De legibus Ebraeorum forensibus liber singularis. Ex Ebraeorum pandectis versus & commentariis illustratus per Constantinum L'Empereur ab Opwick

발행: 1637년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

iso CODICIs PRIMI

tur: siquidem passim ad quintuplum collimatur, cujus ille

tenetur, qui bovem vel saltem aequale pecus fit ratus co pro pressiis filii, ut vel vendiderit, vel mactaverit. Nihilominus nae leges servata proportione in aliis quoque furtis locum

habent,quorum nomine fures nonnisi ad duplum tenentur.

Cum haec ita se habeant, author postquam hujusmodi factum expendisset, ubi iidem testes de furto simul & rei fur

livae mactatione vcl venditione testati, deprehendebantur incongrui, cosque ad eam poenam damnasset, quam fur tu re debuisset, idque secundum legem Deut. 19. I9. Omnino fricietis ei, quemadmodum molitus fueratfacere trisuo : quum inquam hunc casum proposumet; alium subjecit, ubi furti testes,& venditionis,diversi sunt.Tum simul totam poenam, nimirum quintupli, sustinent; & quidem convenienter legi jam productae: adeo ut priores testes, qui proximum furti insimulabant, dupli tantum obligemur; licet de bove aga tur. Ratio est, quia fur, quamvis bovem furatus, si nondum mactaverit, aut vendiderit ; sed etiamnunc penes furem res furtiva deprchendatur; nonnisi dupli teneatur ex lege Exod.

22. q. ideoque nec incongrui & falsi testes ulterius obligan tur. At testes posteriores, qui furem rem furtivam vendi disse, vel mactasse asscrunt, triplum, cum de bove agitur, rependunt: quandoquidem fur, si bovem furto ablatum ma ctasset, vel vendidisset, tanto plura rependere debebat. puta, cum furti nomine duplum deberet ; venditionis , vel mactationis nomine debebat triplum : siquidem in universum quintupli tenebatur, secundum legem EX. 22. I. Antequam ad alia pergamus, id etiam minime praetereundum, Cum posteriores testes in triplum condemnamur, id fieri, quando convincuntur ante priores. etenim quid opus est, posteriores testes examinare,si priores falso de commisso furto testati suntl Si furatus non est, mactare & vendcre licet. quorsum

de venditione agitur, ubi rem sibi vcnditam vel alio modo

202쪽

C A P. VII. g. Is Isuam vendidisse vel mactasse potuit Z Verum retro examen merito instituitur: ut cum de venditione constat, ad furtum pergatur, inque istud inquiratur. Quo ordine servato contingit quandoque, ut posteriores sive qui de posteriori facto testantur, & priores qui de furto testimonium perhibent, omnino falsi convincantur, vel ea non vidisse, quae timensibi visa profitentur. ' Quod si hoc in posterioribus tantum deprehendatur, priores idonei testes sint, fur solummo do, si bovem furatus sit, duplum solvit; falsi testes triplum. Hac quidem de causa, quia tota poena' est quintupli, si bos mactatus vel venditus fuerit; sin tantum abductus penes furem supersit, dupli, uti in seperioribus jam aliquoties ostensum fuit. Vnde sequitur, ut quum testes de furto veraces sunt, fur simplicis furti poenam luat, id est, duplum rependat; posteriores testes de ulteriori delicto,cujus nomine fur triplum addere debuisset, contra veritatem tessantes, triplum solvant: utpote qui debeant pati, quod proximo moliti fuerant. Contingit autem quandoque, ut alter testium, qui de venditione rei furtivae testati sunt, falsi arguatur: hoc modo testimonium secundum habetur irritum; quia legimus Deuter. I9. I s. flabit testis unus in quenluam, pro usia iniquitate.

