장음표시 사용
121쪽
SO COLO VIO. S. P. Epistola XIV.
FAMAM illustrem,quae de te, S coloui,conatibusq; tuis,pro Ecclesia Dei susceptis, constanti omnia sermone,ab his praedicatur, qui in Urbem ex Aula Regia veniunt. Equidem admiratus sum suisse hominem, qui te ab istiusmodi studijs, & occupationibus abdu-Cere conaretur: quae viam ad beatorum sedes, atq; ad memoriam hominum sempite nam munire parareq; existimantur. Nam si
interest Ecclesiae Dei commodis, & utilitatibus inseruire, de salute proximi sollicitElaborare , consilijsq; pessimis Christi pe duellium Hsreticorum, qui nil aliud, nisi vel
Regum, vel Legum interitum meditantur, sese opponere: nullum videris consilium si scipere potuisse commodius,quam ut in Aula Regis Stephani viveres, in qua de summa rerum omnium consilia ineuntur . Neque enim
122쪽
Ir 3 enim de te metuendum mihi video, si modo te recte noui, noui autem ne deprauatos Rulae mores tibi proponas imitandos; qui
in virtutis stadio, vitae cursum omnem confecisti, nec ullis te unquam temeritatibus obtulisti. Cur enim illam florentem laetatis partem in Academio puluere, unde tu, ais, iter in coelum rectius, in illa virtutum palestra, in qua vir bonus discitur, magnorumq; virorum seminario transegisses λ nisi ut te nulla mala exempla deteriorem, tu tuis bonis exemplis,multos posses facere meliorest Arundines & tenera arbusta, undecunq; aD flauerit ventus incuruat: at solidas arbores, quae radices in alto fixerunt non nisi raro validissima tempestas euertit. Possem sortasse de te timere, si primum tantum Philosophiae limen ingressus, in altum illius non descendisses et Si summa tantum extremi Squod aiunt laboris decerpere quod multis in patria nostra solemne est exiguumq; illi
tempus,quasi aliud agentem impendisse, te viderem. Nam qui istius modi sunt, nimis cito sibi placent,statim ut blandulos adulato-xes inuenerint; qui bonos vires proclamet, qui doctos, sapientes, eloquentes: laudibus
sitis illico assentiuntur , etiamsi sciant illos ipsos saepe multa falsa dicere: nec etiam du-Η bitant,
123쪽
hitant,illotis,ut aiunt, manibus In arenam prosilire,morumq; se,quos non habent,m gistros,& praeceptores profiteri. Atqui dies suos in Christianae Philosophiae praeceptis,& vitae rationem in cultu pietatis transegerunt; semper& ubique sui esse similes consueuerunt: & siue in Aula versentur, siue in Academia vivant, siue in paupertate, siue in diuitijs,siue in patria, siue in exilio: pedea cursu virtutis nunquam reserunt: ita ut, quocunq; tandem insaniae genere vulgus I boret, cum in eos inciderit, non magis proficiat,qua proficit tenuis, in alto mari nimbus . Stet licet ad latus carnifex, fixas Cruces, parataq; supplicia teneat: ignes, sco PioneS, ungulas expediat, vir bonus sui esse similis non desinet: nec quid passurus, sed quid facturus sit aspiciet: praecisis quoque manibus,& omni agendi iacultate spoliatus inueniet: in quo proximo ciuibusque suis commodet. Stabit enim & clamore iuuabit,& si quis fauces oppresserit, stabit tamen,& silentio iuuabit. In summa, quocunque loco,quacunq; digni late,quacunq; fortuna fuerit, nunquam esse poterit inutilis opera viri boni. Auditu, visu, vultu, nutu, incessii proderit: & erit,aliquid quod ex illo vel iacente proficias: tantum abest , ut a cultu
124쪽
cultu virtutis, optimisq; consilijs: perditorum sibilis & exemplis abducatur.Nil itaq;
metuo de te Socoloui, ne tibi corruptos Aulae deprauatae mores imitandos proponaS. Hoc enim in illorum mores cadere consueuit; quos odium inuidia; spes, metus, contemptus : quinq; Curiarum pestes, de statu mentis dimouerunt: contra quas, quicunq; remedia ex sacrarum litterarum lectione didicerunt; scopulos effugient, & inter procellas Aulae fluctuantis, non aliter ac in t to portu n uigabunt. Odium autem vitare, difficile non erit homini, qui mortalium nemine m, ulla unquam lacessivit iniuria. Inuidiam effugiet; qui sese hominum oculis non ingesserit: qui bona sua non iactauerit: qui sciuerit de eo quod habet in sinu gaudere. Spem porro improborum praecidet,si nil timsigne possederit; nec quicquam habuerit, quod alienam cupiditatem irritare queat. Concupiscuntur enim insignia, etiamsi pa-xum nota sint. Vt autem ne timeatur, praestabit hoc fortunae mediocritas,& ingenij lenitas, cum homines talem esse cognouerint, quem offendere sine periculo possunt: Cum reconciliationem illius, & facilem, &certam esse senserint. Contemptus autem
etsi in Aula ad tolerandum adeo difficilis H a videa-
125쪽
videatur; ut plerunq; generoses animos ad improba con silia irritet, tamen & iste magnam securitatem asseret, placidE moderateq; serentibus. Nemo enim homini contε-pto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Quem quis contemnit non calcat procul dubio,sed transit. In acie quoq; iacenS preteritur, cum stante pugnatur. Qtramuis nomagis sacerdotem contemni posse putes rquam cum aedium sacrarum ruinae calcantur et quas religiosi homines,etiamsi iaceat,
aeque tamen ac stantes adorant.
