Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

2I3ram adesse concionis & sacrificij nunciauit. Ita itum est in Ecclesiam. Ego vero cum ex eo, tam prudentis Regis de te sermone, voluptatem pene incredibilem accepissem, facere non potui, quin illico de tam praeclara, tam laudati Regis voluntate redderem te certiorem, idque tu officium ex summo meo in testudio prose-etiim putabis,& quo soles, quoque volumus amabis amore. Dat. Cracouiae Idibus I nuarij I 1 8 2.

CHRISTOPHE ROVVARS E VICIO

G ARia sum affectus ijs literis,quas ad me Grodna x8. Kal. rebr. scripsisti, ego vero Romae imbecilla impeditus valetudine accepi Naquod valere te nosque amare nuntiabant,

222쪽

2r nil equidem carius: Quod autem tanta contentione vicissim extorques; ut ad te, & saepe,& copiose scribamus, de rebus plane omnibus publicis,priuatis,urbanis, rusticis, ut ne quid rerum nostrarum nescias, neve tibi operis nostri, ulla sit hora ignota, cruces crede mihi fixas parataq; supplicia ostendis: tanquam si diceres,Caput obnubito,ar-hori inscelici suspendito : ita ego pestem hanc scribendi qnotidie magis atq; magis fugio: ac illa male seriata capita, siue Mercurius ille fuerit,quem Aegypti j Thoth, alij Trimegistum appellant: Sive Cadmus, siue Phaenices,siue Pelasgi,sive Hetruci,& scaeleris,& stultitiae condemno, qui primi carnificinam hanc in res humanas inuexerunt; quasi hoc unum maleficium ad cumulatam

miseriam in Pandorae pixi de defuisse vide

retur.

Quid enim habet ars scribendi, hominis

praestantia, & ingenio consentaneum quid non potius velis remisq; SH ut aiunt, sugiendum Animum quaeso te aduerte,Spiritus extenuat: caput debilitat; aciem oculorum obtundit: dorsum incuruat: stomachum dis luiti digitos atterit: frigus aestu, sitim inaediam e quatuor humanae naturae carnifices teterrimos ferre sustinereq; com

pellit:

223쪽

pellit: saepe etiam pietatis ossitia,vitaeq; iucunditates eripit; & qui sese huic studio dediderunt, eos si quando videres deiecto

Capite , contracta fronte, grauibus oculis, suentibus buccis,tortis supercilijs, cartas,ti folia, de eodem quod aiunt,oleo,ad Lyci nuchum ligneolum atramento perluenteSevel ut rectius dicam, cerebrum ipsum ex caPite,in papyrum transfundentes, non homines humanitate perpolitos, sed quosdam Saturnos, Cacos, Cycopias, Argos, Pan istos,satyrosque diceres : quo quid homine Iiberali indignius λ quid ipsi quoque naturae magis aduersum quae cum nobis lingua ad usum loquendi dederit, nos tamen non turpe ducimus, linguae ossitia manibus, stylis,& calamis exercere. Quod enim isti verborum & litterarum textores existimant,res humanas constare sine litteris non posse: ij mihi intelligere novidentur,quam blanda rerum conciliatrix,& quasi sui sit lena natura Qua enim,quaeso te ratione res humanae constabant, antequam ars scribendi extaret Scimus ante Cadmum, ante Mercurium, vel quicunque tandem primi fuerunt, qui voces humanas aspectabilibus notis exprimere caeperunt, vitam cum virtute plurimos coluisse: Re D

224쪽

publicas gessisse: Regnorum gubernacuIa

tenuisse: nulla prorsus in re a communi vitae consuetudine, atque a moribus illius teporis abhorruisse. Scimus Druidas Gallorusacerdotes qui tum sapientiae laude caeteris eminebat, nullis omnino litteris instructos, perpolitosque fuisse. In extremis quoq; Regni Poloniae,Suetiaeq; partibus,perrarus eL se videtur scriptionis usus. Quid in Moscho

uia ' ubi paucis quibusdam Poppis, Salijsq;

exceptis, nemo fere alius, pestis huius contagione insectus est. Sed in isto quoque nostro communi genere, cursuq; vivendi nonne videmus colonos,lixas, baiulos, figulos,& alios infimae sortis, & conditionis homines,rem suam domesticam, vitaeque offitia , sine penna, & atramento, sine cartis, & pugillaribus, non infructuose gubernare In Gallia,& Germania multas omnino mulieres plane mino mercaturis faciendis rem honestissime quaerere certum est que si qua-do memoriar stubsidijs indigent, litterarum loco, notis quibusdam calculis, signis . figuris, tesseris, incisionibus, nodis, & annulis

utuntur.