Nihilominus,ut bene observat Glossatori uero obon fo, i fur duplum mi. quandoquidem, licet posterioris criminis nomine non teneatur, ut quod uno teste solummodo affirmetur ; prioris, puta, furti nomine, dupli tenetur, utpote quod idoneis testius probatum sit. Verumenimvero si in prioris facti, id est, furti testimonio,testium alter minus idoneus de prehendatur; non solum prioris, sed etiam posterioris cruminis testimonium irritum fit. Vt enim se icit author nisfurtum sit, non est illicita mactatio aut venditio. Autoris verba sano sensu accipienda: infinita quidem pecora absit; furto mactari & vendi contingit; sed cum hic cle crimine agitur, fieri non posse, ut nisi furto bos alicui ereptus sit, in mactatione

203쪽

C o D I C r s PRIMItione aut venditione crimen sive culpam mactanti, aut veniadenti adscribamus. unicuis enim in rebus suis qπod vultfacere licet. Si suum bovem mactet, quid peccati Hic dubium ali quod occurrit, si incongrui testes, qui non Viderunt, quod se vidisse affirmant, de eo convicti, ipsi ad eam mulctam te nentur , quam reus sustinuisset; quum unus testis isto crimi ne tenetur, dimidiam saltem mulctam debere videtur. Atta men regulam hanc observant Iudaei,)ν mi π Iim ω bon dor νβod an , testes pecuniam non rependunt, donec incongrui deprehen dantur ambo. Caeterum de poena quadrupli e legibus Rom. antea dictum fuit. Judaeorum sententiae, qua testes duos saltem hic requirunt , concinit Imp. Constantini sanctio Cod. l. q. t. 2 o. l. 9. Nunc manifes ancimus, ut unius omnino telis restonsio non audiatur, etiamstpraeclarae curiae honore praefulgeat. Porro quod incongruos N falsos testes eo modo mulctant Iudaei, quo reus testimonio Vero convictus excipi debuisset; in eo non minus rigidi fuere Romani. Hinc Cod. l. q. t. 2 o. l. IJ. E. βου-ηο H qiscvς μαψυώας καΓλιαδει ς,mλιῖκώς κινῆσοι U' ἔψcδομ υρνα lo , Mi ετ -ρ μαύ πα- ν M 1 τέ -υ e τἰαῖ - τ-ωυσμοι τμω, νύφίσαι i, Si velit falso testimonio condemnatus civiliter agere

contra eum qui falso testatus es, ab Use omne quo u uit da mnum recipiet, praeterquam quod ille legibus definitam poenam.

adi naui in Suma Si furatus coram duobus macta-

naraa Iaa naza naua ada insabbatho' ; furatus mactivit ad

vas a in m G, idololatriami furatus a patres'

iis es υendidit coram tense uno, aut se tantum teste , rependit duplum ; ' nec rependit quadruplum

aut auintuplum. ratus mactavit

204쪽

. Haec Misita sive constitutio respondet secundae hujus capitis sectioni: ideoque ex ista explicanda est. ut ibi in sinu-libus factis, conditionum & circumstantiarum intuitu, erigitur quadruplum re quintuplum; ita hic ob illarum diversitatem duplum tantummodo deberi statuitur. Primo, quia illic de mactato bove testabantur testes duo, quintuplum exigebatur; hic quoniam id factum fuerat uno teste conscio, ultra duplum non proceditur.Ideo autem additur,autfetam tum conscio se tele, quia reus culpam fassiis pro uno tantum teste habetur: praeterea quod m,fassus i unam libresti. Quod tamen posterius dictum restrictione eget, punior, o v zz I fit Dido, Guum fatetur antequam testes praesto sunt, Iiber est. modo furtum fateatur,non tantum sic pecudem mactasse vel vendidis. . Alioquin quilibet reus absolvi facile posset: utpote qui simulac se convictum animadverteret culpam lubens fateretur, quo poenam effugeret; &sine ulla

disticultate mactationem omnes faterentur, modo furtivam rem mactatam esse non constaret. Caeterum fur ille qui postiquam furatus est, te mactatione uno tantum teste Convincia

rur, vel ipse culpam istam fatetur; quamvis cepto more ob

205쪽

rs 4 CODICIs PNIMI mactatum bovem non puniatur, nihilominus ob commis. iam furti culpam rependere duplum tenetur. Nam licet et

