Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

si uast. I. utrum proposit. contra dic. oe. 26s

praefatae propositiones determinate verae vel fal-1ae, Probatur antecedens : non possunt praefatae propositiones de futuro contingenti esse determinate verae,& non dari aliquid futurum sed si essent determinate verae, essent tales etiam pro statu possibilitatis: Ergo si essent deterninate verae, daretur pro statu possibilitatis rerum aliquid

futurum. Maior est euidens, cum ex eo quod Ies est ut e nunciatur, dicatur propositio vera. Pr

basur Minor: si essent praefatae propositiones

contradictoriae determinate verae vel falsae, e sent tales pro omni illo tunc pro quo fierent propositiones contradictoriae: sed non repugnat fieri de concipi propositiones contradictorias de futuro contingenti pro statu possibilitatis rerum: Ergo si essent praefatae propositiones determinate verae vel falsae, essent etiam tales pro statu possibilitatis rerum. Maior est euidens, cum pro omni illo tunc esset ratio unde sint verae . puta quia sunt propositiones contradictoriae, &non solum contrariae. Probatur Minor e propositiones dicuntur in praesenti de futuro, hoc ipsodi per hoc praecise , quod e nunciant futuritionem; atqui non repugnat e nunciari futurili O-nem de aliquo pro statu possibilitatis rerum, scut nec repugnat enunciari existentiam pro

statu futuritionis; ex eo scilicet quod licet esse vlle ipsa futurum pugnet cum statu possibilitatis,

non tamen pugnat esse futurum cnunciatiue ut

per se patet: Ergo non repugnat fieri propositiones contradictorias de futuro contingenti pro statu possibili ratis rerum Ergo si essent praefatae propositiones contradictoriae determinate verae vel falsae, essent etiam verae pro statu possibilitatis rerum : Ergo si essent praefatae propositiones determinate verae vel falsae, daretur pro statu possibilitatis rerum aliquid futurum: Ergo

hoc ipso quod pro statu possibilitatis rerum nishil est futurum , quod est tertium praemissum principium) nec sunt hoc ipso praefatae propositiones determinate verae vel falsae.

282쪽

rro Liber V. de Enuntiatione. Soluuntur obiectiones. Oblicus imo propositio quae est de obie

cto determinato non potest non esse determinate vera vel falsa ted propositiones contradictoriae de futuro contingenti sunt de obiecto determinato, etiam pro omni rationis signo. Ergo etiam pro omni rationis signo sunt praefatae propositiones determinate verae vel falsae. Maior patet ex terminis , cΗm enim dicatur obiectum propositionis' id quod enunciat propositio , non potest consequenter obiectum esse determinatum quin sit ipla etiam propositio determinate vera vel Probatur Miner : obiecium seu id quod enunciatur in praefatis propositionibus non est futurum aut non futurum quomodocumque,sed futurum alit non futurum pro tali tem Poris differentia ;verbi gratia pro die crastina; atqui pro tali differentia temporis non potest non esse deteraminate futurum aut determinato non faturum : Ergo sunt praefatae propositiones de obiecto determinato. Probatur JUinor hoc ipso quod pro tali differentia temporis non remanet indifferens ad esse futurum vel non futurum, debet esse pro tali tempore determinat Efuturum vel non futuruin: sed pro tali differentia temporis pro qua enuntiatur . non remanet indifferens ad esse futurum vel non futurum, ut per se patet; cum pro illo tempore ponatur de facto vel non ponatur : Ergo pro tali differentia temporis non potest id quod e nunciatur non esse determinate futurum aut non fu

turum.

