Commentarii collegii conimbricensis Societatis Iesu in tres libros De Anima Aristotelis Stagiritae

발행: 1600년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

sententiam dicendum erit admirationem sorinaliter pertinere ad adipetitum intellectivum, licet inuestigatio causae illam concomitans spectet ad vim intelligendi.

ARTICVLVS V LDilutio alterius partis ei Pem argumenti, distulatio de rasu.

E N i A M v s nunc ad alteram eiusdem argumenti pa tem,quae' discutiendum nobis exhibet quidnam risus sit, aliaque ad eum attinentia. Quaestio certe minime ridiacula, & quae philosophos non parum exercet, de qua est illud Ciceronis secundo de Oratore. Quid sit ipse risius, quo pacto

concitetur, ubi sit, quomodo existat, atque ita repente erumpat, ut cana cupientes tenere nequeamus, de quomodo simul latera, os,venas,Vultum,occulos occupet, viderit Democritus. Neque enim ad

hunc sermonem hoc pertinet, & si pertineret, nescire me tamen id non puderex,quod ne ipsi quidem illi scirent,qui profitentur. Haec ille.In primis autem quod ipectat ad obiectum risus, siue ad ea, quae risum mouent, sunt, ut explicat Fracastorius in libr.de sympathia

cap. 2O.rcs nouae,repetinae, leues,ac ludicrae, habentes argutia quandam, & concinnitatem ad aliud ; quales habentur sacetiae, & quae a mimis,seu personatis repraesentatur, & extranea quaedam subito,ac

concinno quodam casu facta, ut si quis eleganti gressit, & quasi per

numeros incedens in lutum cadat.

Gignitur autem risus hoc modo. Offerente se nobis re iucunda,& quae risum excitare queat, persunditur animus gaudio, dc laetitia, qua affectum cor,morae impatiens sese dilatat, magnaque languinis effervescentis,& vitalium spirituum fit diffusio, ad quam musculorum thoracis,ac praesertim diaphragmatis motus sequitur est vero diaphragma membranula quaedam partim cornea, partim neruosa, praecordia a visceribuς disiungen quam Aristoteles tertio de partibus animalium cap. t .succincturam vocat,eiusque munus esse putat, impedire ne vapores, qui e ventriculo attolluntur, cor laedanti ad diaphragmatis autem agitationem,& porrectionem extenduntur simul ni culi, qui a lateribus buccae sunt, gestusque ille oris fit, qui

risus vocatur,quo animi gaudium,& laetitia exprimitur. Erit igitur causa efficiens risus, principalis quidem anima ; instrumentaria ap- pctitus , & Virtus motum exequens , simulque eis uso sanguinis,&ipirituum,qui sunt quasi auteambulones risus finis, gau&j seu laetitiae explicatio : forma ipsa oris, ac seciei deductio. Ita vero hunc in modum risus definiri solet. Risu est concitatior quidam animi ex te iucunda motus, ad conceptum intus gaudum explicandum, quo thoracis,& oris musculi impetu quodam mouentur. Sunt autem quidam ad risum. Procliues, alii seueri. Nam cum obiectum

492쪽

C A P. XIII. Q V AESTIO II. ri

obiectum risius sit res noua: ij, quibus quidlibet nouum videtur, ut pueri,& plebs,ex causa hac facile ridet non ita senes, & philosophi. Item quia obiectum risus est res iucunda, Sc laeta, ducuntur assidubin risum ij, qui suopte ingenio hilares sunt, quales sere elle solent, qui plurimum habent sanguinem,&eum dulcem,non biliosum,aut

melancholicum.

His positis,ad dubitationem,cuius illustrandae gratia haec praesa- Riseum Madti sumus, licedum est risum quoad gaudium,& delectationem, quae Us illo significatur, pertinere ad utrumlibet appetitum; quia gaudium propriE in voluntate,delectatio,etiam in inferiori appetitu cernitum, Id 1. . tiam quoad ipsam verb oris, de faciei diductione, in qua risus serinaliter metria ριν- consistit, immediate oriri , facultate motum exequente, sicque ad eam,ut prQximum illius effectum spectare.

