Historia Pelagiana & dissertatio de Synodo 5. Oecumenica in qua Origenis ac Theodori Mopsuesteni Pelagiani erroris auctorum iusta damnatio exponitur, et Aquileiense Schisma describitur. Additis Vindiciis Augustinianis pro libris a. s. doctore contra

발행: 1673년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

14 Dissertatio Historitabilique ubi eruditi. Non approbo; etenim diu Vigilius in Sicilia Lbstitit, vὰ

ex Procopio mox ostendetur , ibique naves onerarias collegit, quas frumento onustas Romam deducendas curauit, quae tamen 2 Gothis interceptae sunt, ut

fusilis Procopius describit. Plures etiam ibidem legationes excepit, de quibus postea sermo redibit. Quare cum die 21. Ianuari; anno sq7. Constantino- lpolim appulerit, nequit exeunte serὸ anno 166. Roma exijsse. Sigonius lib. is. de imperio Occidentali anno q3. Vigilium Roma egressum dicit, cuius sententia ex ipsus vigilij encyclica mihi probatur; etenim tradit, haec se ad

Iustinianum suo nomine per nuncium deserenda dixisse: Nos adpietatem tuam

festinantes an septem annos i ciuitate nostra sic eirsisutnur, O nulla haberemus priauata negotia. Data est haec epistola Nonis Februarij anno 3 1 2. vi ex cyclis ibi- dem iisnuatis, & anno imperi j Iustiniani subsignato aperth colligemus cap. s. Quare cum septem annos numeret, ex quo Roma discesserat, patet eundem anno 1 s. ex Vrbe exijsse. Hoc ipsum colligitur ex Victore Tunonensi, qui ait: Ps c. H. Ta ij anno I nempe apud ipsum sqq. nam annus 3 qa. secvndus post Basilij consulatum ab eodem appellatur) Iustinianus Imperator Aceph trium subreptionibus instigatus Vigilium Romanum Episcopum sultiliter compellit, et re in Urbem regiam properaret, insub praetextu congregationis eorum, qui ab Eccles furisorietate diuisi, tria capitula condemnarer . Quare si anno sqq. Vigilius ab Impo ratore Constantinopolim per literas euocatus suit, paulo post inchoatum annum 4 1. Roma discessit. Clerus etiam italiae in libello supplici exeunte annos 1 I. vi cap. . ostendo, Legatis Francorum Regis dato testatur, ante sex annis Vigilium Roma discessisse. Scribit Anastasius eundem die 2 2. Nouembris ex ivrbe egressum, sed hoc, ut caetera, quae ibidem narrat, falsum existimo. Nam anno 1 s a. Nonis Februari; non dixisset vigilius antes rem annos se Roma prosectum, duos enim tantam menses nequaquam pro anno computasset, quod si quis velit Anastasio credere,eiusdem ex Vrbe egressus retrahendus est ad diema a. Nouembris anni qqq. de quo nolo diutius contendere. Hoc tamen certum est Pontiscem inuitum iter illud suscepisse, dicitur enim ab eodem Clem Roma prope Piolenter dedums. Acto laterim A. 3 46. in regia urbe Iustinianus non solam ob tria capitula, ve-sq; Him etiam ab diem Paschatis, ac initium quadragesimae contra vulgi opini nem designatum graues turbas passus est. Contigit enim hoc anno Constantianopoli popularis seditio ob Quadragesimam ex edicto Iustiniani ultra hebd

indem contra vulgi opinionem protractatam, qua in re cum a pluribus magni nominis Scriptoribus erratum sit, paucis Imperatoris decretum veluti incidenter hic defendendum suscepi. Cardinalis Baronius putauit memoratum tumultum contigisse anno σε . hsc scribens Num. a T. Hoc eodem anno cum G es, tum Latini historici tradunt, de Papinatis tempore ex Iustiniani Imperatoris edicto in Oriente erratum ese. Ita plane permisit Deus , Ut cum sacris se immiscent Principes, stqvaesunt Sacerdotum sibi surpant, in errorem labantur. Adducit testimonium Authoris Miscellae dicentis: carpit mulgus asinere a carnibus mense Februario die QImperator aute praecepit alia hebdomada carnes apponi. Quae verba etiam Anast

sus Bibliothecarius reddit. Leo Allatius in dissertat. de Domin. & hebd mad. Graecorum ait de Iustinianor Primum quadragesimae hebdomadem, qua ieiu-aedum carnibus impiam prvulpare conatus, ne fome popul s enecaret ,.

