장음표시 사용
191쪽
ut ait scriptura,ibimus ad illum, ille autem
non reuertetur ad nos. Deinde vero scitum
Impia nam pietas animam Iugere beatam. Gaudentemq; Deo sere nocens amor en
Et satis ille quidem & aetati vixisse videtur,& gloriae,& si rerum gestarum magnitudine
respexerimus,nunqua vivere desinet. Quandiu litterae sacrae latiniq; sermonis consu ludo& eloquendi elegantia, in orbe Christiano manserit, Hosij Cardinalis nomen optimis & doctissimis viris annumerabitur , nec ullam vetustatem col lecta per eum sanctitatis fama pertimescet. Nos autem quod attinet, si ad vota,studiaq; singulorum atque ad praesentem Rei pub. statum oculos Vertimus, certum & i ndubitatum est, quod quandocunque tandem obijsset, parum vixisset. Nunquam enim foecundissimi illius pectoris opera non potuisset, non esse Ecclesiae Dei valde necessaria.
Hic itaque homo Dei magna videlicet
orthodoxae veritatis tuba cum ex istius corporis domicilio migraturus esset,laeque se Ecclesiae Dei,causa, quicqua adhuc prae stitisse putaret,nisi illius rationibus, etiam e sepulchro succurrere conare , Lucubrationum suarum quae adhuc in thesauris eius
192쪽
Iatitabant, me haeredem,cum caetera omnia refutarem,testamento suo constituit : ut siquid in illis esset, quod intelligentium iudi-Cijs in hac urbe, quae semper habita est altrix doctissimorum virorum, probaretur, quod gloriam Dei propagare, quod haereti- Corum audaciam frangere, quod infirmorutepiditatem inflammare posse videretur , cdendi &imprime di facultatem & copiam
permitterem: sin minus inter mea κυμειλια reponerem.
Ego vero cum intelligentium iudicia cognouissem, nil prius & antiquius habui, qua ut ea sub tuo, Stephane Rex potentissime,
nomine & tutela,& patrocinio, in lucem hominum euulganda susciperem. Multae enim di magnae causae erant, quae mihi huius con- cogitationis initium attulerunt. Na& in eo regno lucem hanc primum,tam pri- clarus hic auctor aspexit, cuiuS tu nunc gubernacula, iuste,prudenter,& sortiter, & teperate moderaris: & eius Regni causa praecipue curas istas & cogitationes, & vigiliasn labores sustinuit:& in eo Regno ad unitatem Ecclesiae praecipue reuocando vehementius laborauit: quod etiam ipse, quaerat modestia, pluribus in locis confessus e cum ea quae scripssit, Tarentinis, sicut ait
193쪽
ille,& Consentinis,hoc est, Polonis,Lithuainnis,& Pruthenis, non autem Romanis; sescripsisse memoraret: vi existimare debeas tibi haec omnia scripta ab Hosio fuisse, cum ad antecessorem tuum Regem Sigismudum pro eius Regni salute scripta sunt, cuius tibi rationes , ut eas partim consilio, partim etiam armis tuis sanares, summa Dei bonitas & misericordia commendauit. Deinde vero non desunt adhuc, proli dolor; in Regno tuo homines Deo rebelles, falsitatis e roribus impi icati, qui hoc genus veritatis antidoto vehementer indigent.
