Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

gnas pugnauimus , post tuas pugnas vicimus . Illi fecerunt, tu hellum sustulisti . Statim enim ut in Regem Poloniatu Senatorio, pariter & equestri ordine maiorum more In campis, longe lateque patentibus, sole isto, Vistulaque inspectante, inter equitum peditumq; copias , inter hastas&gladios, inter clangores tubarum, tympanorumque sonitus,& tormentorum explosiones quibus rebus Martij illi fortissimique equites, magis etiam incendebantur, ut Regem sibi Martium querendum eligendumque puta' rent in hoc inquam tali fremitu, strepituque armorum,cum electus Rex es es , nulla tu quoque moram interponendam existimasti, quin eum honorem , quem tibi arma dederant,omnibus vicissim castris & armis conservares. Quamobrem in aciem armatus, illico prodijsti, hosti'; tui animum, immanitate barbarum, varietate leuissimum, perfidia periculosissimum domuisti,& quod in patria nostra nullus a multis annis miles viderat, tu tergum illius non solum vidisti, sed etiam calcauisti: fortassis autem ideo superioribus aliquot annis tergum fugientis non vidimus,ut tu,Rex potentissime , in hoc tuo felicissimo tempore, cum bene parato nostrisque etiam armis instructo hoste. l non

212쪽

non selum fortius pgnares, sed tanto etiam gloriosius vinceres foedamque illam barbarissimi Principis crudelitatem, imbutosque sanguine gladios,vitae libertatique ciuium

tuorum imminentes , ab uniueris patriae membris & visceribus auerteres . Nemo adhuc contra te in aciem prodijsse dicitur, qui non tuis laudibus & triumphis adderetur. Ter tuos milites in mediam pene Moschouiam imini sisti, ter victores ex hostili terra reduxisti :& si quos paucos casus aliquis abstulit, plus ex illis gloriae, quam sanguinis emanauit: hoc enim quoque ista tua fortitudine, ac vigilantia, qua caeterisOmnibus emines,perfecisse te perhibent:ut mi lites tui tanquam si tu esses ita sint: nec eos vel metus belli stupefaciat, vel lassitudo exhauriat , vel hostium legiones terreant, vel impedimenta viarum defatigent, vel coeli intemperies, vel hyemis asperitas, vel niuium altitudo, a susceptis consilijs dete reat. Acutis sunt auribus ad praecepta,pr ptis oculis ad signa, expeditis manibus ad Opera. Dare vulnera paratissimi sunt, accl-pere vero tardissimi. irati pugnant, receptui signum, aut reuocationem a bello a dire non queunt. Sperant semper optima,

pati vel difficillima malunt, quam cedere:

213쪽

nec potest ullius auctoritate tantus 'ille ardor extingni longe ut eoS rectius άDνατους, hoc est, immortales, quoru olim apud Persas decem millia fuisse legimus, quos vinci posse non putabant,si quis in te fastus esset, appellare posses . Quo factum etiam est, ut qutit bella suscepisti, tot iam tuas victorias& triumphos numeremuS: tantumque patriae nostrae scuto tuo, quantum Duna, Vie-lica, vel Polota, alueo suo, quantum sylvae densitate,quantum montes altitudine, prae

sidij attulisti: ita ut si amnes exaruissent sistitiae deflagrassent, si montes subsedissent,no naturae prs si dijs, sed virtute tua Lithu niam tuam, munitamq; haberemuS . Iam minae saeui cecidere ferri, Iam silet murmur graue clarissimorum Iam tacetstridor Litor strepentis, Alta pax nostro reuocata Riano en. Quod autem in summa laude ponendum est, cum alij victores captarum urbium ocprouinciarum aut praedas appetant, aut ruinas; tu in his tuis victorijs & triumphis sic te adhibes,ut severitatem abditam,clementiam autem expositam habeas: neque adeo magnum existimes, ea quae oc naturam, &conditionem habent , ut vinci possint, vincerς, verum in victoria animi impetum cohiberes

