De legibus Ebraeorum forensibus liber singularis. Ex Ebraeorum pandectis versus & commentariis illustratus per Constantinum L'Empereur ab Opwick

발행: 1637년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

I o CODICIs PRIMIuno loco primarios numeraverit, & quot in universum fue tint in medio reliquerit Z Sic solet S. S. hic ellipsin admittere, quam alibi supplet: quo nostram diligentiam acuat. Quemadmodum in arcis Hierosolymitanae expugnationei Sam. 8. idem scriptor eundem loquendi modum adhibens,

dixisse Davidem refert, raui uispercusserit Iebusaeum, se sos

reos er claudos ; nec addit, quid uti David promiserit: at in Chronicis l. I. c. n. 'c s. Aut uis percus erit Iebusaeum primum , futurus es primanus es princeps. Porro licci S. Iarchi Syriam in Mima commemoratam, Syriam T baram esse annotaverit sculus dicti occasione haec interierenda duxi intextu tamen Talmudico simpliciter Syriae fit mentio. Quocirca tanta Synecdoche opus non est, cum Syria,licet in Sacris subinde strictius sumta, apud alios authores latissimae sit significationis: ut praeter hostes istos, qui dictis jam locis recensentur ; etiam ulteriores gentes complecti queat. In ista Syria hoc permittit constitutio,ut parvae pecudes & minuta animalia pascantur: cujus haec est ratio,quia enno palo,ue indvn HI DA Vm DF, Ginai dama sem,arbitratur ipsam Syriam scilicet) proprie non dici recenseri in subugatam, a que se habere instar peregrina terras in terra autem peregrina educare sista animaliaὶ ticere, neque nos halitatae sab Israelitisin

terrae in eo metuere. Quorum verborum hic est sensus, in terra Israelitica istam pallionem esse interdictam,quia ista regio est oro, absolui e Israelitarum, ideoq; Iocis istic habitatis considendum, ne damnum patiantur: at Syriam, licet magna ex parte in Israelitarum potestatem redacta esset; nihilominus aliis infinitis ad inhabitandum concessam, adeoque non ita subrugatam fuisse , quemadmodum quidem terra Canaan, quae tota omnino si Israelisu unde quae isthic loca deserta &sylvosa non sunt, eorum respectu amy, habitata terra nuncupantur: Cui hac constitutione consultum filii. Verum hic dubium occurrit de regione Babylonica, quandoquidem eo

222쪽

C A P. VII. g. 7. 77 Imigrarunt Iudaei. Si illud interdictum in Iudaeorum &Istae litarum gratiam sancitum sit, omnino Iudaei alii aliis ubique

istam aequitatem & benevolentiam exhibere debent, ne pecore suo proximum laedant,ubicunque vitam degant.Itaque

in Gemara Magister Houna haec Rabi verba producit, SII, an DF ran ) DG Sisa uinra , In Babylonia ita

nossessimus, ut in terra paelis, quod minores pecudes concernit, ab eo tempore quo Rabus in Babsoniam venit. Is enim, ut quidam existimant, plures secum sita celebritate & authoritate pertraxit: vel ut nonnulli sentiunt, ipse alios illum morem

servare docuit, quod quam plurimos ibi habitare Iudaeos,adeoque firmam & fixam sedem illic habere, videret. Idcirco

Maimonides illam constetudinem cum ipsius ratione, his verbis dextre expressit, ibo a G infue DF Saa νον '

dem Babloniam terra I aeliticae aquarunt, ut tinc pam specudes, parvasique θυου educare probiserente quia multi agri, se vianeta sic istis temporibus erant Israelitarum. Quam rationem cum expederet author libri in superioribus memorati Cho schen Ham misipat, hanc inde conclusionem clicuit, f. 449. p. 2. Ira o Im do Q, v f fison Saa m prima μ ε 3 inorin fini o HA BQ fimo' Videtur nos hac in parte Babyloniam usis non trahi sid est, mores nostros eo non transferre: ὶ quia ratio, cur 1stud in Fabrionia interdictam esset,haec erat,quod

ibi malit agri essent Israetirarum. est quandoquidem jam 1d non est, ob hanc rationem ιLud est abrogarum. Sed ad aves accedamus , in quibus gallos gallinaccos Hiero lumis arcent ac

prohibent, idque rerum consecratarum causa. Quae ratio ut solida dc sufficiens habeatur, duo nobis in memoriam re vocanda sunt: quorum unum contaminandi modum; alte rum vero rerum Consecratarum usum spectat. Reptilibus aliisque immundis animalibus personas & cibos immundos reddi, prolixe docetur c, M. Levit.ut Commate 3I. Isti immum

