R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

6o4 Lib. II. De generatione or corrupi.

Iossint esse causa essiciens per sic elementi torti j, quod de duo-us elementis symbolis docuit expresse Arist.c. . & eli perseeuidens. Nam cum conueniant in una qualitate : & in duabus alijs contrarientur,vel corrumpitur illa in qua coueniunt, &Temanent duae contrariae,& tunc nullum generabitur elementum,quia ex contrari js qualitatibus conitare non potest, vel Corrupunitu duae contrariae,& remanet comunis, ex qua minus

potest constare elementum, quod ex duabus salte constare debet. Quod vero non possit ex duobus elementis dis symbolis generari tertium, probatur eisdem fere rationibus. Prima,quia nullu ex his elementis continet eminenter aliud specie a se diuersum ergo nec vituque simul potest illud continere. Antecedens iam probauimus. Consequentia vero sic probanda est. Primo, duo elementa simul concurrentia non essiciunt unum tertium per se subitantialiter perseistius singulis eminenter aliquid continens,quod non continerent singula per se: ergo nee possunt tertiu elementu effective producere. Secudo,quia nullum corpus potest continere aliud eminenter,nisi ratione emi nentioris formae; sed constat duo elementa simul sim pia non habere eminentiore formam, sed duas tantum eiusdem ordinis:ergo non possunt eminenter continere aliud elementum

spectedistinctum ab utroque neque illud producere. Et si dicatur posse illud producere tanquam partiales causae ira ut singula disponant materiam secundum utramque qualitatem 4 requisitam,& ideo sum cienter disponatur ab utroque. Probo hoc esse falsum .Primo,quia tales dispositiones non producun-cuntur per se in ordine ad formam tertij, sed ad proprias: so ma vero terti j per accides sequitunergo non sunt causa per se. Secundo, quia fori am elementi generandi in materia introductam naturaliter, & necessatio sequitur qualitas in summo Eradu,ut sormae aeris summa humiditas, sed talε qualitatem in

Himmo gradu neque continent, neque possunt producere duo elementa distymbola, etiam ut partiales causa: ergo nec tertium elementum continebunt, aut producent tanquam causae essicientes, ut ignis,& aqua non habent summam humiditatem aeri propriam:ergo nec possunt eam producere , &ex consequenti, neque formam substantialem eius. Probatur tandem, quia quomodocumque duo elementa concurrant,non possunt

este causa per se alterius elementi ab utroque distincti quia

praeter intensionem utriusque sequiturriergo ad summum posisent esse cau' per accidens. Probatur antecedens, quia quodlibet intendit per assimilare sibi passum & sibi simile prod cere: ergo quodcuque aliud a se diuersum sequitur per accides. Asserit

622쪽

Asserit tandem noltra sententia,nultu corpus mixtum posse s sproducere elementum, tanquam efiicientem causam per se. Quod probari potest hoc modo.Nullum mixtum,ut tale continet eminenter clementa: ergo nec potest tanquam emciens causa ea per se producere. Antecedens probatur , quia si mixtum contineret eminenter elementum, vel formam eius ; ne cessario deberet continere dispositiones necessarias, easque inducere posse in materiam,vt illis mediis, educeret eamdem formam de potentia eius;sed nullum mixtum, ut tale continet dispositiones necellarias pro forma elementi : ergo nec potest eam educere de potentia materiae, nec elementum producere.

Probatur minor quia qualitates lassicienter disponentes pro forma elementi debent esse summet intensionis,vel prope summae,aut cerae magnam habere intensionem; sed nullu mixtum habet primas qualitates sub magna intensione, sed remissas,&temperatas : ergo non potest disponere materiam pro forma alicuius elementi introducenda. Restat igitur,vnum elementum solum posse esse causam ensciente per accidens alterius specie distincti, vel aliquo modo materialem inducendo aliquam dispositionem in materia pro forma talis elementi introducenda; & insuffcientem quidem,ut in solutionibus argumentorum explicabitur. Ad testimonium Artitotelis respodeo, intentum eius solum se, fuisse probare aduersus antiquiores Philosophos,quod clemeta sint transmutabilia, ita ut quodlibet possit corrumpi ab alio, atque etiam corrumpere aliud, & ex quocumque possit etiam quodlibet generari per se. In quo consistit circulus clementarium generationum , sed ex hoc non sequitur unum es le em- ciente causam per se alterius distincti a se specie,sed solu,quod ex quocumque laquam ex termino a quo possit aliud generari. Ad primum argumentum concedendum est antecedens primmi enthimematis, quod primae qualitates sunt quasi virtutes seminales elementorum;sed distinguendum consequens,quod agens potens eas producere,poterit etiam producere elementa. ipsamam si possit utramque qualitatε couenientem eidem elemento proὀucere in eo gradu intensionis, quo sequuntur naturalirer formam elementi in materia, vel certe in eo, in quo sunt dispositiones suffcientes in materia ad introductionem formae eius, poterit elementum ipsum producere, non tamen ex eo,quod possit unam tantum ; praesertim si non sit prima, quae conuenit elemento in summo gradu , quod vero nullum Clementum hoc possit probauimus,& ideo non sequitur, quod

