Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

16 contra templum Domini, & facies ad orientem . Qui enim dorsum contra templum Domini, contra Regem unctum Domini,cλtra Sacerdotes mihistros Domini, ostendit eis certe Orientem versius ad Machometis perfidiam prospectare videtur. Quid enim est, quod non velint, quod non cogitet,quod non audeant, quae pellis tanta est, quam rebus humanis,non libenter inserant Haeretici; posteaquam cotra templum Diti dorsum Ostendere caeperui quoru errores ut pereat saluis hominibus, utq; ab eorum oculis tanta i sta caecitas auferatur, eum per quem salui fiunt homines, cuius est salus propri a , sine quo nulla est salus rogare licet indignus, tamen sacerdos, ad sanctorum istos cineres tauquam intermittam. Vidi autem his quoque proxime praeteritis diebus Cathalogulibrorum nouorum ex Nudinis Francosordien, tam a Christianis, quam ab haereticis editorum: Nihil inueni festiuius qua quoa Loncordiam quandam Religionis,per quosdam Sathana ministros, busta illa Religio, Mum i& Rcrumptibi. omnium ex Lutheri, MCaluini perfidia, & ex Apologia Melachionis consarcinatam non minus ipsi Lutheri- stae, quam Caluinistae non solum non acci-puin ed etiam exsibilant: illiq; fraudis, &

152쪽

perfidiae nomen attribuunt, & duobus prae terea festiuissimis versibus inanitatem eius lepidisti me depinxerunt. Rhabet Ausonisi liber bic habet atq; Pelasgum Et bubet Hebreum praetereaq; nihil. Nec soli tantum Caluin istae coniurati Lutheristarum hostes ita sentiunt, sed Saxonici quoque Matheologi cancrino isto tetra sticho, quid a libro Concordiae vel sperari , vel expectari debeat non illepide expresse

iunt.

Eximii liber eristucius, nes formula pacis

Publica durabit tempus in exiguum. Vnanimi liber hic coniungetpecturasensu Diona,nec gliscet plus graue diffidium .

Perpetuo tua laus vivet,nec Sueuice Doctor Gloria decrescens, te tua denituet.

Arbitrium ad pacis traxit te gloria Christi Unica non turpis quaestus, o ambitio. Quam tantam discordiam cum ex illo Lemanio lacu Synagoga Geneven. conspexisset, pro illa sua eximia auctoritate, qua illi

Bernensiti arma caeteroruq; Catonum Helveticorum potentia comparauit; Harmo niam quandam Consessionum Orthodoxa Tum,& reformatarum, ut vocant Ecclesiarum, ipsa quoque edidit: in eum puto finem, ne laudem constitutae stabilitaeque concors

153쪽

diae Lutheristarum factio obtineret; vel vitam discordes Ecclesias tanquam discrepates,& cotrarias fides fidibus enim iam pro

Deum, luditur; non una fides retinetur.) asybilis Catholicorum tuereturivel ut ne dicamus illis. Diuisum est cor eorum, nunc

interibunt: Sed neque Lutheristarum pars conatibus suis deeste voluit,molles illi sint, an rigidi, atri an albi, frigidi an calidi, nescio: Na & ipsi recitationes aliquot Lipsis

aediderunt,quarum primam esse voluerunt.

De Consilio scripti Libri Concordiar, & modo agendi, qui in subscriptionibus seruatus

est. 2. De persona Christi, & Csna Domini . 3. De auctoritate,&sententia Conses.sionis Augustanae. 4. De auctoritate Lutheri, & Philippi. s. De controuersijs no- nullis articulis publice pronuntiatae, & re-- citatae,& Oppositae, cum Nasi Pontificij,tum sacramentarioru clamoribus,& calumnijs, per quedam Nicolaum Selecnerum, in quihus palam profiteri videntur; eodem se loco Caluinistas ponere, quo Papistas,hoc est Catholicos reputare consueuerunt. Ita sunt helli isti homines propris sententis amortibus excecati, ut nec Catholicos audire velint viam veritatis ostendentes; nec sui similes Haereticos tolerare queant, iustissimam