223쪽

da sunt vobis ex omnibus reptili ου : quisquis tetigerit in post

mortem illorum, immundus erit usique ad vesseram 8 32. Et res omnMsuper quam aliquod eorum post mortemsuam reciderit immunda erit &c. Doctores autem subsumunt, paue pM D p Trail O pd PF νβ υ Nod F ddiso ita) fm drota, Atqui gasii gallinacei inferquiliniosecalper olent: itaque forte ad quantitatem grani lentis de reptili silluc a ecto emerget, se hac ratione contaminabuntur consecrata. Quocirca cum a reptilium tactu res contaminentur, reptilia vero corumve minimas particulas gallinacei saepe c sterquilinio, vel aliunde ex terra unguibus dicndo cruant; magistris placet,gallinaceos arceri,nc si reptilium particulae scalpendo lectae in res consecratas decidant, sancta impurciatur. Quod sterquilinii hic mentione imiciant

Iudaei, stricte accipiendum non est ι sed hoc exemplum ab ipsis adhibetur, quia galli gallinacei in sterquilinus utplurimum unguibus fodere solent. Alioqui nulla Hierosolymis deprchendebantur sterquilinia: si Gemarae fidem habeamus Cod. Baba Kam. edit. Ven. f. 82. p. 2. ubi decem privilegia

ordine recensentur, quae ut curio lectori inserviam sit jicere ac vertere,vel etiam illustrare non gravabor. Ita habet Gemara, da vilin i F-m- VM , Decem res.d cuntur de Ierusalem. Domus ini a non menditur lege mancipii qua de re Levit. 2s. 29. Suum quis mendet domum habitabilem in civitate muro cincta, tum erit μι redemtura ejus usique ad complementum anni venditionis e us: anno pleno esto μου r demturae ejus. 3o. uod non fuerit redempta inserea dum completur ei annus integer ; tunc cedet domus Isia quae est in civitate muro cincta, in mancipium illi qui emit eam per generationes illius. Haec ultima verba in Gemara arripiunt, quae Ierosolymae non competere posse arbitrantur: utpote quam certae tribui assignatam negant,ad aliquam autem perpetua aedium

possessione derivari posse, constat. Secundum privilegium ita habet, pue in reian is, non afert vitulam decosiandam.

224쪽

C A P. VII. 7. I73Cujus cognitio e cap. 2I. Deut. dependet: ubi ad caedem in. agro factam expiandam, si ignoretur author, proximae civi tatis seniores vitulam in vallem deducere jubentur, ibique seper vitulam manus lavare tenentur. Quia istius legis initio dicitur, Si i veniatur confossus, in terra quam Iovi Deus tum dat tibi ut haereditario jurepossideas eam; ideo Ierusalem illa obligatione vitulam adducendi eximunt, quod tribui certar cum aliis regionibus distributa non sit. Tertium his verbis efferunt, rnm vv-N F, non sit civitas quasi dicerent, non subjicitur legibus Deut. Is . m. &1eq. quibus graves poenae in eam civitatem decernuntur, quae ad idololatriam quorundam suasu impulsa fuit.Etenim quia es I 2. e vitatum tuarum legimus;ideo ad rationem in primo & secundo privilegio adductam respicientes, urbem istis etiam poenis eximunt. Quartum est, quod vara , non contaminetur plagis leprae quia tribubus in possessionem distributa non fuit; lepra vero in aedibus regioni possessionis ipsorum erat Lev.Iq.34. Quinta proprietas,quod rin vivat diu eat wrsi, in ea non promittant sive e parietibus educant trabes , nec podia sive pergulas pendulas. Ratio duplex,prior extentorio immunditiae desumitur: quo loquendi modo ad

comma I 4. Num. I9. c. respiciunt. rivum homo mortuus se

rit in tentorio; quisquis accedit ad tentorium ipsum, se quisquis es inci ipso tentorio, immundus esto septem dies. Iam fieri posIe,

inquiunt, ut minima cadaveris particula in terra occultetur;

podia autem ista sive superiores pergulas veluti tentoria esse supra subjectrum spacium: ideoque omnes praetereuntes infra podia contaminari ex illa de tentorio lege. Altera ratio, ne si quid e superiori loco decidat,eorum qui festa fiequentant nonnulli laedantur. Sexto addunt,pimos era roin pf,In i a non aecumulant perquilinia. Atque hoc est cimus occasione haec producimus: id enim probandum erat, in Ierusalem ex

