Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Spiritu carnem domi tat petulcam, Ocium pellit gelidum labore i Fervido, somno vigil i profundum Pellit ocello. Totus incumbit precibus beata Regna suspirans,fluidis in horas ' Pectus irrorat lachrymis, iuuentae

Vincit amoreS.

Non minus coelum precibus fatigat Quam pio cultu lachrymis nigrantem Abluit noctem,Sathanam repellit Dulcibus odi S. Spe polo pendet nihil est in orbe Quod velit, census super astra seruans: Et Liam sponsus simul & Rachelem

Castus amauit. Ventre ieiuno famis atra dira

Bella deuincit, superans anhelam Mox sitim dulcis meditando I ES vFel sub aceto. Rimulam transit velut anguis arctam , Sub manu Sarae subigit superbam Agar, ad cursus agitat asellum Verbere inertem. Diu a scutatus monimenta Patrum Sacra degustat rudimenta I E sv Deditus Marthae, pia Magdalenae

suscipit acta. 'Ille

112쪽

IU3 Ille doctores celebrandus inter, Igne diuini rutilans amoris Pectus errantum face veritatis Irradiavit. Hostis effectus Sathanae, repletur Spiritu Christi,capit arma,caeca SDetegit technas, precibus maligni

Proterit arte S.

Omnibus charus superumque Regi, Nactus est illo tribuente dotes, i Quas ministrator Domini fidelis Sparsit in Omne S.

O quot a falsis fidei magistris

Saucios,arte vera medicauit 'O quot intactos per amoena I EsuPrata cibavit: Hic oves pastor vigil e periclis Liberat multas, licet ore sicco Acer, huc illuc lupus usque circum Cursat ouile. Laurea fulsit gemina pudoris, Et bonum fami retinens Odorem, Carnis & seruans animς decoram Virginitatem. Martyr est,carnem cruciando: virgo , Est habens pulchret bona castitatis: Doctor exemplis: calamo, loquela, Instruit omnes.

113쪽

Ergo iam lassum latus hic reponit, I sc quies illi placuit laborum:

Pulchrior nullus locus est in Orbe Nobiliorque . Magne te nomen decet hoc Ηosi mi. Nagne spe praestans, fide, amore Christi, Magne doctrina, minimi clientis Suscipe dona. Iamne ab is & nos properans relinquis, Quos tamen sola regione linquis Semper adnixa ine fine tecum

Mente futuroS.

Iamne abis λ scelix tamen & recedens Semper huc ad nos animo recurre, Esto nobiscum licet ad paternam

Veneris urbem. En tuam, Praesiui bone,charitatem, orbis aut alter,neque morS reuellet . Corporis vita,moriente, vita

Viveta moris. Vnde complexi sine fine charum , i Pectus hiremus laqueo fideli, Quaque contendes comites seremur Mente sequaci. Quando mortalis fueras, iuvasti Nos precum semper studio tuarum: Nunc poli ciuis tueare gentem, Oro Polonam .

Patris

114쪽

Patris magnus pater es ruentis, Tu ratem portu laceram reponis, Hinc licet surgat Boreas,fermensque Hinc tuat Eurus.

Huius imprimis tibi cura Regni Adsit,& clemens patris faueto. Sit fames,pestisque procul. Quiescant Aspera bella.

Nonne tu nobis monumenta vite. ita dum terris tua luxit alta

Voce prompsisti o gregis alme custos

O bone pastor. Gaudeo mundi iubar uniuersi , . Quod meis vidi toties diebus, Illud excellens decus omne dicam Vrbis an Orbis ἰSint Deo grates,quod amore tanto Nos tibi astrinxit per operta vincia; Vis ut internam valeat catenam Rumpere nulla. Pro datis magnis tibi,diue pastor, Seruitus quinam poterit rependi φNulla compensant precium salutis , Vota precantum. Namque te celsum meritis in altum Culmen imponit preciosa virtus Inq; viventum super urbe magnis

Turribus addit.

115쪽

In diem atque horam sine te misellus Nequior fio, vitiorum in omnes Pronior sordes, facilem ruenti

Porrige dextram.

Pande, si Resci est tibi vita curg,

Vt fuit quondam, rutili coruscum AEtheris callem,sacra pande summi Ostia regni. Auribus gratis, pater alme, tandem Quas tibi laudes cecini libenter Sume, nec spernas modulos fideli

Pectore promptOS. Carminis leges amor aureorum

Nominum parui facit, & loquendi Cura de sanctis vitiosa non est, Quamlibet infans. Scis Deum nunquam potuisse flecti

Voce peccantum, fer opem roganti Diue defensor, pia vota IESus ocius explet. Unicum Gentis decus o Polons, Ηsresum victor venerande, salve:

Sis salus nobis miseris,luamque Respice gentem. Impetra pacem populi, salutem Corporum, vires animς, benignum Aerem,gratam pluviam, quiete Commoda vite.

116쪽

ro Lex Romanorum . Honoratorum virorum laudes in concione memorantor,easq; ad cantus, & ad tibi. cinem prosequanior.

FRANCI SCO

U A M acerbe tuleris Hosti Card. sanctissimi viri plane διαβεβήκοτου amissionem, ex tuis literis perspe

xi: neque Vereor, ne magis amO

xis, quam iudicij sit hoc, quod ei tribuis, testimonium. Erat enim Ilosius maximum, &singulare vivendi,moriendiq; exemplum nobis propositum: atq; etiam isto nomine magnus in orbe Christiano semper est habitus; ita ut eius gloris orbis angustus videretur. Hosio vero sublato,Ecclesia Dei confessore,

CANONICO

Neapolitano.