Iam vero quae maior esse poena posset S cerdotis boni, si Aulae asseclas omne S Propterea odisse deberet, quod ab illius moribus,vitaeq; institutis dissentirent hi hil profecto illius esset animo aerumnosius. Omnis enim illi vita per iracundiam maeroremque
transigenda veniret. Quod enim momen tuerit, quo non multa ubiq; omnibus calculis
improbanda videat e Quoties domo sua incuriam processerit, per auaros illi, per ambitiosos, per luxuriosos, per prodigOS, Per impudentes, & hoc nomine laesices reputatos,transeundum est. Deficeret,si toties irasci vellet, quoties irascendi causas inueniret: cum praesertim ne inter istos quidem, quos ob cristas,& balteum admiramur vlla
126쪽
constare pax videatur.Foelicem oderunt,in
Glicem contemnunt, maiore grauantur,
minori graues sunt: & velut in quodam ludo gladiatorio,cum ijsdem vivitur, & cum ijsde pugnatur. Ambetio enim ambitione ,& spes spem excitat,ac saepe fit ut omnia P-dita ob leuem praedam voluptatemque cupiant. Non irascendum tantum,sed insanie
dum esset; si ad omnia omnium sagitia,&scelera animo commoueri deberet. Quin Potius Sacerdos,nil timens, nisi Deum; nil sperans nisi a Deo; placide sese, leniterque
ad omnes istorum errores adhibebit: tatoque magis amabit hominem,quanto magis detestabitur errorem ;& omnes in uniue sum sociorum cupiditates tam aequi S Oculis aspiciet, quam aspicit aegros suos medicus. Et licet, in publicum,ut ita dicam, missam nequitiam viderit; ita ut innocentia non tam rara, quam nulla sit: etiamsi vitia in mores hominum abierint; ita, ut scelera non solum delectent,sed etiam placeant:vir tamen bonus;postquam semel artem omniupraestantissimam didicerit, prodesse: posteaquam sibi pacem fecerit, nil timendo: diuitias parauerit,nihil concupiscendo,tanquasi telis, & scutis omnibus armatissimus es,
set, in publicum prodibit, ciuesq; suos ab H 3 omni-
127쪽
las omnibus pestibus,quibus animos eorram Infectos inuenerit, toto conatu ut liberet, la-horabit ; alios re, alios fide, alios gratia, alios consilio, alios praeceptis adiuuando romnes in uniuersum Christiana charitate tolerabit. Sacerdos enim velut communis
quidam paedagogus humani generis existimatur;& quanto magis gloriam Dei, & salatem proximi amabit; tanto se propius velut quidam pius medicus ad lectulos aegrotantium adiungetr & laesas prauis moribus conscientias, quasi venam tangens, salutaria remedia non solum monstrabit, sed etiaadmouebit: sollicitus assidens, ad suspeetatempora occurens; nullum illi ministerium oneri, nullum fastidio erit: ut, quae dicit, . in aegri animum descendant; ut non delectent, sed ut prosint. Hunc talem, tamq; diuinum virum, quis dixerit in Academico puluere,& in tacito aliquo, licet Sancto secessu perpetuis temporibus occultandum
Meministi proculdubio, quid aureum illudos,quodam in loco hac ipsa de re scripserit. Quod si quis, ait, existet qui admiretur, laudetq; sacerdotem eum, qui sibi ipse vivens
domi se contineat, ac multorum consuetudinem usumq; auersetur; equidem hoc pa- cientiae specimen aliquod estis dixerim non
128쪽