Respondeo Negando blinorem, cuius quidem falsitas abunde patet ex dictis supra in probationibus conclusionis , praecipue in prima . ubi ostensum fuit , quod pro onini rationis signo non extar causa futuritionis, cum pro omni rationis

siti

283쪽

eiιast. I. utrum proposit. contradic. ses. 17 rtionis signo non supponatur causa rei quae dicitur futura etiam loquendo de causa prima

determinata ad dandum esse pro tali temporis differentia, quae tamen causa prout determina ista est & dicitur absolute causa futuritionis , adprobationem vero respondeo primo Negando Haiorem si sumatur praecise & ut sonat in terminis . vel Concedo si cum hoc sumatur addito.

puta quod obiectum in praefatis propositionibus est futurum aut non futurum pro tali tem

poris differentia meriscandum pro illo signo pro

quo enuntiatur propositio. Se in hoc sensu intellecta ut intelligi debet praefata maiori Nego

Μinorem , puta quod ypro tali differentia temporis non possit non este determinate futα- Ium vel non futurum , verificandum tale pro

omni illo signo pro quo enuntiatur propositio.

Notandum ergo & quidem serio & diligenter scu ex hoc tota fere pendeat resoluno difficultatis notandum inquam in hoc decipi aduersa

rios, quod putent suificere ad determinatam veritatem vel falsitatem propositionum quod res pro tali temporis differentia sit determinate futura aut no futura, ex eo inquiunt, quod hoc est totum huiusmodi propolitionum obiectum, seu id totum quod per illas enunciatur : in hoc inquam decipiuntur, non aduertentes quod cum illud enuntietur futurum pro tali temporis dinferentia ab eo tempore quo fit & enunciatur propositio, non sufficit per consequens ad deter minationcm obiecti enunciati per propositio-xi cm quod illud futurum sit aut non futurum dc terminate pro tali temporis differentia , sed praeterea requiritur quod sit futurum aut non futurum determinate pro tali temporis differentia, & simul verificandum tale ab eo tempore. ab illo tunc, ab illo signo pro quo S in quo fit propositio, cum, ut dictum fuit,lia enunci et ut futurum ab eo tempore siue ab eo signo in quo sit propositio.

284쪽

2 2 Liber V. de En nriatione. te, vel non futura pro illa temporis differentia, ex eo 1 cilicet quod pro illa supponitur caula determinata ad dandum esse, non tamen sit futura determinate vel non futura, verricanda talis

ab co tempore , siue ab eo signo in quo fit de

e nunciatur propositio, vi etia concedunt aduersari j, aut eorte coguntur concedere, sed solu ab

eo tempore dc ab illo signo in quo incipit causa esse determinata , consequenter fit quod obiectum huiusmodi propositionum , seu id totum

quod per illas enunciatur non sit determina istum pro omni signo , nec consequenter quod

pro omni signo pro quo fiunt huiusmodi pio

positiones, sint determinale verae vel falsae.

Instabis: Ideo erso non sunt praefatae propositiones determinate verae vel falsae pro omni signo, quia futuritionis causa non supponitur pro omni signo determinata : sed quod sit causa ita determinata hoc non requiritur ad determinatam propositione de futuro et Ergo falsum est quod no sint prςDie propositiones determinate verae vel falsae pro omni sisno. Probatur Minor propositiones istae, causa te determinabit, causa non se determinabit,sunt propositiones de fu-ruro; sed non potest requiri determinata causa, ut fiant determinatae: Ergo ad determinata pro positionem de futuro non requiritur quod sit causa determinata. Probatur Minor. non potest prae requiri causa determinata ad seipsam ut determinandam: sed si ad praefatas duas propositiones prout determinatas prae requirere in I cati sa determinata , praerequireretur determinata causa ad seipsam ut determinandam; cum praes tae duae propositiones sint de causa determinanda, ut patet ex terminis: Ergo non potest requiri determinata causa, ut fiant propositiones defuturo contingenti determinatae.

