accidentia ei inhaerentia. Deinde si permanent
passiones, & accidentia: ergo subiectum generationis non est ' nuda materia, sed affecta accidentibus; nec ens in potentia, sed .ens actu,quia materia cum accidentibus est ens actu,& cum illis permanet sub utroque termino: ergo ens actu est subiecium generationis,immo ens per accidens, quia materia cum quantitate, & qualitatibus ens per accidens est. , ,
a Socundo, uia primum, quod intelligimus in materia est y
79쪽
68 Lib. I. De generatione or corrupti
esse potentiam substantialem ; & primum, quod respicit potentia substantialis , est actus substatui alis ; & primum, cui nata
est uniri, eis idem actus substantialis: ergo primum, cui unitiar. Probatur conlequentia, quia eo ordine uniuntur actus potentiis, quo ab eis' respiciuntur , cum respiciantur propter
unionem sed forma subitantialis est actus substantialis,& so
ma accidentalis est actus accidentalis: ergo primo unitur m teria substantialis formae,quam accidentaIis;ex quo sequitur incorruptione non manere vllum accidens in materia,quia si m neret aliquod,prius esset materia ei unita,quam formae substa
tiali aduenienti ; quod constat esse falsum. Sed respondent materia ordine intentionis prius respicere formam substantialem, ad quam ordinatur tanquam ad finem potentia eius, sed ordine executionis prius accidentalem tanquam dispositionem ad substatutalem recipiendam a & ideo prius ordine executionis unitur accidentali, quia subitantialis non introducitur nisi materiam dispositam, quod etiam est manifestum in sene- ratione; quae licet sit actus accidentalis, prius tamen recipitur in materia, quam sorma subitantialis,cum sit via ad illam:ergo eadem ratione prius recipiet materia dispositiones , quae sunt quasi viae ad sormam. Contra hoc tamen est luod materia,non solum ordine intentionis, sed executionis unitur materiae immediate per se: ergo non medio aliquo accidenti: sed si prius ordine executionis uniretur formae accidentali propter substantialem ad quam disponit,illa media uniretur substantiali,& non immediate per se r ergo nulla forma accidentalis potest
prius uniri materiae ordine executionis, vel in ea permanere incorruptione. Nec est necessarium ut disponatur ad receptionem focipae substantialis, quod in ea recipiantur dispositiones
tanquam in proprio iubiecto, vel in ea pernianeant, dum corrumpitur compositum: sed per receptionem accidentium in eoisdem composito tanquam in proprio subiecto disponitur ad res ceptionem nouae formae, ut suo loco explicabitur. Generatio vero non est forma accidentalis proprie loquendo,quia non est
quid ebmpletum, sed est via ad formam substantialem, & fieti
eiusndeo prius in materia recipitur, quamIbima. Ex quo non sequitur, quod alia accidentia,quae propriae formae sunt habentes esse completum accidentale recipiantur, vel permaneant in materia, dum corrumpitur compositum , quia nec sunt via ad formam substantialem, nec fieri eius. , s Probatur talutem communis sententia,quia subiectum pro prium, & immediatum , cui inhaerent accidentia, est composi-
tum, ut inferius prolahit ista destructo subie, destrii tueacciden b
80쪽
Cap. IIII. Tract. II. IILL. 6ς
aeeidentia eius:ergo in corruptione, per citiam destruitur compositum , nullum accidens permanere potest, sed lota & nuda materia quare usque ad illam fiet resolutio in corruptione. Ad primum testimonium Aristotelis respondet D. Thomas in commentariis illius,cuius verba citauimus, sensum eius est non de identitate numerica, sed specifica, ita ut dum generatur aqua ex aere, alia similis di naueitas permaneat in aqua, non eadem numero, quae erat in aere. Ad secundum testim nium respondetur verum esse quod asserit Aristoteles, facilius generari unum elementum ex alio sibi simili in qualitate aliqua , quod vocatur symbolum, quam ex omnino dissimili, ut sacilius aqua ex aere, quam ex igne. At potissimam esse rationem , qua id probat, quia in generatione ex symbolo pauciora eorrumpuntur, sed intelligendum hoc esse ae corruptione per se, hoc est a suo contrario, non de corruptione per a ei dens ad corruptionem subiecti: quo pacto , tot corrumpum tur qualitates in una generatione, ac in alia. Itaque dum generatur aqua ex aere, solum .una qualitas corrumpitur , per se a suo contrario, nempe calor aeris a frigore aquae, nam in humiditate non contrariantur, sed conueniunt: quare laec non potest per se corrumpi, quia non est concrarium a quo cor' rumpatur, nihilominus corrumpitur per accidens ad corruinptionem compositi, in quo inhaerebat, tanquam in proprio 1 ubiecto: sed in generatione unius elementi ex alio diliymbo Io , ut isnis ex aqua, utraque qualitas aquae per se corrumpitur , quia utraque habet contrariam in igne, 6c quia iacilitas, vel difficultas generationis attenditur ex qualitatibus per se corrumpendis, quia racione ipsarum pugnant elemetita inter se, & non ex corrumpendis per accidens, quarum ratione non pugnant, sed potius conueniunt, ideo suam habet efficacitatem ratio Aristotelis, licet tot qualitates cos rumpantur per se, vel per accidens in generatione elementi symboli. Et ex ea non colligitur eandem numero qualitatem, in qua sunt similia et
. Ad experientiam de cicatrice duo dicimus. PrImum, quod νε
mon permaneat eadem numero in cadauere, quae erat in corpu-xe vivo, sed alia similis consequatur. Et dum dicitur sensum iudicare, quod sit eadem numero, respondendum est , falli sensum , si id iudicat, vel intellectum si sensum sequatur , de
corrigi debere a se ipso iudicante potius secundum naturas re Ium ;& cum ex natura accidentis sit in composito inhaerere, tanquam in proximo, & adaequato subiecto,quod non est idem mero,sed aliuduntellectus iudicat, non esie eandem nonaeis