Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

X. de ps radicamentis. 1s s

quam eius illes minati O , quia qua natum uis sine simul tempore, tot tamen eit illuminationis causa. Praeter hos tamen modos prioritatis admittunt communiter Theologi alium modum, quem vocant prioritatem originis inter diuinas personas , Iatione processionis unius ab altera omni seclusa caiisalitate 3 nihilominus cum ruta. verbum seu filius in diuinis proceuens ex vi processionis formaliter ut Deus , procedat utens omnibus modis primum, non video ego quo iure flare possit prioritas aliqua in diui. Dis , qu cumquc illa sit; unde dic illam omnino respuendam docui olim in tractatu de Tri. nitate , nec priositatem , sed solum ordinem eo riginis ad mili dum angelico praeceptore inter diuinas personas. - . DIco 3 . quoad postpIaedicamentum simulta. tis , quod tribus modis dicuntur aliqua esse simul, scilicet simul tempore , ut quae in eodem temporis instanti gen crantur; dc simul natura, ut cum aliqua mutuo se inferunt, nec tamen unum est causa alterius ; dc tertio dicuntur aliis

qua esse simul simultate diuisionis seu diuisi-ua . qua quidem simultate gaudent differcntiae, quae ex aequo immediate diuidunt idem genus Lut terrestre, aquatile , volatile respectu generis animalis, ec quamuis haec videantur comprehendi sub secundo membro simultatis , cum unum non sit causa alterius, hunc tamen addidit simultatis modum Aristoteles, ad denotan clum, quod quamuis inter has differentias unis si nobilior alia , ut tamen diuidunt genus sunt simul natura. Dico 4. pro quarto exponendo post praedicamento scilicet mota, quod cum sit motus len- identia & via ad terminum est consequenter aliquid incompletum ; ac proinde ad nullum Praedicamentum citrectet pertinet, sed est post- praedicamentum , ἰχ reductive pertinet ad praedicamentum sui termini. Sex autem assignat

Aristoteles hic species motus, iuxta differentiam.

272쪽

tiam terminorum, videlicet ad substantiam, generationem Sc corruptionem, licet isti non sint proprie motus, sed mutationes instantaneae ; ad quantitatem , auginentationem & diminutio- Rem , ad qualitatem motum assignat alterationis; de ad ubi motum localem. Dico ultimo pro vitiino exponendo post praedicamento , quod est habitus , seu modus habendi, quod hic non accipitur habitus seu modus habendi pro dispositione subiecti; sic enim

acceptus habitus est species quali ratis , ut alibi diximus ; nec etiam accipitur hic habitus pro habere aliquid , prout inter habens & rem habitam mediat aliquid per modum actionis vel passionis ; sic enim sumptus habitus unum cDnitituit praedicamentum , scilicet ultimum, ut in

pra vidimus 3, sed sumitur hic habitus , pro habere aliquid quomodolibet alio modo. Hos autem diuersos habendi modos qui ad hoc pertinent postpraedicamentum reducit Aristoteles s. Metaph. textu 2 s. ad quatuor primo,inquit, dicit ut aliquid rem aliquam habere , quam scilicet trahit ad suam dispositionem , quomodo dicitur febris habere infirmum . secundo dicitur aliquid aliud habere sicut subiectum habet for.

mam, videlicet subiective. Tertio ut contineras habet contentum, quo modo dicitur vas habe- Ie aquam. Quarto dicitur aliquid aliud habere per violentiam , sicut columna habet trabe me

quibus habendi modi addit Philosophus quinium , quo scilicet dicitur aliquis habere ami-

LIBER

273쪽

De enuntiatione , seu proposition e super libros

Perihermenias. CVm superior praedicamentorum liber a quo

exordium sumit Aristotelica siue peripateti- ea doctrina simplicia rerum genera considerer, ea scilicet disgregando & discernendo , subindeque dc de iis tradhet secundis intentionibus, quarum notitia dirigitur prima menti S Opera-εio , seu simplex obiccti apprehensio , iani postulat ordo doctrinae, ut ad enunciarionem, seu propositionem discutiendam progrediamur , quae ad secundam pertinet operationem mentis ; de ideo ad libros perihermenias progredimur , in quibus scilicet agitar a Philolopho de propositione & aliis ad ipsam spectantibus, quarum notitia dirigitur secunda mentis Ope ratio ; unde dc inscribuntur libri perihermenias , ac si dicas ; de interpretatione , quia scilicet propositio quae in iis consideratur tanquam proprium eorum obieetum, est veluti nostra mentis interpres , cum illa sit qua con ceptus nostros aliis aperimus de manifelta mus. Quia vero in his libris tractati solet designis , de nomine , verbo, oratione, 6c deinde de ipsa enunciatione, propterea quod ipsa propositio quae hie expenditur constat nominibus sanquain partibus, quae ideo termini appellan- tu r, constat L vesbo tanquam copula partes huiusmodi uniente; oratio vero se habet ut genus ad illam ; & insuper haec omnia conueniunt in