302쪽

---- De Synodo Quinti ,

publice emitum eon noritati exponitu erat , sed pius Christianorum animus tum me potius depugnare, quam ab Ecclifae suae letibus desciscere maluit. Haec illi. Q i urtim rem aliter se habuisse ostendam. Graeci Quadragesimam incipiunt se- ria secunda post Dominicam sexagesimae; unde haec Dominica ab eis de αποκρεω dicitur, quod ultima dies est carnis priuij. Nicetas lib. 3. Alexij pag.

- 329. edit. regiae ait: Facta sunt ista coniugia , cum proxima esset apocreos. RectEibidem Hieronymus Wolfius interpretatur carnis priuium . At hebdomade. sequenti Graeci vescuntur lacticinijs,& caseo, cuius licentiae diem ultimum ha-

bem Dominicam quinquagesimae, quae ab ipsis appellatur. Scribit

Anna Comnena lib. r. Alexiados pag. 1 i. edit. eiusdem: Nox erat Dominice diei, quam tirophagum nuncupant. Vnde ab esu casei, quae eandem praecedit hebdomas, eodem tirophagi nomine appellatur. Feria vero secunda post Dominicam quinquagesimae rigidius ieiunium inchoant non modo a carnibus, sed etiam a lacticini js, i md piscibus quoque abstinentes. Ex his patet Authorem miscellae, & Anastasium deprauate Theophanis verba vertisse, unde de alios, ac praecipuEAlemannum virum eruditum in notis ad arcanam historiam Procopi j pag. i a 3. in errorem traxere, ubi enim ille scribit populum C- P. die q. Februari j habuisse interpretati sunt, quod ea die carpit

.agni rea carnibus, cum tamen vertendum esset, habuisse plebem carnis priuium, ut recth in editione regia translatum est; ea enim erat dies Dominica Apocrei, qua carnes comedebantur , & quidem copiosi iis ob vicinum insequenti die

Quadragesimalis ieiuni j initium. Eundem lapidem ossendit Guillelmus Xy-

lander Cedreni interpres. Ex his patet seditionem memoratam non contigisse anno F s. nam eo anno

Dominica Apocrei contigit die XIX. Februari j Cyclo Solis XXII. Lunae

XIV. lit. A. quare in annum sequentem qs. protrahenda est, quo anno cum,

populus putaret Pascha celebrandum die prima Aprilis, habuit carnis priuium die . Februarij, quam plebs existimabat esse Domini eam Apocrei, coepitque ieiunare die quinta sequenti. At Iustinianus, cum diem Paschatis celebrandum esse iudicaret VI. Idus Aprilis, Dominicam Apocrei haberi iussit Tertio

Idus Februarij. Errasse vero populum , non vero Imperatorem certum est,

nam terminus Lunae XIV. Marti j incidebat eo anno 1 q6. in diem primam Apri- Iis Cycl Solis XXIlI. Lunae XV. lit. G. Quare Imperator iuxta approbatum Ecclesiae ritum, de quo scribit D. Ambrosius in epistola ad Episcopos aena, qtae,non permisit Kalendis Aprilis, quae dies erat terminus Lunae decimae quartae, Pascha celebrari, uti populus perperam contendebat, sed Dominica prima post diem termini, nempe octava die Aprilis, qua die ab omnibus etiam in Occidente Paschale festum eodem anno rith peractum sust. Porro Graeci quadraginta dies a seria secunda post Dominicam Sexagesimae usque ad Pascha ieiunaba's, nam neque Sabbatis, nec Dominicis ieiunium peragebant, excepto tamen Sabbato Sancto, ut patet ex canone 3 3 . Trullano. Hinc Doro. theus Abbas ser. 11. de Sanctis ieiunijs ait: octo enim hebdomades subtractis Sab- satis , st Dominicis quadragesimae dies perficiunipia norato quoque in se ipso ieianis Sancti Savati. Et de His hactenus. Per annum serE Pontifex in Sicilia moratus est, eas vero longiores ibide moras duxit non sollina, ut Synodum linea Insula fieri posse impetraret, quo ex