illo privilegio non fuisse sterquilinium. Septimo addunt,

225쪽

174 CODICIs PRIMIrmoad da l)din l)fi, Non ruunt ιn eo fornaces s ne sumus civit tem pervadat: ut ipsi annotant. Id de fornacibus calcariis intellige: quemadmodum S.I. Gen. I9.28. Im vn m Pn 'ar

praeter rosita qua Iam inde a priorum prophetarum temporibus ibi fuere. Nam ista loca stercorare solent ;at sterquilinia hic prohibentur. deinde inquiunt Uz o mero tersturcitiem tua voce non tantum peccatum; sed etiam, quod hii ius loci est, Zizaniam malignasque herbas denotant. Nono, M an DFIn ea gallinaceos non aiante qua de re satis in superioribus. Decimum quod ibi fieri negant, ita exprimunt, l)fida, mortuum ιιι pernoctare non permittunt. Itaque νa rno Tib puxip uno irim orius ibi moriatur homo, eo ira diestatim illumsepeliunt. Huic postremo subjiciunt, fora, est traditis: quasi dicas, nulla quidem suisiciens ratio apparet; sed hoc a mastoribus acceptum fuit.Tamen ibi sunt si pulchra familiae Davidicae & Huldae Prophetissae; ut obseria vatur in Additione crimis vocant) ad C. I. Babae postremae.

Supra, initio hujus tertiae notae duo expendenda dicebantur, quo perciperetur, qua ratione res consecratae gallinaceos urbe sancta expcllebant: itaque jam ad secundum accedamm, puta rerum consecratarum usum. Res sanctae sutie Maimonide Cod. Maase Hariorbanoth c. I. scct. 6. Cum I . &c. Io. 7. colligitur manifeste cx animatis desumtae in duas classes dividuntur: quarum posterior res sanctassimas continet, ut sunt holocausta, Victinis pro peccato & reatu, nec non eucharistica coetus totius; reliqua cucharistica, sacrificia laudis, aliaque ut primogenita, decimae & paschalis agnus,priorem classem Constituunt,ac sancta levia dicuntur. Quae post ora ubi comederentur, in urbe sancta iis vesci Israelitae jubebantur, secundum Talmudicum pronunciatum

226쪽

C A p. VII. g. 7. Ips

tum Cod. Celim, cap. I. quo Ierusalem reliquis civitatibus sanctior Ccnsetur, )an n= d p do talaifo, quia sic com dun ancta levia se derimas secandas. Atque haec sacris literis convenienter dicuntur: nam de sanctis quibusdam levioribus , uti vocant, legimus muta Is. I9. Coram Iova Deo tuo eomessito iLud sprimogenitum in quotannis in Deo quem elegerit Ioia i tu erfamilia tua. De decimis secundis Deur. I . a. s. Expen pecunia ilia sex decimis secundis in loco nimis remotato redacta) in omnia qua desideraverit animuου tuus in boves,aut in pecudra, ct in vinum, aut in alium potum inebriantem, denique in omnia qua expetierit abs te animus tum; comedes ibi eo ram uva Deo tuo. Hisce Iudaei si in traditionem confirmant. De sanctis vero sanctissimis intra civitatem edi solitis, considendum caput quintum de Sacrificiis.' Audivimus sancta inquinari posse gallinaceis, qui reptilium particulas eterra scalpendo eruunt; deinde sancta quam urima in sancta civitate comedi: quapropter, ne sancta a gallinaceis inquinentur, hi in urbem ita non admittuntur, ut ibi alantur.' At sacerdotibus gallinaceos alicubi in terra Canaan habe- , re non licebat. Hoc enim puritates impediebant. Qui, quave ratione ξ Responsio e sacerdotum & primitiarum sui hanc vocem latius Cum V. L. usurpem,) statu ac conditione dependet.Isti,quae sibi primitiae consecrabantur,iis ipsis per totam regionem Canaan vescebantur; atqui, ut Maimonides observat Cod. de primitiis c. I r. sect. I. dum rfi fine, Ῥοβι omn--,ω-eno po-l mn msi uen, metitum es hane obla-- tionem regionis Israeliticae contaminare, is se reliquo sanctitates; nec eam quis deducat in immunditiei periculum. Hac de causa gallinaceos non alebant sacerdotes; ne immunda reptilia eorumve particulae unguibus effossae in sanctas primi lias inciderent, easque contaminarent. Istae vero oblationes per totam terram Canaan a sacerdotibus edebantur: unde& omnibus istis locis galli gallinacei ab aedibus sacerdotum

