Historia Pelagiana & dissertatio de Synodo 5. Oecumenica in qua Origenis ac Theodori Mopsuesteni Pelagiani erroris auctorum iusta damnatio exponitur, et Aquileiense Schisma describitur. Additis Vindiciis Augustinianis pro libris a. s. doctore contra

발행: 1673년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

iii Vindiciae Augustinianae.

hocenthiis , de Augustinum dixisse infantes etiam baptient , nisi Eucharistiam pemciperent, salvos esse non posse, & Adamus, ditisse Augustinum infantes etiam stisce to baptimo non possesalvos feri sine rerii sumptione salicissima Eucharistiae, falsissῆ-mum est. Illi quidem dixere, infantes sine sacramento Eucharistiae salvos esie non posse, ar id de pueris baptizatis nunquam Hrmarunt, cum ea tempestate statim post baptismum daretur omnibus etiam Eucharistia. Ob hanc vero causam eo testimonio Ioannis s. contra Pelagianos optime & Romani Pont,sices, &'Augustinus usi sunt. Nam cum Pelagiani vitam aeternam extra re gnum Dei parvulis sine baptismo morientibus darent, Sancti Patres ita arguebant Nullus sne baptismo potest suscipere Eucharistiam, per quam ex ve his Domini Ioannis-donatur Vita aeterna. igitur pueri morientes sine bap.

tismi, & Eucharistiae Sacramentis non possunt participare vitam aeternana , At nunquam dixere infantes tantum baptitatos ante Eucharistiae sumptionem non hal re gratiam, di ius ad vitam aeternam. Eo autem discursu optim E Pe lagiani conuiticebantur, quia unde vitam aeternam parvulis promitterent,ryon

habebant. Marius Mercator S. Augustini amicus , & defensor in opustula contra Iulianum hoc ipse argumento utitur ea prorsias ratione , qua illud ipsi explicauimus. Do illius sententiam ex MS. Palatinae Bibliothecae in Vaticano Num 23 q. pag. 8. col. a. I x Saeua ras est.2 Nisi manducaueritis carne meam , di biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobisinet ipsi si God certe absque ita tergiversatis e fine baptismo ni lius et serpat, nee fit illius parti

eqs Sacramenti. Porro hoc argumentum validissimum esse testatur Ensebius

Episcopus Gallicanus, cuius homiliae sub Emissent titulo circumferuntur, qui tamen Emisseno & posterior, & melior fuit. Hic in hom. de Paschate ait: Gisi manducaueritis carnem μj hominis, s biberitis sanguinem eius, non habebitis et ratam in uis . God testimonium contra Pelagidi blasphemias EVIDENTI ssi M vM, atque'v ALII ISSIM VM est , qui aserere arrepta impietate praesumit, non propter vi ram , sed 'opter regnum caesorum baptismum parmulis conferendum. Sub his enim Des uerbis , quibus Euangelista prenunciat, non habebitis vitam in vobis, aperte intelligenda est Omnis anima munere baptismi macua non fuἡm gloria carere ,sed e ta. Tomo 3. Bibl. SS. Patr. par. I. pag. 36o. edit. Colon. Illam vero auctoritatem sacrae Scripturae ita adhibuisse S. Augustinum patet ex eiusdem epistola ios. ad Paulinum, ubi ait: Si autem cedunt Sedi Apostolicae , melpotius ipsi Magistro, o Domino Apostolorum, qui dicit non habituros miram in semetipsis, nisi manducauerintrare I lj seminis, biberinisanguinem, quod NISI BAPTIZATI non Utique sunt, nempe aliquandosatebuntur parmulor NON BAPTIZATos miram has retum posse. Neque S.iInnocentius scribit parvulis etiam baptigatis vita teternam nisi per Eucharistiam conferri, ut illi Maldonatus imponit, sed in os

credisν NON NISI BAPTIs MATE conferendam, ut vitam aetemam non ab

Eucharistia, sed a baptisinate conferri lignificet. Vnde Augustinus in laudata epistola ad Paulinum notat, ab Apostolica Sede adhibitum illud testiniq- lmum Euangelicum, ne parmuli NON BAPTIZATI vitamposse habere iredantur.

Non est, ne par vult etiam bapti itisne Eucharistia sumptism mitam posse habere credantur. Quae grauis est adu sariorum hallucinatio. Sed cum ea tempestate Omnibus utrumquedilud Sacramentum, baptisma,

et Eucharisia daretur, vam oequenter legimus, tu Augustino ,

quid

122쪽

Vindiciae Augustinianae.' IIJ

i quid senserit, si baptisma tantum sine Eucharistia collatum fuisset. Caelei tim' semel casum illum lego apud S. Doctorem lib. I. de orig. animae cap. s. & lib. 3. cap. 9. ubi cum Vincentius Victor exemplo boni Latronis probaret , pueros sine baptismo posse saluari, S. Doctor respondet, fieri potuisse, ut latro

