Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Muas. VIII. Utrum relatio sec. 229

Probatur Minor: aliud est saltem formaliter loquendo esse ad aliquid, Sceste alicuius Sed formalitas termini dicit ut talis esse alicuius , de relatio formaliter ut talis est ad aliquid : Ergo formalitas termini qua talis non est rei

Respondeo Negando Μinorem: licet enim rea. liter ic entitatiue loquendo non sit formalitas termini entitas alia ab ipsa entitate absoluta termini, quae quidem entitas abloluta est' res quae denominatur terminus, dc assicitur praefata formalitate, est tamen huiusmodi formal1tas formaliter superaddita, adeo ut sit sufficienter a tali entitate distincta, ut ad aliud possit pertine- Te Praedicamentum, quam sit illud ad quod peratinet entitas; ut ex responsione ad sequens argumentum patebit. Vnde ad sequens assumentum respondeo Negando Maiorem e non enim

omne quod est, vel est relatio vel abio Iuta ratio; cuius ratio est quia illud quod ingreditur relationem sanquam aliquid eius, id nec est relatio, cum non ingrediatur relationem quasi sit ipsa relatio , ted ianquam aliquid ipsius : nec est etiam absoluta ratio, cum hoc ipso quod est aliquid relationis ut talis , ad eius pertineat praedicamentu, quod quidem dici nequit de ratione absoluta qua tali : Iam sic est quod formalitas termini,quamuis non sit relatio, cum ut talis non sit ad aliquid ,sed solum alicuius, est tamen formalitas termini aliquid relationis formaliter ut relatio est , alias nihil esset assignabile , quod esset aliquid relationis , cum hoc ipso quod totum eius esse est ad terminum , nihil

Praeter terminum eius ingrediatur esse : Ergo quamuis formalitas termini non sit relatio, non

Propterea sequitur, quod esse debeat absoluta

satio.

242쪽

Lder I V. de P eamentis, Quanam fuerit mens D. Thoma circa agitatam docuitatem.

Respondeo Diuum Thomam fauere omninti praefatae nostrae conclusioni, quod quidem e κduobus aperte , subindeque sum cienter colligo. imprimis igitur illud colligo ex his qas habet I .part. quae'. o. art. a. ad 4. ait enim r

cum dicitur, quod relativi esse est Aa aliud se habere, per ire alitid intel igitur correlativum. quod non est prius sed simul natura rex quibuS

duo eruo argumenta ad intentum.1. Hoc ipio quod per ly aliud intelligendum venit correlatiuum, potest hoc ipso definiri relatiuum per ie habere ad correlatiuum, sicus definitur per se habere ad aliud. atqui ex D. Thomacum dicitur quod relativi esse eli ad alisad se habere,per . aliud intelligitur correlativum:Ergo ex D. Thoma definiri potest relatiuum per II se habere ad correlatiuum: Ia sic est quod verba indefinitionibus posita usurpantur in sensu formali, di non tantum mateItali, ut conceditur communiter apud Philosophos ; alias. definitici vnius, verbi gratia lineae, quae definitur quantitas extensa in longum,etiam alteri conueniret, verbi gratia superficiet , dum definitur hae equantitas extensa in longum ex latum: Ergo definiti potest ex Diuo Thoma relatiuum per se habere ad correlatiuum formaliter ut tale : atqui correlatiuum illud sumptum, ut ibi sumitur, cprout est id ad quod, est lase terminus formali.

ter ut terminus : Ergo ex D. Thoma relationis terminus formaliter ut talis est etiam formaliter correlativus. 2. Ex odem Diuo Thoma ibidem cum dicitur, quod relativi csse est ad aliud se habere,. Ir aliud ibi sumitur in quantum non est pIius, sed simul natura cum relativo, seu cum relatio m terimnata: atqui ad positionem seu resultan

243쪽

tiam rclationis prae requiritur terminus quo ad. omne absolutum quod includit prioritate laltem naturae et Ergo ex Diuo Thoma non potest terminus per aliquid sui ut absolutum esse illud aliud ad quod se habet relativum, nec consequenter esse formaliter terminus per quid, ablolutum. Probatur Minor. ab exemplis: primo totum absolutum quod est in termino verbi gratia paternitatis est,filium esse genitum atqui . Prius natura est filium esse genitum , quam quod intelligatur relatio p1ternitatis in patre rimo ideo refertur pater relatione paternitatis

ad filium,quia genuit filium,& filius est ab illo

genitus: Ergo vera minor, similiter totum quod absolutum est in termino relationis similitudinis albi est albedo: sed albedo in termino relationis est prior natura ipsa relatione, bc ideo in me resultat relatio similitudinis ad Petrum verbi gratia, quia & in Petro & in me est albe do:Ergo totum absolutum quod in termino relationis repetitur est prius natura ipsa Ie la

tione.

