Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tione atq; doctrina, vel borumq; & sentἴti, rum ubertate fidem Ecclesiae Dei cum scriptis in omnes orbis Christ. partes feruentissimis illis & admirabilibus Epistolis, tum etiam libris editis propagauit,ut quod olim de Gregorio Taumaturgo,hoc de Hosij quoque nostri lucubrationibus recte dici posse videatur, quod ea ipsi Dei mater virgo scri-henti dictauerit: nec alia post illum scribe-di contra haereses materia scriptoribus vllis relicta esse videatur. Quo factum est ut Hosius orbi Christiano valde magnus esset,Hosj gloriae orbis angustiis videatur. Caetero

rum enim mortes, priuatos, haec una commu

nem quendam luctum& dolorem in animis piorum & intelligentium hominum excit uit. Ex quorum ego libris & litteris,aoo.Q- re testimonia magna cum animi mei volu

ptate collegi, quibus illi, quasi conspiratione facta, totius laudis & gloriae principatu , cum in cultu pietatis,tum in doctrinae & exu iditionis excellentia attribuunt. Alii columnam Ecclesiae vocant, alij ornamentum

Collegij Cardinalium. Alij splendorem Curiae Romanae, alij Phoenicem Cardinalium, alij Polonicum Patriarcham, alij senem v re Abrahamicum,alij malleum haereticoru,

alij nostri temporis Augustinum, alij alteru

102쪽

Poloniae Stanissaum , nouum Bessarionem, Melchisedechicum sacerdotem , nunquam satis laudatum Ecclesiae defensorem, rectae fidei custodem vigilantissimum: Orbis mira culum,patrem patratum,Romani senatus ornametum, Apostolicae sedis propugnac tum , Christi sortissimum athletam, formidabilem haereticorum aduersarium, senem suaviloquentem, alterum Numam, micans

Latij lvmpia. Alij syncerae pietatis magistrii,

Dei interpretem,alteram Pauli manum, alij alijs laudibus celebrant, & usque ad sydera tollunt. Omnes uno ore sanctissimum, plentissimum,sapientissimum, doctissimum, integerrimum,antiquae pietatis imaginem appellant, easq; etiam laudes cantare celebrareq; adhuc non dubitant,& docti in biblio. thecis , & indocti in circulis, & magistri in scholis,& Antistites in sacris, & Praedicatores in cathedris, & in versibus Poetae, & in

montibus Eremitae, & in orbe terrarum gemnus Christianorum. Habebat enim insere- uera Abrahamicus ille senex quo totius O bis oculos in sui admirationem conuerteret, habebat Petri fidem,Pauli charitatem,

1oannis integritatem, Augustini doctrinam, Basilij grauitatem, Athanasij Zelum , Chrysostomi eloquentiam , Ambrosj libertatem,

103쪽

Gregorii vigilantiam; In seipsum Hieron

mi seueritatem exercebat. In conuersatione&coia suetudine hominum Meletium, in co-

temptu vitae martyrijq; desiderio Cyprianure ferebat, non enim vereor ne sanctissimi illi viri inuideant, si ijsdem quibus ipsi abu-Habant Iaudibus, hic illorum discipuIus &imitator honoretur) didicit quod docuerunt , secit quod iusserunt , sequutus est quo praecesserunt:& dum illos in omnibus vitae stud ijs imitatur, ipse quoq; posteris suisse praebuit imitandum. Factus enim ad extremum erat,velut arca qusdam virtutibus abundans, ex qua in orbem uniuersum t tius pietatis exempla emanabant . Fuit velut quidam vox clamantis in orbe Christiano: Non est fides nisi una, &quicquid extra unam fidem est, non fides, sed perfidia est. Fuit velut manus , cathedram unitatis in qua Dominus posuit doctrinam veritatis Ostendens: Fuit velut tuba vastum in auri-hus omnium clangorem fundens, quod quic quis cum Romana Ecclesia in fidei doctrina non concordat, Christianus non est: Ni filia omnibus Hosij laudibus percensendis, nome sed Hosio laudatore opus esset. Hoc autem excepto, quicunque Hosum laudare voluerit,aut mecum sit, aut me sequatur Opor

tet.