303쪽

16 Dissertatio Historica

Oriente, Occidente, atque Africa Episcopi facili nauigatione se conserrent

vertini etiam, ne Romam a Gothis obsessam periculosis temporibus deserem. videretur. Plures in Sicilia legationes excepit. Asricae, ac Sardiniae Episcopi Vigilium per oratores etiam, atque etiam rogarunt, ne nouis Iustiniani contra tria capitula statutis acquiesceret. Do Facundum Hermianensem libro scap. 3. Euod Roma quoque niuersitas egredientem, quod venientem Afris, aitque Sardinia, quanquam non per eas transierit, 'r ipsius tamin consiliarium publica tum canti statione pulsauerint , sicuti Hecas, di Illy ricus prouinciae, per quas evenit, mi vult tenus nouitati, quoasia est, acquiesceret. Et capite sequenti ait: Zoilus quoque Al xandrinae mi bis Antistites cum Romanum Episcopum et mire cognosceret, obii iam illi ad

Siciliam misit, conquerens ni re sitate se ad ipsius decreti Hrmatione uisie compulseum. Paulo post etiam Constantinopoli Datius Metropolita Mediolanensis super uenit, a quo Vigilius intellexit Mennam Patriarcham C-P. latam a Principe contra tria capitula sententiam subscripsisse, unde ab eius communione non modo Stephanus Vigili j apud Iustinianum Apocris aritas, sed plerique etiam L piscopi, ae Laici se segregarant. Scribit Vigilius in literis ad Mennam, quas Facundus in libro contra Mocianum laudat: In Siciliensi infula constituti fratre,ci Coepiscopo nostro Datio referente didi imus, quod di ipse, di alty Consacerdotes nostri, multisti Ecclesia chrisianae si tuas, nihilominus communiones btraxerint. Ea tamen conditione Mennas subscripserat, ut si eadem Romanus Pontifex non probaret, subscriptionis chirographum sibi redderetur. Interea cum accepisset Vigilius, Romam a Tolita obsessam penuria laborare , plurimas onerarias naues frumento repletas Romanis in subsidium submi- 'sit, quas ubi hostium excubiae in Romanum Portum pleni s velis venientes animaduertissent, rem suis significarunt, qui dispositis insidijs uniuersas Portum citra ullam suspicionem subeuntes intercepere. Captus est inter alios Valent inus E piscopus Sy luae Candidae, qui cum Romanorum consilia, quod ea so

te nesciebat, prodere recusaret, a vero aliena exponere eundem Totilas suspi catus utraque manu obtruncata dimisit. Scribit haec Procopius lib. s. de bello Got hico, ubi ait: Finisque ad rat hyemis claudentis indicimum annum eius belli, quod Procopio describitur. IAterea Imperatoris accitu is, quem dixi, Romae antistes

tilius, chm id opportens diu in Siciliasib litisset, Constantinopolim profectus est. Primus

annus belli Gothici incoepit Belisario Consule anno 1 3 3. qiuare unasum hy me undecimus belli exijt anno 3qQ vere ineunte. Baronius annum J ῖο. primum statuit belli Gothici a Procopio descripti in annalibus initio illiusmet anni. Sed annus ille planξ est Procopio secundus belli eiusdem; libro enii

primo pag. 1 3 9. editionis Groiij ait: Suse habentibus Dalmatiae rebus boms ela st annum primum huius belli, uod a Procopio describitur. Selisarius tum Dracusae , tum Panormi relictis pro lys cum caetero exercitu Messana Rhegium transdit dic Atque ita annus, quo Belisarius Siciliam Dccupauit, primus est aphd Procopium belli Gothici, quem tamen annum Baronius ab annis belli eiusdem exclusit. Vigilius facta in Peloponneso exscensione terrestri itinere Constantinopolim perrexit, nam per Helladem, εἰ illyricum eundem iter habuisse superilis ex Facundo dictum est. Interim perliteras Mennam C-P. increpuit, quod edictum subscripserat ; sed ecce, inquit Facundus, ex itinere, qu)dei idebatur, ediaxis, s facti inius au ic rectionem tu mari suae ira gressionis indixit, , nisi