Secundo hoc idem colligo ex 2. contra gen tes cap. I I. ubi haec habet 1anctus Doctor: Non

potest 'aliquid intelligi ad alterum, nisi e con

Merso illud relative diceretur ad imum. Ex quihus verbis argumentor sic. Debet ex Diuo Thoma ly alterum siue terminus dici relative , ad hoc ut intelligatur relatiuum esse ad alterum: . atqui intelligitur lassicienter esse ad alterum,. per hoc praecise quod habet ly alterum exer' Cere rationem termini, cum per hoc praecise sit alterum siue aliud, cuin nihil possit esse si e terminus sui ipsius et Ergo ex Diuo Thoma debet terminus dici relative, ad hoc ut intelligatur re-1atiuum esse ad alterum. Dices : ait Diuus Thomas 2. contra gent. cap.

1 3 quod a relatione non inuenitur aliquid denominari quasi exterius exi stente, sed inhaere

te nec enim denominatur aliquis pater , Ηι

paternitate qua ei ines: atqui ex parte termini

244쪽

,3L Liber IV. de Pradicamentis.

non supponitiu iub praecisa ratione termini reis Iario inhaerens , tum quia in relationibus non mutuis illa non re peritur; tum etiam quia e X ratione formali terminus petit solummodo est alicuius, non autem petit esse ad aliquid, ut peteret de facto , si est et solum talis per relationem inhaerentem et Ergo ex Diuo Thoma in verbis citatis non potest relationis terminus denominari sub ratione termini - rela

Respondeo admittendo quidem testimonium Diui Thomae, ted in hoc sensu,& iuxta hanc distinctionem , iuxta quam solum locutus ibi est

sanctus Doctor , ut statim dicam. Verum ergo quod a relatione non inuenitur aliquid denominaii quasi cxlcrius existente, sed inhaerente,

si sermo sit de denominatione primaria & principali relationis, qua scilicet aliquid denominatur relatiuum per hoc quod eit se habere ad aliud: sectis tamen si procedat sermo de qualicumque seu minus principali denominatione per hoc praecise quod est esse relative opposit uni, vel , quod in idem redit, per hoc praecise quod est esse aliquid a lationis ut talis, patet

enim quod esse hotest aliquid relative oppomtum , nec non & esse aliquid relationis ut talis Per relationem exterius existentem,ut supra fuse probauimus ; tum quia oppositio relativa, quae quidem susticienter adest, per hoc solum quod est in uno extremo relatio inhaerens est essentialiter duorum adeoque nec potest unum denominare relative oppositum, quin ic aliua similiter denominet sicut dictum est de unione, quae ex hoc capite quamuis in uno solum exi-uens, aliud tamen denominat unitum; tum quia

nihil potest esse aliquid relationis ut talis , se aut respicientis quin sit aliquid extrinsecuin, cum nihil praeter illud aliud ad quod habet totum suu in esse relatio possit esse tale quid, qu sed quidsm aliud ut ex termino constat est quid ex-ttiniec Mu

245쪽

Stus. VIII. utrum relatio , sec. 2 r 3

trinie cum relationi & solum inuoluens relationem ut exterius existentem : Ergo quamuis nihil inueniat ut denominatum a Telatione ut CK-terius exi stente, ubi scilicet agitur de denomia natione principali qua scilicet aliquid denominatur relatiuum per habere totum 1 uum esse ad aliud, benesamen ubi agitur de denomina. tione minus principali, qua scilicet dicitur aliquid relativum, non quidem per habere totum

suum esse ad aliud , sed per esse aliquid huiusmodi esse ita ad aliud habiti, siue per esse terminum relativae oppositionis ex quo sequitur in eodem termino esse relative oppositum , ut supra diximΚS. Iam vero quod sit praefati testimoni j expostatio iuxta mentem dc intentum Diui Thomae, hoc ex duobus aut tribus colligo , primo quidem ex verbis sequentibus in quibus ponit S. Doctor rem in exemplo: Nam statim addita. non

enim denominatur aliquis pater nisi a paterni

tale qua ei inest. Iam sic est quod denominatio patris a paterni late supponit pro denominatio Ane primaria , qua scilicet denominatur aliquit relatiuum per esse relatum, siue per ly le habere ad aliud: Ergo de hac solum denominatione intendit loqui D. Thomas in verbis citatis. Secundo hoc idem colligo ex eo quod adducit S. Doctor praefata verba ad constitu: ndam differentiam inter relationem Sc alias formas absci- Iutas, ut videre est in loco citato. Iam sic est quod lassicienter saluatur haec differentia iuxta praefatam duplicem denominationem : forma namque absoluta etiam quantum ad primam & principalem denominationem habet denomi pare id in quo solum est exterius existens ; et patet in actione, quae principaliter denominat agens

in ratione agentis , quamuis iuXla communi Orem sententi am sit lotum extrinseca, non a u.