117쪽

Io8 religio propugnatorem, hqresis euersorem, antiquitas conseruatorem, nouitas depulsorem, populus doctorem, docti priceptorem, falsitas oppugnatorem, Roma senatorem, patria consultorem,pastores exemplum, imposiores aduersarium, pauperes refugium, oppressi solatium, claudi pedem, csci oculum, orbis uniuersus in tantis tenebris lumelumen clarissimum amisit. O misera,& cal mitosa tempora. Hosi pater mi, Ηosi pater mi . Non enim verebor, quod de S. Basilio scriptum lego, de te quoq; dicere,Columna,& firmamentum veritatis, Spiritus sancti domicilium, Arca virtutibus abundanS. Re Iigionis altas, vox s manus altera Pauli, Mors Lutheri, Coeli ianitor,orbis amor. At tu quidem praesens es apud Dominum: noS autem quibus oculis tantam Ecclesiae solitudinem aspiciemus λ quae enim pluuia ita maturo tempore in sitientem terram incidit 'quae aqua exaspera rupe in deserto habitantibus erupit Quod mare mortem, &seruitutem fugientibus ita subuenit λ quae tranquillitas fluctuantes tam oportune Te creauit 'quam tu nobis in tempore,imo Ecclesiae Dei uniuersae, patriaeque tuae carisSimae tempestatibus iactatae, vitae innocentissimae exemplis ,& eruditionis tuae praesta tias

118쪽

tia,sapientiaeq; laudibus subuenisti, atq; succurristit Num autem misereor Patriae nostrae quod in hoc valde necessario tempore, in his communibus miser ijs,& aerumnis, in

his Regnorum, & Rerumpub. excidi js , &ruinis, in hoc Religionis naufragio, in hac

tanta rerum omnium conuer sione, tam certum Calamitatum perfugium, rerum agendarum regulam, nauarchum peritissimum,

ducem sortissimum, senatorem sapientissimum,&, yt sanctissimi Greg. XIII. Ponta Max. pleno iudicij, & maturitatis testimonio utar, Columnam Ecclesiae solidissimam, ex istius vitae stationem, amiserit. Nisi quod ego quaerimoniarum pelagus iterum ingredior, tibiq; molestiam adfero, cui leuatione doloris adferre decreueram et sed interest Profecto omnium,qui pietatem colui,scire, Hosius quis fuerit o Bonus enim doctor erat Hosius ; faciebat quod docebat; ita ut, si ad res pro Ecclesia Dei gestas respexerimus, satis diu, & artati, & gloriae vixisse videatur: si ad vota singulorum, atq; ad praesentem Reipublicae Christianae statum, quandocunque tandem ob ijsset,parum vixisset; si ad memoriam operum, semper vivet.Quamobrem no possum non vehementer probare conssilium

tuum, quod in ciuitate quoque Neapolita-

119쪽

na,qua ego totius humanitatis,& urbanitatis domiciliusta tuo, Hosij Christi Iesu veterani laudes, promulgare decreuisti: in cuius vita licet neq; martyrium, neque miracula , praeter illa notissimis scripturarum testimonijs commendata, quia post aurum non abi jt,nec sperauit in pecuniae thesauris, Co-

memorare possumus: vitam tamen martyrio plenam,assidui'; curis,& laboribus pro pace Dei Ecclesiae susceptis, attritam, atq; Iaceratam ostendere possumus. Habebis il- Ium vicissim in conspectu Dei intercessorem, cum ipse te habeat in terris integritatis, &innocentiae suae laudatorem. Bene vale, nosque,qd facis, amore illo tuo singulari amare ne desine: non est enim quod nobiscum

hoc tepore esse magnopere velis: neq; enim eum videres,quem reliqueras: non eum, que

noras: quem ex Vrbe proficiscens dimiseras .r ne vestigium quidem eius, nec simulacrum,sed quandam videres effigiem spirantis mortui. Quae enim per Deum vita in Ho-sij pene sinu, & gremio educato, vitalis esse mihi sine Hosio potest ' qua fronte, quibus oculis memini sie potero ei vitam adempta , qui mihi vitam dare solebat 'qui solus propemodum uti vita recte sciebat qui vita dignus

120쪽

IIIgnus erat immortali 3 Quamobrem etiam nil aliud in hac misera vitae ratione, in hac ingratissimae lucis usura, magis esse mihi curandia Video,quam ut ne curem, iuxta illud, οδον παρελθον παλιν,Vel iuxta sacrae Rosa Scripturae testimonia, cogitemus quod nos P ςri ibimus ad ipsum, ille autem non reuertetur ad nos . Verum ego longior sum, quam inim queretio decreueram, aut quam me sore putaui: re ite- In causa est, quod nunc quoque Hosium ma- xum gi S, quam aerem spiro, & eo solo vivo, quod cum eo adhuc esse videar. R. Patrem Salmeron um rogo te verbis meis valde saluere iubeas; & exemplar literis nostris adiunctum, Cum omnibus verborum ornamentis, offe-TaS, neque illius orationibus, & sacrificiis Praecipue commendes, ac tuis quoq; etiam, atque etiam commendatum habeas. Romae

SEARCH

MENU NAVIGATION