. Ii eamen idoneum id argumentum virtutis omnis eius, quae illius animo inesse debet, affirmauerim. Neque enim si, cum obdo mirem , non deliqui: neq; si cum non colluctarer,non cecidi,neq; sicu non depugnare non percursus sum, mirari oportuit. Gregorium quoque Nissenum,cum sibi leuis,& i constans videretur, ob crebram locoru mutationem , sicut ligna quae aquis feruntur, his verbis cosolatur & defendit Gregorius Nazian Zenus: Nequaquam Vir egregie, nequaquam ita affectus esto. Iloru enim coactus est cursus; tua vero discursatio Deo grata est; fixumq; ac certum est, de multis hene mereri,quamuis loco minime fixus sis: nisi vero quis sole accuset, quia in orbe currit radios fundes; atq; omnibus rebus quas Peragrat vita afferens: Aut etiam sydera fixa laudans,planetas vituperet,quorum ipse quoq; error compositus est,atq; concinnus
Illud quoq; proculdubio meministi; quid
olim, praeclarus ille Aphraates fecerit, &quod praeterea Valenti Imperatori responsum dederit exprobanti,quod in Ciuitatem ex solitudine venerit. Si pax,inquit,Christi ovibus esset, domi manerem, ibiq; quiete
considens,pro imperio tuo orarem. Sed cumulta insaniae caligo, loca viamq; occupa-
129쪽
Iactuerit; & maximus Insuper subrepat timor ne a seris oves dilanientur, necessitas mihi quoq; incumbit ; ut vigilem,omnemq; fune moueam, ne quod grex Christi capiat detrimentum. Sic etiam laudatus ille Iulianus, solitudine relicta Antiochiam venit, ut aduersariorum redargueret mendacium, & verae fidei doctrinam depraedicaret. Idem fecit Flavianus & Diodorus, & Magnus ille Antonius Monasticae vitς professor, Constantis temporibus. Nemo, ait saluator, lucernam ponit sub modio, sed super candelabrum, ut omnibus luceat. Laxum quippe spatium, res magna desiderat. Ipsi quoq; muti greges,aut maxima corpora sequuntur; aut vehementissima: non sequuntur armenta degenerem taurum, sed qui magnitudine torisq; caeteros mares superat: Elephantorum gregem excelsissimus ducit; sic & homines optimum quemq; & innocentissimum Sacerdotem , quacunq; duxerit, ijsdem vesti-gijs non inuiti sequuntur. Quamobrem etiamaximi,& sapientissimi Principes, cum viderent quantam secum vim remediorum traheret magnorum'& intelligetium virorum consuetudo, ad explicanda Reipub.Co- siilia: atq; ad res arduas,& difficiles expediedas; quos ingenij sapientiaeq; laudibus abu-
130쪽
dare cognouerant , eos in Aulam euocare, lateriq; suo adiungere, atq; in suis intimis habere,non utile solum, sed etiam honorificum existimabant. Ita Craesus Anacharsim ad se pertraxit; ita Antiochus Phormionem; ita Diony sius Platonem: ita Alexander Aristotelem summo in honore habuit. Ita Reges Aegypti Menandrum . Ita Antonius Frontinum; ita Traianus Pruseium, & Dionem, ita Vespasianus Salenum Bassum Poetam: & a octati ianus Arrium' Philosophum ita Rex Vngariae Mathias Volateranu: ita Robertus Sicilia: Rex Petrarcham: ita Sigismundus primus Miechouitam, ita secundus Hosium, &Cromerum: sed quid aiol Veritas odit moras; ita te quoq; Socoloui, Rex sibi Stephanus adiunxit. Et illa praeterea taculi nostri Iumina, Muretum dico: Vrsinum, Sigon tu, Bel arminum. Flaminium, Gregorium de Valentia, ut ad se pertraheret, magna contentione , magnis'; propositis praemijs laborauit. Scitum est illud Theodosij,quod interoganti cuidam respodit; quibus nam artibus assie qui Princeps possit; ut & optimus, & pientissimus euadat Si, inquit, & soris,& in conclauii& in caena,& in ambulatione; & in pace, & in bello; bonorum & intelligetium