αVAE ST IO II. Sit ne voluntas intellectu nobilior, an non' ARTICVLVS I.

Qui partem af rmativam sequantur, o quibus

eam argumentis probent. V r R r,qui voluntatem,lc intellectricem potentia qua, Confutatur

si duas sorores eodem partu editas, parique nobilitate insignes putarint. Sed hos refellit Aristotelis,& aliorum

philosopnorum commune placitum,aientiu species esse te tanquam numeros, quia videlicet,ut duo numeri unitatib. pares este nequeunt, sed quilibet caeteris maior, minorve est; ita duae inueniri species non possutri,quarum una dignitate naturae alteri par sit. Nec

nobis aduersatur D.August.lib. io. de Trinit cap. ii .cum ait memo--Priam,intelligentiam,& voluntatem inuicem sibi aequales elle. Non p m enim id asserit de aequalitate persectionis , quam ouaelibet haru PO-tentiarum ii se habet, sed de ea, quam ex parte subiecti omnes sior-riuntur: quae haud dubie par est uir omnes in eadem animae su

stantia,ut in subiecto haereant. His ergo omissis, Henricus quodlib. i . quaest. l . Scotus in .distin h. 9.quaest. . eiusque magister Alexander Alens s 3. nari. quaestione 8o.membro primo,& quarta pari. quaest.92. membr.2.art. Albertus Magnus ini. distinet. i.quaest. l .D.Bonauctura, Algidius, Gabriel, sator. Argentinas in .distinet. 9 Aureolus apud Capreo lum in a.distinct. i . quaest. l .Ochamus ibidem quaest.2. ad secundum principale, aliique nonnulli arbitratur voluntatem nobiliorem esse intellectu.Quae opinio neque paucis, neque leuibus innititur argumentis,hisce nimirum.-Ea potentia naturae dignitate alteri praestat,

Con.Comm. lib. de Anima. Pp p cuius

493쪽

81 IN III. LIB. ARIST. DE ANIMA.

ius habitus, actus , & obiecta nobiliora sunt; sed ita se habet vo- p . et ii l. lumas, cst igitur nobilior quam intellectus. Maior propositio conti talia spicua est: allumptio membratim ostenditur ic primum quoad h. . - . birus,qui aut D August. .i . de Trinitate cap. i.& Aristotel. lib. Abi , i. Ethicorum cap. 7. inquiunt apientia est praestantis iis onantii ha-b H. bivium,qui ad intellectum pertinent: at charitas, quae est habitus

voluiuatis tum sapientiae, tum caeteris animae ornamentis, ac donis excellit,ut testatur non solum idem Doctor i s. de Trinit. c. ap. 1 9. d.

etiam D.Paulus primae ad Corinth. 1 3.& ad Colossen . . Item quia D. Dionysiis p. capite coelestis Hierarchi. ae choros Angelorum dignitatis ordiare componens in supremo loco statuit Seraphinos, qui .a esistitate nomen habciat, de insta eos Cherubinos, quia a scientia

nuncupantur.