227쪽

i 6 C o D PC I s PRIMI removebantur. At Israelitis ubique interdictum,ne porcosralerent. Causam interdicti in Gemara reddunt: quae ut eo melius percipiatur, ex Iosephi libro I3. & Iq. repetendum, post patris obitum inter Hyrcanum & Aristobulum de regno contentionem exortam fuisse. Itaque l. I . Antiq. c. I. in hunc modum scribit author, cum Aristobuli victoriam in pugna quadam narrasset: φ - ἀω ακροπιλιν Τ ρκψος, acorari καί, χθα 'EU A λου γων - , fugit in arcem Hyrcanus, ubi contigerat concludi Aristobuli uxorem: quam arcem Hierosolymis fitisse c. ult. l. I 3. edocet. Hinc liquet Hyrcanum intra urbem, Aristobulum extra eam fuista, sub ultima saltem istius dissidii tempora. Quocirca narrant Gem

sobulus extra Esem erat. quotidie catenis in ca a aliis denarios

demittebant; qui ipsis vicissim sursum attollebant jugis sacrificii

mictimas. Sed cum illic esset senex quidam Graecanicae sapientiae

peritus, dicebat obsidentibus, quandiu in cultu suo occupantur, 'in manum vesram non traduntur crin catena demittent den rios in ea a si tum remittite iras porcum. qui cum ad muri m

Hum sublatusfuisset, ungulas suas in murum fixit: unde quum commota fuisset terra Vraelitica ad quadringentas parasari ra. quaquaversum,sa hora pronuntiarunt, Maledictuου vir qui iam caverit porcos, se maledictus homo qui filium uum Graecorum sapientiam docuerit. Et quia in promptu erat exceptio , non quidem edendi causa id licere; sed cum eorum arvina & adipe multa linantur ac inungantur, in hunc finem fortasse si collimetur, porcos non prohiberi; ideo de hoc scopopo

228쪽

C A p. VII. g. 7. 777

cum alere interdixerunt. Ita D. Ascher magnae inter Iudaeos authoritatis, annotat ad Misnae verba, Nullo loco Israelita pomeos educabit, si inire ni P ibui fit, nequidem ut ungantur iis pelles. Imo addit, nec etiam porcos pascendos ut deinde aliis vendantur, quibus interdicti non sunt. Nec id Iudaeos excusare, si ad exercendam mercaturam porcos alicubi alant.

Huie Melieri favet Missia Cod. Schebiit: ubi cap. sept. 2-etione 3. legimus , vel secundum divisionem Ieroselym. 6.

nec reptilibuου. Bestias hic prohibent, quarum esu Israelitis interdictum crat: quarum ambitu sues ac porcos comprehendi, nos docet c. II. Levit. Vbi quidem istas bestias vendere non prohibetur: sed Gemara Ierosolymitana sub finem c. 7. Babae primae, id ex ipsis Ca. istius Verbis eruere conatur, quum inquit, 'ns sues ii dis,ui 'ni inues on o , do dis no INU

Scriptum est aliquoties C. Ir.Lcvit. Immundi sunt vobis. Quam ergo Amrinamsuppeditat s=s 3 s.)Et immundi sunto vobis: ed hoc docetur, convenire interdictam de esu , ct interdicitam de emolumento id est,quod edere non licet,nec inde aliud emo lumentum,ut pretium in Vendendo, percipere licet.ὶ Verum in eo quodcum illorum magistrorumὶ dictis interdicitur, memeaturam exercere licet. Si rei alicujus csus Lege interdicatur, ejusdem mercaturam interdictam volunt: ideoque nec porcorum mercimonium admittunt , utpote qui illo genere Contineantur. Hic notanda objectio, quam Doctor Simeon annotationibus ad C. 7. Schebiit nobis proponit. Nun IN

obias, Inlud Iara, Atqui ecce, a sinus ad opus suum educatur, ecce etiam camelus ad opuι suum educatur; neque prohibent, quomianus iis mercatura exerceatur. verum restondeo, Illa de re, qua