214쪽

dios hibere,iracundiam refrenare,captas Vrbes, quas victoriae conditione delere potuisti,

clementiae tuae iudicio conseruare , viros virtute praestantes , non modo extollere ia centes, sed etiam libertate donare, ac beneficijs cumulare, hanc tu veram victoriam

esse reputas; quod certe nihil aliud est, qua

inuictum esse,quam ipsam victoriam vince re. Sic tuam virtutem hostes, misericordia victi,fidem & prudeliam caeteri omnes perspexerunt. Ex quo illud etiam consecutum existimant, ut armis tuis subactae prouinciet doleant,tardius se in tuam potestatem peruenisse: nil enim illis aliud praeter inferendar iniuriae licentiam eripis. Rem nouam dico . In scelicitatis parte ponunt, vinc): victoriam tuam vitam suam, salutem sua existimant: libenter in tuam potestatem veniunt, quem in sua potestate esse, nec ulla iracundiae impetu de statu mentis dimoueri consueuisse cognouerunt: & hoc tuum, tam iustum, tam temperans, tam moderatum imperium , patrocinium potius vita fortunarumq; suarum, quam imperium esse

existimant. Equidem est quod sibi hostis

tuu S gratuletur,se in tam pium, Christianu, Catholicum , & Orthodoxum ανταγονIriua

incidisse . Nam fi pari perfidia cupiditate i

215쪽

immanitate, in subictas illi prouincias Impressionem fecisses,quam tuam Lithuaniam annis superioribus aggressus ipse est, ne sperare quidem illi principatum, sed ne vitam quidem optare licuisset. Verum tu in Ecclesiae Catholicae schola didicisti, quod Regem non deceat esse diuitem aliorum laetiiris,locupletem aliorum calamitatibus, immortalem inimicorum funeribus, necesse quicquam Christiano Principe indignius Iassa crudelitate. Incstidij enim ac ruing s,

mile est, multos sine causa furenter occidere,vicissim autem nullum ornamentu Principis fastigio dignius esse posse, quam illam

coronam, ob defensam patriam ciue'; se natos: Nisi quod ego hoc tempore de tuis laudibus, apud te Regem Homerico ingenio & carmine dignissimum , non possum omnia,quae mihi in mentem veniunt, singillatim recensere,quae tui illi Patricij, Socolouij,Varseuicij orationibus, & Panegyricis suis λογις plane GoHνις, quales in Regibus Paryatis illa requirebat, ita persecuti sui, ut non dubitem ipsum te qui fecisti rerum abs te gestarum magnitudinem admiratum esse cum legeres: quae etsi magnae sunt, maiores tamen adhuc a tua sapientia', iustitia, sorti ludi ne,animiq; moderatione expecta-

216쪽

mus; nos praesertim qui vocamur Ecclesi stici, quibus ad bene de tota re Ecclesiastica sperandum quasi signum quoddam sustulisti, pristinaeque vitae & pacis, & tranquillitatis usum & consuetudinem, haereticoruaudacia pene interclusam,aperuisti, quo nomine quam sumus magis obstricti,atq; obligati esse tibi non possiimus et atque utinam maiora possemus, quandoquidem maiora nos ab te accepturos esse confidimus. M iora enim, ait ille, populus semper a summo exigit. Verum interim Deum Patrem misericordiarum,& totius consolationis deprecari nunquam intermittemus, quod olim Christianos, pro suis Imperatoribus precatos esse legimus,ut tibi det Dominus Imperium securum,domum tutam, exercitus sortes, senatum fidelem,populum probum, R

gnum quietum, vitam prolixam te enim esse prolixissime regnaturum, ipse quoque tui corporis forma & statura ad eam quam geris dignitatem accomodata designat isque nOS a Diuina clementia tanto facilius imperaturos esse confidimus, quanto mai re conatu in id studium & antea semper &nunc in Livonia tua. incumbis, ut in omnibus prouincijs imperio tuo iubiectis sit

omnium credentium cor unum & anima

217쪽

xos una αγι θοῦν ἀνδροῖν εργον , ait constantinus rτοῦ πές' ηπφ ο ν. Et Leo ad Theodosium: Desendite, ait, inconcussiam Ecclesiae statum,ut & vestrum Christi dextera defendatur imperium, scientes imperij vestri viribus profuturum, quicquid Catholicae libertati benigna fuerit dispositione collatum. Equidem, Serenissime Rex, in omnibus istis ii reticorum stud ijs & contentionibus nil aliud, quam aut legum aut hominum interitus ostenditur. Non potest enim fieri,ut falsitas non persequatur veritatem e cum enim haeretici sint uniuersis erroribus amici,non possunt nisi solis esse non errantibus inimici. Quamobrem optimum est notis viiijs impedimenta prospicere, quod te & studiose& libenter facere laetamur & gaudemus , ne postea sero medicina paretnr. Haeresis enim ruinis simillima esse perhibetur. quae super id quod mole sua oppressere franguntur. Sed oppressionem Deus omnipotens a patriae nostrae capite avertet, te prae sertim Rege vigilantissimo ad illius gubernationem assidente; quo non modo victore, sed etiam vivo, di florens,& incolumi S patria nostra esse posset. Pestis autem istius exitium quae multorum animos inquinauit, cum a Dei misericordia, qui neminem vult perire,