ille fuerit baptizatus, & antequam in carcerem iret, accepςrit in baptismo remissionem peccatorum s vel ut plerique credebant, in ipsa cruce baptizatus suerit aqua E Christi latere exiliente. Et lib. 2. Retract. cap. I 8. ait, incertum esse, an latro fuerit baptiratus, qua de re sermo redibit cap- F. S. II. Ad certum est , latronem non sumpsisse Eucharistiam , quae pridie ante mortem in caena a Domino instituta fuerat. Igitur per Augustinum homo tantum baptietatus sine reali sumptione Eucharistiae potest accipere remissionem peccatorum , & salutem aeternam . Hoc etiam deducitur ex constanti eiusdem sente tia , qua asseruiisdem, conuersionemque cordis , quae fit per charitatem actualem,

posse reddere hominem salvum , si S recipiendo baptismo improuisa necessit te exesudatur; ita passim scribit in libris contra Donatistas praecipvh lib. q. de baptismo cap. 22. At puer bapti Eatus, etiamsi non percipiat Eucharistiam Plano persectiori modo habet fidem, & charitatem sibi a Deo in sacramento regenerationis insulas; igitur iuxta doctrinam S. Augustini verE saluabitur. Cum verb Sancti Patres docent sine participatione corporis ,& sanguinis Domini , neminem vitam aeternam consequi posse intelligendi sunt de participatatione spirituali, quando per fidem infusam fiunt participes corporis Christi ψdum fiunt membrum Christi, cui per sdem incorporantur, sicuti qui sumunt Eucharistian, dicuntur seri membra Christi , dum manent in eo, &christus: in eis. Hinc Augustinus tract. 27. in Ioannem plura de hac re habet, interct

tera et autem simus membra eius, et nitas nos compaginat compaginis m,itas ,

auae facit nis charitas ξ Et tract. 26. Hoc et ergo manducare illam escam, ct illum brubere potum, in Christo manere, in illum inanentem in se habere. Ita eti am se ex plicat S. Pater in ijsdem libris contra Pelagianos, ubi cum lib. 3. de pec. merit. cap.

q. dixisset ii Gia nisi manduiaherint hominerra rnem eius , hoc est participes fassi si

rint corporis eius', non habebist miram. Paulo superius modum assignauerat, quo

pueri participant corpus Christi: Vndest congequens , inquit, mi quoniam nihil vitur aliud, cum parmuli baptiebantur, nil mi incorporentur Ecclesiae, idest Christi corpori, membrisquesinentur. Et hinc ipsam esseAugustini mentem, testatur S. Fili gentilis in responsione ad duas questiones Ferrandi Diaconi. scripserat Fer randus iuvenem AEthiopem morti proxinium fuisse baptiZatum, ac statim antequam Eucharistiam sumeret, decessisse, petens, num eo pacto saluari posset . Respondit Fulgentius. hominem per baptimium seri participem corporis Christi, seu incorporari Christo, etiamsi Eucharistiae Sacramentum reapse non sumat, & cum plurima ad hoc suadendum testimonia ex sacris literis adaduxisset, sermonem tandem S. Augustini ad infantes ante altare producit, ubi S. Doctor inter alia ait eistelligite , ingaudete , visitas , pietas , meritas, inarisas , ναμs panis, mnum corpus multi sumus ; recolite enim, Pia panis non β de irano ἡsed de multis. seando ergo eis retorsamini, quasi molibamini; quando bapti truti is,

vasti conspersi estis; quando spiritus sanctificationem accepistis, quasi cocti estis, estotei Pod miritis, arei te quod estis. Igitur infantes ex Augustino per' gratiam

i sinctificanteni baptistii facti furit mem-ςorporis . hristi . Porio Fulgen

123쪽

ii 4 Vindiciae Augustinianae.

tius post illa Augustini verba concludit: Arbitris Sanctehater disputatianem nostram practari Doctoris Augustinisermonefrmatam, nec quicquam esse aliquatenus am-ώgendum , tunc numquc iuuidelium corporis , sanguinisque Dominis participem sieri, quando in baptismate membrum corporis Christi incitur, nec alienari ab eo panis, ea-licis ue consortio, etiamsi antequam panem illum comedat, ct calicem bibat, de hoes oti in nitate corporis Christi constitutus abscidat. In res,. ad quaest. Ferrandi Di coni . Beda tomo σ. in comment. cap. I o. I. ad Corinthios, qui conflati sunt ex centonibus Augustini, ita citat priora illa verba S. Augustini , ut eidem etiam attribuat sequentia, quae ex Fulgentio retulimus, omisse priori versu Arbitror Sancte frater die. in quem lapidem impegit etiam compilator canonum cap. Nulli de consecta dist. q. verba illa Fulgentij Augustino adscribens. Ex his error ille de necessaria pueris praeter baptismum reali Eucharistiae sumptione Recentioribus Augustino attributus in sumum evanescit, cuius voci- . hus cum Romani Pontifices usi sint ad eosdem diuinae gratiae hostes conuincendos, haud ille unus erroris argui potest, sed una cum Augustino Apostolica Sedes accusanda venit, praesertim cum S. Doctor illud testimonium Ioanin. inculcarit, tanquam as Aristolica Sede adhibitum, uti diximus ex epist. et os. Quodsi Recentiores religioni ducunt, adeo praeposterh de Romanis Pontificibus sentire, qui ex communi Ecclesiae sensu contra Pelagianos sententias dixere, mitiores etiam erga Augustinum animos induant, atque in eadem prorsus causa,& Romanos Praesules, S Hipponensem Antistitem benignis interpretationibus excipiant, non illas quidem honoris gratia E proprio cerebro fingentes, sed ab ipso Augustino una cum Fulgentio easdem inaudientes. Unus enim Augustinus sibi est ad sui intelligentiam clauis, ac suorum sensuum planus , ac sincerus interpreS. S. V. Non erra e S. Diadirem exponentem istu/ Apostoli Rom. rq. Omne quod non ,. est ex fide, peccatum est . Ecclesia catholica, Romani Ponti μces, ac Patres S. Augustini interpretationem approbam.

