Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

223piens usq; ad primum ex tempore resere bat.Huc accedit,quod officium Scribarum siue Librariorum, in Apparitorum numero ordineq; censebatur; Sic enim apud Ciceronem legimus. Animaduerto quosque in Magistratibus ignoratione iuris sui, tantum sapere, quantum Apparitores velint .

Apparitores autem quod etiam Sygonius obseruat) scribas intelligit, quorum fidei,

ut idem contra Verrem ait, tabulae publicae, periculaq; magistratunm commitebantur. Deinde vero,munus hoc proprium Mercenariorum & arte qus stuq; viventiu erat,&noo nisi a Libertis, aut saltem ingenius solebat exerceri;qualis erat scriba Pontificum Gn eius Flauius: scriba Scipionis Cicerius, Scriba Ciceronis Marcus Tullius Libertus. Ac ne sorte solam scribendi scientia in omni re litteraria superfluam &innanem arbitreris, quid de reliquis omnibus artihus & scientijs, non ego, sed ex omni antiquitate primae notae scriptores sentiant accipe. Grammaticam Lucianus Samosatensis,& Andreas Salernitanus irrisit; & Augustinus noster Res, inquit,est infinita Grammatica multiplex curarum plenior, quam iucunditatis, aut veritatis. Vnde fit, ut illius etiam

232쪽

etiam hodie vilissima, & ad triarios reducta videatur in Italia professio. Oratoriam Romani publico edicto bis

ex Vrbe tanquam pestiferam eiecerunt: quod videlicet rem non veritate, sed orna- in ponderat,saeculo semit, populo se iactare& in rebus malis placere gestit siquidem veritate Φpius expugnare conatur, ut vim sua monstret , opes expetit, honores concupiscit , publico gaudet, celebritatem desiderat, summum quemq; dignitatis gradum,ut loquitur Lactancius, exposcit. Tacitus vero siue Quintilianus, illo ipso suo saeculo

sicut eloquentiam, ita caeteras artes a vetere gloria desciuisse testatur non inopia hominum , sed desidia iuuentutis, negligentia parentum,in scientia praecipientium,&Obliuione moris antiqui. Historiam Augustinus tam Grammaticis quam Historicis laboriosam iudicauit, di Alexander Magnus, proiecta in flumen Aristobuli historia, reprobauit. Medicinam a Babylon ijs,Lacedemon ijs Aegyptijs refutatam,Strabo, & Herodotus testis; Vrbis quoq; ingressis & consuetudia

ne merito prohibitam, Portius, Cato ostendit. Iurisprudentiam,Franci nunquam receperunt:

233쪽

perunt: de Mispani libros tegum &maxime leges Imperiales, a Regnis sitis poena capitis intepposita,Oldrado de Ioam Lupo Iurisconsulto testibus , prohibuerunt. Et Claudius Caesar.Herculem apud Se necam appellans. Si memoria repetis, in quit,ego eram, qui tibi ante templum tuuius dicebam totis diebus, mense Iulio&Augusto: Tu scis, quantum illic miseriarapertulerim, cum Causidicos audirem, Sediem&noctem: in quos si incidisses, valude fortis licet tibi videaris: maluisses cloacas Augis purgare,multo plus ego stercoris exhausi. Ethica, sue Moralis,stustra conatur reddere homines amatores bonitatis, quo non potest facere possessores veritatis.Nemo quippe bonus,nemoq; beatus extra veritatem proiectiss.

Musicam Filio suo Alexandro Macedonum Rex Philippus prohibuit : & Diuinus

Hieronymus theatrales modulos ab Ec- clesia remouendos putauit

Philosophiam ad decipiendum a

commodatam Paulus testatur . Athanasius inaniter laboriosam , di occupatam; nec quicquam boni recte agentem .

234쪽

Αtheneus, maledicentiae officinam. Eule-bius repugnantiam opinionum appellat . Ipse porro Philosophorum Antesignanus Plato, Philosophia, ait; Res est elegans , si modice quispiam per aetatem attigerit: at si supra modum tempus in ea contriuerit, hominum est corruptella ; nam si quis vel amaeno sit acrique ingenio: ultraque aetatem philosophetur: necessum est eu reruita omnium esse imperitum : quarum usum calleat oportet; quisquis honestus probusque est futurus t Legum enim ciuilium

peritia,& orationis vacat: quibus in actionibus ac commercijs cum hominibus tum priuatim tum publice uti conuenit.Voluptatem item atque cupiditatum humanarum & morum evadunt prorsus insoletes.