PQGp producere elementum distinctum a se specie. Ad sceliu

623쪽

so6 Lib. II. generatione 2 corrupi.

Ad secundum concessa maiori & minori, neganda est consequentia, quod terra sit causa emciens per se aquae productaeem aere;sed solum est essiciens per accidens,in quantum inducens Rigiditatem,ut aerem in se conuerteret,per accidens consecuta est productio aquae nec sumeret,terram produxisse frigiditatem,etiam per se ordinatam ad generationem aquae, ut esset causa essiciens eius, quia non ex vi soliusfrigiditatis, nisi humiditate praesupposita in materia, s cuius constat terram non fuisse,nec potuisse esse essicientem causam ) consecuta est generatio aquae, quia, ut aliquid dicatur educere sormam de

potentia materiae,& producere compositum, non satis est aliquam indueere dispositionem in materia conuenierem Armae, nisi indueat sussicientem, ita ut eam necessario sequatur forma. Cuius ratio est,quia ut sequatur forma, integra requiritur dispositio .ergo ut agens sit causa formae, necesse est, ut integram possit producere.

Et si dicatur ex hac solutione saltem sequi, quod duo elementa possint esse causa terti j. Probatur consequentia , quia utrumque simul, tanquam una causa totalis poterit utramque qualitatem producere,& consequenter integram, atque completam dispositionem materiae,& ideo educere sermam de potentia et iis,& producere compositum, ut si ignis, & aqua inter se agant,& eorrupta frigiditate aquae, & siceitate ignis permaneant in materia humi altas,& calor,quae sunt propriae dispositiones aerisItespondeo in tali casu utrumque corrumpi,quare euidens est,neutrum ei se posse causam tertij,cum iam non sint, dum tertium sequitur,neque aliquid eorum permaneat praeter nudam materiam; quod autem non est, nullam potest essicientiam habere. Si vero corrumpatur aqua,& permaneat solus ignis,neutru potest esse causa per se aeris propter duo. Primum, quia praeter intensionem utriusque sequitur : ideo solum ponsunt esse causa per accidens. Secundum, quia de aqua non pe manente certum est, & de igne non minus, certum, cum non

inducat lassicientes dispositiones. od vero humiditas aquae

permaneat, quae est virtus eius,non sussicit, nam praeterquam,

quod non est sussiciens dispositio pro forma aeris, nee potest esse causa eruiens,etiam instrumetalis,quia licet virtus agentis in eo existens sit eausa effciens instrumentalis substantiae, quae generatur, sed dispositio producta in materia solum potest esse causa disponens, quae ad materialem reducitur, ut in primo libro probauimus. Ad ultimum degeneratione ignis ex aere per collisionem serti, & silicis negandum est, quoa ab his corporibus mixtis . produ

624쪽

producatur laquam a causis efficientibus per se.Nam siue producatur ignis ex eo, quod exsiccatus iam aer per admixtionem terrestris exhalationis, & distractus ait maiorem locu per impulsum ei impressum ab eisdem corporibus,& ideo nimis rarefactus,& per rarefactionem dispositius ad suscipiendum inrensiorem calorem causatum per accides ex motu:quae dispositiones sufficientes este censentur ad introductionem formae ignis in eadem materia aeris.Siue producatur per siccitate causatam