a. is ex na Deinde,quod voluntatis actiones melioris notae sint ostenditur; bicitate ais quia persectius cst movere,quam moueri. voluntas autem, ut supra ostendimus,docetque D. Anselmus de conceptu Virgini Scap. . an- quam Regina mouet caeteras potentias, dc in hanc, atque illam partem pro arbitrio suo flectit; solaque de se pronuntiat; Sic volo Sic iubeo, Sit pro ratione voluntas. Et verb neque ipsa ratio dominium voluntatis subterfugit, cum eius ductu ab una re ad aliam cogitatio- nem transferat. Vnde D. Bem ardus in libro de libero arbitrio ratio a.C,''s m. nem pedissequa voluntatis appellat. Secudo probatur idem aissum- 'tum,quia id, quod possidentem simpliciter bonum reddit, optabi- Uus si eo,quod non reddit simpliciter bonu: at amore, qui est actus voluntatis, redditur homo simpliciter bonus, non auic in cognitione,quae est actus intellectus; ut enim D. August. ii . de Ciuitate Dei cap. i 8. sapienter ait,Vir bonus non dici rur, qui scit id, quod bonum est, sed qui diligit: vnde concludit in bominibus, qui recte amant, magis amari amorem ipsum. a. ostis. Rursus idem suaderiir, quia in iis bonis, quorum unum in alio non continetur, id habetur praestantius , cuius opposituris peius cst, ut docet regula illa Topica ex Aristotele lib. . Et hic. cap. io. Ea sunt meliora, tuorum corrumpentia deteriora sint opposcii vere, amoris peius est, magisque fugiendum,quam oppositiam cognitionis, ut patet in odio Dei, de eius emignoratione: quippe multo detestabia . Confirm- lius est Deum odille, quam ignorare. Quarto idem corroborari: quia actus amoris animam Deo magis unit , quam cognitio ; unde Diuus Dionysius septimo capit .coelestis Hierarchiae amori, non cognitioni , attribuit vim vnientem, & trans sermatricem amantis in

rem amatam.

. A g axno Postremo, tu id voluntatis obiectum persectitas si, ea ratio pro ibi e ς - bat quia id ,in quod voluntas fertur,est ipsum bonum abs tute si m- ptum & perfectui atque ultimus finis; obiectum autem intcllcctus Oeeu a u est bonum quoddam particulare, nempe verum. Dcinde quia si ob ratio a uer icctuini intellectus estet nobilius,ol id so

ob id sorte eiici,quia ut aduersariae partis auctores contenditur, abstractius est, at quod haec ratio nullum

494쪽

CAP. XIII. Q C AESTIO II. 83

lum habeat momentum, ex eo planum videtur, quia quantitas Mathematica abstractior est quam stibstantia sensibilis, cum haec cadat sub sensuiri,illa sub soluin intellectum & tamen constat substantiam

sensibilem multo esse quantitate nobiliorem. Item, quia virtus . quanto mitilis alligata, tanto est cicuatior, Voluntas autem minus

est alligata, cum eius actio non poscat recursum ad phantasma, ut actio intellectus.

ARTICVLVS ILCbncluditur inte e tum voluntate nobiliorem esse mulque

aduersar partis argumenta in uantur. I c t et ea otimo pro qua proximo articulo disseruimus,

admodum iit verisimilis, nos tamen contrariam ut veriorem , ac peripateticae doctrinae magis consentaneam amplectimur cum D.Thoma tum aliis locis tum l .part. qu. xi . 82.art. s. 5 Caietano ibidem,Durando in .Ast. 9. l. . Palud O quaest. 3. Heritaeo quodlib. 8. quaest. 9. Capreolo in i .distinctii. quaest. 2.& dist. 3 .quaest. 3 .art. a. Abulens ad cap. s. Matthaei quae. 3 3. Et ut simul nostram sententiam confirmemus,& aduersariorum refcllamus argumenta, idem, quod illi , texamus probationis flumhunc in moaum. Ea potentia nobilior censenda est, cuius habitus, actus, Jc obiecta excellentiora sunt: ita se habet intellectus si cum voluntate comparetur ; cst ergo nobilior. Probatur assiunptio G n urquoad habitus ; quia si eos, qui vi naturae acquiruntur, expenda-mus, nobiliores sunt habitus intellectus, v. g. sapientia, & pru- 'dentia, quam iustitia, caeterique habitus voluntatis; si autem supernaturales spectemus quanquam hic, ut recte an D. a bona. non quaerimus de anima quoad ea, quae supra ipsam sunt j excellentiis- .mus omnium, qui intellectilia Deo infandui u hempo lumen gloriae,nobilitate vincit excellent illim uiri eorum,qui voluntati donantur, videlicet charitate. Nec obstat quod raphini ab amore appellationem habent: non enim eam acceperes a nobilissimo dono ius e naturali,quod in patria obtinent,sed a prestantissimo babitu oper rivo,quem in via habuerunt, id est a charitate. Secundo , quia dici ctiam porcii inditum eis suisse hoc nomen non a nobilissimo ipso rum habitu, sed a propriis essectibus, quos erga alios exercent ; est enitia peculiare Seraphinorum munus ita inferiores docere, ut cos perillustrationem , admirabilemque doctrinam ad diuini numinis amorem singulariter inflamment. Iam vero quod aestiones inrclie- idem ost m ius subinniores sint,ostenditur, quia tametsi voluntas alias poten- as, is ainquo vim intellectrice quoad exercitium actus moueat & ' μ' parte praecise spectatus intellectus voluntati cedat; tame intelli eius alium moxiendi modum altiorcin vendicat; cuius merito