304쪽

quod Halifactum est , auferretur, etiam indicaturumse esse praedixit. Thens onicae obuiam habuit Sebastianum Diaconum Apostolicae Sedis in Dalmatia quaestorem, quem in prouinciam Vigilius redire iussi mandans, ne Constantinopolim accederet, nisi post exactas Praeualis pensiones. Ingressus est Constantinopolim in festo Conuersionis S. Pauli die 23. Ianuarii, &quiden Anno summo honore a Iustiniano exceptus. Aucti arium inrcellini haec habet sq7. - filatum Boiij VI. Papa Vigilius iursus est constantinopolim Vlti. Kalendas Februarias. Est annus 3q7.: Vigilius quo animi magnitudinem monstraret, atque insignincto Aposto- licae Sedis authoritatem apud Graeco ostenderet, contra Acephalos decretum promulgauit, quo Theodora etiam Augusta, quae Acephalorum Patrona erat, a fidelium communione, tacith tamen, segregabatur. Eodem etiam anathemate statim percussi videbantur omnes trium capitulorum hostes, ita quidem Africani ccnsebant, sed miniis recth. De Theodoro Caesareensi si ribit Liberatus, qubd erat secta ac halus; at Vigilius in sententia contra ipsum lata haud illi tantum crimen importauit, quin imb in Synodo V. ille subscripsit contra Acephalos pro Synodo Chalcedonensi latum anathema. Mennam quoque

idem Vigilius a communione suspendit, quod plurimos Episcopos ad subsit -

mandum Iustiniani decretum compulisset , quem etiam veniens per literas acriter increpuerat teste Facundo in libro contra Mocianum. S. Gregorius Magnus lib. a. epist. 36. ad Episcopos per Hyberniam Histriam legendum

puto ) haec ait: Postquam recordanda memoriae Vigilius Papa in V e regia constitutut contra Theodoram tunc Augustam ,.Acephalos damnationis promulgauit sententiam ,

tune Roma Vrbsas hostibus adita, o captiuata es. Erra bonam causam Lauretini AE phali, iniuste damnati sum, ps quorum damnationem talia contigerunt ὀ Quoi pariter testimonio conuincitur falsum esse, Vigilium in peruigilio Natalis Do- mini Constantinopolim ingressum fuisse, nam ex Auctuario Marcellini: Indictione A. Post cons l. Soly VI. illa Gu Isaurorum ingressitur Romam die XVI. x liniar Ianuarias. Caeterta dissidentibus vigilio, ac Menna nihil in causa trium capitulorum decerni poterat, quod E Republica Catholica esset. Quare Theodora Imperatrix mente Iunio Mennam vigilio conciliauit. Vigilius pariter, in quit Theophanes, a Theodora Augusta rogatus Iunis die as. qui Sanctis Apostolis

sacer, Patriarchae constantinopolitano Memaepacem restituit . Eodem amo die XI. MajSancta treser Savaro cμm ludi Circenses celebrarentur O. Hoc Paschali caraetere designatur annus sq7. Cyclo Solis XXIV. Lunae XVI. lit. F. unde corrigendus Baronius , qui haec narrat anno 33 2. Num. I7. repraehendens Nice-

. phorum, quod Theodoram pacis sequestram dixit, quae iam anno 168. fatis concesserat. Ex quibus etiam Chronici laudati fides confirmatur, nam ante. quatuor menses Vigilius Constantinopolim ingressus paucis diebus elapsis Mennama communione suspendit; quare exeunte

Ι ou rio recte eiusdem aduentus ibidem statuitur, nde post quatuor menses, ut ait Nicephorus, Nemam in gratiam recepit, nempe as. Iunij ex laudato . .

305쪽

Dissertatio Historici

Vigilius Papa Iudicatum contra tria capitulascribit. Africani, Ibi jacere . Iudicato aduersantur

INterim Vigilius experiebatur, qu in prudenter doce res Pontifices Graecorum Synodis interesse recusassent. Talis enim ac tanta eidem violentia, inserebatur, ut in publico conuentu semel in hasce querelas seratur erupi sie: contestor, quia etsi me captiuum tenetis, beatum Petrum Apostolum captiuum facere non

potestis. Horum test is venit Italiae Clerus in libello supplici dato Legatis Chil