SEd rursus Morainius contra Augustinum clamat: Perperam quoque exponis id, quod ait Apostolus Rom. Iq. 23. Omne quod non est ex fide, peccatum est, quasi melit dicere Apostolus, omnia opera infrilium esprecata, di sine mera se nullum postfri bonum opus . cum tamen ibisermo sit de eo, θηοd non fit ex dictamine conscientia iudicantit bona fis licitum se id, quodsi, et ex textu im liquet

munis interpretatio Doti krum tam dicit Augustino, qui etiam at quot locis, emat notauimus, miritur hanesuam assertionem refringere ad bonum opur et tile evita aerei

conseq'endae se. Vtrum e tamen a verosensu Apostoli loco citaco plane alienum est. Haec ille. Nos quidem superiori capite S. q. quaesierit S. Doctoris mens dooperibus infidelium indicauimus, modo Morainij ignorantia castiganda est, qui eam interpretationem , quam Ecclesia inter sacras caeremonias secuta est , a vero sensu Apostoli plane alienam dicere non dubitauit. Etenim ex antis suo Ecclesiae ritu Episcopus eos, qui Subdiaconi consecrandi sunt, ita est

quitur : Epote ergo taω , qui sacrifit disinis, est Ecclesa Dra, hoc es corporis Christi

124쪽

Vindiciae Augustinianae. lsr

intne seruire maliatis in mera, τ caltholica sede fundati, quoniam, mi ais Apostolus romne quod non est ex fide, peccatu est,silmmaticum est, sextrae itatem Ec- ιυμ est. In Pontificali Romano. Ecce Augustinianum interpretamentum catholicae Ecclesiae approbatione consecratum, & per uniuersum Orbem Orthodoxum ab Episcopis inter sacras caeremonias recitatum. Igitur una est Ecclesiae, S Ausustini de illis Apostoli verbis sententia, nempe ut de vera fid Christiana intelligatur. Videre mihi videor, nouos Censores haerere, Ut aiunt, ad aquas. Si Ecclesiam Catholicam textum Apostoli explicare dicant,ia vident, quam graui se piaculo obstringunt. At si Ecclesae voces reijcere religioni ducunt, iam tandem Augustino Ecclesiastica auctoritate coacti herbgmporrigant. Nec mirum Ecclesiam Catholicam ita Apostoli verba intellexisse , eo enim prorsus modo Apostolicae Sedis Pontifices eadem antiquitus interpretati sunt. S. Leo Magnus serm. 1. de ieiunio Pentecostes disserens de Infidelium, ac Clitistianors virtutibus ita Apostoli sententia explicat: Aliud ast sub meritate ratis, aliudsubfalpitate deceptis. Apud nos sides iustificat etiam manducanum, apud illis ijdelitas ρδuit ieiunantem. Unde quisextra Ecclesiam Catholicam nihil est integrum , nihil castum, dicente Apostola. Omne quod non est ex fide peccatum est iste. Idem serm. 8. de Quadragesima ait: Is ra, strationabilipu .catione se praeparat, cuius cor nulla in delitate pollutar, dicente Apostolo: Omne quod non est ex fide, peccatum est, inutilia erunt, y ma eorum ieiunia, quos itastoniatus suis decipit mendatis pater , is mera christi caro non pascit. Forth dicetis, illam