495쪽

S IN III. LIB. ARas T. DE ANIMA.

voluntatem sibi subiectam habet, eamque simpliciter dianitate

inre isti vincit. Iouet enim ordinando,regendo, imperando, ita ut sit qui-V'dem voluntas Regina, sed caeca, intellectuali egens luce, ipse vero intellectus sit imperator,qui voluntati leges figit, atque religit. Ad- . de quod voluntas in nullam rem ferri potest, nisi mota ab intellectu; quia nihil volitum quin cognitum;& tame intellectus ad suturi primum actum non praecogit voluntatis motionem: unde ut Angeli,qui coelestes sphaeras volvunt, iunt secundu Deum primi motores huiusce mundi corporei; ita intellcctus in paruo mundo,id est Iai cladiis in homine, est primus post Deum motor,a quo voluntas, & appe-

in homi e litus,virtusque motiva,& tandem membra corporis cientur; uti D. Thomas 3.contra Gent. c. 21.edisserit. Deinde suadetur propositum; m, . . quia actus intelligendi ex immanentibus omnium cst magis intimus,volantas enim dum operatur,quodammodo seras se dat; quia, rapitur ad rem amatam:at intellectus intus manet, quia trahit ac se rem cognitana ,ruulto vero praestantius est, ut annotauit D. Thomasq. in .de Veritate art.I i . numquodque habere in se id, unde perfici-

actu is tur quam ad illud quaerendum seras vagari. Rursum, Ille actus est rectactus eε- nobilior,in quo hominis se licitas consistit, ut Asrmat Aristotelessisse e sto l l o. Ethie. e. . sed haec consistit in contemplatione substantiarum μ' si paratarum, ut docet idem Aristoteles lib. i ci. Ethicorum cap. 8. Igitur actiones intellectus nobiliores sunt, quam voluntatis. Neque his ossicit quod D. Diony sus vim vitativam , ad quam debet pertinere beatitudo, voluntati non intellectioni tribuit. Loquitur enim ibi de unione affectura per itiam in amante, & amato est idem vetile,& nolle,non autem de unione assecutiva, & comprehensua, in qua consistit beatitudo. Nec item ossicit qudd amore, non vero intellectione redditur homo simpliciter bonus; id enim tantum probat actum amandi in genere moris praestantiorem esse; non autem Coruitio in genere triturae, te quo nostra disceptatio est.ltaque dicimus actuprassat amo- amoris reddere hominem simpliciter bonum , quod ad mores atti-r o netiae nitionem aurem reddere illum meliorem, id est, persectio-

rem in genere elatis,atque his etia congruenter dicimus, licet amoris oppositum, quod ad morale rationem spectat,deterius sit, quam oppositum cognitionis tamen in genere naturae, siue entis deterius elle oppositum cognitionis , quia aduersatur rei nobiliori , quae est

cognitio.