ration ς signi ; quia inquam de iis tractari solet

274쪽

Liber V. de En nesatione. solet in his libris , eaque singula tractauimus

nos in introductione ad Logicam , ubi denomine, verbo, oratione & signis ; bc in luper quid oc quotuplex sit propositio dc quaenam eius proprietates lassicienter ibi explicuimus, unum tantum hic superest resoluendum, magni tamen ponderis, dc his praecipue temroribus controuerium , unde sit,

- . .

Vtrum propostiones contradi roria de futur contingenti , sint determinate versi

vel falses.

PSAEmittendum primo, quod quamuis sub

his terminis proponi soleat praesens disticultas, non tamen est sensus tituli, an pro- politiones quae vere sunt de futuro contin genti, siue de contingenti aliquo vere futuro sint determinate verae vel sal: ae .' cum enim Nota; non sit contingens vere futurum nisi per causam Vere determinatam ad dandum illi este pro futuro tempore ; dc supposita causa ita determinata sit tunc propositio de futuro Omnino cUta 3 cum M tunc omnino cerium , quod futurum Quod e nunciat est vere futu- Ium , seu determinatum ad habendum esse pro futuro tempore , eo quod ii determinatum ad dandum eue sit correlatiuum ad lydeterminatum ad habendum esse , consequenter fit , quod si sensiis tituli esset iste, an scilicet propositiones contradictoἱiae de contingenti aliquo vere futuro sint determinate Verae vel fallae , esset tunc dissicultas ex ipsisterminis euacuata , nec nisi frustra controuerti posset. Non ergo hunc facit sensum ti-- ' tulus;

275쪽

I. Utrum proposit. contra . sec. 263etulus; sed sensus qucm facit est iste: an pio

Positiones contradictoriae quae onunciantur de aliquo contingenti pro futuro tempore , vel quae enunciant futuritionem dc non futuritionem de contingenti , adeo ut dicatur contingens illud futurum non per determinatam futuritionis causam , sed petr enuncia..tionem de futuro aut pro futuro , ut tum in

quam propositiones illae contradictoriae sint determinate verae vel, falsae , siue determinate conformes vel difformes rei quam obunciant ;ita ut non tantum verificetur sub disiunctione Ec in determinate , quod una vel altera debet esse vera , sed praeterea quod haec praealtera vera sit, sique assignabilis ratio quare haec vera sit potius quam falsa. Assirmativam tenent praecipue Molin istae, hoc scilicet conuicti futili de puerili fundamento , quod tam vere & determinate futurum est illud, quod de facto fiet, quam Vere & determinate futurum olim fuit illud quod modo fit ; unde cum id quod modo actu fit, vere de determinate esset futurum , ira a pari de id quod de facto fiet , vere determinate est futurum, ac proinde propositio illa, Petrus peccabit, est determinate vera, eum de facto euenturum sit quod Petrus poc cabit. Hoc autem fundamentum futile dixire puerile , cum non minus vertatur in dubium dc controuertatur . quam id quod fun- dat o Habet enim hoc fundamentum , quod tam vere dc determinate futurum est illud

quod de facto fiet , quam vere dc determinate futurum olim fuit illud , quod modo fit: Nota Ergo veritas propositionis de futuro fundatur in eo quod id quod e nunciat de facto fiet, sicut de facto fit , quod olim fuit futurum 3 atqui hoc est de quo dubitatur , dc

quod praeciIue controuertitur , quare de illo . de quo enunciatur futuritio seu quod enunciatur

276쪽

16 ab Liber U. de Enunciatione

clatiir pro futuro tempore , dicatur potius

quod de facto fet, quam quod non fel, cum

peto illo tunc pro quo enunciantur propositiones illae contraductoriae de futuro , non lup ponatur futuritionis causa determinata , ut infra demonstrabo : nec dicantur propositiones de futuro nisi enunciatiue , seu quiae nunciant pro futuro tempore , vel quod in idem redit , quia enunciant futuritionem de contingenti. Nerito ergo puerile dixi ac futile hoc affirmativae sententiae fundamentum ; unde ad cXpositionem negatiuae , qaam omnes sequuntur Thom istae &declarationem principiorum furer quae ni

titur.