Cum itaque Ioanni a Lasho visum esset, probare se non posse sui simi l ibus quod Ecclesiae rebellis,& haereticus esset) nisi Hosio quoque Ecclesiae defensori se inimicum este declararet, aureum illum de expresso Dei verbo libellu,que tatas utilitates peperi sis videbat,& dolebat, scripto quod a suo rei eblendum refutandumque suscepit: in quo sua quandam fidiculam,quam etiam oppressum Dei verbum o vim veritatis incredibilem)Vocare voluit, Orthodoxae fidei repugnantem,pro puro, puto, & expresso Dei verbo,
cum ipsi Regi Sigismudotum subiectis eius
imperio populis, hauriendam propinabat: Caeteris enim in rebus Caluini doctrinam seque-
194쪽
sequebatur, in doctrina vero de Eucharistia
Suisticam hoc enim verbo uti consueuerat Ilosius hoc est suam propriam,&priuata sui capitis opinionem,non iam poetica vel
pictoria ut ait Tertullianus sed tertia
quadam haeretica licentia usus, in medium adferebat. Nec alium finem propositum habuisse videbatur, quam ut in patria nostra ex hoc eius labore & contenti One,aut legit, aut hominum interitus sequeretur. Sed vere dixit S. ille Pater Augustinus, Felix est cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Veritas enim falsitatem, non falsitas debet oppugnare.veritatem . Accidit
igitur Laskij libello quod suo tempore nescio cuius haeretici libello accidisse in platea cuiusdam maritimi oppidi idem Augustinus memorat. Nam & Lashi libellus in platea maritimi oppidi Braunbergensis , quod Episcopo Varmiensi subiectum est, a
quodam praetereunte inuentus, ad Hosium Episcopum deportatus erat: quem ille cum Iegisset, etiamsi nullum huius temporis haereticum scriptorem vidisset, qui maiore auctoritate nil dicerςt,memor tamen illius uia quodam patre scriptum lagerat: Haeretici scriptis suis firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimisetunt ;
195쪽
1 8stunt: tum ut illam Augustini reprehensionem effugeret,qui de sui temporis Episcopis
scribens quaeritur, quod saepe noluissent dicere,quod teste scriptura poterant dicere; timentes videlicet,ne loquentibus illis, quiveritatem non potest capere offendatur: &non timentes, ne tacentibus illis, qui veritatem posset capere,falsitate capiatur: Haec
inquam cum animo reputans nullo momento temporis interposito, cum pestem illam in lucem hominum prodijsse putaret, etiast ternis Pauli IIII. litteris, Concilij congregandi caussa, ex Episcopatu suo euocatus,
iter in urbem adornaret, confutationem tamen Lascanarum Fabularum ipse quoque est aggressus: ut si quispiam ex illarum lectione, in qua auctor ramos loquacissimi erroris expandere voluisse videbatur, incommodi accepisset, Catholicae veritatis antidoto sanaretur: ac illud etiam palam omnibus faceret, quam nihil sit cor acutu& lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur. Caeterum Lashus non ita multo post antequam libru suum typis edendu curasset,e rebus humanis exemptus est,& Hosius qui virtutes suas potius quam Vitia celare didicerat, ab editione libri sui
abstinendum sibi quoque esse. existimauit,
196쪽
I87 ne cum lamis sicut aliquando dicebat pugnare,vel aerem verberare velle videretur.
Hunc itaque Hosij de oppresso Dei ve ho libellu,nos ad te Rex inuicte mittimus, ex quo magis etiam liquide perspicies, qit haeretici scripturas habere possunt, Biblia habere possunt, Euangelium habere possuri
verum autem scripturarum intellectum,verum Euangelij sensum, quia extra Ecclesia sunt, habere non possunt. Licet Euangelij verba in ore & in lingua prompta habeant, Iicet disputent,dividant,argumenta faciat, patrum & Conciliorum dicta &auctoritates adferat,mendaces sunt,lupi sunt, hostes Christi sunt, quadiu se se ad Ecclesiam, quae Corpus eius est,non adiungunt. Sicut enim ait Teatullianus, si quis in tibiam flauerit, non propterea tibiam hominem secerit, quamuis de anima sua flauerit, ita non statim verum & expressum Dei verbum secerit , quicquid aliquis ex scriptura in mediuattulerit,nisi idipsum cum Cathedra unit
iis concordaverit. Cathedram autem unitatis, sicut in alijs,sic in hoc quoque praesenti libello aliam esse non posse ostendit Η sius,quam eam quae & in capite Orbis urbe Romana: cuius fidem Apostolica voce laudatam esse scimus,in qua perpetuo ut eiusdem
197쪽