tem inhaerens ipsi agenti: Ergo praefata expoli lio atque distinctio duplicis huius de nou. inae tionis

246쪽

a ι ι 'Liber IV. de Pradicamentis.

tionis est haud dubie iuxta intentum de mentem S. Dochoris: quod etiam Tertio colligo ex his quae habet s. Dochor I. z. quaest. 7 .art. v . ad I .ubi dicit, quod in his quae ad aliquid dicuntur , denominatur aliquid non

solum ab εο quod inest, sed etiam ab eo quod extrinsecus adiaceto iam sic est quod non potest ibi loqui s. Doctor de primaria & principali

denominatione, cu in contradictorium doceat intestimonio supra citato : Ergo loqui debet deminus principali denominatione. Tandem ad pleniorem horum intelligen- M a. tiam distinguo denominationem a relatione Prouenientem in denominationem Iclati,& denominationem relativi, inter quas hoc est disecrimen, quod denominatio relati quae merito appellatur denominatio prima di principalis, cum primum quod occurrit in conceptu rei tionis sit referre seu facere relatum . haec inquam denominatio relati supponit & petit in denominato rc lationem inhaerentem ; cum tamen denominatio relativi, utpote prouenire potens vel ex eo quod aliquid habet totum suum esse ad alma , vel praecise ex eo quod est aliquid relationis ut talis seu v I respicientis, non petit de necessitate relationem inhaerentem cum talis denominatio relatiui assiciat illud aliud , ad quod relatio habet totum suum esse,

utpote quod est illud unicum quod esse potest aliquid relationis.

247쪽

M QUAESTIVNCVLA

de de sumatur initas tum specima tum

numerica relationis.

REJonaeo primo , unitatem specificam relationis de sumi foran aliter dc proxime a termino , dc radicaliter a fundamento , adeo ut id a quo habet proxime relatio cise Ialis specu i , siri quia est ad talem terminnm, sumptum scilicet sub ratione fot mali te imi ni , ratio vero radicalis de remota unde id habet sit quia tale habet fundamentum , sumptuin ii militet sub ratione formali sub qua fundat, de non tantum materialiter : Dico autem : o, non tanti m mnterialiter ; idem enim materialiter fundamentum secundum diuersas rationes formales ; diuersas etiam specifice relationes potest fundare , ut patet in e eden, homine , qui sub ratione potentis generare,.

di sub ratione conuenientis in albedine hahet fundare relationes paternitatis, de similitudinis , de idem similiter dicendum de termino. Ratio autem primae partis est , quia omne accidens ad differentiam substantiae hahet specificari seu poni in esse talis speciei Per aliquid extrinsecum ue alias non esset accidens ex propria linea quid incompletum , si intra Proprium conceptum nihil admitteret extrinsecum Ergo relatio ab eo specifuatur forma, liter de proxime , quod in conceptu tuo spe cinco formaliter admittit ut aliquid extrinsecum Iam sic est quod extrinsecum illud non est aliud quam terminus sumptus , ut supra diximus, sub ratione formali terminacidi ; cum extriniscum illud

248쪽

1 Liber IV. de Praedicament is .

ex proprio coiiceptu relationis quae habet totum suum esse ad aliud , debeat se habere ut id ad quod , dc hoc soIum competat termino ut per se patet : Ergo illud in ordine ad quod specificatur reIatio,& ponitur in esse talis speciei formaliter & proxime, non aliud eli quam terminus formaliter spe

ctatu S.

Jam vero quod id unde habet relatio tanquam a principio radicati esse talis 1 peciei sit ipsum fundamentum , ex eo ostendo , quod cum dicatur radicalis ratio ea , unde derivatur ratio formalis & proxima , ab eo Per consequens habet relatio specificari radi caliter , a quo prouenit quod talem habeat terminum , a quo ut diximus habet foris maliter & proxime specificari r iam sic est quod habet relatio a fundamento quod sit ad talem formaliter terminum 3 dc ex di uerso fundamento habet respicere diuersos specifice terminos , cum fundamentum sum p tum formaliter sit iam quasi initiatiue relatiuum , subindeque & talem vel talem petat terminum , secundum quod tale vel tale est undamentum: Ergo unitas aut diuersitas specifica relationum petitur radi ealiter a fundamento, quamuis petatur formaliter & proxime

ex Iermino.