Tramittendum fecundo. Haec tria esse apud

Omnes communiter Iecepta, subindeque &vim habitura principi j respectu conclusionis inferendae , puta quod propositiones contra' dictoria, de futuro contingenti esse non possunt determinate vera vel falsae , nondum' extante causa veritatis mel falsitatis Quod propositiones contraria de futuro contingenti non nunt determinate vera vel falsa. : Quod

proflatu possibilitatis rerum nihil es futuri

Primo quidem receptissima est & verissima prima illa propositio , puta quod propositiones contradictoriae de futuro contingenti esse non possunt determinate verae vel falsae, Nondum extante causa veritatis vel falsitatis ;cuius Ialio est, quia cuin ex eo quod res est vel non est , propositio dicatur vera vel

falsa , ut dicit axioma , ex eo scilicet quod Dunc solvin est propositio conformis vel di Dformis rei quam enunciat , in quo eiuscansistit veritas , vel falsitas , consequenter fit quod cum res non habeat este , quodcumque illud sit , siue possibile, siue futurum , siue praetens seu existens , nisi per causam , vel ut praecise potentem producere

277쪽

Suras. I. Utrum proposit. contradict.ctc. quomodo tribuit esse possibile; ) vel ut determinatam ad producendum quo modo tribuit esse futurum; ) vel ut actu producentem quomodo tribuit rei esse praesentem seu existentem ) consequenter, inquam , fit quod nec est eponit propositio determinate vera vel falsa ,

nondum extante causa veritatis , vel fallitatis.

Item verissima est & receptissima secunda i Ila propositio , in qua scilicet dicitur quod propositiones contrariae de futuro contingenti non sunt determinate verae vel falsae. Etenim propositiones quae non sunt etiam in determinate.

seu sub disjunctione verae vel falsae , nec sunt a fortiori determinatὶ verae vel falsae ut per se patet: iam sie est quod propositiones contrariae de futuro contingenti non sunt, loquendo reis gulariter , & ut plurimum , etiam in determinate verae vel falsae , ut patet in his exemplis rvel Petrus amabit vel odio habebit: et Petrus ealefiet, vel frigefiet; vel Petrus sedebit , vel Petrus stabit 3 potest enim fieri quod nullum ex his accidat Petro , pro tempore quo enunisciantur. verissima igitur est di receptissima secunda illa propositio. Demum quantum ad tertiam propositionem, puta quod pro statu possibilitatis rerum nihil est futurum, ratio huius est euidens: patet enim, statum possibilitatis habere rationem prioris respectu status futuritionis , cum non valeat subsistendi consequentia a statu possibilitatis ad statum futuritionis : Cum igitur in priori qua tali non sit posterius , nihilque si de posteriori qua tali, alias esset aliquid sub eadem ratione prius di posterius , sequitur euidenter, quod pro statu possibilitatis rerum nihil sit fu turum, sicut nec pro statu futuritionis est aliquid praesens. His ergo tribus praemissis tanquam certis Ac indubitatis principiis , iam pro quaesiti resolutione di resolutoriae conclusionis

ad eadem principia reductione sit Logica P. II. M C O N

278쪽

166 Liber V. de Enuntiatione. CONCLvs Io : Propo sitiones contradieDria defuturo contingenti non sunt determinatevcra vel falsa. Probatur i. ex primo praemissis principio:non

possunt prafata propositiones esse determinate

τενὰ vel falsa nonkum extante causa veritatis vel falsitatis : Ergo nec sunt praefatae propositiones determinate verae vel falsae. Probatur consequentia o si essent praefatae propositiones determinate verae vel falsae , ellent tales nondum extante causa veritatis vel falsitatis: Ergo hoc ipso quod non pollunt esse tales nondum extante causa veritatis vcl falsitatis, nec sunt absolute loquendo determinate verae vel falsae. Probatur antecedens : non alia est causa veritatis in praefatis propositionibus defuturo, quam ea quae, causa est futuritionis: sed si essent determinate verae vel falsae , est ent tales nondum extante futuritionis causa et Ergo& essent tales nondum extante causa veritatis vel falsitatis. Maior est certissima cum enim ex eo quod res est vel non est propositio dicatur vera vel falsa , consequenter fit quod ex eo quod est causa futuritionis vel non futuri. tionis dici debeant propositiones de futuro ve- rete vel tilis. Probatur Minor e causa futuritio nis re Ium ea causa rei prout determinata ad dandum esse : sed si essent praefatae propositiones determinath verae vel falsae , cssent tales

