Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

bantur: nobis illa omnia acquisita nobis Iaborata,parataq; fuerunt.His comitibus stipatus, velut sydus quoddam,nobis ortuS eli.

Hoc videlicet in eo Deo prouidente, quod non semper priuatus futurus esset.Isto ergo Duce foris armato, domitogato, quid ni tu impetum in publica vitia facias &quia instruenda vitia est exemplis illustribus; noli

iam ad vetera,& externa confugere. Detrahit patriae maiestatem suam, qui fortia CI-uium facta,quae in luce collocari cupiunt, si lentio praetermittit. Discant potius a buo Rege subditi pietatem colere; iuS ex aequo dicere;non variari gratia: cupiditates continere:suos coercere: aduersarijs parcere et pericula contemnere: rebelles castigare. Discant temperanter vivere:otium detestari lobrietatem colere: delicias odisse. Discant esse faciles in rebus cognoscendis: in hominibus audiendis admittedisque: lenes esse in discernendo: diligentes in satisfacie- do. Discant esse humiles,astabiles,comites e semper prode sie: nunquam obesse; nisi cum

eius, cui cosulitur, interest. Postquam enim illi consensus hominum magnam personam imposuit,multum ab eo exigui, multum expectant. Interest ergo sciri, quid prosit. Interest istam virtutem, moderationem am- mi,

142쪽

m,temperantiam; istam pietatis, & sapientiae coniunctionem, non latere in tenebris, neque esse abditam. QuiS autem eius potentiam non amauerit i quis si per stragem humanam iter illi ad salutem aperiendum esset, substernere corpus suum detrectauerit r& illic se suaque omnia pro ij cere, quocunq; desiderauerit salus illius, quem tam pro se, quam supra se, scit esse λ cuius vigiliae, omnium domos;cuius Prudentia, omnium fortunas; cuius labor,omnium otium; cuius industria, omnium delicias; cuius occupatio, Omnium vacationem defenditi qui cum se Regno Poloniae dedicauit , sibi eripuit. At ordo noster, quem Ecclesiasticum vocant, plus etiam debet, tam salutari potentiae: sub cuius tutela positus,Deum secure maiorum ritu veneratur: & fraudibus atque insidijs haereticorum minus quam ante obnoxius esse dicitur. Sicut enim mercator, nauis gubernatori

plus debet; qui plura, & praeciosiora vehit:& impensius illi gratus est; qui gemmas, &purpuras,& auri ponderibus aestimanda portabat: quam qui vilissima quaeque , & Ω-hurrae loco futura, congesserat. Sic ista benefitia, quibus Stephanus Rex patriam nostram afficit: licet ad omnes pertinent plusi a tamen

143쪽

33 tamen illi debemus nos, quibus coelestia i

lenta credita sunt; ut operemur in eis, &alia superlucremur: quam qui vitae suae tempora in luxu,& in popinis,& in studijs inanitatis, transinittere consueuerunt. Quamobrem nostrae partes erunt, Deum sedulo pro eius incolumitate deprecari: cuius imperiosi non tenemur; fortasse nullam a nobis, neque belli externi, neque domesticarum discordiarum calamitatem abfuturam videremus : Hoc autem saluo, & omnibus qui in

sublimitate sunt, quietam per Dei gratia .& tranquillam vitam agemus, in omni pietate & castitate. Nam & in reliquis etiam Reipub. vulneribus sanandis, praeclari quidem conatus Maiestatis eius audiuntur: sed gesta res, & omnia ab eo summa expectantur. Et hoc tamen, inter voluptates est, superesse quod speres. Q tanquam ea quidem, quae de Rege scripta sunt, non ut tuum erga, illum cultum, & obseruantiam excitarem scripsi. Nec enim tua Prudentia, mea praecepta desiderat. Sed me in scribendo, pret

clarissimarum virtutum quae in eo elucescunt, commemoratio magnopere delectauit: ita, ut longior essem quam vellem, aut me fore putaui.Te autem ad extremum non

