Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s8 Liber IV. de praticamentis.

. Resspondeo negando minorem et elementa siquidem non sunt formaliter, sed solum virtualiter in mixto ; & quamvis essent formaliter in illo, non tamen essent in illo tanquam in subiecto completo , cui inhaerent, sed tanquam Iartes in composito quod componerent. Idemim inter dicendum de formis substantialibus:

formae namque non sunt in materia tanquam

in subiecto completo & ut in subiecto inhaesionis , sed tanquam in comparte dc subiecto informationis . cui dant esse , & ex quo Jc ipsa forma substantiali unum simpliciter resultat compositum. Pruprium autem est substantiae non esse in subiecto inhaesionis , ac proinde dc non esse in subiecto completo , dc cui non tri buat esse simpliciter. Dices secun o , contra secundam proprieta tem , quod etiam aliis praedicamentis praeter substantiam eompetit, quod ea quae sunt in

quolibet praedicamento , conueniant uni uoce, Et superiora cuiuslibet praedicamenti praedicentur nomine & ratione de inferiotibus , ut in Praedicamento qualitatis coloratum de albo, Ecutrumque de hoc albo. Et in praedicamento quantitatis, quantitas de continua, Sc utraque delinea Non erso id est proprium siue proprietas praedicamenti substantiae. Respondeo hoc solum conuincere argu .ntum, quod haec secunda proprietas non sit propria quarto modo substantiae, non tamen prohat quod non sit proprietas , seu quod non eo nucniat omni di semper substantiae, non tamen soli.

Dices tertio , eontra tertiam proprietatem, quod etiam in aliis praedicamentis dantur indiuidua singularia , de genera & species quae important formas essentiales talium indiuiduorum et JErgo etiam in illis dantur aliqua quae 11-gnificant hoc aliquid, scilicet indiuidua, de aliqua quae respectu talium indiuiduorum significant quale quid , praedicta videt icet genera fie

s pecies

112쪽

Ωua'. de propriet. substantia. - '

species ; ut dicetur in praedicamento qualitatis: hoc album significat hoc aliquid ; 8c album M'coloratum significant quale quid : Non ergo id est proprium praedicamenti substantiae. Respondeo , quod etiam haec tertia proprietas non est proprietas quarto modo ipsius praedicamenti substantiae, sed aliis etiam competit praedicamentis, ut conuincit argumentum ; specia- Iiori tamen modo competit praedicamento substantiae ; quia cum prima substantia sit 8c sim Pliciter ens , dc primum Zc perfectissimum in genere substantiae , illa simpliciter & magis proprie dicitur hoc aliquid : In diuiduum au- , rem accidentis, sicut non est simpliciter sed secundum quid ens , ita nec simpliciter nec proprie habet dici hoc aliquid.

Dices 4. aduersus quartam proprietatem quod elementa, formae lubstantiales & diste, Tentiae substantiales sunt substantia e sed ex elementis unum est alteri contrarium , ut ignis ' .aquae, & aer terrae, ut docet Aristotcles a. de generat. Item formae substantiali ex eodem Philosopho ro .physic contrariariir priuatio; de differentiae substantiales diuisiuae eiusdem genetis sibi inuicem contractantur ; ut etiam, colligitur ex eodem Io. Metaph. Ergo ly non habere contrarium esse non potest proprietas substantiae.

Resspondeo praemonendo & aduertendo prω

horum omnium solutione , quod contrarietas-ec contraria late quidem sumpta aec piuntur .Pro quibuslibet quomodolibet oppositis & in compatibilibus . proprie autem dc rigorose protiis solum quae sub eodem sunt genere , & ab eodem subiecto se mutuo expellunt : iuxta quam secundam acceptionem dici solet quod non habere contrarium sit proprium substantiae. Vnde ad primum respondetur quod eleis menta nee sunt in subiecto , nec ratione sui, sed ratione suarum qualitatum se expellunt: aede nec unuru prosile est alteri contrarium

113쪽

roo Liber IV. de pra dicamentis.

Ad se eundum vero de forma substantiali, eius. que priuatione quod praeter quam quod non sunt in subiecto , nec etiam iunt sub eodem

senere, ac proinde non proprie ad inuicein contrariantur. Ad rertium denique dico, quod differentiae substantiales diuisiuae generis no a sunt in subiecto completo ; nec idem animal potest transiue de rationali in irrationale , sicut unum subiectum transit de uno contrario in alterum ; θc ita non sunt huiusmodi differentiae proprie contrariae. Ιmo quatenus inter illasvn a est perfectior altera, minus perfecta quasi dieit priuationem perfectionis, ut irrationale

priuationem rationalitatis , ac propterea differentiarum oppositio potius ad priuatiuam reducitur quam ad contrariam. Dices quinto, contra quintam proprietatem,

quod & animae intellectivae dc elementa sunt substantia et sed animae intellectivae suscipiunt magis Zc minus in sua perfectione , de una est

perfectior altera ut videtur docere D. Thomas I .part. qtta l. s s. an. 7. dc similiter elementa habent ex Commentatore 3. de coelo suscipere magis εc minus e ait enim quod elementa manent in mixto secundum esse remissum : Ergo non suscipere magis dc minus non videtur esse proprietas substantiae.