Resspondeo Negando Minorem: ad cuius Probationem nego similiter minore in: Quod enim causa sit potius se determinatura, quam non is determinatura, vel e contia, cum hoc nOstha

285쪽

I. utrum proposit contrad. yc. 173

heat ex se & ab intrinseco , alias non contin- genter sed de necessitate esset potius 1 e determinatura , quam non se determinatura : debet hoc consequenter habe Ie ratione a cuius causae extrinsecae , quae quidem non alia

in hoc casu assignari potest quam prima causa iam sic est quod prima causa non potest esse causa, quod causa secunda de qua est sermo sit potius se determinatura , quam non se determinatura , vel e contra, quam dia se habet ad hoc indifferenter , nec supponitur determinata : Cum ab indifferenti ut tali nihil exeat determinatum nec exire possit, sicut nec ex calido ut tali exire potest frigidum Ergo falsum est quod non prae requiratur determinata causa, ad hoc ut praefatae duae propolione S

de futuro , puta : causa se determinabit :causa non se determinabit , fiant & sint determinatae, seu determinate verae vel falsae. Ad ultimum vero respondeo primo Negan..do Μinorem; eum enim causa quae prae requiritur determinata supponat pro causa prima ;& causa quae supponitur deteIminanda supponat pro causa secunda consequenter sit , quo diquamuis requiratur determinata causa ad veVtatem huius propositionis : Catio se determinabit , non propterea sequatur quod praerequiratur determinata causa ad seipsam ut determinandam. Vel respondeo secundo distinguendo Μaiorem sic : non potest prae requiride terminata causa ad seipsam determinandam, si sermo sit de causa determinata formaliter , di formaliter determinanda Coneedo; si autem: sermo sit de causa solum virtualiter determinata , & de eadem ut formaliter determina n. da Nego: nec enim est inconueniens , quo dialiquid ut virtualiter tale prae requiratur ad seipsum vi formaliter' tale r Iam sc est , quod quamuis ad praefatas duas propositiones prout

determinatas , causa se determinabat, eati a Non se viteminabit , PIae requireretur inu M. I, sa

286쪽

α q. Liber V. de Enuntiatione.

D etiam secunda determinata , solum tamen praerequireretur ut determinata virtualiter , cum ad hoc sufficiat quod sit determinata in causa prima ex vi determinationis causae prima: , quod est esse virtualiter deter minatum : Ergo reputari non debet tanquam absurdum , quod requiratur causa etiam secunda determinata ad verificationem di determinationem harum propositionum et

causa se determinabit . eausa non se determi

nabit.

Vrgebis r Non tantum de causa secunda , sed etiam de causa prima fieri potest hoc con-etradictorium de futuro : se determinabit , non se determinabit ; atqui ad veritatem huius determinatam nul Ia potest tunc praerequiri causa determinata nec virtualiter, nec foris maliter: Ergo fieri pollunt propositiones contradictoriae de futuro, ad quarum v critatem determinatam nulla pra requiratur determinata catasa. Iinor est certissima : cum enim hoc ipso quod de causa prima dicitur : sie dete minabit , non se determinabit ,. Ipsa non

supponatur tunc determinata , nec alia da si possit ante illam determinata , consequenter fit quod ad verificatiopem dc determinationem huius contradictoiij nulla possit requiri determinata causa. Probatur Maiore de causa quae non supponitur pro omni signo determinata , potest hoc fieri contradictorium de futuro : se determinabit , non se determinabit led caula prima non sup ponitur pro omni signo determinata ; cum non nili libere sit determinata, & signum libe Iorum non sit primum quod intelligitur signum: Ergo non tantum de causa secunda , sed etiam causa prima fieri potest hoc contradictorium de futurosse determinabit, non se aeterminabit Reqon eo Negando Μaiorem e vi enim notat Diuus: Thomas actus liber puta determinatio.