154쪽

sut ab illis discessionis caussam adserentes,

quo nullum esse potest manifestius argumentum: omnes qui ab Ecclesia discesserunt, caecos esse,& duces caecorum: Sodomitis illis, qui extra domum Lolli,soras erant, rectis. me conserendos, qui ob cogitatum malefitium caecitate percussi, a minimis usque ad

maximum,ostium inuenire non potuerunt. Quaerunt Geneven. Concordiam, quaerunt Lipsen. ostium,inuenire non possunt, nec inuenient unquam, nisi ad illius sponsam redierint, qui dixit. Ego sum ostium, aut nisi consilium illius Angeli secuti fuerint , qui Agar ancillae a facie dominae suae fugientit sicut isti a facie Ecclesiae fugiunt ;Reuertere, ait,ad Dominam tuam, & humiliare sub manu illius. Et interea putabit aliquis pace inter dissidetes de religione statui in patria nostra posse Statuat eam inter se,si possunt apostea Catholicos ad eam obseruandam astringant. Quo loco venit mihi in mentem cuiusdam consilij,quod Maximiliano Caesari cum ab eo usum Augustanae perfidiae, ordines Austriae postularent,sapientissimus ille Cardinalis meus dederat. Quaerat inquit, ex illis Maiestas Vestra, cuius approbatio nem confessionis de*derent. An eius, quae

155쪽

ta, an quae fuit postea toties a Philippo versa, peruersa, mutata, adulterata: videbit ipsa suis oculis, quod nunquam in unam eandeque sententiam de ista Confessione conuenient.

Quam autem vellem videre Ederi nostri, viri praestantissimi Matheologiam Haereti carum fabularum, in qua continentur φoo. sere vanissimi errores de a oo. prope Relbgionis Catholicae capitibus quam hoc ipse anno in lucem prodidisse audio, sed eius generis libri,raristime in has horas importam tur . Non dubito quum is lepidissime, sicut alias Haereti c. fabulas, sic istam quoque fabulosissimam, vel sicut a Naso nostro vocatur Chartaceam Lutheranorum concordia vel ut Germanicis eius titulis utar. Neu ge-sthmitten concordi buch. exagitet. Verum

Epistola mea meridianas fortasse umbras,quq longissimae sunt , sicut ait Theologus immitatur ; Longius enim eius processit oratio, quam initio volebam; quamobrem dari mihi veniam a R.D.V. peto. Genus est hoc voluptatis meae istorum consilia inanitatis plenissima,vel potius in illis iudicij di

uini profunditatem admirari, quam etiam ante annos aliquod, cum ad Hieronymum Pouodouium utilem in vinea Domini operariums

156쪽

rarium, & mihi summa beneuolentia com- iunctissimum, scriberem, paulo pluribus verbis persecutus sum. Cuius exemplum R. D. V. mitto. Datum Romae pridie Calend. Ianuarij. 1381.

' ARCH IEPISCO PO

Episula XVI.

V o magis perspectam,& explor tam habeo R.D. V.in pascedo grege, praetioso Christi sanguine r dempto , Vigilantiam, quam multis,& magnis argumentis in administrati ne Ecclesiae Vuladisiauiensis, & Pomeraniae comprobauit: hoc maiori sum istitia cumulatus,posteaquam intellexi R.D.V.prudentissimi,& sapientissimi Regis Stephani quo ego Principe nil unquam vidi tam omnium, A a con

157쪽

I 8 consensione laudatum pleno maturitatis,& iudicij consilio, ad gubernationem Ecclesiae Metropolitanae Gnesnen. designata esse. Futurum enim existimo, idque mihi de ex, mi a II. D. V. Voluntate, & de eo, quo abundat zelo, valde polliceor: quod quanto plus, sicut S. ille Pater ait, in hac terrena Republica poterit tanto plus impendet, coelesti, quae nos genuit Ciuitati: tantoque etiam maiorem vim desider ij adseret,ad ea omnia magna cum laude exequenda, quae adhoc Archiepiscopi munus pertinere intelligit:

in tanta praesertim rerum omnium conuersione, quas de statu suo haereticorum audacia nimis effrenato impetu deturbauit: quas in pristinum dignitatis, & tranquillitatis gradum reponere eorum id proprium esse munus videtur, qui nil timent, nisi Deum, nil sperant nisi a Deo: & ea praeterea auctoritate,& potestate sunt communiti: quae possit audacistimorum hominum obstinatione frangere,atque a pestiferis consilijs, ad meliorem sententiam reuocare r quam in Archiepiscopo Gnesinensi summam esse maiores illi nostri voluerunt, ut Respublica in