iam tempestive furtum fassus sit squo casu rem furtivam tantum rependit,sive quanti est;&siDei legem spectemus,quin tam superaddit;) nihilominus ob mactationem, vel vendi tionem poena scrine duplicanda videri queat. Nam ut furti convictus duplum solvit, & si mactaverit quadruplum vel quintuplum 1 ita quum fitrii culpam fassus simplum resti tuat, si mactaverit quoque vel vendiderit, se fatente,duplum non male exigetur. ' Mactans pecudem furtivam in sabbaatho, vel ad idololatriam, ad duplum hujus Mimae constitutione damnatur; a quadruplo absolVitur: quum tamen carteris gravius peccet qui sabbathum violat,vel idolis inservit. Verum ideo absolvitura quadruplo M quintuplo, quia graviorcm poenam incurrit: nam uti nota 2. & 3. sect. Σ. dictum

fuit, mortis poena in tales transgres res sancitur. Quando quidem autem gravior poena minorem secundum magistrorum sententiam includit vel potius abserbet; hinc fit, ut capitale supplicium istam mulctam hic auferat, quae mactationis nomine irroganda sitisset. Etenim furtum nihilominus plectitur, adeoque duplum rependitur. sed augmentum quod in quadruplo & quintuplo invenitur, id est alterum duplum vel triplum, non exigitur: quoniam id mactationis nomine exigendum esset; mactatio autem quia in sabbatho, vel ad idolorum cultum peracta filii,morte luenda. Qui morate punitur quia mactavit,non vero quia furatus est; is judicibus satisfecisse censetur, ut ad quadruplum vel quintuplum ob mactationis crimen procedere non debeant. ' Qui ma-

ctavit aut vendidit post obitum patris, a quadruplo M quintuplo liber est : quia res furtiva postquam patris morte ha res est filius,istum titulum simpliciter non sustinet: siquidem cum fratribus &c. haereditatem participans filius, in illam rem juris aliquid habet. Ita fit ut cum furti saltem teneatur

ante

206쪽

C A P. VII. g. q. IIS ante patris mortem, simplicis furti poenam debeat, quae est

dupli; ulterius vero non obligetur: quia nec mactatio , nec venditio erat istius rei, quae omnino alterius esset. ' De re sanctificata hic convenienter sectioni secundae judicatur: ibi sanctificatio mactationem sibsequens, a communi mulcta sanctificantem non liberabat, quia res consecrata non m ctabatur; hic mulcta minuitur, quod consecratio mactationem vel venditionem praecedat, adeo ut res consecrata sit quae mactatur aut Venditur. Ita quidem magistris placet. qui duplum tamen a fure exigunt, licet ulteriori poena supersc-deant: quia praeter alia, ut res sacra si furto auferatur, tota

saltem compensari, addita quinta parte debet, sic si insuper

mactetur vel alienetur, duilum ejus tantum reddendum putant. quemadmodum alias quod duplo compensari debet, si tantum furto auferatur; insuper mactatum, quadruplum talem exigit. Sed de ista constitutione , qua isto fimdamento innititur, nihil addam : quandoquidem ad sectionis secundae notam laxtam, ipsum πρῶ- aperui ει refelli. Subjicitur tandem R. Simeonis sententia,quasi cum ma gistrorum judicio non conVeniret, in iis quae hic dicuntur. Verumtamen authoris mens alia fuit; nimirum ut R.Simeonem alia in re reliquis opponeret: non quidem in hujus nodi facto, siquis rem furtivam postea consecraret, ac deinde

mactaret; verum siquis rem consecratam furatus, eandem mactaret. Sapientes eum qui consecratam pecudem furatus

esset, posteaque mactasset, ad quadruplum non obligabant:

quia Ex. 22. 7. legatur, Furto ablatum fuerit e domo viri; non enim dici, wpdd-, e domo rei consecratae. At R. Simeon hic

distinguit: quandoquidem bona eonsecrata deprehenduntur, quibus amissis vel perditis consecram ulterius non obligatur. Exempli gratia, instari sonitaneis sacrificiis ii quis ita dixerit,hanc ovem Deo immolandam consecro; si pecus ista te deperdita fuerit, aliam substituere non tenebitur: in V 2 - aliis