fuisse priuatam Leonis interpretationem, qui ea in re cum Augustino sensit docuisse illa Leonem pro concione disserentem, non E Cathedra contra haer ses quicquam definientem. Sed parum vos ista iuvant, dum Catholici Iaud tam explicationem ab Apostolico ore inaudierunt, nec nisi temere dicere potestis, Leonem lichinone Cathedra definientem, sed docentem l cutum suisse. Sed habemus Pontificem Bonifacium II. qui septuagesimo a Leonis obitu anno contra Semipelagianos sententiam e Cathedra pronun- .cians Augustinianam interpretationem probauit. Etenim in epistola d S.Caesarium Arelatensem loquens de fide Christiana, ait: Praeter quam fidem nihil est boni, quod secundum Deum quilibet maleat operari, sicut beatus Apostolus dicit: Omne quod non est ex fide, peccatum est. βuod cum ira sit , aut nullum bonum gratia riptitabunt , si eisdem sui trahere moliuntur , aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessaris fides erit gratia deputanda. At si duo Romani Pontifices non satis a ctoritatis addunt Augustini interpretationi, produco suffragia quindecim Patrum doctissimorum, ac Sanctissimorum, qui ex Africa in Sardiniam 1 Tras mundo Rege Ariano in exilium deportati in libro de Incarnatione, di gratia omnium subscriptione, ut ex titulo patet, approbato haec tradunt cap. as. is audeat illas in hoc loco gentes accipere, quas consat non esse iustificatas exside, cum

ipse testetur Apostolus: quia omne quod non est ex fide, peccatum est: σ quia sinςnde impossibile est placere Deo ρ βuod si Abrahamex fide iustificatum esse constat seri in Haec Synodus By zacena. ae profecto faciunt, ut nostri Patris explicatio nisi temerὶ censurae subi ci possit. Sed alij Patres, atque antiqui Script res eidem interpretationi albos calculos adiecere. S. Prosper in epistola ad Rufinum, S. Fulgentius lib. 2. de peccat. remissi cap. I. S. Isidor lib. de summo bono cap. 2. s. Bernaidps sςrm. 3 o. dc 1 I. in Cantica , Iuli inis Pomeria

125쪽

iis vindiciae Augustinianae.

lib. 3. de vita contempl. cap. I. Facundus Hermianensis lib. I. de tribus capit. ad Iustinianum Imperatorem cap. I. in fine, alisque, ita ut si Patrum suffragia numerentur, plusquam Viginti Augustino in eadem Apostolici textus intelligentia consentiant, cum in altera interpretatione longE pauciores a Recentioribus nominentur, nisi semet pariter istis adiungant, a quibus tanta longo interuallo disiuncti sunt. Et tamen audacter Morainius contestatur, quod communis interpretatis mctorum contradicit AVUmst, quasi illi Patres, quos adduximus, Doctores non sint, sed plebeia defaece Saburrae. Video tame ternardum alteram etiam interpretationem admittere, nempe, quod non est ex conscientia, peccatum est, in lib.de praecepi. & disp. cap. 18. & o. VOLsius vir satis suo nomine notus lib. 3. hist. Pelag. par. 3. thesi I 2. conatur uno verbo Augustini interpretationem cum altera memorata de conscientia componere, nempe - ir Apostoli sit , quicquid non prouenit ex me Christiana prestientiam ad opus applicata, illud peccatum censetur. Sed nullis interpretamentis indiget Augustinus, qui de Vera intelligentia Paulinae sententiae cum Iuliano litigauit. Etenim cum s. Doctor in primo libro de nupt.&concup. cap. L, M. ,.. initio, ubi incipit contra Iulianum disputare, ex illis Apostoli verbis' Oba non 'ex de peccatum est, intulisset sine fide pudicitiam non esse veram vir tutem, Iulianus quatuor libros uni illi Augustiniano opponens, reiecta inter pretatione S. Patris, alteram dubio procul de conscientia supposuit, ut vi argumenti elideret. At Augustinus contra hosce quatuor Iuliani libros E ve stigio alterum de nuptiis, & concupiscentia exarauit, dein sex etiam volumbna longE maiori labore composuit, in quorum quarto cap. 3. Iuliani expositio, nem rei jcit, suamq; datam cap. 3. donupti S con p. cit. constanter defendit

his plane verbis. Testimonium illud, quia ex Apostolo postii: Omne quod non est ex fide sicut tibi sumes, accepisti exposuisti, tum orsapit, sed

ut sapis: De cibis enim A stilus loquebatur. Verum cum disisset: Qui autem disce inti a nit, si manducauerit, damnatus est, oliqua non ea fide, hanepeccarispeciem, d ' qua agebat, generali moluit dare sententia mox inferens: Omne emim quod non es ex

me peccathm est. Haec Augustinus, ex quibus dictamen conscientiae a fide dirigendum esse deducitur, Squa sola, ut ibidem probat, in ultimum finem opus

refertur, quam ille conditionem ad bonitatem moralem operis ex omni Cimcunstantia perfecti semper requirit. Etenim iudicium practicum, quod dictat abstinendum a cibis lege vetitis, dirigitur a fide, qua creduntur praecepta illa esse seruanda per ordinem ad ultimum finem. Quare, qui discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non operatur ex fide dirigente iudicium practicum , seu conscientiam, quod dictum generali sententia probans Apostolus ait: omne quod non est ex fide, a qua sola bonum opus saltem virtualiter ad Deum referri potest, peccatumest. Neq; hic audienda est violenta interpretatio Corinneiij a Lapide ad hunc Pauli textum dicentis: Augustinum cumsuis το quod non