omni varietate temporum, cum auctoritate

defensorem & quasi quendam custodem rerum communium haberet: vel sicut, Ori

158쪽

loquitur,ut omnia haec salutaria, quae moribus,quae maiorum institutis, quae legibus in nostra Republica continentur, lateant in tutela, ac praesidio unius Gnemensis Archiepiscopi,contra vim,libidinemque potentiorum: ne cuiusquam effusae in omni intemperantia libidines, sese unquam incitarent in Iibertatem communem . Quem ego tam excelsiam dignitatis,&auctoritatis gradum non tam ipsi R.D. V. quam Ecclesiae Dei, &Patriae nostrae gratulandum esse video. Ad illam enim immensum quoddam curarum,& sollicitudinum Pelagus,ex eo loco, & Ο dine proueniet: in quo si sexcentos oculos, sexcentas linguas, sexcentaS aures, sexcen tas etiam manus haberet, quibus Episcopuvigilantem opus habere S. Pater ille memorat , vix etiam ijs curis,& laboribus, & molestijs exantiadis sufficere posse videretur; quas Archiepiscopum & Primatem , & primum tanti Regni Principem, amplissimiq; Senatus Coriphaeum,in amplissimo,& potetissimo Regno,his difficilimis temporibus,

hisque moribus, in tam proiecta hominum . audacia, animis superiorum temporum licentia adhuc prsfidentibus,& corpore, &animo ferre,&sustinere oportet. Csterum

159쪽

Ecclesia Dei, no solum a metu oppressionis,&vastitatis respirabit, verum in spem pri'stinae dignitatis, & gloriae recuperandae reuiuiscet: cum tua ista, te cum humilis Α-dalberti successore loquor ) digna vigilantia , atque ista, quam sustines auctoritate, grauitate, plane Senatoria prospectum in patria nostra fuerit; ut istos lucos Helveticos,& excella Geneuesia, in quibus ira Domini coaceruatur, demolita; conspirationem aduersus Dominum,& aduersum Christum eius rescistam , & obliteratam; & publicis Regni muneribus,& offici js, eos tantum adhibitos videamus , qui nouos istos recentesque Deos, busta videlicet religionum, & Rerum pub. omnium, quoS ignorauerunt Patres nostri, nunquam adorare U luerunt: quod R. D. V. curae futurum , quae

illius est pietas, non dubitamus ;Quamuis enim ea contentio di fficultatem adiunctam habere videatur, in tanta praesertim hominum obstinatione: sed quodnam quaeso facinus magnum, & memorabile, sine periculo designari potestὸ Quid autem labor improbus non vincit e Sacerdos, ait S.ille Martyr, Euangelium tenens, & Dei praecepta cuit

diens,occidi potest,vinci non potest: Sciantiam tandem Haeretici, quod a Christi S

160쪽

as Icerdotibus non timentur. Ego vero, quod adhuc seci Deum praecari nunquam intermittam, ut ista potestatis,&sapientiae coniunctio , quae caeteris omnibus Imperijs valde salutaris esse consueuit, nos quoque maiorum nostrorum quam simitimos efficiat: idq; omnino euenturum exbstimo : si speculatorum loca, vel ut Theologus loquitur animarum prssecturas in patria nostra deinceps etiam tenuerint, quibus in omni pietate,& virtute, in doctrina,& humanitate, in omni artificio vincendu

Cupiditatis percipiendo, plurimum ab ipsa pueritia studij fuisset, & temporis: & vici Liim a pascendo glege Christi procul arceatur, qui ad Sacerdotium nil ad ferre cosueuerunt,nisi velle,quoS plerunque, ut ille ait, uno die sanctos fingimus, eosque sapientes, S eruditos,& Theologos,& pastores esse iubemus: qui vix forte adhuc essent in discipulorum ordinem reserendi; & anteacts viis consilia in stud ijs inanitatis consumpserunt: Sed nos in patria nostra, meliora Omnia,& ijs Stephani Regis temporibus, ijsque initi js,& consilijs,& laudibus , & triumphis

consentaneos progressias, & exitus expectamus. Ad me quod attinet, sic me his suis moribus, & pietati , quam in omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION