Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Quasi I. utrum proposit contradis sec. 27'

ei iam & haec nominatim de bot esse vera illa falia: atqui ex vi contradictionis una est v c Ia dc altera falsa, ctiam pro omni signo : Ergo etia pro omni signo debet hac nominatim ci severa de illa falla, hoc ipso quod sunt co tradictoriae. Minor concedi solet di ex leparet; cu enim ex vi contradictionis non pollini esse ambae simul verae, vel ambae falsae , una per consequens habet esse vera, dc alteia salsa ; dc quidem pro omni signo , cum pro omni signo veri licetur . quod non possunt esse ambae verae, dc ambae fa Isae. Probatur Maior : haec dicitur vera propositio & illa falsa , hoc ipso quod datur huius

veritas , & falsitas illius : sed datur huius ve-L ritas de fal1ii as illius , hoc ip:o quod datur veritas unius & falsitas alterius , alias quando haec proposita o fieret vera , daretur dupla x veritas , sicut Z: duplex falsiitas , veritas scilicet qua haec est et vera, dc non illa, dc veritas, qua una esset vera de non altera.: Ergo hoc ipso quod ex propositionibus contradicto I iis una est vera & altera falsa , hoc ipso etiam dc hac nominatim debet este vera,illa falsa. Rejondeo negando minori m : quod enim haec materialiter id in indiuiduo sit vera pro Positio prae alia, hoc non prouenit ex concia dictione sed vel ex materia, ut in propositionibus necessariis , vel ex determinatione praesentialitatis aut praeteritionis ut in propositionibus de Praesenti & praeterito ; aut ex determinalione causarum ut in propositionibus de futuro contingenti: unde antecedenter ad decretum, quod quidem est determinatio causae primae, dc virtualiter seu illative determinatio causae secunda, dici non potest quod haec nominatim sit vera & illa falla. Ad probationem vero Nego ,

minorem ut in terminis sonat, dc ut intelligen- iida venit in argumento: non enim peti I vis contradictionis , quod una pro omni signo sit veradi altera falsa L sed solum exigit quod quando una e Iit. vera, altera sit falsa, vel quod in idem,

redit, a

292쪽

18s Lib. V. de Enunciatione. redit. exigit solum quod si una sit vera, sit alte ra falla , quod quidem patet 3 ex eo quod ad

contradictionem saluandam sufficit quod ambae non possint esse simul verae vel simul fallae, ad differentiam contrariarum propositionum H in quibus potest hoc reperiri. Iam sic est quod nusquam ambae erunt simul verae, vel simul falsae , quamdiu verificabitur, quod quando una erit vera , altera erit falsa: Ergo hoc solum exigit vis contradictionis, non autem quod una de facto sit vera pro omni signo Sc altera falsa. Vnde ad hoc quod dicit arguens, quod hoc concedi soler,respondeo quod vel conceditur in sensu ibi exposito vel certe male conceditur , ut ibidem probatum fuit a adeoque non propterea cogimur dicere quod quando haec propositio fit deinde vera, bc illa falsa, sit oc detur tune duplex veritas dc dupleκ falsitas, veritas scilicet qua haec est vera oc non

illa, dc veritas qua una est veIa dc non altera, cum iuxta responsionem non supponatur una

vera dfaltera falsa , nisi quando dc haec fit vera oc illa falsa. Instabis : quando ex duabus eontradictoriis Propositionibus fit una propositio disiunctiva.

illa est actu vera etiam pro omni signo ; est enim actu verum dicere pro omni signo : Petrus peccabit , vel non peccabit ., sed actualis,lIa veritas propositionis disiunctivae prouenire non potest nisi ex actuali veritate unius vel a I. terius ex partibus : Ergo ex duabus propositicinibus contradictoriis debet esse una pro omni

signo actu vera , dc altera falsa , quod est quo a

negat psae fata responsio. estondeo negando minorem e etenim ad actualem veritatem propositionis disiunctivae sumeti incompossibilitas partium secundum vetitatem aut falsitatem , id est, quod deae eius partes esse non possint ambae verae vel ambae falsar ; unde cum ad hoc minime requiratuπquod una pars sit acta vera dc altera falsa , sed: lassiciat,

293쪽

Cymas. I. utrum proposit. contradic. sec. 18r sufficiat, quod quando una erit vera, altera debeat esse falsa , consequenter fit , quod ex actuali veritate proposivionis disiunctiuae pro omni signo , non propterea sequatur pro Omni signo actualis veritas unius ex partihus, de falsitas alterius 3 sicut nec sequitur quod aliqua ex partibus sit necessaria , quantumuis

praefata propositio disiunctiva hoc ipso quod conflata ex partibus ita compossibilibus sit

omnino neces laria.

vanam fuerit mens D. Thoma eirca agi.tatam difficultatem.

Respondeo S. Doctorem omnino fauere prae fatae nostrae eones usioni , quod quidem ex tribus omnino aperte N euidenter colligo , primo ex iis quae habet super librum I. de intem pretatione cap. 8. ubi exponens haec verba Aristotelis : in itis uitur qua sunt fuerunt ne cesse est affirmationem vel negationcm veram, mel salsam esse j in singularibus autem atquctfuturis non similiter' e res habet haec inquam exponens S. Doctor sic habet: in prate itu Θpra sentibus necesse est, quod altera oppositarum determinate sit mera o altera falsa in quacumque materia r sed in singularibuι qua seunt de futuro , hoc non est necesse quod una sit determinate vera or altera falsa: γ hos quidem

dicitur quantum ad materiam contingentem. Haec diuus Thomas , quibus , ut patet nihil expressius afferri potest in fauorem Praefatae

sententiae.

Secundo hoc eolligo ex his quae habet s. Doctor lib. I .sentεnt. dis. 38. MI. art. s. ad a. ubi sic discurrit: futurum contingens non os determinatὲ verum antequam fiat, quia non habet causas determinatas. Haec ille ex quibus

argumentor sic. In tantam ex D. Thoma futurum contingens

294쪽

181 Liber V. de Enunciatione.

est determinare futurum , siue determinate verum, inquantum causas , habet determinatas: sed propositiones contradi choriae de futuro contingenti hoc ipso quod tales non supponunt causas determinatas : Ergo hoc ipso quod tales non sunt ex D. Thoma determinare verae vel falsa. Probatur Minor e propositioncs con tradictoriae de futurta contingenii enuncianturi ales pro omni signo imaginabili, siue pro signo etiam antecedenti decretum , cum pro Omni signo veri ficetur de illis contradictio: sed pto signo antecedenti decretum non sunt cau. sae futuit determinatae ut per se patet , dc ur ex dictis supra colligitur: Ergo propositiones contradictoriae de futuro contingenii hoc ipso quod tales non lupPonunt caulas futuri de

terminata S,

Τertio tandem id colligo ex lecl. I 3 .super t. 8 pe h:ermonias, ubi cum Philosopho sic dita curi t S Doctor. Si semper ponitur aliquid esse

prasens me futurum , non potest non esse quini ad sit prassens vel futurum : Od quoa non prure si 11on esse , idem ignificatae quod est ima sbi, non enle o quod nudi m impossibile est nonese, necese est esse : H Cc ille , ex quibus in

sumo sic : atqui iuxta principia aduersariorum determinata veritas 3c fui u Iitio conuenit contingen; ibus pro semper dc pro omni signo rationis imaginabili , cum conueniat ex natura

di vi oppositionis contradictoriae quae habet vim in otiani signo imaginabili: Ergo si locum haberet ad aeria sentenria ita necesse esset quod est et futurum contingens , iuxta doctrinam praefatam s Doctoris , quod esset impossibile illud non esse futurum 3 Itibindeque qui se ii-bertatis patronos profitentur aduersarii, sandi in hac materia quae quidem ei 1 quasi aliarum fundamentum ) eiusdem libertatis deurucho aes dc peremptores.

LIBER

295쪽

De demonseratione , in libros. p seriorum. QVia demonstratio quae inter logicalia opera primum de praecipuum tenet locum, Vtpote quae di currentem emcit certum de infodit curia tum cx parte formae , tum etiam e X , Parte materiae , quia inquam non tantum includit bonitatem consequentiae seu sorma in

syllogisticam , de qua propterea egit philosoplius in parie priolistica, 1iue in duobus libris priorum , nosque in introductione ad G Logicam , sed etiam includit veritatem , de Perseitat cm praemissarum , ita quod debeant praemist, ex quibus suas deducit consequentias esse Iuces Lariae propositiones , & factae in modis dicendi per se , de his proprerea akit Aristoteles in duobus libris, posteriorum, quo Sideo appellat de posterioli relis turione , in

. quorum Primo , qui in 27. diuiditur capita, usque ad caput 23. agit de dem Gnfriatione, eiusque dilii sionibus i a capite vero z 3, Vique ad 2 . agit de scientia quae est demonstrationis effectus . dc explicat a quo desumatur unitas & diuersias formalis scientia rurn, nec non& in quo scientia differat ab opinione ; asseritque opinionem & scientiam circa idem in eodem subiecto esse simul incompatibilem. In secundo autem libro posteriorum , qui octodecim continet capita agit Aristoteles de me diis de principiis demonstrationis . : Ac quidem in prioribus septemdecim capitibus agit de definitione ; in v lii mo vero de primis principiis & habitu primo Ium principio

suma

296쪽

184 Liber VI. de Demon stratione.

rum. Pro his ergo Zc esare dc breuiter ex Ponendis sit.

Vbi de ρrimo sciendis eirca demonstra

tionem. SCiendum et . ex demonstrationibus aliam vocari demonstrationem ad senium, quae scilicet procedit a rei alicuius certa & euidentie XPerien ta , alia autem est de qua maxime agit At istoteles in his libris posteriorum, quaeque idcirco appellatur posterioristica , de generans scientiam stricte sumptam qualis in iis dem libris deleribitur ; potestque in communi definiri, syllogismus constans ex praemissis certis , euidentibus 8c necessariis ; aut syllogismus generans scientiam. At ex eodem Aristotele. Sciendum a. huiusmodi demonstrationem esse duplicem; alteram, quam voca; demonstrationem propter quid , quae scilicet procedit a

Causa proxima: alteram vero quam vocat de

monitiationem quia, quae procedit ab effectu,

vel etiam a causa remota , utramque autem Vt

magis explicem iuxta metem ipsius Aristotelis. Siendum a. demonstrationem propter quid esse syllogismum constantem ex praemissis veris , primis, immediatis , notioribus orioribus , causisque cones usionis : dicitur autem Primo praemissas esse debere veras; alioquin defatio daretur scientia , quod repugnat. Neque dicas quod ex fallo potest etiam inferri vera conclusio , ut dum dicitur homo est lapis : Ergo est substantia r ad hoc enim respondetur ita quidem interdum sequi ex falso verum vi formae'; sed postulat praeterea demonstratio , ut conclusio ex praemissis sequatur etiam V1 mateIiae, ut sic ei non possit subesse falsum. qua

297쪽

si uast. I. de sciendis eirca sec. 23ς

qua ratione verum non sequitur nisi verum: dicit ut secundo constare demonstratio ex prae-

nullis primis , id est primo veris , quia scilicet debent e si e propositiones per se notae, id est quarum veritas pateat ex sola terminorum intelligentia , ita ut nullo alio medio probari seu demonstrari possint aut debeant , qua de causa dicuntur de immediatae Zc inde monstrabiles, cuiusmodi sunt prima principia, Verbi gratia , rem aliquam non posse simul esse& non est e : quanquam necesse non sit ut prae missae demonstrationis sint formaliter primae. satis enim est ut sint virtualiter primae ic iiii mediatae, eo sensu, quod iam sint demonstrantie uidenter notae & demonstratae per alias prio res ic immediatas jalioquin nisi hoc pacto supponerentur notae, cognitionem scientificam generare non possent quantum vero ad alias particulas , puta quod sint .causae conclusionis, priores, dc necessariae. Sciendum 4. dici praemissas demonstrationis causas conclusionis, non modo in cognoscendo, cum ad ipsius cognitionem concurrant ue sed etiam esse debent causae illius in essendo , quia scit. inferunt effectum per causam proximam, aut proprietates per essentiam quam continent. Sie Astrologus demonstrat lunam deficere, quia te ita est inter ipsam dc solem luterposita ; haec enim est eclipsis causa proxima. Sic Physicus demonstrat hominem esse disciplinae capacem, quia est rationis particeps , aut esse Iili bilem, quia est rationalis. Porro causas illas in essendo esse debere etiam necessarias inde patet, quia demonstratio debet esse de obiecto neces sario, seu quod aliter esse non possit, eum scietiam de illo generer, quae est notitia de illo omnino certa 8c in uariabilis. Item inde consequEsest, ut praemisis illae dicantur priores, quia causa de se prior est effectu : Item dicuntur de notiores, vel quia causa ex rei natura est notior effectu , qtramuis per accidens di quoad nos effectus

298쪽

I iber VI. de Demonstratione .ctus sint notiores luis caulis; vel certe quia deis bene a fortiori et se notae, cum inferant conclusionein : addo quod cum syllogismus omnis 1it Processus a noto ad ignotum debent praemissaevi sic'3c sub ratione praemissae esse notiore Aconclusione quam inferunt, an vero causa qu libet veniat intelligenda per hanc particulam:

usa conclusio s.

Sciendum s. nullam esse ex quatuor causis quae non possit esse medium demonstrationis, lubindeque dc eius ingredi praemissas , patet de caula em ciente, ubi demonstratur lunatis eclipsis pet interpositionem terrae inter solem dc ipsam lunam. Patet etiam de causa finali, cum docent homini tenendam esse virtutis viam, quia creatus est propter coelestem beatitudinem , quae solum hac ratione obtinetur. Ita per cauiam materialem probant demonstrati-ue esse hominem animal corruptibile , quia constat e X quatuor elementis. Ac denique forma dc essentia seu definitio eth medium huiusmodi demonstrationis, ubi ostendenda est proprietas de subiecto aliquo ; ut si probas hominem esse admirati uurn , aut risibilem, quia est animal rationale. Nec dicas, animal rationale idem est ac homo .: Ergo qui probat hominem ei se risibilem, quia est animal rationale, idem facit, ac si diceret hominem esse risibilem, quia est homo , & sic in isto casu peteretur principium , probareturque idem per idem: ad hoc enim respondetur non esse idam, cum non supponat pro eodem nisi ut alio modo reclarius cognito. Sciendum 6. demonstrationem auia esse sy. logismum certum & euidentem ab effectu, vela causa remota. Sic enim ab esiectu probant, V. g. iuitam esse rotundam, quia paulatim ic circulariter illuminatur. Sic autem per causam Te motam probant lapidem non respirare quia non est animal. Alioquin per causam proximam

iuxta primum demonstrationis squili docerent

299쪽

Quae p. I. de sciendis circa sec. 287

non spirare, quia pulmones non habet. Addo quod etiam ratio animalis ut sic non est ad aequata causa respiratiotiis: nam & multa animalia, quia pulmone carent non respirant. Sciendum 7. demonstratione ut omnem propter quid vulgo ctiam appellari demonstrationem a priori, cum fiat per causam; demonstratio autem quia procedes ex effechia vocatur demonstratio a post criori: Alioquin demonstratio quia procedens per causam remotam debet dici a priori, ac proinde non omnis demonstra- aio quia est a posteriori , perfectior autem ecsuo genere est demonstratio a priori, quam Obrem vocari solet potissima: quanquam demonstratio a posteriori interdum ratione materia: perfectior est , ut demonstratio de existentia diuina. Cuiusmodi voeari etiam solet demonstratio a signo, quia effectus ostendit causae existentiam , tum & eius perfectiones. Scien iam 8. quod praedicatum uniuersale,ex quo constant ut plurimum propositiones in demonstrationibus, definitur ab Aristote Ie in hoc primo libro cap. 4 id quod dicitur de omni, per se, dc secundum quod ipsum. Pro cuius CX-plicatione est aduertendum , quod haec tria de omni, per se, & secundum quod ipsum, habentia tanquam superius re inferius , omnis enim propositio quae est de praedicato secudum quod ipsum, est de praedicato per se re omnis quae est de praedicato per se, est etiam de omni, non ta men omnis propositio quae est de omni est de per se, nec omnis quae est de per se, est de praedicato secundum quod ipsum : porro tria haec

iuxta praefatam definitionem rcquiruntur ad praedicatum uniuersale ut in praesenti sumitur;

primum est , quod sit de omni , quod quidem reperitur, quando nihil sublumitur sub subiecto , de quo vere dc semper non dicatur praedicatum. defectu cuius m sibile non est prs dicatum uniuersale respectu animalis. Secundu est quod

si per se , defectu cuius album non est praedi-

300쪽

catum uniuersale respectu niuis , quia licet sit de omni, solum tamen conuenit contingenter nivi, nec est in modo dicendi seu praedicandi per se , cum nec dicatur seu praedicetur ut detinitio aut pars definitionis , nec etiam ut pata

fio de tuo subiecto qui quidem duo dicendi modi , sunt modi per se praedicandi. Tertium tandem est quod conueniat subiecto secundum quod ipsum , id est, secundum quod tale est seu conuertibiliter ; defectu cuius sensibile

non est praedicatum uniuersale respectu hominis , quia licet sit praedicatum de omni dc per se , non tamen conuenit illi se eundum quod ipsum , cum non conueniat sensibile homini secundum quod est homo , sed secundum quod est animal subindeque nec dicatur conuertibiliter eum homine. Sciendum s. omnem doctrinam omnemque disciplinam quae qui dein media demonstratione habetur, fieri ex praecedente cognitione, neque enim potest quidquam per demora stratio nem concludi, nisi prius sciatur de re ipsa quid nominis ; ut si quid velimus probare de homine, prius oportet cognoscere quid illo nomine hominis intelligatur. Item oportet dc de re praecognoscere, an sit vel actu vel potentia: frustra enim de ridicule quis demonstraret proprietates rei fallae disputaretque de bitetri, ubi tam e patasio seu proprietas inquiritur de aliquo subiecton O prae requiritur inius praecognitio, an sit quia illud frustra praecognosceretur ante de monitrationem, quod per illam indagatur, denique debet interdum praecognosci quid rei sit, ut quando probamus proprietates ipsius subiecti

Sciendum ultimo, demonstrationem quam- tu is perfectissimam , non esse tamen cuilibet demonstrationem , vixque interdum aliis apparere discursum probabilem , ut patet quotidiana experientiet 3 illudque oritur,

vel ex defectu ingeni j ; quod vim alicuius demonstrationis satis non capiant : vet

SEARCH

MENU NAVIGATION