nondum extante causa etiam prima determinata ad dandum esse r Ergo dc essent tales nondum extante futuritionis causa Maior est certistima. Cum enim causa futuritionis rerum non sit causa rei , prout so Ium potens producere ; sic enim causare dicitur possibilitatem ; nee sit etia causa rei prout actu producens, sic enim Gausare dicitur praesentiam siue existentiam rei. sequitur esse tantum posse eamdem rei causam prout determinatam ad producendum , quod quidem mediat inter ly potens producere , Acir producens ,:sicut & mediat futuritio inten

possibili

279쪽

I. utrum proposit. contra dic. 6 c. 267pos: bilitatem rei, de eiusdem existentium. 1 obatur . minor: si essent praefatae propositiora es

contradictoriae determinate verae vel falsa: , e sent tales pro omni etiam rationis signo: sed ca usa etiam prima non est determinata pro Omni signo ad dandum esse contingentibus: Ergo sies, ent pratatae propositiones contradictoriae determinate verae vel falsae, essent tales nondum extam e causa determinata ad dandum esse. Affi

nor est certissima , pro signo enim pro q uo concipitantiar necessaria in Deo , non supponitur Deus determir a tus libere ad dandum elle, alias necellaria non prae intelligerentur liberis, quod a Theologis communiter reiicitur. U'robatur Musom. In qua sita est vis argumenti , si essent Propoίitiones praefatae contradictoriae determinate vetae vel taliae , essent hoc ipso tales prisomni ligno pro quo essent pro potitione S contradictoriae sed quod sint propositiones contI dictoriae veri sicatur de illis pro omni signo, cum quod sint ita contradictoriae sit veritas omnino immutabilis necessaria: Ergo si essent praefatae propositiones contradictoriae determinate verae vel falsae , essent hoc ipso tales pro omni

rationis signo: Ergo Sc esse ne tales, nondum extante causa etiam prima determinata ad dan dum e sie: Ergo Sc essent tales nondum extante causa futuritionis : Ergo & essent tales nondum extante causa veritatis vel falsitatis: Ergo

hoc ipso quod non possunt propositiones prae 1atae esse determinate verae vel falsae nondum extante causa veritatis vel falsitatis quod est Primum praemisturn principium ) nec sunt hoc iplo praefatae propositiones determinate verae vel falsae. Probatur 2. Ex seculo praemisso principio: propositiones c)ntraria de futuro contingenti nou

ne determinate vera vel falsa: Ergo neque proposi t i o ne sc sera dicto riae. Probatur conseq ue tiaeus addunt propositiones co tradictoriae super comi Iias uisi vim corsa dictioni ς; sed ex viri a conta ad

280쪽

16 8 Liber V. de Enunciatione.

contradictionis non possunt esse determinate

verae vel falsae: Ergo hoc ipso quod propositiones contrariae de futuro contingenti non sunt determinate verae vel falsae , nec etiam sunt determinate verae vel falsae contradictoriae. Maior

est euidens Probatur Minor e vis contradictionis saluari non potest sine eo , quod ex vi contradictionis habetur r atqui saluatur in praefatis propositionibus vis contradictionis , absque eo quod sint determinate verae vel falsae: Ergo non possunt ex vi contradictionis esse determinate verae vel determinate falsae. Maior est euidens. Probatur Minore saluatur in praefatis propositionibus vis contradictionis etiam quantum ad veritatem & falsitatem , quam dili saluatur per quod distinguantur susticienter a contrariiS ; ut per se patet: atqui susticienter. distinguuntur aeontrariis , absque eo quod sint determinate verae vel falsae, sed in determinate solum de sub

disjunctione, cum contrariae nec etiam in determinate de sub disjunctione sint verae vel falsae, ut conceditur , & ut patet in exemplis supra in praemistis allatis: Ergo saluatur in praefatis propositionibus vis contradictionis , absque eo quod sint determinate verae vel falsae: Ergo non sunt praefatae propositiones determinate verae vel falsae ex vi contradictionis : Ergo cum non addant super propositiones contrarias nisi vim contradictionis ; hoc ipso quod contrariae non

sunt determinate verae vel falsae , quod est secundum praemissum principium nec etiam sunt

determinate verae vel falsae propositiones contradictoriae. Probatur 3. ex tertio praemisso principio:pro

ρ sibilitatis rem nihil est futurum Ergo

non sunt propositiones contra uictoriae de futuro contingenti determinate verae vel falsae: Ῥrobatur consequentia. si essent praefatae propositio-ues determinate veri vel falsae, daret ut futurum

pro statu possibilitatis rerum et Ergo hoc ipso

quod pro tali statu nihil est futurum, non sunt Praefatae

SEARCH

MENU NAVIGATION