207쪽

CODICrs PRIMI aliis vero quamplurimis,novam illius loco offerre debet.It que distinguit R. Simeon: illas pecudes si fures auferant, α mactent, quadruplum, & in bove quintuplum rependi non vult; in his vero posterioris generis gravem istam mulctam omnino exigit. si modo rite quoad alias circumstantias munda pecus offeratur: ut si in loco sacro, sine macula a fure offerenda curetur; sin immunda, alibi &C. ctenim mactationem contra leges factam, utpote quae legitima mactatio dici nequeat,istum reatum inducere non censet. Caeterum illius sentcntiae fundamentum, quum solitae poenae reos facit, qui pecudes alienas quarum evictio dominis incumbit,mactant, ejusmodi est. nao fp oram mo fp U Imranta a n L I Pra, . ua doquidem proprietarius ad earum evictionem tenetur, quum mactat id quod domini pecudis istius est,id mactat.Sensus est, Quoniam fur ad gravem istam mulctam tenetur, si privati alicujus pecudem non sacram, ut illi sentiunt) mactavit; idcirco is qui pecudem ab alio consecratam mactat, poenae illius reus est, si dominus ad aliam substituendam,quae Deo offeratur, obligatus sit: nam eo casu fur non tam consecratam mactat, quam quae est domini; siquidem dominus aliam consecrare debet. Leges Romanae severius in ista peccata animadve tunt: ut quae istos fures,qui privata etiam sacra tentarunt, pro sacrilegis quidem non habeant; severius tamen quam alios fures tractandos censeant. Libro Digest. Α8. t. I3. l.9. ciui priamatasacra vel aediculas incustoduas tentaverunt, amplius quam fures; minus qua ahrilegi,merentur.

ut in manu sua morti 1 coniti

. . . duplum;

208쪽

C A P.

duplum ; nec rependunt quadruplum aut quintuplum. Si furatus in dominorum fundo , extra eorum fundum mactavi se vendidit;aut

furatus extra eorum fundum, ma-EDυii se vendidit in fundo aut furatus es, mactavit se vendidit extra eorum fundum: solvit quadruplum aut quintuplum. at furatus es , mactavit se vendidit in eorum ditione s liberes.

ANNOTATIO HES. Sane mira est Iudaeorum indoles ac in entum. Aliquando Scripturam ita extendunt, adeoque late accipiunt & interpretantur, ut a mente Scripturae alienissima ex ipsius verbis eruere non erubescant: alias hoc pluribus ostendi, jam uno exemplo contenti simus. In Beraclioth Taim. fol. 8.p. r. riseis sinuet 'n fan esina 1Maa dym νγndobo= rifin nos ino ,m se

no Ud momaea si Mis , Traditio etiam ita habet, Noventa se tria mortis genera creata sunt in hoc mundo: quia dicitur Psal. 68.2i. Ipse morti exitus sunt sid est, Deus e morte liberat. iatus enim per Geometriam squam pro Arithmetica improprie accipiunt) eum numerum reddit. Aliquando, cum lubet, ita mordicus verbis adhaerent, ut nullam consequentiam Logicam admittant. Vti hujus Mimae initium indicio est: ubi a quadruplo re quintuplo eum absolvunt, qui ovem Vel bo- .vem furatus, etiam vendidit; modo centesimam partem ejus non vendiderit. Etenim, inquiunt, lex c. 22. Exodi ita loquitur , Si qui uratus bovem aut parvam pecudem mactaverit aut vendiderit eam, quinque boves rependito dcc. Iam ergo, ut dicitur in Gemara,Pisa 1uem rom n dicto Aut vendiderit eam,