possum iterum, atque iterum non hortari S

144쪽

ut ne contrahas aut demittas animum; ne uete obrui Aulae incommodis, & magnitudine laboris sinas : sed facias, quod perpetuo fecisti; ut tuam illam mentem,curam cogitationem vehementius incites :& quae in pa- tria nostra pullulant; haeresibus, malisque moribus occurras, m eq; amore illo tuo singulari amare ne desinas, & si me valere vis, tuae valetudini diligentissime seruias. Eius epistolae prolixitatem defenderem; nisi illam facere vererer defendendo prolixiorem. Ora Deum pro me, frater dilecti Osime, ut ne verba mea contra me sint in die iusti iudicij: sed ut antequam moriar, mOxiantur in me vitia. Nam & ego tibi, cum ad altare Dei apud memorias Martyrum,

licet indignus assisto, idem charitatis offitium impendo . Datum Romae 3 o. Octobris 3 7 7.

145쪽

ARCHIEPISCOPO GNES-nen. Regni Poloniae Primati , Primoq; Principi.

VLLAM occasionem Iubens praetermitto, qua probare queam R. D. Vestrae, meo ergo illam studio,&obseruantia,nihil esse posse feruentius: quo minus moleste feret,si crebrioribus litteris curas R. D. v. Ecclesiasticas,& cogitationes ad Rempub. pertinenteS interpello: cum praesertim ab illo curioso scriptionis genere abstineam, quod de rebus alienis, & inanibus otiose fabulatur . Scio quod in ore saecularium nugae,nugae sunt, in ore sacerdotum, blasphemiae: procliuisque est ad noxia transitus ei, qui otiolum verbum non reprimit. Scripsi R. D. V. instito

146쪽

castro Londinensii disputationem, inter P. Campianum Societatis Iesu Theologum, &aliquot Ecclesiis malignantium superintendentessinter quos praecipui fuerunt Hamerus & Charcus. In qua,pars aduersariorum erroris,& impietatis couicta,ita luccubuit rvt sol ipse noctis obscurae tenebras magis illustrare non posset, quam eorum fraudes, ab illo Christi Confestare patefactae merui. Vnde factum est,ut Catholicorum animi,ad spem pristinae libertatis recuperandε vehementius exaserint, omniq; Psnarum, &cruciatus metu postposito, aperte deinceps Christum confiteri csperint, Pater autem ille, cum esset confessionem omnium pulcherrimam coram Regibus terri sonsessus: iterum est compactus in carcerem,de cuius vita, quid potestas illa tenebrarum statuerit ignoro . Sed peruenit in manus meas libellus illius, quo ministris patris in , quos

Academicos vocat causam sui in patriam aduentus recenset; simul etiam errores , quibus irretiti sunt,& in quantis tenebris ac veritatis ignoratione versarentur, euidenter ostendit: cuius ego lectione, cum essem vehemeter oblectatus, ad offitiu meum,& obseruantiam erga R.D.V.Pertinere pu-

147쪽

taui,ut eiusdem voluptatis ipsam quoque , participem facerem. Quamobrem quaedam ex eo capita excerpsi, sexemplar enim unicum tantum habui, quod a multis cupidinsime expetebatur quae plenum animum Euangelicae, & Apostolicae libertatis, & verEChristians charitatis argumenta reprie n-tant,quae R. D. V. mitto, ut videat, ac etiam

Deo gratias agat, quod ex illis Anglicis lapidibus,silios Abraham,hoc tam necessario tempore suscitare dignatus es qui in me- dijs circumstrepentis populi terroribus, impavidos sese ad dolores ob ij ciunt: qui minas, & terrores iudicum, & vulnera carni fiacum,ad suas laudes, titulosq; ad ij ciunt,quorum animi tantum crescunt in pugna, quantum se putat ille vincere per quε eos Christus voluit coronare. Quae res in maximam certe spem, piorum animoS erigit, futurum, ut iste Christi martyrium adeo praeciosus sanguis, magnos Ecclesiae Dei fructus,& utilitates pariat.Flamans, ait Sanctus ille martyr, plerunq; iuuit agris immittere, ut calore vagantis incendij 'ca terrae spiramenta laxentur: iuuit leues stipulas crepitati igne torrere , ut se altius grauida seges tollere , parturientibusq; culmis densior arista valeat florere. Be nedictus Deus qui per suam mise-

