Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Is mus , salute, cum apud antecessorem tuum Sigismundum, tum apud Regni tui Senatores ,& Equites per Epistolas suas molitus sit, tibi quoque praecari cris,o Rex, conuenire videtur,tam laudati Senatoris di Episcopi plena maturitatis consilia cognoscere,illumque quasi adhuc in illo grauissimo Regni tui Senatu sententias ex intima sapientiae arte venientes proserentem cogitare.

Porro quae de conspistatione potius , quam Confoederatione haereticorum, in illius excussione, & de quatuor in ea considerandis scripsit, neminem tali ingenio laturum puto,quin ea verissima esse & proprie ad hoc tuum munus Regium pertinere, atque ad auertendum a ciuium tuorum capitibus nefariae cospirationis periculum sit existimaturus. Huc accedit, quod sicut medici salutaris alicuius medicinae amaritudinem mellis dulcedine temperant, sic futurum existimo, ut ipsi quoque haeretici, quos in R egno tuo sicut aegros suos medici, dolentibus a huc oculi S aspicis,tanto auidius erroris sui medicinam in Hosj libris propositam accipiant. quanto mani sest ius ilIam tui nominis culcedine & gratia tinctam atque delibutam viderint.

Atque utinam possem semones quoque

202쪽

Hosj, quos eius propria manu in Evangelia quae testis, & Dominicis leguntur conscriptos, Latina,Germanica, Polonica lingua in thesauris adhuc meis teneo, in istorum librorum comitatu ad te mittere. Sed aliquod adhuc tempus in ijs ordinem coge- dis ac describendis ponendum esse videor nec dimittam istam curam, suscipiam etiaomnem actionem, quam video verbi Dei ministris Ere gratissimam. Diuinitus autem, o Rex, factum esse puto, ut In ea tempora lucubrationum istarum

editio Inciderit, in quibus tu maximis &memorabilibus victorijs & triumphis, de coniurato Latini simul & Polonici nominis hoste Moscho reportatis, in Regnum hoc

tuum reuerteris . Nam sicut olim Abrahamo a quinque Regum cede reuertenti Melchisedech sacerdos Dei altissimi gratulatiundus occurrit: Sicut Moyses post cedem Nadianitarum Phinea: victoriam reportaxi obuiam prodijt: sicut mulieres ex urbi-Dus Israel congregatς, Dauidem Goliati ce-cie nobilitatum, cum omnibus laetitiae si is Exceperunt: sicut Iosa phat post deletos Ammonitas & Moabitas cum Psalteriis &Cυ-tharis occurrisse memorantur. Sic Flosus

quoque alter quasi Melchisedech sacerdos

N Dei

203쪽

. Dei altissimi obuiam tibi in his suis lucubrationibus occurret, teque e praelio reuertentem cum omnibus gaudi j laetitiaeque signis excipiet: ac eadem illa vota tua quoq; Causa concipiet, eademque te benedictione prosequetur. Puta eum tibi quoque dicere, Benedictus Stephanus Deo exceli,& benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. Et sicut olim trecenti illi viri Gedeoni victori laetissimis vocibus acclamauerunt: Domino & Gedeoni:

Gladius Domini & Gedeonis . Ita quoque tibi Hosium acclamare existimabis , Domino & Stephano Regi,Gladius Domini R Stephani Regis, neque dubites quin magnum sit pondus haec illius oratio habitura . Fuit enim ille cu adhuc in carne viveret his tuis laudibus,& virtutibus ad te omni ossicio colendum non vulgari illo modo, sed prqcipuo quodam studio,quod summis ac de RepubLChristiana bene meritis Principibus debetur vehementius inflammatus r idque tibi Comprobare etiam conatus est , cum de eo sermone cognouisset, quem habuisti, cum quodam ex his,qui ne quid habere commune cum Christo videantur, Euangelici potius quam Christiani dici malunt, quod genus hominum Esaias Propheta viros illus,