est ex fide, permis scaccipere, qμasi dicat solus, quod est ex infidelitate, vel quod es contra fidem, quod est ad castum laesi, hoc peccatum esse, ct quia S. Augustiarius pungat pleraque opera ab infidelibus*ri L M,scilicet ad colendum Idolum, hine cot seq-nter pleraq; opera putasee lepeccata. Etenim S. Pater ad veram Virtutem relationem in ultimum finem necessariam adeo putauit, ut nec virtutes propter

sui honestatem citra vitium expetiposse aflanauerit, visis s cap. 3. S. q. Pr

126쪽

Vindiciar Augustinianae. IlI

bauiratus ; descit enim illis relatio saltem virtualis proxima in ultimum finem, eb quod eliciantur ab homine veri Dei cognitione priuato, ac Philautiae via filo corrumpantur, quae constans Augustino sententia stetit.

Dices. Igitur si quod non est exfide, peccauum est, videlichi omnis actio, quae non supponit fidem in operante, a qua in ultimum fineni dirigatur, est pe catum, eaque adstruitur germana intelligentia verborum Apostoli ex Patrum, Pontificum, ac totius Ecclesiae Catholicae interpretatione, sequitur omni opera infidelium esse seccata, quae tamen est 26. propositio Baij ab Apostolica sede toties damnata. Respondeo nos iam superi)s cap. 3. q. insinuasse,pr cui esse Augustini sententiam a damnata Baij propositione, sed ne videamur recentiores Pontifices, qui memoratam thesim saepius proscripsere, cum antia quis decessoribus, imo cum ipsemet Ecclesia Catholaea committere, quae ea Apostolo docet ,ο-πqn d Mnestex fide, pereatum esse, pauca hic iterum subiseciam . In primis illa propositio vigesima sexta Baij-plerisque recitatur, praecipuE verba Suario hoc pacto: Et ad Pelagianis1 mr Dienda est illa sententia , minia opera infideliumsunt precata, di psi phorum minutes sint milia. Scribit Uz

autem Turrianus in tractatu de erroribusnaij calcem tomi de gratia cap. 1. S. I. num. q. Sis habent a Me bustae t is mamdatae Romae, in aliquot mattvserjtae , quas ego miri .:Mendosε autem esse illam thesim sic describi, certum est, nania tantum abest, ut Pelagiani dixerint omnia opera infidelium esse peccata, ut Econtrario potius assererent, infideles pleraque virtutum opera elicere, putantes ea ratione diuinam gratiam expungere ex Augustino lib. q. con. Iul. cap. 3. Suareae prolepom. 6. degrat. cap. 2. num. 7. ait: Vndesuspicor in illa prore latine hypothetica deesse negationem aluiuam, seu merbum negandi, nemper Eoa Pelagi ni 'tim rejcienda est illa sententia , non omnia optra infidelium simpeccata,Wphssis

piarum virtutes nonsunt milia. At UasqueZ i. a. disp. I i I. cap. a. ita recitat iulam propositionem: Omnia vera infribum sunt peccata Et in eadem bulla, non semel edita Romae contra Iansenium verba illa, Et ad Pelagianismum ynomissa sunt. In primis damnata est illa propositio ob censis ram, qua Pelagi nismi incusabat negantes omnia opera infidelium esse peccata, & illam censi, ram primitus in bullis suisse pater ex ijs, quae antiquitus Romae editae sunt , quas etiam Τurrianus insignis E Societate Scriptor testatur se legisse; quis audeat dicere , Typographos Romanos propria auctoritate ea verba addidisseΘHaec confirmantur ex hac propositione 23. eiusdem Baij, nemper Cum Pelagio sentire , qui textum Apostoli Rom. 2. Gentes, quae legem non habent, naturaliterea, quae legis sint, faciunt, intelligunt degentibus sedet gratiam non huentibus. Quae quidem propositio vel secundiim historicam narrationem accipitur, idest, eos qui ita sentiunt, id asserere, quod itidem Pelagius affirmauit. Et in hoc se se propositio illa est vera, nec ulla ratione damnari potest; nam Pelagius ita illa Apostoli verba explicabat in epist. ad Demetriadem cap. q. Et Ratres Byzaceni in lib. de Incarnat. & grat. cap. s. recitata illa Pauli sententia scribunt equirim Apostoli locum hi, quigratia contradistunt, gentibus incredulix assignare conamur. Quod etiam tradit Augustinus lib. q. con. Iul. cap. 3. S. Vni Hῖ ςVel eadem assertio accipitur prout censura configit eos, qui laudatum textum de insidelibus intelligunt, quasi haeresim Pelagianam eo pacto doceant , de r ob impudentem censuram , tanquam scandalosa damnatur eadem Baij pr Pota '

127쪽

3id Vina ictae Rugultinianae.