in aere ab eisdem corporibus,nempe lapide, & serro, & per nimium calorem,& raritatem ei imprestam per motum.Aut non producatur ex materia aeris,sed ex materia alicuius exhalationis terrestris in poris eiusdem silicis inclusae. Vel tandem ex materia alicuius particulae eiusdem lapidis,quae intensam siceitatem habeat,ut ostendit eius durities, & cuius calor intendatur per motum. Quocumque inquam ex his modis fiat, non sopotest fieri a ferro,& lapido tanquam a causis efficientibus per se, sed omnino per accidens,quia non sunt causa per se intensa- tu dispositionu quidquid enim caloris, raritatis, aut siccitatis produc ni in aere per motum,per accidens efficiunt,quia motus non est causa per se caloris , vel aliarum qualitatum; sed solum per acciden ς,ut peI se notum est,& consequenter, neque corpora ipsa per collisionem , quae motus localis est. Causi igitur per se educens formam ignis de potentia huius, vel illius materiae,& producens consequenter ignem ex ea sunt virothites coelestes,ad quas pertinet supplere omnes defectus parti-ctilarium causarum. Constat autem nullam dari particularemeausam per se effectus producti in casu isto: ergo necesse est ad uniuersales recurrere:quemadmodum recurritur necessario in generatione animalium imperfectorum ex putrefactione terrae: habent autem influentiae coelestes virtutes producendi elementa; cum constet posse ab eis produci, & in diuerss casibus vere produci omnes primas qualitates, quae sunt dispositiones sufficientes pro formis elementorum, & eas cosequuntur naturaliter in materia. Et quod de igne producto in casu isto dicimus, dicendum est de elementis productis ex materia alioru, ita ut quotiescuque ex uno elemento, Vel duobus producitur aliud diuersae speciei, causia per se educens formam de

potentia materiae,& producens tale elementum sint ecclestes

virtutes,quia nec elemcnta ipsa, sui probauimus) possunt esso causa efficiens principalis per se, neque instrumentalis per dinpositiones in materia remanentes,quas probauimus, non posse efficienter concurrere ad introductionem nouς sormae,nec ux-

pulsionem antiquae,sed solum in genere causae materialis.

625쪽

6o8 Lib. II. De generatione ct corrupi.

TEXTUS ARISTOTELIS.

De elementis autem ex quibus corporea

constituta sunt, or .

Breuis expositio textus. γ Apite praesenti agit Aristoteles de generatione mixto-

a rum ex elementis, & hoc est intentum eius. Diuiditur autem in tres partes. In prima,proposito dubio de generatione mixtorum ex elementis, refert duas opiniones iuxta quas poterit dubium solui ostenditque difficultatem utriusque. In secunda parte soluit dubium iuxta veriorem.Et tandem in te tia docet,& probat quodlibet mixtu costare quatuor esemetis. Proponit ergo dubium, an, & quonam modo mixta possint generari ex elementis. Pro cuius solutione praesupponendum esse ait,duplicem fuisse opinionem de elementi . Vna eorum, qui asserunt elementa omnia habere communem materiam,& ideo eme transmutabilia; immo eo ipso,quod transmutabilia sunt,necessarium esse,n habeant communem materiam.Altera sitit,Empedoclis negantis elementa esse transmutabilia secundum substantiam,& consequenter integra concurrexe ad compositionem mixti secundum materiam, & sormas substatialas, ted diuisa in partes minutissimas,&secundum eas permixta. Sed arguit aduersus utramque opinionem,ut difficultatem eius ostendat. Et primo aduersus hanc secundam, quia ex ea ait tria sequuntur ineonuenientia. Primum est, quod nec daretur

vera mixtio, neque corpus vere mixtum, sed utrumque secun- ,

dum solam apparentiam ι & ideo respectu imperseetioris sensus non percipientis distinctionem partium minimarum diceretur mixtum ; non secundum apprehensionem sensus perfe- , istissimi,qui eas distingueret, reiperetque non esse mixtas Secundum inconueniens est, quod etiam Ii daretur verum mixtum,non possent saltem dari in eos similares partes, ut earo, Mos,quod probat,quia partes istae sunt homogenear, & eiusdem rationis, sed elementa secundum proprias substantias sunt diuersae rationis; & ut sic diuersa ea componunt:ergo impossibilis est talis eompositio. Tertium vero inconueniens sequitur ex ea, quod non ex quaeuque parte mixti possent generari omnia quatuor elementa, sed ex una parte unum, & ex altera alterum,quemadmodum si ex una p rte cerx fiat circulus,& ex

- altera

626쪽

altera figura piramidalis,quae probauit esse falsa capite Io. pri- mi libri docens, quod sicut quaelibet pars mixti est mixta, &ideo conitat quatuor elementis ita ex quacumque possunt ge- Iaerari quatuor elementa, quemadmodum ex qualibet parte cerae potest formari quaelibet figura. Ex quibus sequitur iuxta

hanc opinionem non posse ex elementis generari mixtum. Sed arguit etiam aduersus aliam , probatque nec iuxta illam sella possibilem talem generationem hoc modo. Dum elementa concurrunt ad generationem mixti, vel corrumpuntur omnia,vel aliquod tantum,& permanet aliud. Si dicatur primum, sequitur nihil permanere ex elementis in mixto praeter solam materiam, ex sola autem materia non potest fieri mixtum ; Sciam quod fieret per introductionem formae mixti, nihil commune haberet mixtum cum elementis, cum materia illa ele mentorum tantum sit, non mixti. Si vero dicatur secundum, sequitur non dari mixtionem veram , sed quae vocatur mixtio, erit corruptio unius, & generatio alterius, sicut dum generatur ignis ex aere, aut quid simile:quare nec iuxta hane opinionem poterit mixtum generari ex elementis.

In secunda vero parte respondet dubio proposito duobus praesuppositis,quorum primum est,quod quatuor primae qualitates, quae sunt virtutes elementorum, habent latitudinem intensionis,& remissionis. Praesupponit secundo; dupliciter poste aliquid esse,aut denominari calidum,sicque de caeteris quesit tibus; uno modo actu,& simplieiter, quando habet in se totam latitudinem caloris, hoc est, totam eius intensionem, ut ignis,

dum est in sua naturali dispositione dicitur actu, & simpliciter calidum,& calidum hoc modo sumptum solum est frigidum inpotentia,quia nihil caloris, actu habet,sed habere potest.Secundo modo aliquid dicitur calidum,actu quidem,non tamen simpliciter, sed secundum quid, quia aliquid caloris habet actu; de quod ita calidum est,potest etiam aliquid frigoris habere actu,& vocabitur calidum frigidum. His suppositis respondet dubio hac distinctione: elementa 4

duobus modis applicari possunt ad agendum.Primo,ita ut omnino unum superet aliud. Secundo, ita ut non omnino , sed secundum diuersas qualitates,ac secundum quamdam proportionem unum superet aliud , & seperet ab eo. Et si applicentur primo modo,non sequetur mixtio,sed generatio unius, & corruptio alterius. Si vero secundo modo,ita agent,& patientur,ut propriae qualitates eorum remittantur , & ad certum gradum attemperentur 3 sub quo temperamento conseruari non poterunt , quia in maiori gradu intensiouis postulant qualitates ad

627쪽

s 1 o Lib. II. Pegeneratione conri t.

sui conseruationem : corrumpentur ergo , & introducetur m materia eorum forma mixti, cuius dispositio conueniens funcquatuor ipsae qualitates sic atteinperatae ; & cum qualitates istae attemperatae habeant latitudinem intensionis, secundum eam habet latitudinem tale temperamentum mam attemperari possunt, ita ut calor uno gradu, aut dimidio, aut minori parte

intensionis excedat frigiditatem, vel ut excedat duplici gradu, vel uno cum dimidio, vel cum minori parte. Et eodem modo potest frigiditas, excedere calorcm ; sicque de humiditate, Miacitate ; & secundum hos excessus activos, bc passivos diuersa

sunt temperamenta , α secundum diuersa temperamenta in-rroducitur in materia elementorum forma huius mixti, vel illa, quae tale, vel diuersum temperamentum postulant; Mgenerantur diueria mixta. Et his modis potest mixtum fieri ex elementis per veram mixtionem iuxta primam opinionem in

principio capitis adductam, quae propria est ipsius Aristot. &vera. Secundum opinionem vero Empedoclis nullo modo fieri potest vera mixtio , neque Verum miXtum ex elementis , ut

argumento illo ad tria impossibilia ducente probatum est,quod ideo non soluit, quia coquincere arbitratur illam opinionem esse salsam.s Sed respondet duplici argumento contra propriam sententiam a se proposito. Et ad primum ait concedendum esse, quod