204쪽

res vocat,sic enim ait: Quo magis mihi desideratum hoc accidit, ut vestra Maiestas

tam aperte Christum confiteretur, etiam eo tempore quo contra Christi suosque rebelles multorum eius generi S hominu opera uti necesse habebat , hoc maiore illius exarsi desiderio propter tam sortem & im-Perterritum animum, quod nulla usa circuitione testata publice est . Senon nisi unum Deum & eum patrum nostrorum Deu agnoscere, solum illum in Regno terrisq; Qbiectis coli, nec in societatem eius visum Belial admittere velIe. Quamobrem credibile non est,quanto fuerim studio videndae Uestrae Maiestatis inflammatus, ut me tenere non possem, quin exclamarem cum illo sancto Rege & Propheta: in is mihi dabit pennas,sicut columbae,& volabo nisi quod ego non sicut columbae, sed sicut aquilae pennas, cuius velocitatem in scripturis praedicari memini, dari mihi cupiebam , usque adeo mihi fuit omnis mora longa, qua non aduo Iarem ad Maiestatem Vestram, qua ta Christianum illius pectus non exoscularer, qua tantum animi robur in Christi fide contra Christi perduelles tuenda & conseruanda non illi gratularer . Hoc sibi certo persu

dere potest Maiestas Vestra, quod si per i N a Stam

205쪽

cilles vires lictuisset nihil fecissem libetius,& ardentius, quam ut in viam primo quoq; tempore me darem,ac ad vultum illius contemplandum se mota quavis cunctatione me conferrem . Sic ille Cardinalis sapientissimus,qui in omni re verissimum certis smumqne pulchritudinis iudicium assecutus existimabatur, erga tuam pietatem, &istum qui in te eminet et elum propagandae

fidei Christianae fuit inflammatus ; quem etiam magis semper in te est, quam istos fasces & ista quςgeris Regia sceptra admir

tus. Neque enim tu, o virorum sortissime, vel minore in Deum fiducia, cum ad auctorem Deum victoriae tuae gloriam reseras mcut ex tuis Suirensibus edictis, & litteris quas ista quoque urbs laudibus suis vehementer comprobauit, apparet) vel minus fortiter , qui spiculis tuis totam pene Moschouiam scrutatus es: vel minus taliciter,

qui res tam magnas lata neleritate,non toto adhuc triennio a suscepto bello, minimo tuo incommodo consecisti, neque deteriore Causa, quam olim Gedeon, praelia Domini contra hostem Domini coniuratum Ecclesiae Catholicae aduersarium praeliaris . Qui ex patria nostra in has horas veniun

e tuam

206쪽

I97 tuam erga Deum pietatem, erga S. Sedem Apostolicam obseruantiam,erga Dei ministros,& Sacerdotes humanitatem,& liberalitatem, satis praedicare nequeunt. Haereticorum errores qui diuinam Regiamque simul auctoritatem,& potestarem, & leges,&iudicia,& poenam ita contempseruntmil ut eos delectare videatur, quod aut per naturam fas sit,aut per leges,liceat, & animo, &voluntate summa detestari te perhibent;

nec ullius medicinae facultatem praetermittere, ut saluis hominibus errores hominum interire queant. Quamobrem etiam in arce Polocensi, quam ante triennium e Moschi- manibus Herculea claua tua,vel potius feruentissimis orationibus extorsisti, quas ad Deum tota illa nocte expugnationem praecedente, apud tuum illud militare stragulueffudisti. Collegium Societatis Iesu, cuius hodie laus est in Evangelio, omnibus .vitae praesidijs instructum Regia plane animoq tuo digna dileralitate erexisti, ut sit quasi quaedam ara sertitudinis, sempiternumque victoriae tuae monumentum, in quo tenera subditorum tuorum aetas in recta fide imbueretur, & ij qui Graecorum erroribus implicati aut Haeretica perfidia contaminati sunt,tato facilius lucem veritatis aspi-

207쪽

I98cerent, quanto illam saepius doctissimi viri oculis eorum offerent: tibique etiam laetiΩ simum illud carmen sempiternis iaculorum aetatibus occinerent, Domino & Stephano Regi, Gladius Domini & Stephalii Regis Et nunc etiam de Rigensi ciuitate, atque adeo de totius Livonice salute,quae extra Ecclesiam nulla est, quae consilia, quas cogitationes suscipias, ex Solicovij Secretarij tua pietate dignissimi litteris abunde cognoui. Nil hic dicam de Transy luanico tuo collegio, cuius opera fit ut errores grauissimoS, in quos de religione inciderant illius Prouinciae populi quotidie recognoscant, & ad Ecclesiain Dei cupidissime reuertatur. Nil dicam de tua in optimarum artium prose&sores& Theologos singulari propensione. quos maximis tuis sumptibus , ex intima' Italia in Regnum tuum euocare amplis propositis praemijs: contendisti. Toletum dico, Bel arminum, Aquarium, Muretum, Fuluia Vrsinum, Flaminium Sigonium, Petrum de