Dices primo unumquodque ab eo aecipit unitatem vel diuersitatem specificam , quod relpicit sub ratione specificatiui : atqui rela tio praedicamentalis non potest terminum suum respicere sub ratione 1 pecificatiui , cum specificativum rationem habeat causae .& prio- Iis in natura ; quae duo dici non possunt

de termino praefatae relationis , ut supra su se ostendimus : Ergo non accipit relatio unitatem vel diuersitatem specificam ab unitate aut diuersitate spectrica termiui.

Re 'ondeo primo Negando Minorem , ei tanque ibi insinuatam probationem ἰ pro quo dico

249쪽

ιars unde de sumatur unitas, sec. 237

dico quod specificativum de quo dici solet,

quod habeat rationem cautae subinde quo dcrationem prioris , est illud solummodo de quo verificatur quod ab eo habet specificatum suurn esse : iam sic est quod relario praedicamentalis respiciens terminum suum tanquam specificatiuum, illud non rc spicit quasi ab eo habeat esse, sed solum in ordine ad quod

habet esse: Ergo quantumuis specificetur a tuo termino , non propterea illum respicit sub x tione causa: dc prioris. Vel a. responderi potest , quod cum dicitur relationem a suo specificari termino , non propterea intelligitur aut intelligi debet specificari relationem a te Imino formaliter ut terminante , quia ut sic est purus terminus , dc non causa etiam formalis ipsam specificans relationem ; sed intelligi debet terminum specificare relationem , non quidem formaliter sumptum , nec sumptum Omnino materialiter , sed sumptum fundamentaliter ut terminus ; seu prout fundans hanc rationem formalem terminandi potius quam aliam 3 atque ita solum sequitur quod fundamentaliter 1umptus sit prior relatione quam specificat, non autem quod ut formaliter illam terminat sit prior illa, quia ut sic non illam 1pecificat, sed illam pure terminat.

Dices t. quod si unitas & diuersitas formalis

siue specifica relationu desumeretur ab unitate vel diuersitate specifica termini, stare non posset diuersitas formalis relationum cum unitate formati s eu specifica termini: iam sic est, quod cum unitate formali termini stat diuersitas specifica relationum , siquidem sub eadem omnino relatione filiationis terminat filius relationem paternitatis & maternitatis , ut docet Diuus Τhomas 3. p. 3 s. quae tammen relationes paternitatis de maternitatis sunt formaliter diuersae , cum fundamenta habeant formaliter diuersa puta concursum activum ex parte patris , dc concur-

250쪽

Σ38 Lib. I U. De predicamentis,

cum passivum ex parte matris et Ergo non de-1umitur unitas specifica aut specifica diuersitas gelationum ex unitate vel diuersitate specifica

Respondeo Negando Minorem : licet enim in Patre dc in matre , utpote subiectis realiter entitatiue distinctis , duplex 1it ad eundem filium

realiter entitatiue distincta relatio paternitatis &. maternitatis ; tales tamen relationes non

distinguuntur forma litet , sed materialiterduimaxat, cuius ratio est quia etiam si una fundetur in concursu activo patris , & alia in concursu eastiuo matris , & talis concursus in esse iis iit diuersus ; in ratione tamen fundandi tales relationes . Qterque est concutsus partia iis ad eandem generationem passiuam fili j ordinatus ; de ita filius patrem dc matrem tanquam unicum adaequatum terminum suae rela tionis filiationis respicit. Quod si unus paren tum moriatur , licet ad illum deinceps non dicat filius relationem 3 eadem tamen reali relatione praedicamentali, qua terminabat relatio nem utriusque parentis S ad utrumque paren tem referebatur, ad superstitem refertur parentem , sicuti eadem ut mox dicemus , relatione qua pater referebat ut ad plures filios , mortuo aliquo illorum refert ut ad rupeasti

te So

Quantum 'vero ad secundam difficultatem in titulo proposita in , unde scilicet desumatur

unitas aut diuersitas numerica relationum; camex communi Thom istarum doctrina, qua in nunc in Metaphysica disputandam relinquo accidentia accipiant suam unitatem vel diuertit tem numericam ab unitate vel diuersitate subiecti;& relationes praedicam etales vere sint accidentia & vere inhaereant subiecto,concludendum est accipere relationes unitatem suam numerica aut diuersitatem ab unitate vel diuersitate subiecti aut subiectorum Ex quo infert D . Tbom 3 a s .mt. i.quod in eodem patie

SEARCH

MENU NAVIGATION