104쪽

tet. Neq; mihi tamen in hoc ossicij pr dicationis'; genere pertimescendum esse video, ne dulcedine diuturnq, quq mihi cum Hosio intercessit, consuetudinis delinitus, libentius liqc omnia pridicare de illo videar ,

quam verius,cum ita communis,ita constas,

ita perpetua, sit omnium de illius pietate opinio,ut etsi prscipuum esse meum erga il- Ium studium debeat, pene tamen squalitet Cum caeteris versari videatur. Hisq; ego interim rebus & cogitationibus in hac orbitate mea pascor, his delector, his perfruor

quod amplissimi quiq; atqi optimi viri de

Ηosio nostro opinantur, non secus ac de homine E coelo in terram ad salutem Rei p. Christianae deIapQ;mnemo bonus, nemo Christianus est,qui modo se Catholicum esse meminerit , qui Hosio totius pietatis testimonium& eruditionis laudem non admurmuratione tacita, sed voce & clamore, & litteris non perhibeat. Quae ego omnia, & si de Hosio meo semper expectaui, haec optaui haec speraui,haec prscatus sum,haec euentura praedixi, cum illam vitae innocentiam, illam morum suauitatem & elegantiam per zo. se re continuos annos, non solum ad exempla

Patriae nostrae totiusq; ordinis Ecclesiastici. sed etiam memoriam sempiterni temporis, huic

105쪽

huic nostro seculo donatam aspicerem , pImtamen quam sperabam acciderunt: Sed iterum veniam abs te peto : φιλεππιος γάρ i, Me vero hoc tempore loquaciorem facit amor. Loquacitas autem sicut ait ille in aedificationem nulla turpis, si quando turpis. Non est, inquam, reprehendenda loquacitas , cum nimio amore pietatis & nimio odio impietatis. plura quam res postu- Iare videtur, aliquando loquimur. Sed nec quenquam tali futurum esse ingonio puto, ut

omnes Hosij nostri laudes ita possit mand re litteris, ut ea quae diximus facta non ficta videantur esse. Me quod attinet etsi mihi secretarij & familiaris nomen mors illius

abstulit, cultum tamen erga illum meum &obseruantiam & diuturnae consuetudinis acheneuolentiae memoriam non ademit. Quo minus etiam tantam illam pietatem, tam incredibilem sapientiam, ac pene diuinam eruditionem, tam inusitatam clementiam , tam feruentem Charitatem, tam raram h militatem, tantum deniq; in maxima potestate rerum omnium modum, tacitus apud te praeterire potui. Ad extremum autem te etiam atqi etiam peto& quaeso,posteaquam me calamitatis eius acerbitate, ita fractum

deiectum esse vides,ut non solum animi,

106쪽

tatem in sempiternum tempus amiserim, ne me unquam consolationibus tuis suauisissmis,orationumq; praesidijs destitutum dere- linquas,sed has vitae nostrae tenebraS vel potius istum nostrum carcerem, imo mortem,

imo funus,&cineres, cum ad altare domini steteris in sacrificijs tuis illius bonitati co-

mendes.

Neue,roga quid agam,si persequar omnia flebis Summasatis nostri sit tibi nota mali: Nunc enim omnia sole illo meo,illo inquam sole meo Hosio,vel potius patriae nostrae to- . f tiusq; orbis Christiani extincto, quasi con-. spiratione facta totum plane viis rationumque mearum cursum ita euerterui, ut si me- Cum hoc tempore esses, non eum profecto videres quem reliqueras et non eum quem no

Tas, quem flens flentem, via Flaminia prosequentem, ad pontem Miluium proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulachrum , sed quandam spirantis mortui effigiem videres . Et si enim nihil magis in hoc meo calamitoso tempore curo , quam Vt ne curem,neue doloris magnitudine suc- Cumbam, nec esse quicquamsolitudine ami- Cius statuam,omnes'; umbras & recessus appetam, in quibus mihi omnis sere semper G sermo