rositio. Itaque etiam propositio illa 25. ob censuram proscripta suit, quae eandem doctrinam cum 23. continet ; oppositum enim thesis probari solet ab omnibus ex textu memorato Apostoli Rom. r. Respondeo a. propositiones illas damnari respective, & insensu aba sertoritas retento, ut in sine bullae asseritur. Illa propositio a damnatur respective ad 3 3. quae est: omne quod agis peccator, Aseruus peccati , pe tum est. Ex qua necessario insertur, Omnia opera infidelium esse peccata,& philosophorum virtutes esse vitia, cum illi sint peccatores. Quare merito damnatur, uti derivata ex haeretica doctrina reiecta in Tridentina Synodo sese. s. can. 7. S ab Augustino, ut contra Maldonatum ostendimus cap. 3. S. q. . Respondeo tertio infideles aliquos actus bonos elicere, ad quos a Deo praemouentur, qui profecto peccata esse non possunt. Τradit hoc disertES. Doctor cap. ΣΑ. degratia Christi, ubi recitato illo Scripturae sacrae de Assueri mutationetestimonio Hester III. creuertit Deus, stranstulit indignationem eius in linitatem, cum prilis praemisisset Assuerum tunc

fuisse infidelem, S peccatorem , concludit: Interna, atque occulta miratili, ac in uili potessare operari Deum in cordJus hominum non solum meras reuelationes, sediti m BONAS . VOL PNTATES. Baius vero nullos actus bonos ex Dei malia

ab infidelibus seri volebat, eoqubd gratiam tantiim admittebat Spiritus Samcti inhabitantis in anima, qui cum in infideli non inhabitet, hinc arbitrabatur,

nullum in eodem diuinae gratiae auxilium reperiri. Horum testem appello Ga-hrielem Uasque ZI. a. disp. Is o. cap. I 8. num. I 8 q. ubi de opinione Baii ii libro de iustitia,& virtutibus impiorum cap. q.& F. haec habet: Non admitte- έae illi distinctioni mgratia Spiritus Sancti nondum habitantis, qualem concedimus ante remissionem peccatoram, ct inhabitantis, quatim dicimur esse post remissionem. aedoctrina est contra Tridentinam Synodum, quae sess. i q. cap. q. admittit Disi itur S. impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum mouentis. Ex his paret Gregorium nostrum Ariminensem in hac thesi cum Michaele Baio neutiquam conuenire. Nam lichi in a. sent. dist. 26. q. I. art. I. dicat, omnia opera infidelium esse peccata ; attamen art. 3. in resp. ad testimonia Augustini ait:

Si tam n aliquod talite actum, scibret debito fine, st aljs debitis, scilicet circumstan- iri, reperiatur ab iustachbur, dicendo mest eos id fecisse non sinespeciali adiutorio Dei. od in resp. ad 8. de facto in obstretricibus Agyptijs pueros Hebraeorui

occultantibus Dinimconcedit, nempe Deo speciali&r adiuvante. Quaretia

ibidem probat S. Doctoris testimonio lib. q. con. Iul. cap. 3. Vbi concedit aliqua bona opera in infidelibus ex speciali tamen Dei gratia derivata, & ad mittit insuper adiutorium Dei, seu Spiritus Sancti nondum inhabitantis,qu

sum neutrum Baius asserebat. Basilius Poncius I. p. relect. degrat. cap. vlti-Ponamus en id, quod PROBABILIS OPINIO fert, vidi'

sam in secunda parte, omnia infidelium opera esse peccata ste. Quis autem existimet virum inter Salmanticenses celeberrimum Baij sentetiam probabilem duxisse, praesertim cum cap. 1 F. de eiusdem Ba ij propositionibus agat λ Etenim Pon- eius inter Principes huius saeculi Theologos merito a doctis quibusque recen- sttur. Huic doctissimi Patres Carmelitae Excalceati Salmanticenses honoris grati hqsce epitaphium posuere tract. 3. de scientia Dei disp. I O .dub. 8 .num.

33o. Gammis omittere non possimus magnum illum mirum, qui modo dum huic aperiisse serimui , maximo ommum dolore, st totius Fui Vniuersitatu , imo in Orbis

128쪽

Vindiciae Augustinianae. li9

r 3ora ἀ misis ereptus es, νempe Magistrum Basilium Poncium Legismn Augusti-e nianae familia augustissimam prolem , in in hae Academia Cathedrae primariae sacra. Iseologia nieritissis um moderatorem. Itaque cum illa propositio, omnia opera i infidelium sunt peccata , a nobilissimis Theologis etiam post editam bullania contra Baium defendatur, palam fit in recto sensu posse accipi, a quo proculi scit Baius, unde merito eadem thesis ab Apostolica Sede proscripta fuit. Haeci autem susuis prosecutus sum, non modo ut ostenderem Summos Pontifices, i ac tot Patres, imo ipsam Catholicam Ecclesiam, dum illa verba Apostoli Rom. Iq. Omne quod non est ex me, peccatum est, explicant de fide Christia-

na, nulla ratione suffragari damnatae Baij propositioni, vertim etiam visa - tis molestam quorundam Recentiorum importunitatem refellerem, qua cru-

dam illam propositionem absque sensuum, quos plures pati monstraui, distin-

ctione damnatam volunt.