deberti Francorum Regis Constantinopolim proficiscentibus, quo enixe ro pabantur, ut Vigili j Papae causam susciperent. Editus est hic libellus ab eruia ditissimo viro Iacobo Si in ondo tomo I. Conciliorum Galliae ad annum 1. pag. 2sq. Hoc Vnum Vigilius petebat, ut in Sicilia, vel alio quopiam loco O cidenti proximiori Oecumenica synodus haberetur, ad quam Latini, qui sacto veluti foedere pro tribus capitulis stabant, commode commeare possent, quod iam antea licet frustra post Ephesinum latrocinitim Leo Magnus, &Leonis nomine Valentinianus Imperator, & Augustae a Theodosio iuniori m. tierant. Sed ex Iustiniani decreto res in urbe regia ventilanda erat. Ineunte anno 1 8. Mennas, quo pleniori obsequio Vigilium demulcςret, de illum in sententiam traheret, eiusdem nomen in sacris diptychis primo loco recitan dum iussit, nam orta anno superiori inter utrumq; discordia Vigilium e diptychis prorsus expunxerat. Reddo verba Theophanis: Mense Ianuario Patria ιhae Constantinopoliuani. nomen nimo gradu nratum e stilis ei aeposta, umenenis eius in Ecclesiasticis talutis adprimumgradum simul Ditia Annus verti hoc e ractere ibidem designatur: Alynto die 28. feria tertia. Est annus sq8. C clo Solis 2 3. Lunae a 7.lit. EM. Urgente Verd Principe Synodum, Vigilius P trum Senatum cogit. Adsuere, inquit praesens Facηndus in libro contra Mocianum, septuaginta circite, Episen cum Romano Antistite congregati. Ille cum secus, qu im sperabat, rem succedere animaduerteret, Afris quibusdam tria capitula vehementius oppugnantibus, acta Synodi interrumpens statuit per semet sententiam proferre. Agrh tulit hoc factum Facundus, unde Vigilium in citato volumine increpans ait eius ante iudicium polluitatio isnebatur , in qua se spopondit eadem capitula danmaturum, vise quasi per ignorantiam possi abluere, nobationem, esserebam, quamque ipse instanter exigere debuit, me facere non permisit. Haec ille Vigilio subinsensus, initi enim clam cum aduersa-xijs foederis uri Pontificem semper accusarunt. Vigilius diuturnioris in Urbe regia morae impatiens, ac Iustiniani violentijs fractus Iudicatum ad Met nam scripsit, in quo propugnata hucusq; tria capitula mutata derepenth sententia damnauit adiecta tamen hac clausula: Sa lua in omnibus reuerentia S nodichalcedonissis. Ipse Vigilius in literis contra Theodorum rem ita narrat: Poscandalo refraenando condescendentes quorundam animis, quos aliqua dispensatione credidimus temperandos, quia tu iam eos pluribus annis inquiιtissimussimulataraccirid ras, suadam o tempore medicinaliter existimavimus ordinanda, tali scilicet condici

ne , t omni imposterum perturbationes pila, nihil mura nec merbo, nec literis quisquam

306쪽

De Synodo Quinta. 29

vbitrabatur; Graecis, quod tria cVitula condemnasset: Latinis, quod salva synodo Chalcedonensi id se fecisse contestaretur, pro illa enim sarta, tecta tuenda tantas illi turbas ciebant. Iam enim videre coeperat, quod Graeci r monebant, tria capitula ad Synodum Chalcedonensem non spectare, quae iam sinita erat, antequam illa nominarentur, &de quibus Leo Magnus sen-2 tentiam minime tulerat, quippe qui acta Synodi usq; ad definitionem fidei solummodo adprobarat . Hoc iudicatum tradidit Mennae Sabbato Sancto, quod eo anno bissextili suit die i I. Aprilis ex Cyclis superius notatis. Praesto erant Vigilio inter alios Rusticus, & Sebastianus doctissmi Romanae Eς .clesiae Diaconi, &ille quidem eiusdem Vigilij Nepos, cuius librum contra, haereticos legimus tomo Bibl. PP. par. 2. Hic lecto Pontificis iudicato pu- tilice dixit: Melius feri non potuit, quam quod factum est Iudicatum. Sebastianus

vero, qui nuper ex Dalmatia aduenerat, exclamauit: De caris Iudicatum Orina 'tum. At Facundus velut in rabiem actus nefandum iudicatum appellare non ex

timuit in libro contra Mocianum. Interim memoratus Vigili j nepos plurima Iudicati exemplaria per Tyrannum Magistrum militum Pontifice inscio transmisi in Africam, eiusdemq; exempla quadruplicata, & quidem minutissim ipcaracteribus exscripta in Italiam ad Pelagium Diaconum clam deserenda cu-

xauit, atq; Vniuersos coram hortabatur, ut Iudicatum reciperent.

