Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tiostra desiderabantur,cum hoc vito omniusortissimo&sapientissimo Rege adhibere ldignatus est; cuius diuina & eximia virtus magnis iam Reipub. nostrae luctibus funeribusq; subuenisse videtur. Antea hostium gladii, atq; illa vis barbarorum ab incursu& direptione Lituaniae; partim Boriste nigobiectu, partim Dunae vorticibus, partini sylvarum densitate, partim paludibus proe hibebatur: nunc perfectum Regis Steph ni virtute est; ut si amnes exaruissent, si syl uae deflagrassent, si paludes exsiccassent,n5 naturae praesidijs, sed victoria rebusq; foristiter & prsclare gestis Lituaniam tuta m nitamq; haberemus.Sit nomen Domini benedictum.

Quod autem nostra vicissim de*deras equid ego ad te mi Patrici,tuo isto ingenio,

tuaq; elegantia dignum mitterem mittant qui eloquentiam tuam ignorant.Ego ociolum hoc meum in Flosij laudibus , rerumq; pro Ecclesia Dei gestarum meditatione, re studio oblecto: hisq; interim rebus & cogitationibus in hac orbitate mea pastor, his delector,his perfruor;quod tot summos&lissimos doctissimosq; viros in omnibus scriptis, & sermonibus suis de Hosio nostro, opinantur ; non secus ac de homine

92쪽

E coelo in terram ad salutem Reipub. Christianae delapso: quod nemo Christianoruni nemo Catholicorum est, qui se modo eum esse meminerit,qui Hosio Cardinati,totius pietatis testimonium,& eruditionis laude, non admurmuratione tacita ; sed voce&clamore, & libris, & literis non pexhibeat: idq; ego semper de Hosio meo expectaui ;haec speraui: haec euetura praedixi: cum illam innocentiam, illa eruditionem non ad memoriam tantum, sed prorsus ad exemplum sempiterni temporis Reip. Christianae donata aspicerem: cum quo unu diem si vixissem, mihi quidem immortalitatis instar suidet: cum autem octo fere dierum is-lia, pene in sinu & gremio eius vixerim, notimeo tamen ne dulcedine diuturnae cosuetudinis delinitus libentius de illo haec omnia praedicare videar, quam verius. Cu ita communis, ita constans, ita perpetua omnium sit de Hos ij praestantia opinio; ut etsi praecipuum esse meum erga ipsum studium debeat; pene tamen aequaliter cuia r caeteris versari videatur. Non potest equidem dici satis: ne cogitari quidem; quantum in illo viro dignitatis, quantu pietatis, quantum

ad salutem prae si iiij fuit. Sed quid ago i alterum pene panegyricum is epistolam in-F a clusi.

93쪽

ε clusi. Panegyricum voluisti; nec certὸ poς

sum ex hoc genere sermonis,ita facile emergere. No minus enim adhuc Hosium,quani aerem spiro. Da operam, ut nos ames, sed magis ut valeas. Romae 29. April. II 8 I.

D E O DILECTO AD

Tti non dubitem & publico dim

nium sermone,& tuorum necessa

riorum literis , perlatum isthuc esse de trasitu viri in omni laudi genere praestantissimi, hominis planemii in Stanislai Hosij Cardinalis,& Episcopi Uarmien. Catholicae veritatis acerrumi defensoris,qui nonisAugusti plenus dierum, ut ait scriptura,plenus intellectu & sapientia, in senectute bona, quietissime haplacidissime obdormiuit in Domino: facie-du tamen ego quoq; putaui,pro veteri me in te cui tu & obseruantia, & pro mutua vestra coniunctione,quae diuino illo viro pro-