Probatur in- Ad extremum , quod obiectum intellectus obiecto voluntatis a b is uis naturC digni te cella ex eo probatur, quia licet bonii ii despon- datur secundum rationem causalitatis praestantius iit, quam veruin siquidem praestantissima causalitas finis fundatur in rei bonitate, licet item bonum, & verum quoad mutuam inclusionem paria snt, Rari,ad vj propterea quod viriumque materia litor sumptum sub altero contiri u se quid netur,quia ut bonum est quoddam verum, ita verum est quoddam

ψι i. io bomun , simplici rei r invia ratio veri praestantior est, quia est quid' diuinius,& abstractius. Etenim actu pcrsecto nihil voluntas appetit,

nisi

496쪽

CAP. XIII. 4VAESTIO III. 8s

nis cum ordine ad existentiam, atque adeo concrete, cum bonumideb optetur,ut possideatur.In vero autem aliter res habet: intelligimus namque rem secundum suam quidditatem, ipsumque verum persecta cognitione penetramus; esto nihil de illius concretione, &existentia cogitemus. Quod autem aiunt ex maiori abstractione noargui ampliorem rei nobilitatem, in quantitate Mathematica, & mando eae in substantia sensibili planum videtur; dicimus cum Caietano pri- -b-ma parte q.82.art. 3.caeteris paribus,nobiliora esse, quae magis sunt abstracha;non esse vero caetera paria in re proposita, quia quantitas labilis, est accidens,substantia vero sensibilis, est rubstantia. Cum item colligunt intellectum miniis esse eleuatum, quia est alligatus phantas matibus,non recth colligunt;In primis enim haec alligatio non omni conuenit intellectui, sed humano duntaxat; nec eidem in omni statu, sed vi superitis exposuimus. Nostra vero disceptatio esst de intellecta absolute sumpto. Praetere , cum voluntas non nisi cognitum appetat, sicut intellectus, tu hoc corpore tenetur, eget phan- asmatibus ad intelligendum eisdem,etsi remoti,indiget etiam vo- rat in luntas. Postremorependentia nostri intellectus a phantasmatibus Elui his an tollit maiorem illam, quam diximus, simplicitatem ,&abstra- ηρ chion m obiecti intellectus,qua potissimum eius nobilitas, & praestantia aestimari debet Quare ratum manet, obiectum intellectricis cultatis absolute nobilius esse,quam obiectum volutatis; & quoniam superiora argumenta non modo sententiam nostram conficinarunt, sied oppo sitae partis rationes diluerunt, ut facit E petspiciet, qui attenderit, non est cur ad ea Dparatim respondeamus.

AESTIO III.

Vtrum voluntas re ipsa differat intellectu, an non. ARTICVLVS I.

ciuibus argumento pars negativa quoionis

octendi videatur. VRANDus in et . dist. 3. quaest. q. arbitratus est voluntatem , & intellectit in non esse potentias re ipsa dii lincias; sed nam eandemque colitatem absolutam,quae ta-

- men propter ordinem, & relationem ad diuersos achiis, videlicet, ad functiones intelligendi & volendi, duarum potentia-

rum rationem sortiatur. Hanc opinionem hisce sere argumentis confirmare nititur. Virtus cognitionis expers sertur naturae imp

tu,& non liberξ in suum obiecitam sed voluntas agit liber); non est igitur potentia cognitionis expers ; atqui in superiori animae parte, ad quam voluntas stricta nulla datur vis cognoscens praeter intel- a

497쪽

IN III. LIB. ARIST. DE ANIMA.