totam i am requirimus: quasi dicas, Lex de ea pecude agit

V 3 quam

209쪽

118 CODICIs PRIMI quam vendiderit: si ergo aliquam portionem non vendiderit, ista lege fur non tenetur. Adeo ut in Gemara pronun- ciet Ris,illam centesimam esse 'n) mx III, rem quamvis, quae cum pecude in mactatione dissolvitur : cujusmodi est, quaelibet etiam carnis portiuncula. qua non Vendita,a poenae gravitate secundum illius sententiam fur absolvetur. Imo ulta terius progreditur Levi in eadem Gemara, ut modo fur sina, vellera pecudis non vendiderit, quadruplum vel quintuplum non exigat. Nonne hoc est legi illudere3 Quid3 Ana non recta ratio madet, ut proportione saltem inter venditum & quod venditum non est servata, lex vigorem suum retineat8 Sed nugacem illam exceptionem omittamus. ' quod sequitur examinandum venit: quare qui pecus post ejus furtum mactat,cum alibi ad quadruplum &c.obligetur;rimo

ticini conditionem induente, ea pinna non teneatur. Legimus De . Iq. 2I. Ne comessitote ullum morticinum. Hinc& e locis similibus eliciunt, hujusmodi mactationem legitia mam non esse: adeoq; nullam ex isto cibo utilitatem in eden do percipere Israelitas, si pecus cum mactatur eo modo dis. positum sit, vel tractetur ut morticini quaedam conditio in eo deprehendatur. veluti si contra legitimum modum mactetur, vel aliunde vulneratum interea per se moriatur Sc. de quibus in praecepto negativo I34 lib. praeceptorum maj. Quia ergo, quam fur utilitatem percipiat, quodque inde

damnum patiatur proprietarius, eXpendunt, multique Cem sent,duino si do)no, mactationem incongruentem non. censeri mactauonem; istiusmodi mactationem adlegemEx. 22. ubi dicitur, Pecudem mactaverit, reserendam negant: adeoque a quadruplo reum absolvunt. Ita legem Dei, quamdisertis verbis expressit, quaq; in hujusmodi furtum gravi mulcta in aliorum exemplum animadverti voluit, quaecunque esset pecudis conditio; istam inquam legem coarctant. Ea . dem ferme ratione, qua eum excusant, qui dilaniat pz

210쪽

C A P. VII. g. s. Issdem: ut qui istam mactationem non admittant, nec pro mactatione habeant. Sed primo videndum quid sit via, diseripem. Nomen omina Heoraeis sonat nares: unde in Mima de Gemara verbum Vr , quasi dicas, fecit quid ad nares pertinens. id Glossator enarrat,in ast 1 inan umip,discerpit eam bestiam , naribus ejus in adpectus V π.Hoc in agnellis & avibus factu facile est,ut prehensa superiori mandibula manu hac,inferiori vero altera; vel inseriori & superiori parte rostri in avibus, guttur ad imam colli partem & ulterius dilanietur. Vel 'mest ita jugulare ut jugulum non transversum, sed rectum ab ore ad pectus disseces. Inter Iudaeos nonnemo suffocationem hic designari existimavit: quasi pro amip in glossa S. Iam

chi legeretur aram , idque transitive in hunc sensum acciperetur, nares ad pectus deductas ita obthurari, ne pecus respirare possit, adeoque halitus defectu extinguatur. Sed altera illa lectio indubia est: utpote quam Butenora, Commentator Alphesi , & Caph nachat constanter exprimant. licet ipse S. I. de eadem re agens ad P, Π C. G. sect. 2. via per P 3n, id est,frangulans, exponat. Deinde in suffocatione sanguis retinetur, at in ista actione profluit: quemadmodum cum aliunde, tum hisce verbis omnino liquet quae leguntur c

tibi, Sanguis discerptioni sanguis evulsionis,sanguis venaesectionis, qui cum anima expiratur ir horum inquam nomine rei sunt, scilicet qui hujusinodi in alimentum adhibent,ac assumunt. Itaque in emina sanguis effunditur. 'Cur no conjungitur is, qui eo modo pecudem occidit ut colaphagum & asperam a teriam evellat & diffringat.Hunc cum praecedentia quadruplo & quintuplo absolvunt; licet hi istas pecudes furati sint. Idque ex hac hypothesi,ueB-doino ibue fim,quod uti nulla modo

sit mactatio. quocirca quam poenam Deus furi pecudem O cidenti irrogat, illos non tenere autumant. Quasi vero legiLlator certum tantum modum mactandi,non vero quamlibet

SEARCH

MENU NAVIGATION