Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Catholicus esset, qui se modo eum esse meminisset, qui Hosium immortale si fieri potuisset, esse noluisset. Habebat enim vere Abrahamicus ille senex, pectus suum omnium virtutum laudibus instructissimum velut quoddam Spiritus sancti domicilium. Habebat intimis medullis inclusam Petri fidem,Pauli charitatem, Ioannis integrit,

rem,Augustini doctrinam,Basilij grauitatε, Athanasij et elum, Chrysostomi eloquetiam, Ambrosij libertatem, Gregorij vigilantia

Hieronymi seueritatem in seipsum exercebat . In conuersatione & consuetudine hominum Meletium, in contemptu vitae Ma

tyri jque desiderio Cyprianum referebat, neque enim mihi pertimescendum video, . ne sanctissimi illi ac beatissimi viri inuideant, si ijsdem quibus ipsi abundabant laudibus,hic illorum imitator honoretur db dicit quod docuerui, fecit quod iusserunt ,

secutus est quo praecesserunt. Quamobrem etiam factus ad extremum erat, velut arca quaedam virtutibus abundans,ex qua in Orbem uniuersum pietatis exemplar emanabant. Erat velut manus quaedam, cathedram

vnitatis in qua posuit Dominus doctrinam

veritatis ostendens. Erat velut vox clama

tis in Orbe Christiano , Non est fides nisi

182쪽

νna, & quicquid est extra unam fidem non fides, sed perfidia est. Erat quasi tuba , v

stom in omnium auribus clangore sundens,

quod quisquis cum Romana Ecclesia in fidei doctrina non concordat, Christianus non est. Erat velut petra quaedam ad sustinendos haereticorum impetus opposita, ut

in eius constantia & soliditate palam omnibus fieret; quod Sacerdos Dei Euangetlium tenens, & praecepta Dei custodiens oscidi potest,vinci non potest. oties haeretici Lutheranae perfidiae *ditatem, quam Confessionem Augustanam Christiana enim non erat, & ab ipsis Lu- theranis,Polnischer Stisset, hoc est,ocrea Polonica, siue cothurnus utrique pedi aptus vocabatur dici voluerunt, interposito Comitiorum decreto, in patriam nostram introducere contenderunt, qua audacia, quo conatu,quibus artibus, quibus terroribus,

πt id perficerent laboraueruntὸ Sed obstitie eorum conatibus Christi minister Hosius v1cit Christus,victus est Antichristus. Facta sunt plagae illorum sagittae paruuloru. Qu9eies Lutherani & Caluiniani aduersarios suos,sed tame filios suos, Trideistas & An Baptistas ex omnibus Regni Poloniae finishus exter in re,*δm uim perfidiam to

183쪽

lerari, vel potius canonirari; hoc etenim verbo uti consueuerat Hosius ) voluerunt, sed obstitit eorum conatibus Hostus. Vicit Christus, victus est Antichristus: Quoties Nationale quoddam Concilium congregari, in eoque de uniuersalis Concili j Tridem tini decretis disputari, & omnes Orthodo.

xae fidei articulos in dubium reuocare conati sunt; & nouam praeterea quandam fidiculam ex omnium Regni ordinum sentemtia scribi promulgariq; voluerunt Sed otastitit eorum conatibus Hostus . Quoties in Regijs ciuitatibus templa Deo sacrata, ut in ijs Deo suo Luthero, & Caluino sacra facerent appetiuerunt i sed obstitit eorum 'conatibus Hostus. Quoties Caluiniani quidam Synagonistae, Theodo si Begae Symmissae, Regni religionisque statum perturbare;& sicut in Gallia,sic in Polonia surium deorsum miscere,immaque summis paria facere contenderunt 'Sed obstitit eorum conatibus Hostus. Vicit Christus,victus est Antichristus. Quoties Principi nefaria quaedam separationis consilia suggesserunt , quibus perfectum iri sperabant, ut Ecclesiae Catholicae nuncium remitteret,& illius capiti Romano Pontifici diceret, Non serviam, sed post Deos alienos ambulabo Sed obstitit

eorum

184쪽

. I si eorum conatibus Ηofius. Vicit Christus, victus est Antichristus. O Episcopum natum Ecclesiae, memorem sui nominiscimita, toremq ; maiorum.

Equidem ita sentio, quod nisi pulcherrimum, hoc, του ἰσιου cognomen a maioribus

suis haereditarium accepisset, id ipse sibi posterisque suis virtutis tuae praestantia peperisset: Neque enim unquam vitae suae splendorem, ulla turpitudinis macula aspersit: nullo suscepto facinore laudum suarum gloriam inquinauit, nullas tenebras nominis sui claritati offudit. Summa erat in homine pietas , incredibilis sapientia, pene diuina eruditio, inusitata clementia, charitas in

omnem proximum tanta , maiorem ut ma-

is terna viscera, erga proprios filios serre pos φ se non viderentur: tantus deniq; in omni vaxietate temporum rerum omnium moduS ,

ut a primis illis,& puerilibus annis, per v aios dignitatis, & honorum gradus ad sum- mum illum, ad quem peruenerat auctorita- η tis apicem ascendens quis enim ei viro ho nor non debitus tribui poterat ad extremam usque senectutem intactus sicut ait η ille a sibilo peruenisse videretur. Deindetii vero,quam laudem in numerum rerum ad- is mirabilium sacrae Scripturae auctoritas r id ferendam

185쪽

ferendam existimauit, post aurum etiam non abijt, nec sperauit in pecuniae thesauris. Quo magis etiam illud de misericordia Dei nobis pollicemur, posteaquam illi visum est,ad accipiendam Regni coelestis possessionem,uiru illum admirabilem,ex istius corporis domicilio euocare,quod ipst quoque beatorum animae talantur, quod nouus

iste Christi confessor consessorum in coelis numerum auxerit. Laetantur sicut de Basilio quoque suo scriptum reliquit Naeti an et enus hominem ad se consimilem moribus

venisse, athletam athletae: coronatum coronati, animo castum, corde puri: praeconε sermonis , ministri sermonis r in quorum etiam societate longe maiore, quam cum in carne viveret contentione Deum precari nunquam itermittet, ut ne sit amplius inter nos Iuda & Israel,Roboam, & Hieroboam,

Hierusalem& Samaria . Ipsi quoque Deia pars virgini supplicabit,& sacratissimis iulis Apostolorum Principibus Petro & Paulo , ad quorum hic cineres cordis suis famguinem,per lachrymas ex oculis defluentes communi Regi & Domino, pro Orbe Christiano offerebat, Adalbertum quoq; oneonensem, & stantsiaum Cracouiensem Episcopum patriae suae Patronos , & Advocatos

186쪽

17 exorabit,ut infirmitatem humanam orationum suartura praesidijs dignam putent,& pro ea fide,quam in Orbe Christiano plantaverunt, pro Ecclesijs quas constituerunt, pro populis quos verbo veritati S genuerunt, pro quibus cathenas gestaverunt, mortem sustinuerunt, laborare, apud coelestem Regem non desinant: quo dignetur auferre ex cordibiis hominum cor lapideum ,& dare

Cor carneum, ut sit multitudinis credentiu Cor unum,& anima una,ut sit unus pastor, de unum ouile. Non vereor autem ne me quisquam existinet diuturnae consuetudinis, quae mihi cuHosio intercessit,& eius beneuolentiae,qua me ad extremum usque vitae suae diem prosequutus est, dulcedine delinitum, haec quae dico omnia libentius, quam verius praedi-Care : cum ita communis, ita constans, ita Perpetua sit omnium de Hosij nostri pietate opinio,ut etsi praecipuum meum, erga illum studium elle deberet,pene tamen aequaliter cum caeteris versari videatur . Hoc enim in omnibus pene libris, & litteris summorum,& doctissimorum virorum, qui nostra hac tempestate floruerunt, obseruaui , quod magna sit inter omnes in omnibus Urbis partibus de Hosij praestantia consei M sio.

187쪽

I 8sio. Alij vocant Ecclesiae columnam , alii malleum haereticorum, alij ornametum Collegi j Cardinalium, alij Polonicum patriarcham, alij senem vere Abrahamicum, alii Magnum Hosium, alij Praelatum probatis, simum, alij nostri teporis Augustinum, alij

alterum Poloniae Stant naum, nouum Bes4rionem, huius saeculi Hosium, Melchisedechicum Sacerdotem, nunquam satis lauda- . tum Ecclesiae defensorem , rectae fidei custodem vigilantissimum: Orbis miraculum,