107쪽

sssermo est cum sacris litteris,haec tamen omnia quocunq; me verto, dolor ex absentia Cardinalis Hosij acceptus interpellat: eum porro fletus sequitur, cui repugno quoad possiim; sed adhuc pares non sumus . Quo magis me quem tui orationibus subleuandum suscipias dignum esse putabis. Ego vero idem vicissim tibi impendam apud venerandos sanctoru Apostolorum cineres char itatis officium . Quae geruntur in urbe ex D. Sta uisa o Holio, eius de quo agimus Cardinalis nepote cognosces, cuius rationes tibi caeteri iq; confratribus nostris paulo profecto diligentius commendarem , nisi vos sponte vestra ad augendam & ornandam illius familiae dignitatem incitatos esse mihi persuaderem: quae nobis tam salutarem Ecclesiae Dei virum, Episcopum planae Ecclesignatum, memorem sui nominis, maioru suorum imitatorem,tam praeclaris ad imitanduexemplis abundantem , vel ut Theologi de Basilio verbo utar , velut sydus quoddam ad illuminandos caeteros in hac prope deposita Rei p. Christianae parte produxit. R. D.Martino Cromero, Episcopo nostro Varmien. magno Magni Hosij succe ri Basilium & Gregorium diceres studia officiaq, mea denuntiabis: quem ego Viria,

108쪽

propterea nobis relictum puto, ne cum Vno Hosio, omnis in patria nostra Zelus, omnis pietas,& eruditio,extincta sepultaq; videantur. Deum precor, ut quam diutissime Ecclesiae Dei commodet. Bene vale & nos quod facis ama,nec amare desine. Romae Idibus Decemb. z IT 9-

HOSII CARDINALIS

ECCLESIASTICI 44.

Laudemus viros gloriosos & parentes nostros in gen ratione sua. Multam gloriam fecit Dominus, magnisicentia sita , a saeculo.

VIS meo si det capiti liquore Quis dabit sontem lachrymis sca

tent m.

Flerendu mortem paro luctuosam.

Praesulis Hosi λG a Tigris

109쪽

Tigris emittat gemitu strepentes

Vortices, Phison riget ore lato Mixtus Euphrati, tribus atque fletus Unda sit unus . His Geon iunctus lachrymosa pandae ora,diffusis super arva riui S, Irriget latos lachrymando campos, Vistula praeceps. Axis a summo bipatentis Orbe Depluat, coelum grauidis opertum Nubibus, coelum pluat E recenti

Flumina rore.

Quid nites Titan i tenebras Polonis Haec dies adfert, Hosium iacentem Dum vides, albas piceo quadrigas obtege vel . Nube sub tetra lateat bicornis

Luna, funebres cieant querelas Astra,deplorent miserata mortem Praeselis almi. Praeserant tristes elementa luctus, Nil sit in coelo vel in orbe laetum, Gaudium moeret, subit ecce virtuS, Iura sepulchri. Mors Stanis saum sera Uarmiensem Praesulem, terrae columen Polons, Abstulit nobis, rubet nitentem 'Laude galeri.

110쪽

Sed notis tantis quid erat necesse φVt semel dicas Hosium, iuuentus

Mille per annos oritura, notas Arriget aures. Surgit e matris gremio futurus ex lFulgidum vitae speculum, futurus iForma virtutum, celebris futurus Aetheris astruimSurgit ut candens rosa rore tacta. Surgit ut spargens sol ijs odorem Litium,surgit velut excitatus Rore hyacinthus. Matris ex aluo veniendo, semper Purior vitro,niue vixit alba

Albior;vixit magis & columba Simplice simpleX. Hic iugo Christi puerile collum

Subdit,& stivam capiens aratri, Ut decet, sulcat bonitatis aruum Vomere paciS. Hic nouum seruans hominem,uetustum Pergit antiquo spoliare Adamo, Sic nouo tectus sacrosancta Iesu Membra sub intrat. Cordis ex agro tribulos reuellit, Semen irrorat lachrymis in alta Mente iactatum, geminas daturum Tempore fruges.

SEARCH

MENU NAVIGATION