lectuna;ergo intellectus,& voluntas sunt una, eademque potentia.. Maiorem suadet; quia oportet omne agens laborum de actu suo iudicare alioqui neutiquam ipsi imputaretur debetque pet eandem potentiam, qua liberum Est, tale iudicium exercere. Nec enim potentia libertatem habet quod inhaereat in supposito libero, quia inita res hab ret niuerse hominis facultates liberae forent; di deo sis potitum libcrum est , quia liberam habet potentiam; ereo si ad

rationem libertatis pertinet habere actus sui iudicium,necelle est ut illa potentia, per quam homo liber est,sivi a diis iudicatrix sit; quod non niti facultati cognoscenti conuenire potest. i. Argum, Secundo,Non repugnat actus subordinatos ab eodem principio activo oriri liquidem ab eodem solis lumine, & aeris illuminatio, calcfactio proficiscitur, sed cognoscere, de appetere sunt actus nubordinati,cum nillil nisi antecedente cognitione appetamus; poc sunt igitur ab eodem absoluto principio nasci, atque adeo una, de

cadem res erunt voluntas ,& intellectus.

A sum. Tc O,Si intellectus,& voluntas essent diuersis potentiae pollet diuina virtute elici actus voluntatis sine actu intellectus; sed non potest,quia nihil nisi cognitum amatur, ut docet D. Augustinus P. de Trinitate c. . Non sunt igitur potentiae diuersu. Maior probatur, quia si har sacultates distinguuntur,nsi alia erit dependentia actuum volutatis ab actibus intellectus,nis via causa partiali cstectrici quia nimirum intellectio partiatim concurrit cum voluntate ad illius actus Deus autem supplere vesci omnem causalitatem cilicientium

- Quarto, Illae potentiar non differunt re absoluta, quarum obiecta re absoluta non dissident, sed obtemini intellectus est ens, de obieetiim voluntatis bonum; quae inter se reciprocamur, & in candem realitatem incidunt ergo & ipse intellectus,s voluntas eademo a arg. realitas erunt. Postremd quod haec fuerit Plutosephi mens probat Aureolus apud Capreolum in i .dist. 3. l. 3. quia Aristoteles libro 3 Ethicorum capite tertio, clectionem appellat deliberativam rerum appetitionem Sc clarius libro 6. eiusdem operis cap.2. asserit clectionem pertinere ad appetitum intellectivum,vel ad natellectum appetentem quibus verbis indicat liuellcctum, de voluntatem candem est animae vim.

ARTICVLVS II.

Negat uam controuer .e partem merum esse, nec argumenta supcrius adducta concludere.

ONT R sententia, quae voluntatem ab intelle- inure ipsa distinguit, vera est. Eam tuetur Diuus Tho- mas in quaestionibus de veritate quaestione a1. articulo decimo, apre lusua Prurio distici. i. quaest. 3.am . Perra

498쪽

. Ferrariensis ad caput i9.libri quarti contra Gent. Arpentinas in primo dat in h.;.quaest.2. de alij. Probatur vero primum, quia rationes toto senere differcntes, cuiusmodi sunt verum, & bonum , non possunt terminare actiones unius, civi lcmque poteritiae, sed di

Secundo, quia potenti. x, quarum yna alteram mouet, & altera aliam dirigit debent inter se re ipsa distin sui; voluntas , cro , 't si perius diximus, mouet intellectum, & intellectus dirigit voluntatem.Terti5,quiasi intellectus,& voluntas eadem animi vis esset; s queretur nos voluntate intelligere, & intellectu velle; quod communis philos pliantium consensus nequaquam admittat. Respondeamus igitur argumentis , quae oppositum suadebant. Ad primum, dicendum iacultatem cognitionis expertem,id est,quae neque intelligit,neque praeeuntem sequitur notitiam, raturae impetu,& non libere in obiectum ferri: at voluntas, i si rem non cognoscat, sequitur tamen cognitioncm intellectas, a quoci res amplectenda, vel declinanda obiicitur.Nec oportet, ut omnis facultas li- re t

bere agens , & cui actas liberi imputamur, de suo actu iudicet; sat enim est,ut ile eo iudicium serat alia potentia coniuncta, a fina regi- h. tur, & quae illi quasi lumen praesert. Itaque sate mur vi 'tentia li- frat.