Valentia, & alia orbis Christiani lumina. Nil de priuatis tuis orationibus, lectionis bus,studijs, in quibus Christianam eiusdem Hoiij fidei Catholicae Consessionem, & Caesaris quoque commentaria esse praecipua volui iti memorabo: quod solum si Moschus

208쪽

cognouisset, statim illi ex manibus arma cecidissent,multum enim tibi animi, multiivirium accessisse sensisset, eo solo nomine, quod Caesarem imitari in laudibus bellicis decreuisti. Quamobrem te etiam vir quida Ecclesiae Dei valde salutaris,Homerum imi

Cardinalem scribens appellauit. Aditus ad tuam Maiestatem esse perhibent minime prouinciales. Facilis es in audiendo, lenis in discernendo,in satisfaciendo diligens, in iure dicendo summa & aequabilis seueritas adhibetur: neque enim pateris,ut leges patriae aranearum telis persimiles habeantur, inquassi Musca inciderit teneatur, si vespa,telam laceret & auolet. Si quid tractandum est differs, si quid expediendum acceleras. Aures tuae patent querelis omnium, nullius inopiam Regia tua vis exclusam,deIectus in familiaribus peracutus & diliges. Aulae tuae grauis & constans disciplina: nec enim in illam otiosis & inertibus,sed aut librorum, aut armorum studiosis, & amatoribus patet accessus. Ministros qui vias omnes pecuniae norunt, non in tuis intimis reputas . Scis enim tales omnia vicissim pecuniae causa facere consueuisse, & quod omni

209쪽

caeteros omnes potestatis tuae magnitudine vincas, vincis etiam artificio beneuolentiae; colligendae, nec quicquam ad tuam Regnique tui salutem & dignitatem amore & beneuolentia ciuium tuorum anteponendum existimas. Times timeri,scis amorem amo re, arma armis irritari. In summa sic te ita tanta tua potestate adhibes,nulla ut alia potestas ab his quibus prses desideretur. oes enim tuos ad laudem impetus recensere, nec industriae meae, nec istius temporis officium esse statuomec etiam pertimescendum video,ne laurea gloriae tuae rebus abs te fortiter,& praeclare,& celeriter gestis acquisita, amittat aliquo tempore viriditatem. Sed vide, quam suauiter omnia disponit Dominus, quamque egregie extrema cur Primis contexat. Tu non erubescis eum coram hominibus confiteri,ille te vicissim nosolum coram patre suo caelesti, sed etiam in oculis omnium gentium,& nationum confitetur . Tu ut animas diabolica fraude deceptas Christo lucrifacias, nullos tibi. Iab res, nullos sumptus, nullaS vitae contentiones defugiendas existimasti: Ille ut tibi materiam pietatis exercendae subministret,potentissimarum prouinciarum accessione te

locupletavit. Bonum est, o Rex, confiteri

210쪽

Domino i bonus est enim Dominus Deus noster. Magnus est Dominus Deus noster,& magna virtus eius. Hic est,qui te tam Metem, taq; sapientem Regem patriae nostrae obtulit,hic est,qui cum tuo nostroque hostipene omnia ad perniciem Lithuaniae patere videret, subito te unum excitauit,qui nos omni metu periculoque liberares ; hic est qui te puerum litteris, iuuenem armis, viruconsilio instruxit. Hic est qui tuum hostem Principem otio inimicum, pacem metuen

tem de quo tu recte poteras illud Homeri

diceres Eχθινος δέ μοI ἐN Dοῦν, οἱ ολυμιαον ἔχουσιν.

Αει γαρ τοι ερις τε φίλη, πολεμοί τε, μι αμ- .

Inimicissimos es Deorum qui Obmpu habitant Seper enim tibi contentio grata,bellaq; pugnaeq; in manus tuas tradidit,ac istis tot tam pr. . claris,&memorabilibus victorijs,& trium- Phis nomen tuum, ad uniuersae posteritatis memoriam propagauit, nulla ut iam videa-

tur esse orbis Christiani ora, sedes , locus , quo non tuae sortitudinis fama peruaserit . Quid ergo Dicam quod olim Augustinus Bonifacio: Christianus es, cor habes, Deli times , tu ipse considera quae volo dicere . .Pugnarunt quoque cum Moscho alij ante te

Poloniae nostrae Reges, sed post illorum p

SEARCH

MENU NAVIGATION