Respondeo dicendo , quod ly suscipere ma gis Sc minus , non est quod unum sit perfectius altero , sed quod idem mei possit intendi& remitti, sicut eadem mel albedo quia magisnuae quam antea radicatur in subiecto , de sic intenditur eadem, ideo fle dicitur suscipere magis Sc minus r Et in hoe sensu intelligitur Philosophus, cum ait proprium esse substantiae non suscipere magis Sc minus ; quia cum substantiae non sint in subiecto non possunt ita intendi aut remitti. Vnde quamuis anima ratio natis ex se vel quia perfectius informat cot Pux sit perfectior altera, non tamen propterea habet suscuere magis oc minus, quia non habet eadem

114쪽

ιυ. de propriet. substantia. Io I .

eadem anima modo esse perfectior, & modo imperfectior se ipsa. Ad aliud vero de elementis dico eam Commentatoris opinionem non posse sustineri, cum reuera elementa non maneant formaliter in mixto sed solum virtualiter ratione suarum qualitatum ; unde & solum ratione earundem habent suscipere magis deminus , cum solum ratione illarum sint in remisso. Tices vltimo contra ultimam proprietatem quae scilicet asseritur esse proprietas quarto modo ; quod suscipere contraria conuenit aliis pluribus praeter substantiam : Ergo id non est proprium quarto modo ipsius substamiae. Pro baturAntecedens: eadem numero oratio transit de vera in falsam ; Petro enim v. g. sedente, haec oratio est vera : Petrus sedet ; ela fit falsa codem non sedente et similiter eadem met actio ad praedicamentum altionis pertinens transit de bona in malam moraliter, ut si illa per leverante prohibeatur ; denique ipsa etiam quantitas habet recipere accidentia contraria , non

solum ut quo , sed etiam ut quod vi patet inquantitate panis & vini in Eucharistia r Ergo suscipere contraria aliis conuenit praeter substantiam. Respondes negando antecedens ; ad cuius Primam probationem dico cum Aristotele in hoc capite , quod oratio non habet suscipere contraria per sui intrinsecam mutationem ;sed si eadem numero oratio transiit de vera in falsam , id solum fit per mutationem obiecti, & per respectum ipsius orationis ad diuersum obiectum ; Cum tamen susceptiuum contrariorum quale asserimus esse propite tatem subitantiae debeat esse pet realem.mulationem ipsius susceptiui. Eodem modo ad secundum respondetur, dicendo scilicet, quod cum ea dini actio transit de bona in malam , id non fit cum reali mutatione ipsius actio

115쪽

ao 1 Liber IV. de pradicamentis.

gei fi iam talem actionem prohibentem. Ta aena ad tertium concedo quidem suscipere quantitatem contraria , etiam ut quod , ut in Qxemplo a Ilaio 3 quia tamen ita suscipere ut quod, hoc non habet quantitas ex natura sua,

sed ex speciali modo per se existendi dc diuinitiis communicato ; nec ei per consequens competit quod proprium est iubstantiae cui scilicet competir, quod ex se Ze ex natura sua suffusceptiua contrariorum ut quod,siue tauqι asabiectum quod .

COROLLARIUM. bi de coordinatione pradicamenti subsanti .c Vm praedicamentum nihil aliud sit, va

dictum fuit supra quam series 3c coordinatio praedicatorum superiorum lc inferiorum sub uno su premo genere , ideo ad plenam huius praedicamenti intclligentiam cxpedit ex is Ponere dc declarare varia eiusdem geneia dc Varias species : pro quo dico supremum huius Praedicamenti genus esse ipsam substantiam ;diuiditur autem haec in liritualem & coryoralem ; spiritualis diuiditur in varias species Angelorum ; corporalis vero substantia diuiditur in corruptibilem Sc in incorruptibilem. Incorrui tibilis in varias diuiditur species coe-Iorum Sc Planetarum ; corruptibilis autem diuiditur in viventem Sc non viventem, non.Viuens in elementalem dc miX tam , . quarum

quaeli h et varias habet se ectes , vivens Vς rodiuiditur in animatam substantiam seu ten- siluam ut animal , ορ inanimatam seu in sensitivam ut, plantam; planta in varias diuiditur sycciis arborum Ac he Ibarum ; animal verois rationale di itiationale . itiationata diuidi-

116쪽

iras. IV. virum quantitas disting. cte. I. 3tur in varias species brutorum, & tandem Iationale in indiuidua, ut sunt Petrus & Pau

lus.