218쪽

perire, sed vult omnes ad agnitionem veritatis peruenire: itum etiam ab ijs quae in te elucescut,quaeque in Regno tuo comparas, pietatis praesidijs expectamus & speramus. In te enim unum atque tuum nomen tota se apud nos conuertit religio Christiana. Te permisso

Matrona minor maiorque choro

Colit,N reserat venienti tibi, Templa sacerdos, tibi nexilibus Hrba coronis redimita venit , Tibi grauieui lassique senes. i Compote voto reddunt grates.

Libantque manu vina trementi.

Qua de re ego nolo hoc tempore pluribus, ne panegyricum in Epistolam includere velle videar: quin & ipsius Epistolae longitudinem excusare deberem: nisi eam vererer excusando magis etiam facere prolixiorem: cum prssertim ad eos, quos tibi offero libros, pro tua in Rempub. Christiana pietate,& in Hosij memoriam singulari beneuolentia, te & animum & oculos conue

tisse videre mihi videor. Quod superest me ει hos posthumos Hosij Cardinalis scelus Regiae tuae elemetis & protectioni qua summa possum animi mei submissione etiam atque etiam diligenter ac studiose commemo dor

219쪽

siuisset, de te quoque ut valeres, utque floreres, quiq; esset rerum & rationum tuarum status, valde est omnia diligenter percunctatun eo plane modo, quo solemuS, cu que

non vulgari illo studio, sed praecipua quadaratione amamus. Dixi quae sciebam , quaeq; erant suae Maiestati gratissima. Ille vero in tuas laudes effusus. Magi us, ait, isto iaculo vir Moret tus. Multum illi debet Resipublica litteraria . Non est, ut audio, quod . quisquam velit discere, quod docere MoretuS non posset, quoties abditum aliquid in litteris humanioribus quaeritur, Moretus thesaurus est. Quo magis gaudeo istu hominem valere, in cuius siue morbo, siue morte, non unus homo, sed litterae ipse, omne'; bonae artes summum mihi aditurae peric . viderentur . Lmnuosa quippe acerbaq; mors eorum solet accidere, qui quotidie aliquid immortale meditantur, & quasi quosdam agunt humani generis Praeceptores.

Quad nostra purpuraὶ quid castra quid deuictae iacente'; sub pedibus prouincis: Co-

temptores ambitionis animi, litteris imbuta & uniuersam posteritatem docentia,mOdicoq; contenta ingenia, ipsa vetustate florescunt, nec ab ullis magis laudantur, quam

quibus minime necesse est. Vi-dum vi-

220쪽

uet honor litteris e nostras purpuras , nisi istorum loquantur litterae, idem forte qui Corpus,lapis & urna obruet: Qtio libentius a me susceptum fuit illud consilium, ut Muretum,Si gonium, Ursinum, Aquarium, Gregor. de Valentia, illas Musarum delitias, in regnum hoc meum ex Italia euocarem , qui curam erudienda sustinerent iuuentutis , qui se, qui me , qui Regni mei tempora immortalitate donarent,qui discendi, docendi , uiuendique methodum, dictis factisque

docerent: unde quotidie ciues nostri,& meliores euaderent,& doctiores: tales autem Cum euaderent, regnum quoque hoc meum omnium redderent, non solum florentissimum, sed etiam securissimum: profecto longe nobis ista gratior fuisset purpura,si a bellico strepitu, fremituq; armorum, ad Academicum quandoq; puluerem secedere, ibique istos de diuinis pariter ac humanis docte,prudenter,eleganter, audire disserentes

licuisset.

Ista cum more illo suo Rex optimus dixisset, verbis qualia olim Parysatis in Regii desiderabat filijs, Cardinalis quoque BolO-gnetus pleraq; alia de tui elegantia ingeni,

commemorare caepisset , cursum sermonis interrupit, Regni Procancellarius, qui h

SEARCH

MENU NAVIGATION