Cum itaque in ullam quampaim incidunt priuata publicaue actione: habetur deridiculi,perinde ac viri ciuiles ipsi, ubi vestra adeut studia& disputationes irridentur a Mathematicam Tacitus potentibus infidam , sperantibus fallacem, in Urbe Roma & vitandam semper, & semper retinendam vocat; Et Seneca, Superficiaria est, Mathematica, in alieno aedificat, aliena accipit principia,quorum beneficio adulteriora perueniat r quae si per se, iret ad

verums

235쪽

verum, multum conferret mentibus nostris,quae tractatu caelestium crescunt,trahuntque aliud ex alio. Et iterum. Metiri me Geometres docet latifundia: potius doceat quomodo metiar quantum homini sit fatis. Augustinus quoque tales illius coniecturas iudicat, ut seipsas destruant

atque refellant.

Dialecticar easdem qualitates tribuit Origenes , quam habent nominati in scriptura Cinifes . quos etsi homo volitantes videre non valeat, sentiat stimulantes. Ita Dialectica minutis, & subtilibus verborustimulis a minas terebrat, & tanta calliditate circumuenit, ut deceptus nec videat, nec intelligat. Poeticam & Poetas fabularum fabros,& mendaciorum propolas, non utilitatis sed delectationis causa scribetes;vt quam ingeniosissime & elegantissime mentiantur ,& Plato in sua habere Ciuitate recusauit: & Romana Respub.omnia eorum dedissidentibus & adulterantibus Dijs, etiaviris bonis indigna commenta Ciuitata eiecit: & Cicero sine quodam afflatu furoris rem poeticam tractari non posse do cuit . Et Tacitus siue Quintilianus Car. mina & versus , inquit, neque dignitatem P x vllam

236쪽

vllam auctoribus suis conciliant, neq; utilitates alunt. Voluptatem autem breuem, laudem innanem, & infructuosam conse

quuntur.

Arithmeticam i Daemonio prosectam plato testatur:& Licurgus in Republica

Lacedemoniorum lata lege auertatur. Numerare,ait Seneca,docet Arithmetica, auaritiae digitos commod te. potius doceat,nil ad rem pertinere istas computationes : nec esse sceliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat. Quid mihi prodest scire agellum in partes diuidere, sinςscio cum Patre diuidere ' doces me. Q cientia, quomodo nil perdam exii bus meis, at ego discere volo quomodo totos hilaris amittam. Sophisticam in vanitate sensiis &obscutitue mentes versari, testis Hieronymus. Astronomiam I Daemonibus traditam& patefactam Plato testri. Et Augustinus a Catholicis iure desertam ostendit . Cosmographiae exactam cognitionem Orbis immensitas reddit impostibilem a Caballisticam Iudaeorum fabulae vana ἡ& leges Ecclesiasticae reprobatam reddi-

derunt.

Magiam cum suo Zoroastre Otigenes;

237쪽

di uniuersa cum eo Ecclesia reprobat. Porro de omnibus in uniuersum liberalibus studijs, quid Seneca sentiat accipe , Quidam, it,de liberalibus studijs quaerendum iudicauerunt: an virum bonum face-xent . Ne promittunt quidem, nec huius rei sciςntiam affectant; An esse quidquam in istis boni potest quoru professore turpissimos omnium ac flagitiosissimos ce nis: Meritoria sunt illorum artificia, ad

pes exeunt, hactenus utilia si prsparant i genium,non detinent.Tam diu est istis immorandum, quadiu nil agere animus mavius potest.Grammaticus circa curam sermonis versatur,etsi latius euagari vult,circa historias, Iam ut longissime fines suos proseraticirca carmin . Quid horum ad virtutem viam sternit. Ad Geometriam transeamus,& ad Musicam.Nil apud illos inuenies quod vetet timere,vetet eupere;

quae quisquis isnorgi, alia omnia, stustra

scit.