Sed cum absentibus per litteras loqui possumus , Saepius cum praesentibus loqueremur e maioresque ex illorum conspecta

vultu,

225쪽

ΣI7 vultu,fronte, oculis, amplexu, quam ex litterarum lectione voluptatis fructus caperemus . Mihi vero vel hoc ipso nomine in extremas oras maleficium hoc deportandum videretur,quod occasionem adimit amici Osimis hominibus quam lapisime cogredie-di,garriendi,susuradi,in sinum.quod aiunt, intimos animorum recessus effundendi. Sed memoria ais, litterae subleuant. Quisita quaeso desipiat,ut hoc sapiat e Eneruant

potius,& extenuant. Non enim fere memoriae mandare ea solemus, quae in litteras relata habemus; quibus quo plus fidimus, eo

minorem curam alendae exercendaeque memoriae suscipimus.Quamobrem recte Py ta- goras,sua praecepta litteris mandare nolebat,ne occasionem praeberet auditoribus, ea quae animis hominum imprqssa cupiebat, stylo potius,& cortici, quam memoris commendandi quae cum exercetur, acuitur, cuquiescit, hebescit.Legimus in Phaedro,quod cum Thamo Aegypti quidam Theut, litteras offerret, memoriaeque ,& sapientiae remedium esse diceret: Thamum respondisse, non memoriae sed monitionis remedium eo se illas ipsas litteras. Ipse quoque Plato viveritatis coactus,admodum ineptos vocat, quicunque se putant,sic artem aut mandare litte-

226쪽

ma cu

stodiano scri

bere

sed ad

disce reo

218 litteris aut mandatam suscipere, ut certum quiddam & firmum ex litteris sit futurum. Dionysium quoque admonet, ne quaeda sua praecepta litteris mandare velit, maximam enim huius rei custodiam nihil scribere,sed addiscere, nam quae scribuntur, continerire non possi in t , ait φυλακη , τἰ-γρα-

Deinde vero, quid est in rebus humanis libertate dulcius quid nostris hominibus in ea conseruanda vigilantius liquid cupidius 3 Libertatis autem proprium est, sic viuere, sicque loqui,ut velis At ipsam quoque tam expetendam libertatem, bellae istae, si Dijs placet,litterae nobis erripiunt. Omnis enim sermo, ait idem Plato , cum scriptus est,pastim reuoluitur, aeque apud intelligentes, atque alios, inter quos minime decet e nescitque dicere,quibus oportet, & quibus non Oportet. Neque etiam aduersario repugnare, neque opem serre sibi ipsi potesti Siquid unquam dicitur, quod esse fraudi potest, negare licet,reuocare licet, emendarere interprstari licet: Si quid autem scribitur,negandi, corrigeiadique libertas omnis amittitur . Cicero quoque in cuius libris verborum officinam habitasse existimant,

palam, di saepe fatetur, quod Epistola non

227쪽

erubescit; Et alio loco, sic ait, complexus

sum otium, ut ab eo diuelli non queam. Itaque fluctus numero,nam ad lacertas Capta-das tempestates non int idoneae: a scribendo prorsus abhorret animuS.

Libet aliquid ex nostris quoque litteris ad re prs sentem addere, Laudi sibi, glorisque ducit Magnus ille Rex & Propheta,

quod litteraturam, ut ait, ille non cognouerit. Antonius quoque Magnus ille Monachus, non solum litteras ipse non didicit, sed neque peritos earum admiratus est;quin neq; ijs quicquam opus esse dixit, si mens per se ipsam valida sit. In unius Vriae morte, quam esse possint insidijs, fraudibusq; struendis, idoneae litterae, manifestissime

admonemur.