S. Avullinus nunquam cenis it cogitationes morasas esse duntaxat peccatum mentale , t Recentiores eidem falso imponunt.

REstaurat tamen accusationem Moraines, & alterius erroris Augustinum reum postulat his verbis: Praeterea lib. 2. N. I O. docet cogitationes ian tia. morosas , sive delectationes moluntarias de rebus evenereis ese duntaxat peccatum mentale, modo absit consensus in opus, seu malum desiderium, mel illius periculum ; qua doctrina ab omnibus catholicis iampridem reycιtur , nec sinescandalo a quoquam obtruderetar. Sed respondemus Augustinum intelligendum esse de delectatione, quae est sine plena aduertentia malitiae, vel periculi illius es in quo casu nun esse illam,

peccatum mortale communis Theologorum sententia est, testibus Salas I. it. 13. disp. se. . & VasqueZ I. a. disp. 97. cap. 3. At S. Doctorem de dele, sectatione eo modo erumpente locutum fuisse non obscure ex illiusmet verbis coriis. gnoscitur. in talibus, inquit, cogitationibus cum A LI Q V A delectatione πα-rantur, non quidem decernentes flagitium,sed intentionem mentis novsicut oportet, illo incidat , vide auertentes , auis inciderit , inde rapienter . Cap. Io. cit. Oportet

enim mentem, si eas in cogitationes inciderit, statim inde auertere, quod si ex defectu plenae aduertentiae non fiat, quod ph accidit , cum non sit innostra potestate, quid nobis veniat in mentem, sed turpia quandoq; irrepant , animumq; repentina delectatione titillent, neutiquam peccatum mortes' censetur. Hinc Augustinus consultd addidit aliqua Llectatione, ut eius grauitatem, ac vim ad peccatum mortale causandum non sufficere ostenderet. Por-rbsensisse Augustinum cogitationes, seu delectationes morosas esse peccatum mortale, patet ex lib. I a. de Trinit. cap. I 2. ubi aperth docet tales delectationes morosas esse peccatum sufficiens ad pertrahendum hominem in aetorna' damnationem, nisi sacramentali gratia culpa remittatur inquit, in lamina ino ,s delictationibus illicitis, a qμibus se continuo riberet auertere cogitatio, sisenter selapascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantumDauiter in recordationat meantur, quasi mi lierem sine viro posse damnari, Est hoc credere. Haec quippe '

posmo es, ut he ρ est, tot i; damnabiturnis haec , quae voluntate operandi ,

129쪽

u6 Vindiciae Augustinianae.

sed tamen eum moluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur reccata, per mediatoris gratiam remittantur. En claram, apertamque S. Doctoris sententiam, qui si alibi ita locutus suit, ut & in pravum, & in bonum sensunt trahi potuerit, cur non ipsum audit Mora ines suortim verborum interpretem , sed ex semel contra ipsum concepta opinione in erroneum sensum detorquet, ut eiusdem accusandi patentiorem locum sibi faciat 3 Tales nos erga aliorum scripta praestare debemus, quales nostris chartis Lectores volumus, nempe candidos, ingenuos, extra odium, ac livorem postos, quiue ea, quae aequi-uoea sort. excidere, congruis interpretamentis exponunt. Caeterum quantum sanctissimus ille Ecclesiae Doctor delectationes hasce surtim in animum imrepentes timuerit, atque exhorruerit, ex his precibus, quas in fine praeclari

illius operis de Trinitate ad Deum profudit, satis abundε intelligitur:

sunt, ait, cogitationes meae tales, quales nosti, cogitationes hominum , quoniam manae sunt. Dona mihi non eis consentire , ysii quando me delectant, eas nihilominus improbare , nec in eis et elut dormitando immorari. Nec in tantum maleant apud me , mi aliis

quid in vera mea procedat ex illis, sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia, te tuente. Quid est in delectationibus et elut dormitando immorari nisex non plena aduertentia immorari, sicuti qui dormitat, non plenE aduertit ea, quae sunt.