148쪽

misericordiam,& bonitatem,vias omnes ad salutem aperit: ad perditionem,& exitium obstruit. Suscitauit Sathanas persecutores, dedit Dominus Martyres. Incendit flammas, gladios:& supplicia parauit: Equuleos

furor haereticorum venouauit. Dominus autem militum suorum voluntates patientiae

fortitudinisque laudibus armauit, & mortis periculorumque despicientia nobilitauit; ita ut ubi non possint Dei seminare sermo nem, possint, ac etiam velint proprium es fundere sanguinem, ut aduersarij testimonium veritatis , etiamsi nolint in rubenti

terra, qua non possunt non calcare,videant, quam ex ore loquentis audire cum possent, detrectabant. Qia a ratione cum Olim gentilium obstinationem fractam : atque sub suaue Christi iugum subiectam videamus, non possumus ijsdem initijs consentientes

exitus no expectare, cum idem sit Dominus omnium: diues in omnes, idem ille qui dixit Ego Dominus & non mutor. Si quid autem deinceps accepero: faciam de tota re R. D. V. certiorem: sed & apud nos certamen paratum, stadium patefactu. bravium propositum esse videtur. Non est

quidem adhuc, qui vita eripiat: sed est qui Christum e cordibus hominum euellat; qui

Pacem

149쪽

Isso pacem scindat; unitatem dirimat: charitatem auserat; quam nobis vita ipsa chari rem esse debere, & verbo, & exemplo Christus ipse declarauit. Vidi quosdam artic Ios contra R. D. Vestram: quin, & contra Serenissimam,& pientissimam Regina; quid autem est aliud, quam cotra Serenissimum Regem: duo enim sunt in carne unu in conuentu Sredensi post crapulam, ut puto meditatos,ab ebrijs scriptos, a vomentibus promulgatos,ex omni parte Haereticorum, qui sursum, deorsum omnia miscere consueuerunt, ingeni j S,&stud ijs consentientes: quorum ego ferociam & si minime cuiqua pertimescendam esse videam. timida est enim malitia non possum tamen non dolere,iantam adhuc esse in patria nostra, isto ta pio, Catholico,& Orthodoxo Rege, quo uno ego nil vidi, tam omnium consensione laudatu, tenebrarii potestatem: ut audeat sese a Deo constitutae potestati opponere, & tam nefaria consilia contra dignitatem eius mediatari.

Verum unde semen adulterae cognosceres scriptum est,Deum timete, ipsi Deum in ordinem coegerunt .: &,quorum ministerio fit,ut Deus agnoscatur, & laudetur, Sacerdotes,&Episcopos de gradu dignitatis ,

150쪽

1 I& auctoritatis deturbarunt. Scriptum est, Regem honorificate, ipsi in Reginam,vel potius per Reginae latus in ipsium Regem de-hachantur'. Scriptum est, ut bene faciamus uuasi liberi,& non quasi velamen malitis habentes libertate, ipsi maleficijs suis,& audatiae, velamen obtedunt libertate, & sub hoc rpallio humana diuinaq; iura ota labefactare non dubitant; ut veros Babylonis filiosa noscas: quos olim dixisse scribit Prophe

ta . Non est Rex nobis, non enim timemus

dominum,& Rex quid faciet nobis Sed ego spem habeo in Dei misericordia, & in tam laudata Serenissimi Regis nostri pietate, qSeorum iniquissimi conatus similem illis Syluis exitum accipient: quae voluerunt mari

facere bellum,& sylvas facere alias:& illius maris fluctibus, qui voluerunt debellare sylvas campi,& consumare sibi aliam regione, uua de re gratissimum R. D. V. nuntium ex pectabo. Visus est olim laudatissimi Card1nalis mei Hosij sermo paulo fuisse durior , Cum diceret,non esse plerunq; bonos Regi-sas, siue Caelaristas, qui non essent boni Pa-

Distae , sed quid aliud istorum facta loquuntur Mihi quidem isti reliquiae quaedam illorum et . virorum esse videntur, qui sicut

apud Ezechielem legimus, dorsa habebant

SEARCH

MENU NAVIGATION