DE PRAEDICAMENTO

QE ANTITATIS.

Vtrum quantitas sit aeri ens realiter dia. sinctum a re qManta. Ρ R mittendum primo , pro huius praedica- per quid

menti, eiusque quidditatis intelligentia, coistitu.ι- quod cum petai dc exigat quantitas ex FrOPria tur quan quidditate replere locum, esse impenetrabilem, rii. . esse formaliter diuiubilem , incia iurabile ut tilsi milia ; nec in ullo ex iis formaliter & actualiter suinpto cius possit.liare quid ditas . ' cuinquantitas corporis Chri iii in Eucliaristia sine isti; aife ionibus seu connaturalibus modis formari .er Ac actualiter iumplis inueniatur, consequenter fit, quod ipsa quantitatis quid odita, in eo poni debeat atque per id coniti- tuatur , quod est radix dc fundamentum ta lium affectionum siue modorum connaturalium : iam sic est quod radix unde proueniedi exigitur ip a localis extensio , diuisiibilitas , impenetrabiliras , mensurabiὶitas , resimilia non aliud est quam ipsa partium OL- , i natio in ordine ad totum , siue ipsa Pard ui diuinctio pex exclusionem confulionis L acta

117쪽

ro Liter I V. de praedicamentis.

Tatione cuius habet in homine verbi gratia pars. una quod fit caput , dc collum altera, se ii ratione cuius partes sunt inter se positionem habentes, adeo ut una sit in toto prior alte-Ia ; cuius quidem Ialio est , quia cum non

Possit aliquid locum replere , nisi per plures integrales paIies ; nec sit diuili bile nisi in Plures partes 3 nec sit mensurabile nisi cum similibus partibus , nec impenetrabile nisi has habendo partes extra partes , pro certo per eonsequens haberi debet, quod has habere partes sit horum omnium communis radix ueCumque sola pallium d: 1tinctio de pluralitas cum confusione non possit esse huiusmodi radix ; tum quia, ut dictum fuit in quaestione Praecedenti naec reperitur in substantia secundum se , dc seclusa formaliter quantitate; tum quia distinctio partium cum confusione de secluso ordine prior iratis siue positionis in

toto non habet unde eNigat Partem Unam extra aliam extrahi , ut patet, quod tamen con- naturaliter exigit pI fata communis radix ,

ut consideranti patebit, seitat per consequens quod praefata Iadix ac fundamentum repletionis loci siue localis exiensionis , diuisibilia latis, &c. Sit ipla partium ordinatio siue positio in ordine ad totum sensu supra expo- libo : 1 equitur ergo de primo ad ultimum quod praefata partium ordinatio di posuio in ordine ad totum sit ipla quantitatis quid dilatis,& id per quod quid duatiue constituitur ipsa quanti as . Quod quid cm insinuat Dii ius 'Th omas in Opessi L quadragesimo octauo , tractatu de quantitate , capite quartθ , ubiliore habet : Positio et no modo dicitur orao par-

rium in loco ct sic est unum de pra dicamentis, quod diciti r sitim e alio vero modo positio est εών paritur; in toto, sic positio est ipsa disse-

rcnt m quantitatis. Haec ille.

21 misi cndum jecundo , pro quaesiti & tituli

118쪽

Quas IV. Utrum quantit s dising. 9c. Ios

tuli declaratione , quod olim Nominales , de hodie plures Recentiores sentientes ex una parie nullas prorsus dari partes sine quantitate 3 ex alia vero parte existimantes cui uicumque rei cntitatem nihil aliud esse quam tuas partes , dixere quantitatem non distingui realiter & ad modum accidentis realiter superadditi a re habente partes , siue substantia sit, siue accidens. Caeterum ad oppositum , quod videtur manifestari nobis in sacratissimo Eucharistiae Μysterio , id quo quidem manet

quantitas quae antea erat, ut oculis videmus, di palpamus manibus , nec tamen manet lubstantia panis, ut fides docet, respondent Nominales ipsam quantitatem substantiae non manere , sed evanuisse cum ipsa substantiq aqua erat realiter indistincta ; de addunt quod