94쪽

nter summani, &ahi orum,&studioruna

gonsensionem a multis annis tecum intercessit,ut idipsum ad te literis quoque meis

perscriberem maxime vero omnium,ut ea

tecum omnia Christianae pietatis, & serti,tudinis argumenta communicarem,quae in illo talicissimo transitu oculis ipsi nostris usurpauimus: ex quibus illud sane liquidi Gsime perspeximus, quam preciosa sit in co- spectu Domini mors salictorum eius quamquam verum ille sanctus Pater dixerit,Non potest male mori, qui bene vixit. Puto futurum , ut cum ea quae scripta sunt legeris diem illu omnibus potius gaudij laetitiaeq;

signis ornandum, quam luctu, & lachrymis Prosequendum,sis existimaturus: quo factu est, ut talem ac tantum patronum & aduq-eatum,tam bene de Ecclesia Christi meritu, tot pietatis & sanctitatis laudibus abundantem, & in te suauissime semper effusum, in hac quidem lachrymarum valle desierimus, in ca lis autem & in conspectu Regis aeterni habere caeperimus: qu* sola res in hoc acerbissimo & vix unquam consolabili dolore meo, qui ta sancti patroni,& in omne tempus laudati Cardinalis ,& Episcopi consuetudine ex omnibus rebus quas lite M aspicit mihi iucundissima, & tanti do-

95쪽

ctoris ductu magisterioq; sum orbatus', vehementer recreat atque reficit. Abs te magnopere peto, ut officium hoc meum grati animi significatione prosequaris tuisq; literis orbitatem hac meam visere consolariq; non desinas, & si quid erit in quo tibi

usui esse opera mea possit eam tibi promptam, paratam, & expositam existimabis iquibuscunque verbis possem a te impetrare, ita ut de meo in te cultu sentias, his me omnibus usum putabis.Non fallam opinionem tuam. Sed hoc quoque nomine tibi video esse vehemeter gratulandum, quod his ipsis diebus, quibus illi iter ad beatorum sedes,morbi vehementia parabat, in Esaigtui lectione vigesimum, & in diuina Sapientia tua neque enim librum hunc ante Kal. Iulij acceperat cum summa iucunditate

versabatur. Sed Domino visum est, ut sapientiam, quam in omni vita sua adamave frat, ex ipsis sapientiae fontibus, non autem ex rivulis, pleno quod aiunt, ore hauriret.' In medio itaque cursu perdiscedae sapientiae ut ardetem illius sitim expleret, ad uniuersiae sapientiae auctorem, & architectum transijt, in quo sons totius sapientiae,&plenitudo gratiae inhabitat ; ut quod humano labore coeptum est,diuina disciplina, m

96쪽

.ε gisterio perficeretur. Cupio te vir doctissisme,bene & feliciter valere,& in vinea Domini, quam & innocentis vitae exemplis &doctrinae laudibus i & admirabili eloquendi elegantia vehementer exornas, quam diutissime laborare. Datum Romae a. Idus S ptemb. 13 7 9.

CANONICO VAM

Epistoti XII.

Vod a morte sanctissimi & omnisi

saeculorum memoria & praedica

catione dignissimiCardinalis Hosij domini & patroni mei beneficetissimi , nullas ad te litteras dederim, in causa fuit infinita quaedam vis laclirymaru& dolorum, quae me omnibus acerbitatibus interclusum tenuerunt, ac omni facultate dicendi scribendique spoliarunt,statumque illum nostrum & aequabilem vitae rati'numque cursum conturbauerunt atque consec

97쪽

runt. Etsi enim In an, i Ione tam salutaris

viri,non ego Qtus,sed orbis Christianus uniuersus incredibilem iacturam secerit: me tamen unum hic ruina oppressis e praecipue videtur,qui a teneris annis in illius pinae sinu,& gremio educatus,eiusque exemplis,&institutis instructus, ac incredibilius bene ficijs cumulatus, in tantam ad extremum

orbitatem incidi,omnibusque viis praesidijs di iucuditatibus ita subito despoliatus sum , ut vitam quoque ipsam non ob aliud mihi

relictam existimem, quam ut praebeat sensum materiamque malis Quomodo enim quaeso te haec mihi vita vitalis aut iucunda esse potest, cum ei vitam ademptam videam, qui mihi vitam dare solebat: ei vitam adeptam videam, qui multos a morte ac a peste ad vitam salutemque seimpiternam reuocabat: ei vitam ademptam videam , qui solus propemodum recte vita uti sciebat Qubbus,inquam, oculis hanc tantam Ecclesiae sis

litudinem, tam excellenti sicu i de suo Basilio ait Theologus) gloria detonsae ac spoli

tae atque huiusmodi corona excussae aspiciemus t Bellum Haereticorum immi net, & qui ducem se praebeat nobis non est. Laborat infirmitatibus Ecclesia,& medicum non inuevimus. Tempus consilij est, &consilium d