elementa applicata ad mixtionem non omnino corrumpuntur,

sed per mutuam actionem, & reactionem rediittit virtutem, vel qualitatem , aut qualitates eorum, ita ut sub ea sic remissa conteruari non possint, & ideo omnia corrumpuntur, & gene ratur mixtum , cuius propria dispositio sunt quatuor quPitates ad talem gradum remissum attemperatae. Negandum vero est solam materiam elementorum permanere, quia etiam permanent qualitates, quasi refractae, aut remissae, eaedem quidem secundum spestem, vel numerum iuxta diuersas opiniones de subiecto accidentium. Ad secundum, negandam quo que dine comequentiam docet, quod mixxum non fiat ex ele-

Meiaris, neque clementa ex mixto, quia materia elemcntorum communicatur mixto, & praeter materiam qualitates attemperatae disponentes eam ad introductionem Dormae substantialisciuulem mixti, & rapione utriusque vere, dc proprie dicitur

mlitum fieri ex clementis i & cum elementa per propriam materiam, & virtutes proprias permaneant in mixIo, vere, & proprie etiam dicitur ex mixto fieri, dum per coIruptionem con

uertui ir in clementum.

628쪽

f. p. VIII. Expossis textus. cali

TEXTUS ARISTOTELIS.

Omnia autem mixta corpora quaecumque circa

Breuis expositio textus. BReue admodum est caput hoc, cuius intentum est probare, o

quod mixta omnia contineant quatuor elementa. Diuiditur autem in duas partes. In prima probat intentum duplici ratione. In secunda vero docet inter elementa omnia solu ignem nutriri. Probat ergo in prima parte, quod in mixto sint omnia quatuor elementa secundum proprias virtutes.Mixta,quae fiantita tCrra, constant quatuor elementis: ergo idem est de caeteris. Antecedens sic probat. Haec mixta constant terra, & aqua:ergo etiam aere,dc igne,quae sunt eis contraria.Consequentiam probat, quia generatio ex contrariis debet fieri 3 & contraria idem subiectum respiciunt, circa quod possunt se expellere. Antecedens vero sic ostendit. Haec mixta conseruantur in terra, & ad illam mouentur naturaliter,si separata sint: ergo participant naturam eius,quia simile a suo simili conseruat δε ad ipsum naturaliter mouetur. Terra vero sicca admodum est,& ideo quasi coagulari indiget,ut figuram mixti recipere possit, & iuxta naturam eius consistente,ac terminabilem fieri uta ut nisi humidcifoueatur,conuertatur in puluerem:haec autem ab aqua debet ae- .cipere, quae non solum humida est, sed partes terrae subintrare,& quasi peruadere potest: quod non habet aer,etiam si in summo gradu sit humidus,& ideo necesse est,mixta non solum aqua,sed 'terra constare; igne ver5,& aere, quia contrarii sunt. secundo 7 probat ex muritione per quam producitur pars substantiae similis eidem substantiae viventi, cui superuenit, & producitur per

conuersionem alimenti: ergo alimentum eisdem constare debet , ac substantia corporis viventis, ut ita verum fit, quod ex eisdem nutrimur,ex quibus geniti,vel compositi lumus;sed n crimentum constat quatuor elementis: ergo exi*m mixtum, quod ex eo nutritur. Minorem probat argumento a maiori in plantis ; nam si aliquod esset alimentum Mn iplex, maxime alimentum plantarum,quae magis terrestres suDt, & ideo alimen- . . to maxime ad tetrae simplicitatem accedente nutriri debent edalimentum plantarum constat quatuor ςlementis ergo quod . cumque aliud. Minorem probat experientia, agricolarum, qui

629쪽

611 Lib. II. Pegeneratione est corrupi.

ut plantas nutriant, ac foueatit, aquam terrae permisceant, ut ex utraque permixta alimenta eis praeparent , M applicent. In secunda parte docet ignem solum inter elementa nutriri, quod probat,quia nutrimentu sic se habet ad nutritum tanquam materia , cum in ipsum conuertatur: nutritum vero quasi forma eius est , cum ei praebeat formam 3 sed ignis inter omnia elementa est formalis : ergo maxime conuenit ei nutriri. Minorem probat ex motu eiusdem ignis, per quem tendit in orbem Lunae, qui quasi serma est corporum sublunarium, cum ea terminet , atque contineat. Vnde sequitur ignem ei esse similem, quia unumquodque mouetur naturaliter in suum simile tanquam in terminum sui motus ; & ideo esse formalem, sicut ille formalis est. Nutritio vero, quam asserit Aristoteles conuenire

igni, non est propria, quia non sie per intus sumptionem, sicut nutritio viventium, sed per iuxta positionem pabuli.