287쪽

Quasi. I. utrum proposit. contradic. sc. 27sminatio ad effectus ad extra non concipitur in Deo ut egi essurus , sed ut egrediens : sicut a causa agente in actu secundo , & sub ratione principii actualis non concipitur effectus egres iurus , sed actu egrediens unde sicut principium actuale operationis in nobis , licet sit Prius operatione prioritate naturae & instantis quo , non tamen propterea operatio est aut

concipi pote it ut futura re 1 pectu illius , quia scilicet talem habet cum illo simultatem existentiae , ut non detur instans aut signum in quo sit principium actuale , 5c non sit operatio; non enim prioritas a quo est prioritas durationis & existentiae , sed causalitatis tantum de naturae: Ita similiter cum determinatio libera in Deo sit tantum posterior necessariis se- cuudum instans a quo , bc non secundum instans & signum in quo ; cum pro omni instanti

in quo existunt necessaria , existat etiam determinatio illa libera Dei , alias non esset Deus actus purus, consequenter fit quod rei pectu talis determinationis fieri non possint in veritate & cum fundamento propositiones de futuro ἱ nec consequenter cotradictorium illud. cau

sa prima se determinabit; causa prima non se

determinabit: ad probationem vero Distinguo Maiorem : de causa quae non supponitur pro omni signo determinata potest hoc fieri con- radictorium de futuro se determinabit : non se determinabit, s non supponatur determinata pro omni instanti & signo reali Concedo : si autem signum pro quo supponitur non determinata sit tantum signum rationis ut in praesenti contingit: Nego.

Cuius quidem distinctionis ratio est , quia cum instans & signum reale sit instanet & signum existentiae , & durationis , hoc ipso per- onsequens quod aliquid est determinatum

pro omni signo Sc instanti reali, est etiam quan-xum ad determinationem semper existens dc sempςr d Mans , adeoque & omnem excla-M.6 , dens o

288쪽

2 6 Liber V. de Enuntiatione.

dens futuritionem quantum ad illam S e contra vero cum signa rationis non multiplicent ut penes extitere dc non existere , sed penes 1olum caula litatem , siue cum non esse pro aliquo ligno rationis , hoc non propterea significet potierioritatem in existendo , sed verificetur per hoc praecise quod unum est alio poste- 1ius posterioritate causalitatis , aut quasi causalitatis 3 ex hoe namque sufficiens habet ipsi ratio fundamentum ad distinguenda varia signa, bc ad intelligendum pro uno signo prius, re Pro altero signo posterius,conseque ter fit quod cum omnimoda stet simultas in existendo cum praefata prioritate Ac posterioritate , ut patet inementia & proprietatibus , inter quas est omnimoda simultas existentiae, quamuis essentia se Praefato modo prior,& omnis excludatur futu- Iilio unius respectu alterius , consequenter inquam fit, quod quamuis praefata Dei determinatio non intelligatur pro omni signo rationis sue pro signo pro quo intelliguntur in Deo necessaria, non tamen propterea dici debeat futuis in Iespectu illorii, nec per consequens sequitur

quod possit istud verificari contradictorium de

1tituro: Deus siue causa primo se determinabit: Deus siue causa prima non. sc determinabit. Obiicies secundo e quod reperitur Verum exieo etiam capite ex quo falsum reputatur,. non potest non admitti ut verum. sed quod sint Praefatae propositiones de futuro contingenti determinate verae vel falsae , reperitur hoc verum ex eo etiam capite ex quo falsum reputatur: Ergo non potest tale quid non admitti vive ru. Probatur missor ideo reputatur falsu, quod snt praefatae propositiones de futuro verae vel falsae, quia pro signo antecedenti decretum Pro

quo fieri potiant , nihil est futurum : atqui ex hoc ipso verificatur quod fiat praefatae propositiones determinate verae vel falsae: Ergo reperiatur hoc veru ex eo etia capite ex quo falsu re