S. VII.

' lan S. Augustinus putauerit baptimum datum sine intentione,

. esse malidum . . i

SEd alio rursus errore Augustinum inuoluit aduersarius: Item du tau t, Inia quit, num baptismus sine intentione datus per iocum, irriserie malidus sit lib. . de baptismo cap. 1 3. censetque evectandam esse reuelationem, .ntequam talis rebaptia ' 'oiar. Ita Morainius ibidem. Non una, sanh fateor,est Theologorum senten tia in explicando Augustino, ne videatur a baptismo necessitatem intentionis remouisse, quam tamen necessarib requiri & Florentina, & Tridentina Syno. dus decreuere. Magister sententiarum η. dist. s. dubium suisse Augustinum concedit. At S. Thomas ibidem in fine distinctionis exponens textum docet, dupliciter posse quesinpiam irrisori E baptizare. Vel propter solam oblectati rem, quam ex illa exteriori actione capit, non habens interim intentionem saetEndi, quod facit Ecclesia, neque conserendi rem sacramenti, nempe gratiam , & hoc modo tradit nullum esse baptismum. Vel potest quis ludicr. aueteriim baptizare, ut intendat quidem facere, quod facit Ecclesia, sed non conserre rem sacramenti, quod ipse falsum, nullumque arbitratur, & in hoc poneriori sensu ait esse validum baptismum , quare cum nesciamus, quo ex his duobus intentionis modis ludicre baptizans alterum abluerit, expectanda, lest, inquit s. Thomas, diuina reuelatio, ut docet Augustinus. P.Macedo lib. . de clauibus cap. s. partis primae hanc explicationem subscribit, laudans Augustini prudentiam, qui ad eam occultam cogitationem per ludum bapti. lzantis detegendam, Dei unius testimonium, qui cordium scrutator est, ii

cessarium pronunclauerit . Addit ibidem Recentiores gerere se insolenter , qui

130쪽

Vindiciae Augustinianae ni

Augustinum ob id reprehendunt, uti est Antoninus Moraines in suo Anti ian sinio iniquissimus, ait, Augustino author, sed non miror, quod cum in eo libro us sit

author,cum persona decorem deposuit; Beliarminum imitari debuit multo se doctiorem, meliorem, qui Augustinum inrelisaeis, vindicauit. Sed sanh Mora ines, qui de necessitate intentionis ministri Augustinum dubitasse dicit, Bellarminum imitatur, qui lib. I. cap. 28. in sel. 3. arg. Kemnit ijscribit Augustinum de intentionis necessitate diastasse, addens: Num autem res definita es in duobus generalibus Contiadis Furentino ridentino. Haec tamen explicatio mihi probari nullo modo potest. Nam in dubio repeti debet baptismus, ut communis Doctorum sententia tradit ex Concilio Carthaginensi post cons. A. Stilichonis Α. qo I. ubi in dubio, an puer barbarus venundatus sit baptizatus , decernitur esse illum baptizandum ; expedit enim exponere potius sacramentum periculo nullitatis, quam hominem periculo damnationis, neque dicunt Patres in eo dubio implorandam diuinam reuelationem. Porro illud decretum notum fuit Augustino, quo praesente repetitum est cum caeteris canonibus Synodorum Africanarum sub Aurelio Carthaginensi habitarum in plenario Concilio Africano anno qI s. Igitur non apparente voluntate per ludum baptizantis, iterum est baptismus repetendus. Ita si quis Iudaeus apud suos in scena nostra sacra irridentes esset baptizatus , ad fidem verb vellet accedere , Ecclesia illum baptizaret, nec reuelationem expectaret, qua Iudas olim in stena baptizantis intentio innotesceret. Qua

do autem Augustinus eo cap. 3 3. ait: mirum approbandus esset baptismus, qui fedaretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum c. implorandum esse

censerem, non intelligit in dubio facti, sed in dubio iuris, nam talis persona sic

baptizata esset iterum baptizanda. At de susscientia , & valore talis modi baptizandi, ut inter dogmata Ecclesiae certa definitio reponeretur, expecta dam dixit reuelationem, non quidem quae alicui personae priuatae fieret per novum miraculum, sed quae fieret Patribus Synodi per solitas illustrationes spiritus Sancti ; unde statim addit: Ita sane, mi post me dicturassententias, nc quid iam exploratum , ct cognitum asserrent, humiliter expectarem. Inter caeteros Recentiores, qui de intelligentia huius cap. 3 3. Augustiniani agunt, primas serunt Uasqueet 3. p. disput. I 38. cap.q. & Lugo Cardinalis disp. 8. desacr. in genere sectione 3. Ego sic iudico rem ab initio repetendo.

Occasione quaestionis, quam Donatistae de rebaptizandis ijs, qui ab haereticis baptizati erant, Catholicis faciebant; nonnulla dubia de baptismo inter ipsos Catholicos suboita fuerant, quae S. Augustinus in finem septimi, & vltimi libri de baptismo reiecit, ea verb ibi recitat non quidem soluturus, sed posteris potius soluenda proponens. Itaque sic caput illud 3 3. exorditur: δε- let etiam quaeri, mirum approbandum sit baptisma , quod ab eo , qui non accepit , ac-eipitur die. Tres vero ibi quaestiones praecipvh proponit. Prima est an fati laciter , & simulath tradens baptismum vere baptizet, fallens, inquam, in Ecclesia, vel quae putatur Ecclesia. Altera quaestio est: An fallaciter , 5ccum simulatione suscipiens in Ecclesia baptismum verE, & valide baptizetur. Postrema quaestio est, an tum praebens, tum recipiens baptismum extra Eccle-sam mimice, & ludicrh ablutionem peragentes, vere conficiant sacramentum baptismi. In his dubijs non audet Augustinus quicquam definire , sed

SEARCH

MENU NAVIGATION