Patrem patratum: Romani Senatus ornamentum, Apostolics Sed is propugnaculum, Christi fortissimum Athletam, Phoenicem Cardinalium, Curiae Romanae splendorem , formidabilem haereticis aduersarium , senem suaui loquentem: alij syncerae pietatis magistrum, Dei interpretem,alteram Pauli manum, alij alijs laudibus celebrant, & vGque ad sydera tollunt: omnes uno eodemque ore sanctitatis & eruditionis testimonium perhibent, & antiquae pietatis imaginem appellant: idque etiam in auribus omnium gentium,ac nationum cantare praedicareque non dubitant i & docti in bibliothecis : & indocti in circulis; & magistri in scholis,& antistites in sacris, & praedicato- ires in cathedris, & in versibu s Poetae, & in

188쪽

montibus siremitae,& in Orbe terrarum genus Christianorum t hoc enim summis, &Praecipuis viris euenturum, apud Danielem

Iegimus. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti,& qui ad iustitiam erudient multos,quasi stellet in perpetuas aeternitates.

Ad libros autem eius quod attinet, tam est omnium laudibus peruulgata, & per c lebrata Hosianarum lucubrationum utilitas,ut quod olim de quoda Gregorij Thaumaturgi scripto creditum est, id multi de Hosij quoque nostri libris existimare non dubitent: quod eos ipsa mater Dei virgo Maria scribenti dictauerit: vel quod de Basilio suo,Theologus scriptum reliquit, inpi-xide Spiritusancti calamum suum scribens

intixerit: nec alia contra nostri temporis haereticos scribendi materia scriptoribnsvllis relicta,post Hosium esse videatur. Neque etiam dubitauit vir quidam eruditus Germanos suos admonere : ut Hosij Christianae Catholicae fidei confessio, in omnibus templis, &Calgedris ab omnibus Pa

rochis populo praelegeretur, & iterum arque iterum repeteretur, cum vix quisquam isto, ut ait,saeculo plenius, utiliuS, apertiuS, magis etiam ordinate,totum corpus doctri-

189쪽

nae Christianae, totamq; illius vim & ratio- .nem complexus esse, nec efficacius Lutheri errores & aliarum sectarum vanitates refutasse,videatur. Ita ut merito possit, propter admirabilem vitae sanctitatem & diuinam pene eruditionem, rerumque maximarum usum,& experientiam,non pro qualibet Ecclesiae Dei columna,sed pro altero huius teporis Augustino reputari . Cuius rei illud quoque maximum argumentum esse statuor

quod ipso etiam auctore vivente bis & trigesis inprςcipuis Christiani orbis urbibus, Latina,Germanica,Gallica, Flandrica,ti gua omnes Hosij libris typis excussi, in Polonicam etiam & Italicam translati videbaturin sortasse etiam in Armenicam, sicut ex sermone viri cuiusdam in hac urbe Illustri simi accepimus. Romae, Parisiis, Veneti js , Lugduni,Antuerpice , Coloniae, Moguntiae, Dillingae, Cracouiae,Viennae: tam facile permanus hominum distrahebantur ι tam aui-de a doctis & indoctis legebantur, & asse uabantur: quin & hoc ex Episcopo Rure- mundano Gulielmo Lindano,viro in Ecclesia Dei notissimae pietatis & doctrinae, in urbe cum esset audiuimus t quod sicut olim de Basilio, ita nunc in quibusdam Germaniae Academi js de Hosio existiment, nefas

190쪽

r8t esse in fidei doctrina ab illius sententia discedere. Ipsi quoq; Lutherani Catholicam fidem, Hosen Galuben hoc est , Hosianam fidem,& ipsum Hosium .Pol ni schen Gott,hoc est, Deum Polonoru,sicut olim Hunni Theothimum Scy tarum Episcopu, propter summam eius virtutem, Deum Romanorum vocare non dubitauerunt. Tam magnus erat

in Orbe Christiano Hostus,tam Hosij laudibus & gloriae orbis angustus videbatur. Quo magis dolendum est, tantum illud praesidiu, quod in illius vita doctrina,pietate, sapientia positum videbatur tam necessario Ecclesiae Catholicae patriaeq; nostrae tempore defeci illa: quem immortalem si fieri potuisset, esse oportebat: cum praesertim hostes Ecclesiae pacem adhuc Ecclesiae perturbare non desinant: necdum receptui canant: sed Iicet se se legum vinculis & armorum periculo per quandam confoederationem liberatos esse glorientur, armatum tamen contra Catholicos gerunt animum , M in hoc uno studio curas adhuc & cogitationes suas consumant, ut a Christo in Bethlehem nato , ad Antichristum Inebiensem vel Geneuensem vel nescio quem alium quamplurimos conuertant , nisi quod haec iactura dς-

SEARCH

MENU NAVIGATION