98쪽

re solitus abijt. Relias assumptus est, & Hae-liseus non est relictus. O calamitatem intolerabilem cuius exitus non apparet. O noctem acerbissimam, quae lucis ortum no ex pectat: o infoelices tenebras quae solem non

sperant. Amisit Ecclesia Dei consessorem. Religio propugnatorem, haeresis euersore , patria senatorem,antiquitas conseruatore, nouitas depulsorem, populus doctorem, docti praeceptorem, pietas tutorem, impietas Persequutorem, Pastores exemplum, impo-stores aduersarium,veritas domicilium, falsitas inimicum,orbis uniuersus in tantis tenebris lumen clarissimum amisit. Et interea,sicut ait ille,sax nusquam. Christus dormit: Misereor tui o Dei Ecclesia,ac tui quoque patria mea dulcissima,quod in hoc valde necessario tempore, in his communibus miser ijs & aerumnis,in hac tanta rerum omnium conuersione,in hoc religionis nause gio, in istis Regnorum & Rerumpub. exci- dijs,tam certum calamitatum omnium perfugium,rerum agendarum regulam 'nauarchum peritissimum,columnam solidissima, virtutum omnium domicilium, ex istius vitae statione, & ex omni hominum consuet

dine emiseris. At tibi vicissim o magne ii mo Dei & fidelis strue,& mysteriorum di-

99쪽

Ospensator, arca virtutibus abudans igno

sce mihi diuina anima & nunc & antea maxime veneranda: facit enim me in tuis lai dibus longiorem, non loquacitas mea, sed merita tua,& meum incredibile in te studio No ego adulatu creti mihi venio ne collige bile Sit mihi laetitiam fas aperire meam Tibi inquam, o vir Dei. cIure fide,p clare ad clarissime fructu cui meritis titulum nominis aequiparas, quo verborum honore Regni coelestis possessi'nem & coronas, & trilaphos gratulabor pSi mihi linguae centum,& ora centum essent, nec tuam sciui citatem, nec illius patriae dignitatem ullius orationis ubertate assequi atque explicare possem. Laetantur proculdubio ipse quoque beatorum animae, quod tu nouus Christi confessor, consessorum in

coelis num prum auxeris. Laetantur ad se moribus consimilem venisse, athletam athletaei coronatum coronati, animo castum, corde

puri praeconem sermonis, ministri sermonis . Nos autem q*od attinet si ad voti singulorum respicimus , quandocumque tandem ob ijsses, parum vixisses, si ad res gestas fatis diu vixisti, si ad memoria operum, semper vives. Is enim erat innocentissimae vitae tuae splendor, ea verborum & eruditionis

100쪽

s Iubertas,ea vultus orisque dignitas, ea morusuauitas tantum praeterea iuuandi proximi desiderium,tam ardens de Varmie n. Ecclesiae,atque adeo omnium ecclesiarum salute, deque Elbingensium conuersione sine ulla, vel temporis, vel contentionis remissione sollicitudo, ut nunquam non esset mors tua Christianae Reip.immatura futura. Sed parce tu quoque mihi, frater charissime, quod in istarum rerum commemoratione,& libeter & studiose haereo: adhuc enim cum Η sio vivere, cum illo mihi loqui videor : scis omnem esse, quaerulam calamitatem. Praeterea vero Hosium laudans, virtutem la do , virtutem laudans , Deum laudo . Interest omnium qui virtutem, qui pietatem colunt, scire Hosium quis fuerit: erat enim maximum & singulare vivendi moriendiq; exemplum nobis propositum: ita ut nisi pulcherrimum istud του οσίου cognomen a maioribus suis haereditarium accepisset, id ipse sibi posterisq; suis virtutis suae praestantia peperisset. Bonus inquam,& persectus erat doctor Hosius, faciebat quod docebat, ac omnia vitae suae tempora & momenta tanta cuinnocentiae laude transigebat, nullus ut Vnquam eum diem viderit,quo cuiusq; interenset Hosium mori. Tanta praeterea conte

tione

SEARCH

MENU NAVIGATION