Iustinianus Vigilij sententia commendata eandem sacris diualibus omnibus Romani imperij incolis intimauit. Do verba Victoris Tunonensis: Post con fui. Fufiij anm VIII. Iustinianus Imperator per diuersas Prouincias regni sui sinibus erestitutas instantsi . scribit, ιν Antistites cunctos praefata tria capitula damnare ram Sit. Vbi primit m Occidentalibus Ecclesijs Vigilij Iudicatum, ac nouae. Principis edicta innotuere, conqueri singuli, ac deplorare Synodi Chalcedo- nensis authoritatem a Vigilio depressa', proditam ab illo fidem, S Ecclesiam

prauo dogmate imbutam. Africani non modo Iudicatum non adprobarunt, sed eidem consentientes ecclesiastica communione priuarunt; idem ab Illyricis Episcopis factum. Facundus in libro contra Mocianum acerrimh in Vigilium inuectus ait: Iudex asserit, quod inuitus protulerit istud Iudicatum: Nos contra respondemus, quod et straper ambitionem pollicitatione Ialta peccauerit, nee talas i- nuerit tormenta, quibus cessis credatur. Rursus: Ob hoc etiam de Romani Episcopi chirographis mel nitis ambitionis impulsu, cumferiarderet Episcopus, mel postea menalitate parti alteri factis, necessarium duximus non tacere, ne auctoritate nominis eiu r iudiciam merasides s erret. Legantur ibi plurima, nam conuiciorum Plau- stris totus in rabiem actus impudenter Vigilium opprimere conatur. Fremetiat uniuersus Occidens, palamq; Iustiniani iustis non modb Episcopi, sed in- tegrae plebes refragabantur; Vnde Imperator ex Vigilii Iudicato lites in im- mensum auctas intelligebat, quas tamen eo scripto componendas sperauerat Rerum igitur perturbatione commotus utilioribus remedijs animum appli- cuit, quod & commodi sis praestare poterat mortua hoc anno Theodora coniuge, quae cum Acephalorum sectae faueret, mille malis Orientem amixe-' xat, uti phiribus magnus annalium Ecclςsasticorum conditor describit. Obijt Theodora mense Iunio cum imperasset ex Procopio lib. s. de bello Gothico' os XXL mcnses tres ; indepta eniim sucratamperium anno 1 α7. Kalendis

307쪽

3o . Dissertatio Histoclea

Aprilis. Conigendus est Τunonensis, qui destinctam illam scribit Post consul. Basilij IX. sicliti nec placet , quod scribit Theophanes: Eodem anno me se

Iunio InditameXI imperareris Theodora campietate obdormivit. Pessima enim scemina usq; ad mortem prauo dogmati obstinath inhaesit, illa autem mortua nul-Ias de fide quaestiones deinceps coepit Ecclesia in Oriente formidare,uti testatur Pelagius I. eidem Imperatrici satis cognitus in epist. ia. ad Chil debertum Regem Francorum. Scribit Baronius nesciri, quo genere morbi haeretiaca mulier extincta suerit, id tamen Tunonensis loco adducto exposuit: The δε-ra , inquit, Augusta Chalcedonensis Synodi mimica cancerisplaga toto corpore perfuse mitamprodigios nivit. Illius scelera, ac flagitia suis coloribus affabi P deline Dit Procopius in arcana historia, sacrilegia vero Liberatus Diaconus, atque, Euagrius; ita unius pessimae mulieris arte sacra omnia, ac profana in Romano imperio pessum tuere. Per illam sanE hanc de tribus capitulis tempestatem , qua uniuersa Ecclesiae tranquillitas miserando naufragio pene submersa fuit, exortam esse laudati scriptores prodidere: Liberati verba superius ea de re r citauimus. Poenas tandem turpissimo exitu ultori Numini dedit. Interea non soldm in Occidente ob Iudicatum male audiebat Vigilius, sed etiam a pluribus vel in ipsa regia Urbe passim traducebatur, eorum nominta habentur in sententia lata a Vigilio contra Rusticum, & Sebastianum. Horum Princeps erat Felix Monachus Africanus Gillitani monasteri) Hegumenus,qui non modb palam Iudicatum impugnabat, sed & caeteros in suam sententiania trahere conabatur. Diaconi certERusticus, & Sebastianus magni illi paulo ante Iudicati praecones, ac laudatores Monachi persuasionibus victi exeunte