bertatem obtineat, non sat esse inhaercre eam libero sius nos uo , vrecte probat argumentum: negamus tamen necessu in elle, ut ipsam et sui actus iudicium exerceat , sussicit enim posse arbitratu suo proprium actum exercere vel suspendere,esto praedictum iudicium ab alia facultate ipsam regente,in qua libertas ut in fonte, & radice insidet, administretur. εAd secundum dicendum , quando actus sic inter se sub ordinati

sunt,ut non sol sim alter sine ali cro obiri nequeat, scd unus necessi- tate naturae ex alio consequitur, quo pacto se habent illuminatio chralis o Solis, & calefactio , tunc eiusmodi actus ab eadem facultate oriri 'u Pectu possi . Vcrum actiones voluntatis,& intellectus non ita procedunt, quandoquidem vigente intellectus notitia, in potestate voluntatis est proprios actus cohibere. Ad tertium respondet Capreolus non posse actum voluntatis Ad . Palud i elici ab ue notitia intellectus, posse tamen absque ea conservari. dicenduin potius videtur cum aliis , licet vi naturae non nisi cognita amemus,ramen actum voluntatis &elici, & conseruari di iis. in i Ei . uinitus posse absquemotitia. Enim verὼ notitia concurrit tum eis cienter, tum obiective, atque adcd se rivaliter extrinsece ad actio-O nem voluntatis si autem de eiusmodi concursu eiscetiuo loquamur, 'lanum est posse illum a Deo suppleri tam ad eliciendum pri- P .el .ctino,quam ad conseruandum actum voluntatis,concursum vero ser-malcm extrinsecum, quem praestat notitia, quat nus voluntati rem

amandam aut sepiendam obiicit,non est cur negemus posse diuina amo. tavirtute siti pleri, hoc est, posse voluntatem in obicctum lcndere, nutria. esto id non ei actu repraesentetur ab intellectu nec enirn hoc ullam inuoluit

499쪽

88 IN III. LIB. ARIST. DE ANIMA.

inuoluit repugnantiam , etsi contradictio aperta sit dari actum vo- luntatis, quin in obiectu feratur,cum ipse actus nillil aliud sit, tu in progressio quaedam,seu tendentia in propriu obiectum. Itaque non . repugnat tendere voluntatem iii obiectum non repraesentatum, etsi feri nullo modo queat, ut dum operatur, non tendat in aliquod obiectum.

Ad . Ad quartum neganda est maior propositio Namque licet distinctio sermalis,& specifica potentiarum,atque actuum desumenda sit ab obiectis, realis tamen distinctio non inde absolute petenda est, . quasi eadem res nequeat actus potentiarum re ipsa diiseretium terminare. Adiecimus, absolute, quia ipsa quoque realis distinctio ex rationibus obiectorum interdum arguitur: siquidem esim haec toto genere discrepent, indicium est potentias realiter inter se distingui xt superius diccbamus. υθima. Ad ultiminii respondetur,ex neutro illorum locorum deprehendi Aristotelis metem fuisse voluntatem ab intellectu re non disti: sui: ibi sim enim insinuat ibi Philosophus electionem ab intellectu simul & a voluntate pendere; cui consonat illud D.Thomae de veritate quaest. . art. s. dicentis, electionem aliquid in se rationis, dc aliquid voluntatis habere.

Vtrum ut voluntas suum eliciat actum, requiratur in intellectu iudicatrix notitia, an non.