P matur.Probatur, Minoi:propositio vela est quae vidi

289쪽

est conformis rei enunciatae: ted hoc ipso quod in signo antecedenti deeretum nihil est lutu-gum propositio negativa seu qaae futuritio nemnegat est pro illo signo conformis rei enunciatae 3 Eumen unciet non futurum quod pro tali signo non est futurum: Ergo hoc ipso quod pro signo antecedenti decretum nihil est futurum, habetur ex hoc ipso, quod praefatae propositiones sint determinate verae vel falsae. Respondeo negando minorem primi & secundi argumenti : ad tertium vero in quo sita est dissicultas nego similiter minorem. Pro quo notandum est,& quidem serio Sc diligenter quod ad hoc ut illae propositiones negatiuae de futu-IO contingenti, quales sunt. Petrus non curret,

Petrin non disyutabit, sint conform cs rei per

illas enunciatae debet disputatio, v. g. ita dc ta- liter non esse futura , ut sit etiam non futura, siue non tantum debet non esse futura, quia est indifferens ad fututitionem & non futuritio

nem , sed reuera debet esse talis quia negat &excludit futuritionem; talis namque est lcnsus huius propositionis negativae : Fetrus vim dif- putabit: iam sic est , quod ex co quod in signo antecedenti decretum nihil est futurum , verisficatur quidem quod in tali signo disputatio Petri non sit futura , siue quod nondum sit futura, non tamen propterea verificatur, quod sit non futura seu negans bc excludens futuritionem: Ergo ex eo quod pro signo antecedenti decretum nihil sit futurum, non propte Iea prae Dis propositio negatiua: Petrus non dissutabit, est determinate vera eum sensus huius sit quod disputatio sit no futura Ec excludens futuritionem, dc non tantum quod nondum sit futura. Instabis . hoc ipso quod pro signo antecede nisti decretum nihil est futurum est omnino fausum quod sit aliquid determinate futurum : at qui una ex praefatis propositionibus contradictoriis assirmat aliquid determinate esse fui

Nota Di ii ipso by Cooste

290쪽

1 8 Liter V. ge Enuntiatione.

denti decie tum nihil est futurum , assirmat ista ea praefatis propositionibus est determinate de omnino falla: atqui extante una ex propositionibus contradictoriis determinate Ialia, est altera determinate vera : Ergo hoc iplo quod in signo antecedenti decretum nihil est latα-τum, negatiua Propositio est determinate vera,

quod eit quod negat praecedens solutio. Respondeo distinguendo maiorem: hoc ipso quod in signo antecedenti decretum nihil est futurum, est omnino falsum, quod sit aliquid futurum pro tali signo , Concedo: quod sit aliquid futurum loque do absolute, id est, siue pro tali , siue pro alio signo Nego. Cuius ratio est euidens : 1icut enim signum antecedens decretum non obstat nec impedit, quin in signo iub- sequenti pollit e ste decretum, ita Sc quod nihil sit fututum in signo anteced nil decretum non debet impedire quin pro alio signo , subindeque & abio lute loquendo possit esse futurum; undecuin sensus praefatae propositionis assirma Nseta. tiuae non sit, quod res, v. g. disputatio sit futura pro tali signo antecedenti decretum , sed solum quod res sit futura ab lolute loquendo , id ust, pro aliquo signo, quodcumque illud sit, conlequenter fit quod quamuis nihil sit futurum in signo antecedenti decretum, non propterea sequitur quod propositio assirmativa defuturo. & quae enunciatur in tali signo sit iuxta sensum quem facit, omnino oc deteImina te falsa. Obiicies 3. esse propositiones determinat hveras vel fallas . est hanc nominati in esse ve-- ram & illam fallam r sed hoc ipso quod sunt contradictoriae debet haei nominatim esse vera, de illa falsa etiam in signo antecedenti decretum : Ergo hoc ipso quod sunt contia dictoriae esse deb ni determinate verae vel falsae , etiam pro signo anteceden i decretum. Probatur Mi-'nor : hoc ipso quod ex propositionibus contradictoriis una est vera & altera fusa , hoc ipsa i

SEARCH

MENU NAVIGATION