ea quae manet quantitas , non est nisi quantitas qualitatum , caeterorumque accidentium extentorum , ibique remanentium , quae quidem si evanescerent , cum illis etiam eorum evanesceret quantitas , . ab illis similiter rea liter indi itincta. Quidam vero alij volunt quidem distingui quantitarem. a re quanta, Ied tanquam modum , non autem tanqMam accidens superadditum 3. Vnde cum modus. separabilis non sit a re cuius est moduS, concedit haec opinio quod quantitas substantiae panis in Eucharist iae. Sacramento cilin ipsa subitanua euanuit ; additque manere aliam. quansitatem dimensi uarn. Haec tamen securi. da sententia vel cum superiori supra exposita confunditur , vel certe ad nostram infra exponendam tandem reducitur: Quaero namque vel quantitas haec dimensiua quae remanet est modus alicuius accidentis ibidem permanentis , vel est res quaedam siue realitas rci primum : Ergo tot erunt quantitates moda. Ies quor accidentia quod est incidere in sen

119쪽

Liter I V. de predicamentis

pugnandam : si autem quantitas illa dimen- sua non est modus , 1ed res sue realitas , habemus intentum , quod scilicet quantitas. est res si ae accidens realiter superadditum .dc non modus ; subindeque Ec quod una. tantum in pane Eucharistico reperitur quantitas dimensiua , quae est accidens ipsius substantiae de ratione cuius caetera omnia dimensii ue e tenduntur ; cum assignari non possit euius alterius esse possit quantitas illa remanens quae supponitur res & non modus. Pramittendum ultimo pro declaratione Principiorum ad quae conclusionis veritas reduci debet, quod haec tria sunt apud omneSo1ecepiissima , subindeque Ec vim habitura principii respectu conclusionis inferendae,

Puta quod quantitas qua communis est pl-ribus , realiter difflinguitur ab unoquoque ς

quod auo specie distincta esse possunt aqualis

quantitaris r quod . nihil acciaentale pote' esse realiter idem eum re , culin accidentale est. Primo quidem verissimum est Ec rece- .ptissimum dictum illud , quod quantitas quae communis est pluribus , adeo Vt eadem , quantitas plura extendat , realiter distinguitur ab unoquoque 3 alias si cum illis identificaretur, cum tunc plura illa essent eadem. cum vno tertio , essent consequenter eadem inter se , dc non realiter plura. Vnde qui ne sant aduersarii quantitatem realiter distingui. a. re quanta solem in unoquoque tot ad milie -' re quantitate. , quot in eo reperiuntur quanta ; adeo ut alia sit in pomo quantitas, substantiae, alia coloris, alia saporis,&c. nec volunt. Per unam communem quantitatem extcnd i

posse plura illa. Quantum vero ad secundum , puta quod Iduo specie distincta esse postum aequalis quantitatis , praeter quam quod patet ad oculum,

eo prοyterea ostendi Potest , quod aquali-

120쪽

Ωuasi. I V. virum quantitas disting. or. IOI

tas pro te loquendo vel est in longitudine, vel latitudine , vel corpulentia ; cum ergo eae nullo repugnet capite quod equus & asinus, aer &. ignis eiusdem sint longitudinis, latitudinis, aut corpulentiae, nec etiam Iepugnat ea esse aequalia inter se, siue aequalis quantitatis. Demum quantum ad tertium , puta quod nihil aecidentale potest esse realitor idem cum Ie , cuius accidentale est , ex eo etiam euiden ter colligitur , quod omne accidentale hoc ipso quod tale habet ad e sse vel abesse posse are cuius accidentale est sine eius corruptione,

saltem in sui quid ditate : Cum igitur idem, non possit ita a seipso abesse , fieri non potest quod aliquid accidentale sit realiter idem cum .

re cuius accidentale est. His ergo tribus praemissis tanquam certis dc ab omnibus concedendis principii , iam pro quaesiti resolutione & conclusionis ad eadem principia Ic darictione sit

CONCLvs Io: Puantitas est accidens distino tim realiter a re quanta. Probatur primo , ex primo praemisso princi-ι pio : Suantitas quae communis es pluribuενί aliter distingtiitur ab unoquoqtie : Ergo est

quantitas distinctum realiter' accidens a re quanta. Frobatur consequentia : quantitas panis Eucharistici : verbi gratia communis est omnibus illius accidentibus : Ergo hoc ipso quod quantitas communis pluribus realiter distinguitur ab unoqitoque , datur quantitas .rro aliter distincta a re quanta . Consequentiuest euidens. Probatur antecedens , ibi datur quantitas communis pluribus, ubi non habent plura plures quantitates : si d plura illa Eucha ristici panis accidentia plures no habent quantitates et Ergo quantita; panis Eucharistici communis est omnibus illius accidentibus. Mi*ior patet ex terminis Probatur minor quam ne gant hic aduersari j. Quantitas illa de qua est sermo estga, quam capcIimur resistere naturaliter E 6, Penς

SEARCH

MENU NAVIGATION