Sed istarum quoque Artium di disciplianarum propolas,*prothomagistros d squamemus, Crede mih icum omnia illorum arcana pervideris, meras luscinias putabis. Dant sine mςnte sonum: & ego

homo trioboli siminisi id ostendero.

238쪽

a3 Socrates Daemonicola, scissili,ut habet Apuleius, palliastro semiamictus;& suos Deos irrisit,& verum Deum ignorauit. Multa dicit non modo laude indigna, sed& reprehensione digni stima. Qualeillud. Quod supra nos,nil ad nos;quale illud,per

canem & anserem iuramentum; quale votum illud, ut Gallus Aesculapio facrificaretur. Recte ut Zeno Epicurus vocaverit hominem, scurram, in neptum, perditum, desperatum ; Et ipse quoq; Lactantius noster dementissimum & omnes eos insanos qui Socratem putat esse sapientem. Plato Lactantio teste, somniauit Deum non cognouit;Simulauit se inuenisse iustitiam, & eam prorsus euertit ; cum illa sua mirabili quadam aequitate, turpissimoq; consilio, iubet in Republica omnia in commune possidere etiam uxores. Hac enim doctrina tulit frugalitatem,quae utiq; nulla est, ubi proprij nil habetur; tulit abstinentiam, siquidem nil fuerit, a quo abstineat alienum tulit temperantiam, tulit castitatem, quae virtutes in utroque sexu maximae sunt;tulit verecudiam, pudorem,

modestiam, si honesta & legittima esse incipiunt, quae solent flagitiosa & turpia i dicari, Sic virtutem dum vult omnibus da

239쪽

re omnibus ademi . Christom. quoqi.Plato,

inquit plenus erat ironiae,ac zelotipij a

laborabat, aduersus cunctos,multa ubiq;

nugari solitus; & quasi studeret in hoc, ut

' nec ex sese, nec ab altero quidquam asse rei utile, sic ab alio mutuatus est animaru transmigrationem; ex sese vero Rempub. Commentus est,in qua leges prodidit, multa resertas turpitudine. Uxores, inquit, communes sunto , nudae virgines sub oculis amatorum luctantor; Tum genitores ,

tum filij qui gignuntur communes sunto, Quae tam insignis dementia est quam ista

non superent eoq;non expendo poetarum dogmaxa,ne quis me dicat fabulas expendere, sed alias adsero fabulas, Poeticis multo magis ridiculas: ubi Poetae quidquatam prodigiosum prodidere. Verum iste Philosophorum Antesignanus; ut habebatur,& arma addit mulieribus, & galeas,&ocreas, nec quidquam dicit hominum genus differre a canibus: quin & animum Philosophi muscam esse vult,& coruum & cornicem Prophetas fecit, quod scilicet futura praedicunt. O conspuedum Philosophu: o detestandum ordinis, societatisq; humanae perturbatorem. Quale est illud quoque ouod anim*s hominum post mortem reuq

240쪽

s 3 lui usq; ad corpora bestiatum scripsit Dicat Porphirius tanti magistri corrector. Aristoteles multa sibi cotraria,multa repugnantia dixit, quae coherei e no possune nec a viro sapiente dicta oportuit: de omnipotentia Dei, de triplici substantia, De Idea boni;de prouidentia;de mente interentia prima; de primo principio; de infi- nita finiti corporis actione, de temporis definitione; de luminis & caloris generatione ; de radiorum a lumine distinctione; de principio motus ; de mentis & animi proprietatibus; de coelo, sphaeris, astris,

animatis.Sexcenti sunt tanti huius phil sophi errores,quos pra:tereo. Quas porro turpitudines in Rempublica introducat; quas filio suo Nicobulo suadeat, turpe est

commemorare, Callistenes, & Armia, responderent, si viverent;Seneca vero vocat acrem irae defensorem, quam prorsus Vetat exsecari: quod sit calcar virtutis, sine quo ad conatus magnos, animus iners,

pigerq; efficitur, pacessant isti irati, di imuiculi praeceptores. sed & illud quam magnum improbae mentis argumentum. Platonem praeceptorem, iam laudat, iam vituperat , & in locis plusquam sexaginta

τxagitat,quem vivento tantopere venera batur,

SEARCH

MENU NAVIGATION