Sed isti eggregie sese munitos arbitrantur, nescio cuius barba pallioque tenus Philosophi auctoritate: cui visum est quod hominis vita, sine litteris mors est, & viui homi nis sepultura, Lamiae turres, crede mihi, dicunt isti,& pectines solis, Ego vero in nullius Grana tensis, verba iuraui. Soli sacraescripturae indubitatam fidem praestare me debere profiteor, in qua legimus,quod,Qui ad ijcit scientiam,adijcit dolorem. Quae igitur intemperiae agnnt homines,

228쪽

xeto

memoriae iudiciique pestem,pudoris exitiu, fraudis instrumetum, oculorum excidium, capitis, cerebrique carnis cinam , sanitatis venenum, stomachi citutam, quietis, & otij turbinem,& ut semel dicam istam malorum Iliadem in rebus expetendis duceres Si scribendi ars non esset,maiorum adhuc nostrorum essemus quam simillimi,quibus naturae tantum principia secutis honestissime, &laudatissime acta vita est: nemo nostram quietem,ex ijs qui absunt, obturbaret, nemo nos scribendo obtunderet: paucioresq; amicos haberemus , sed securiores: nostra potius eaque necessaria, quam aliena negotia curaremus: cogitationes, desideriaque nostra auribus amicorum non inanissimis umbris , & corticibus committeremus , si quid negorij cum absentibus intercederet, nos ipsos illis, non haec leuissima solia offerremus: vel alios loco nostro mitteremus: certioraque Omnia,& magis explorata haberemus:& si quid intimis medullis lateret, ex illorum conspectu vultu, fronte, oculis ex ipso motu corporis hauriemus . Deum immortalem, quantum quietis , quantum

otii nobis superesset ad omnia pro Patria , pro Republica,pro amicis audenda λ Si Hesiodi obstupenda monstra, Gigantes,Tyta

229쪽

nas,Cothos,Briareos, Giges, Anguipedes que Deos,& immanes eorum fartus,Hydras, Chymeras,Gorgones prorsus ignoraremus: si Homeri Syrenes, Iouis cum Iunone congressus , in Cygnum mutationes Scortum Lacamum , Martis dolia , Vulcani retia, Cyrces venena, si Prometheos, si Didones, si Pyrrhas,& Deucaliones nesciremus : quae dum leguntur,dum cognoscuntur, dum audiuntur, dum explanantur, ex stultis infanos faciunt. Iustitiae quoque administrandae ratio, i ge magis esset expedita, si sora, rostra, castra, tribunalia, iustitis potius, quam Iuris rationem sequerentur, si procul ab illis vila πλουτακαδημειω nutriculae Iurisperiti, Advocati, Notari j, Cop i star, Procuratores, Locutulegii, Linguaces, Blaterones, & similes aliae temporis,& fortunarum Harpiae, hominum sorbentes languinem, arcerentur. Vita quoque nostra minus esset infirmitatibus , & morbis obnoxia , si nullas nobis tricas Hipocrates, nullas Galenus, & Aui-cenna,&similes alijs Charontis proretae, F iv homines λέγειν scriptas reliquissent . . . prope Quid illa Principum impendia, turpes iacturae, & sumptus,cum probro, atque do decore

230쪽

decore profusi quos in fovendos,& alendos huius insertu iiij ministros, homines in umbris,& otio scalptra,& imperia meditantes, Cancellarios, V ice Cancellarios, Secretarios, Librarios,Scriptores,& caeteros ut ita dicam Ciceronicolas facere quottidie co-gut 3 nusquamne melius poni possen sc rede mihi, Si memoriae potius quam scriptioni, illa ipsa praemia statuerentur,multo plures ad perdiscendum potius, quam ad scribendum commouerentur. Tanta est enim memoriae facultas, tam abstrusi capacesq;

recessus, tam fida custodia, Antistrophon diuinitatis vocat Plutarchus ) ut etiam sine istiusmodi literarum praesidijs in hominum

admirationem incurrat. Mytridates duabus, & viginti lingui, utebatur: Cyrus militum suorum nomina tenebat. Cyneas Pyrrhi legatus uno die nomina estRomanorum Senatorum assecutus,Theodetes audita cuiusdam carmina , tanquam sua subito recitauit. I hemistocles linguam Persicam anno uno didicit. Charmides in Graecia, Portius latro & alij multi in Latio memoris laudibusviq. ad miraculum abundabant. Se neca duo millia nominu , quo ordine erant dicta,statim recitabat, & rcio. Versus a praeceptore recitatos ab ultimo vicissim incipiens

SEARCH

MENU NAVIGATION