18sdem auctoris verbis utamur conseruatam eam fuisse,quae est b Apostolis traditionem refert Irenaeus, cui totam doctrinam Apostolos una:cum sanguine profudisse asserit Tertullianus: ad qua accessum habere perfidiam nunquam potuisse testatur Cyprianus : quam ita semper incorruptae patrum doctrinae fu i sse tenacem, ut quoties Romana fides diceretur,Catholica intelligeretur, ex ijs quae scripserunt Ambrosius & Hieronymus didicimus : in qua semper Apostoliacae Cathedrae viguisse principatum narrat Augustinus: quam haeretici foetoris semper expertem permasisse, nec unquam in ea qui contrarium sentiret sedisse , quam potius Apostolicam gratiam inuiolatam custodi-Disse,iestatur Theodoretus: ad quam pro pterea de fidei causis iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus nunquam non relatu
fui sie, asser it Bernardus,quod ibi potissimudamna fidei sarcita iri spes soret, ubi fides non posset sentire desectum; cuius morem multas gentes propterea imitatas esse in sacris rebus scripsit Lanistancus: quod tanti magisterij ex apice Apostolico primor- dijs claret,& nnlla per orbem Ecclesia sque ut Romana ab omni sece baereseon cunctis retro temporibus pura permansit . Md non
198쪽
I89 est Instituti nostri sustus ea de re di serere . Cum autem in Episcoporum vigilanti plurimum sit praesidij collocatum , ut homines istam unitatis Cathedra & cognoscant, ct audiant , visum quoque est intelligentibus viris, ut exempla curae vigilantiaeq; pastoralis gregis Dominici pastoribus ad imitandum proponerentur,quae mirabiliter in Omnibus Hosij Ecclesiasticis actis &ge gelucescunt: quanta fide charitate, lenitate, severitate, clementia, patientia, prae ditos eos esse oporteat,qui homines erroribus iniplicatos, a studijs iniquitatis ad viam veritatis reuocare conabuntur . Quae omnia,
Hosius Cyprianum & Augustinum imita tus, summa fide propterea perscribebat, vede ijs qui conuersi videbantur iuxta Pauli praeceptum congauderent Omnia membra ιde ijs autem qui nihilominus obstinati veritati repugnabant, compaterentur reliqua membra; & sicut Dominus praecipit, ut eos qui voci pastoris suis obedire noluerunt Ecclesiae denunciaret . Ecclesia vero iuxta po testatem a Deo sibi traditam conuenientia
remedia morbis egrotantium adhiberet,ut non solum,sicut ait Augustinus, tenebras erroris,vox praedicantis expellat, verumetia malae consuetudinis vincula vis timoris a
199쪽
Isto rumpat. Si enim errantes docerentur tam tum,& non etiam terrerentur,vetustate co- suetudinis obdurati, ad capessendam via salutis pigrius mouerentur. Vicissim autesi tantum terrerentur,& non etiam doceretur , improba quasi dominatione premi via
Quod autem ad Ecclesiasticas Auctoris Epistolas attinet, quarum bonam partem hoc tempore in lucem hominum mittimus , equidem puto futurum, ut lectorem non solum iuuent, verumetia delectent. Sunt enim plenae Zeli, plenae pietatis, plenae Euangelicae libertatis, Apostolicis plane consilijs &sententijs abundantes. Nam quod Paulus Timotheo suo praeci pit dicens: Tu vero vigila,in omnibus labora, opus fac Euangelistat,ministerium tuum imple. Et iterum: Clama necesses, iusta oportune, importune, ar .gue,increpa: id Hosius noster per Epistolas suas re & veritate expleuisse existimatur rquibus enim ille vigilijs, quibus Iaboribus pepercit λ quod tempus sine lectione transi, misit λ quas litteras sine doctrina & adhortatione scripsit Nullius unquam magnitudinem & potentiam pertimuit: nullius sibi fasces & secures reformidandas esse in causa Christi putauit: vicissim autem nullius
200쪽
1 tunquam tenuitatem vel contempsit vel neglexit. Totum Orbem Christianum suas oves esse reputabat, pro omni u salute atque laborabat, omnibus se debitorem sentiebat, Catholicos in fide confirmabat,haereticos docebat,medios confovebat, omnes diligebat . Reges docebat, quomodo seruire. deberent Domino in timore. Subditis oste-debat nullius mortalis pertimescedam esse Potentiam,quae ab una sancta Catholica Ecclesia quempiam abducere attentaret. Omnia molitus est, in omnia se vertit. Ia se submittit,ut pontem in coelum faciat propera-:tibus: iam se erigit, ut se murum opponat
persequentibus; iam quod Paulus praeci pit mutat vocem suam, iam sicut gallina
expandit alas suas . ConatuS haereticorum, nemo seruentius, nemo apertius, apud Reges terret in omnibus Orbis Christiani partibus sine ullis dissimulationis inuolucris oppugnauit, studia & cosilia Catholicorum
nemo diligentius fouit,promouit,excitauit: nemo familiarius rationem fidei suae omni poscenti exposuit: nemo Lutherante perfidiae foeditatem ,progression em,diu i sionem, vanitatem, simplicis veritatis amicis planius atque simplicius exposuit. Quae omnia cum eX magna parte pro Regni tui,ut dixi