TRACTATUS DE

. peramentis.

Uuidnam sit, vel in quo consi lat tempera

mentum mixtorum.

TZmperamentum mixti ut a nominis significatione incipiamus ) voeatur congrua illa dispositio, quam forma

substantialis mixti corporis postulat, ut introducatur, & conseruetur in materia. De qua merito dubitamus, quidnam sit vel in quo consistat Praesupponendum est autem non consistere in proportione primarum qualitatum formaliter sumptarum pro relatione. Nam temperamentum mixti signifieat co gruam dispositionem praecedentem in materia pro introductione , α conseruatione Armae substant alis eius; sed relatio nihil ad disponendam materiam confert, & longe minus ad

conseruationem, quia nec materia praeparatur relationibus ad suscipiendam formam ; nec forma conservatur relationibus, sed qualitatibus : ergo temperamentum non in aetatione, sed in qualitate una, vel multis consistere debet. Seeundo, quia inmixtis dantur contraria imperamenta, per quae aSere possunt,

630쪽

Cap.VVI. De temperam.mixtorum. Grast. I.

dc pati , sed relatio contrario caret , & activa noti est: ergo in ea non consistit temperamentum ; sed in qualitatibus utrumque habentibus. Quo supposito, prima opinio tenet temperamentum mixti sesse unam simplicem ualitatem distinctam a primis, quae ex

corruptione earum sequitur. Itaque sicut in mixtione corrumpuntur sormae substantiales elementorum , & succedit eis una Arima substantialis mixti,in qua virtute continentur, ita corrumpuntur omnino qualitates elementorum , ut non permaneant in mixto , neque eaedem numero, neque specie, sed eis succedat una qualitas distincta,in qua virtute contineantur.Ita Avicena t. Suffcientiae cap. io. Alberius Magnus 1. Physic, tract 2. p. I. Scotus in z.dillinct. I s. uaest.vnica. Diuus Thomas in his Commentariis lect.2 .aὸ nnem .Probatur primo ex dispositione corporis viventis , nam effectus adeo diuersi, qui fiunt ab anima, calorεque naturali tanquam instrumento eius, i

non possunt fieri per solam proportione ptimaru qualitatum, ' .etiam si diuersa haec sit in partibus etherogeneis viventisaergo necesse est ponere diuersas qualitates in diuersis partibus pro diuersis effectibus praestandis. Probatur minor, quia etiam si eadem esset,vel diuersa proportio primarum qualitatum in pe- de,aut brachio, quae est in stomacho , non fieret in eis chylua pro sanguinis productioneaergo ponenda est peculiaris qualitas distincta a primis,immo distincta in sinoulis membris eor4poris viventis, ut produci in eis possint effectus adeo diuersi Secundo, quia si temperamentum mixti consisteret in propor-.tione primarum qualitatum , in indicissibili consisteret, cum proportio consistat in indivisibili,sicut aequalitas;sed temperamentum non potest consistere in indivisibili: ergo neque in Ioproportione primarum qualitatum , sed in qualitate ab eis diastincta habente latitudinem. Probatur minor, quia si tempo, ramentum consisteret in indivisibili,quaelibet mutatio alicuius primae qualitatis secundum intensionem, etiam minimam dissolueret temperamentum naturale mixti:& cum sanum sit co

pus , dum habet temperamentum sibi naturaliter debitum, sequitur sanitatem quoque consistere in indivisibili; & ideo statim,ae tantisper calor intenditur, vel quaelibet alia qualitas sanitatem amittere,motbumque incurrere, quod est contrarium communi consenset Medicorum omnium, atque euidenti ex perientia: mam experimur saepe hominem per excessum motus, vel alia de causa nimis incalescere, &tamen nec debitum temperamentum amittere,nec praehabitam sanitatem.

Fecuda opinio no tollit quatuor qualitates primas a mixtis, I x

SEARCH

MENU NAVIGATION