229쪽

1 8 Co DIC Is PRIMI spectamus, quam istiusmodi, quarum alius non est quam in edendo usus ; non vero ad laborem subeundum similiave opera adhibentur. Sues vero & porci alium usum, quam ut cibum suppeditent, non habent. Vnde ergo porci, quorum mentio Mati. 8. 3ot Nam pascere ipsos, magistrorum saltem authoritas vetabat. Si quis regerat Iudams cum Benjamitis

tantum rediisse, una cum Levitis, reliquas vero tribus in captivitate mansisse; ideo quicquid extra Iudaeam Sc Benjamin itidem esset, ab aliis gentibus occupatum, quibus sues prohibitae non erant: hac ratione iis non satisfaciet, qui totam hanc rem expendent accuratius. Id enim probare non pos sum, ut loca ista reliqua a gentilibus tantum habitata fuisse asseratur: idque primo ex eo refelli posse animo,quod Servator noster Mat. Is . 2 . testetur, Nonsum missus ms ad oves perditas domus Israelis, nempe ad annunciandum ore meo euangelium,edendaquam miracula; cum tamen passim extra

Bemaminis & Iudae tribum praedicaverit euangelium, idque miraculis confirmaverit. quocirca illic passim Istaelitas sedes suas habuisse necesse fuit. Atque hoc indubium meo judicio, cum ob rationem praedictam; tum etiam quia discipulis suis injunxit Christus, ne in viam Gentium abirent, Matri Io. S. qui tamen Luc. s. s. singulos vicos obibant: puta ubi Christus ambulare selitus erat, uti liquet, si quis Luc. Io. I. conserat,ubi alios discipulos misisse narratur in omnem urbemo locum, quo futurum erat ut ipse veniret. Concludere merito

mihi videor, Istaelitas ibi vixisse: qui non sine causa duplices saltem constitui possent,reduces c caetivitate Babylonica;&deinde nonnulli eorum posteri qui a Salmanassare abducti fuerant. Nam Nehem. 8. I. habitasse dicuntur omnes Israel tae reduces) in civitatibus suis. Verum quidem est, Iudaeos cum Benjaminitis & Levitis abactos in captivitatem, atque de iis inprimis eo loco agi, sed minime negligendum quod a. Chr. Io. 17.legitur,Istaclitas a Iudaeis descivine,Verum per

filios

230쪽

C A P. VII. g. p. 779 filios Israelis qui habitabant inter civitates Iudae regni se Salomonis filium.&C. H. I 6. quum Levitas se ad Iudaeos contulisse narrasset autor, seriecit, Et sequuti illos ex omnibus tribubus Israelis, qui dedebant animum suum ad requirendum Iomam:

quod amplius sub piis regibus qui subinde excitabantur factum. Adeo ut inter Iudaeos alii Israelitae vixerint,qui ut cum ipsis abducti: sic reduces cum iis loca sua & possessiones avitas occuparunt. Neh. 8. I. Deinde a Salmanassare in reliquis Israelitarum tribubus multos relictos fuisse satis manifest e e 2 Chron. 34. colligitur. nam Ioseae temporibus jam Israelitae in Assyriam abducti fuerant; attamen s. & 9. aC 33. Versibus regiones Ephraimitarum &c. ad verum Dei cultum,

imo quemlibet in Israele inventui ille ad colendum Iovam perduxisse legitur: cum novi isti coloni e Babylonia aliisque locis adducti in idololatria sua perseverasse legantur, a Reg. 17. Qui Israelitae vel remanserunt cum reliqui abducerentur; vel saltem redierant cum sacerdote,quum feris Deus regionem adeo puniret, ut aliquo saltem modo Deum revereri cogerentur Z quemadmodum eodem Capite narratur.

Etiam praedictum per Ieremiam non tantum Iudaeos , sed etiam alios tribules redituros, Ier. C. Fo. q. Venient ii Isiae-liri ipse eumfiliis Iudae una. ubi de solutione captivitatis Babv- . lonicae sermo est. Zacharias etiam c. 8. ps Is . in hunc mota dum loquitur, Eritque ut quemadmodum fuistis maledictioni in gentibus , O domus Iehu , ct domus Israelis, ita fermem mos sepiis benedictioni. Et sane secus factum non fuisse , omnino

suadet monarchiae Persicae conditio : quandoquidem enim Cyrus & sequentes monarchae regiones illas occupaverant in quas Israelitae abducti fuerant funde EZr. I. 2. Cyrus inquit, Omnia regna terrae tradidit mihi Iova, dc redeundi potestatem omnibus faciebant EZr. i. cap.) quis Israelitarum nullos hanc gratiam amplexos, sed solos Iudaeos' ac Benj. credati Fateor quidem multos, imo illorum plerosque istam

SEARCH

MENU NAVIGATION