R EMITTE Nnv M in hac controuersia est, quatuor

actus, quod ad praesens institutum facit, in nostro intellectu esse posse. Quorum primus est notitia apprehensiva. Secundus iudicium,quo intellectus rem apprehenam iudicat bonam,aut malam elleaertius iudicium aliud, seu practicum dictamen, tuo intellectus rem,quam pr cedenti iudicio bonam, malumve esse decreuerat, ςenset amplectendam esse, aut declia nandam. Quartus denique est discursus, seu practicus syllosi sinus, quo ratio huiuscemodi dictamen concludit Omnes igitur conpentiare vidi tur, licet interdum ex parte intellectus omnes illi actus praecedant, ut in viris prudentibus, qui res praesertim magni momenti non nisi maturo consilio, & deliberatione aggrediuntur: simpliciter tamen ut voluntas in actum prodeat, non opus esse practico syllogisino. Quod satis liquet in subitis,ac repentinis motibus, quos appellant primo primos. Nec verb magna difficultas est num etiam adactiones

500쪽

. CAP. XIII. QUAESTIO ILII. 8

actiones humanas,ac liberas dictam e illud practico syllogismo coli iclusum exigatur, assim namque experimur multa nos velle, multa nolle absque eo dictamine.Tota igitur controuersia in eo consistit, an requiratur iudicium,quo intellectus decernat obiectum bonum,

aut malum esse,ialtitare,aut noxium,iucundum aut molestum.

Porro duae sunt hac de re sententiae. Prima Scoti in secundo di- requiri Dict. 6.quaest. l .Gabrielis ibidem art. 3. lub.r.5 Marsi iij in z. quaestione i6. art. i. existimantium non requiri tale iudicium; sed sius- -ub, a Viacete notitiam apprehensi iram,imo cum haec duplex este possit, alia est,m. simplex, quae nimirum fit citra compositionem,aut diuisionem;alia complexa,qua apprehendimus significatum alicuius propositionis, ut pharmacum ianum este; inquiunt sufficere ad actum voluntatis solam apprehensionem simplicem. Quae opinio ita suadetur. Notitia,per quam voluntati proponitur obiectum materiale, & formale simul, id est,tum obiectum in quod Nndit, tum ratio tendendi in iulud,sat est ut voluntas actum edat circa tale obiectu ; atqui per simplicem notitiam potest repraesentari voluntati obiectum materiale, id est,res bona,&- tmale id est, illius bonitas ergo ea sufficit ut v

luntas actum suum exequatur. Secundo,Non minorem essicacitatem habet voluntas,quam ap- a.Arrum

petitus sensitiuus,ut tendat in proprium obiectum, sed ut appetitus sensitiuus brutorum in obiectum suum seratur, sat est appreliensio simplex interno sensu exhibita;ergo ut voluntas in suum tedat, sufficiet simplex apprehensio facta per intellectum. Tertio, lotus prund primi ideo tales dictitur,quia absq; rationis 'iudicio exercentur; ergo non ad omnem actum voluntatis requii tur iudicium. Antecedens probatur,quia si ad eos motus iudiciti ii terueniret, essent utique in nostra potestate, possetque in iis peccatum reperiri,quod communis Theologorum consens is negat. Quarib,Qui characteres praepropere delineat, ac cithaia pulsant, tot actus voluntatis, quot digitorum motus, edunt; cum digiti non nisi voluntatis imperio cieantur:& tame non est verisimile tot ρος- cedere iudicia, uot sitiit flexiones, motusque digitorum,praesertim eum interdum scribant, vel pulsent aliud cogitantes; videtur ergo perspicuum non ad omnes actus voluntatis iudicium pra exigi.

ARTICVLVS ILDi ratio controuersiae in partem,quae negat, LTERA opinio est Gregorij in primo distinctione 3.

quaest. t. art. i. Aliacensis ibidem quaestione 3. Geruas, in tractatu de notitiis in prima diuisione notiti et quςst. I. Videriarque D.Thomae ad caput tertium huius libri, dein prima secundae,quaestione 9.art. i . ad 1. & in secundo distinct. 2 . quaest. a. art. a. aliisque in locis quam etiam nonnulli e recentioribus

SEARCH

MENU NAVIGATION