Anno anno a priori sententia discessere, ac perfricta fronte a Uigili; communione se-3q9. gregati hostium numerum auxere. Illi quidem literas quaquauersum dissemisnarunt, queis significabant, Vigilium aliquidscripsisse, quod reperiatur adurio , definitioni Sanctis chalcedomusis obmis ipsemet Vigilio in scripto contra

eosdem anathemate, ubi haec addit e In quo memorato scripto etiam contra diuimuscripturas non solion Pontificibus multis, sed etiam, quod dici nefas est, ipsi iuri, Prin-

ripisacrilegas iniurias irrogare tentastis. Hinc Vigilius iusta contra eosdem indi gnatione concepta, ubi ad meliorem frugem eos reuerti nolle cognouiit, viri; que anathemate perculsum dignitate, ac gradu submouit . Sententia in eosdem a Vigilio lata inserta est actis synodi V. collat. 7. Baro'ius anno utrumq; damnatum scribit, cui non repugno, nec unquam repugnare ausim , nisi rei secus se habentis veritate conuictus. Certe haec ibi leguntur: Haec e LIOsustinentes per multa temporis spatiapatientia sacerdotali resecare aistulimus credentes mos sorstan resipisci. Felicem etiam Monachum rebellionis authorem eadem

poena mulctauit, qui usq; ad Synodi finem Byzanth moratus iubente histiniano in exilium dehortatus est, de quo scribit Victor: Post consul. ει ν XVII.

eempore Felix Hegismenus Monastery Gillitani in exilio apud Sinopen de hac mirami grauit ad Dominum. Erat urbs in Ponto olim nobilissima. Aurelianus Arelatensis Metropolita, qui anno 3qQ a vigilio Apostolicae Sedis Uicarium in Gallis agere iussus suerat, sparsis per rebelles Diaconos runioribus commotus Anastasium cum literis Constantinopolim misit, indicans Vbsq; eam fama percrebuisse,quod per Iudicatum Chalcedonensis Synodi fidem decurtaretur,

quae literae redditae sunt visitio ptig Idiu Iulias, respondit vel vigilla, a

308쪽

De Synodo Quinta. 3i

ri nyrici rpiscopi, qui transtuli Vigilio anno 1 s. och rerant .ae eundem

uerant, miti ullatinos nouitati, quae secta est, acquis seret, verba sunt Facunc dilib. q. cap. 3. ubi primiim Iudicati sententiam intellexere, Synodum indi- cunt, ac trium capitulorum defensio communi consilio decernitur. Horum testis est Tunonensis: Post consi latum Boiiij anno IX. Ebriciana Synodus in is ne irium capitulo vim Iustiniano Augustisoriis, iis Zenonasumprimae Iustiniauae cim . eatis Episcopum obtrectatorem eorundem trium capitulorum condemnat. Vnus hic Be- renatus ex Metropolitis Illyrii contra tria capitula sentiebat. Nec mirum : Etenim Iustinianus ignobili loco natus in Dardania Europea apud Tauressium

ibidem postea nobilissimam urbem condidit, de qua pluribus agit Procopius aib. q. de aedificiis Iustiniani. Illam quidem Metropolitana sede nobilitare desiderans id ab Agapeto petierat, intra cuius dioecesim Patriarchicam sita erat, at illo quidem breui defuncto id ipsum a Vigilio impetrauerat. Ben

Datus suit secundus Metropolita primae Iustinianae, cui vicinarum prouinci rum Episcopos Vigilius subiecerat Thessalonicensi Primate antiquiissima iuri dictione mulctato. Diat Novella Iustiniani CXXXI. ad Petrum Praesectum. Sacrorum Praetoriorum, in qua Imperator vicinas prouincias Metropolitae primae Iustinianae subi)cit, testatus se edicere secundum ea, quae definitasunt a Sam Eis,imo Papa Vigilio. Baronius scribit Iustinianum anno 313. ii Vigilio tum temporis aerumnis fatigato extorsisse, ut prima lustiniana non Episcopatus tantum, sed Metropolitana Stas augeretur dignitate. Ibidem Num. 6. Baronio adhaeret meus Lupus cap. 7. com.in Synodum V. At non ita est; nam sanctio Iustinia- na data est XV. Kal. Aprilis Basilio V. C. Consule, nempe anno 3 qi. Hinc in synodo v. collat. 2. cum Paulus Episcopus secundae Iustinianae inuitatus ii Graecis, ut ad synodum accederet, idemq; rogaretur Sabinianus Lappare- nus, responderunt, non posse se venire, eὸ quod non praesto est Archiepiscopus gene- tu. Patres Graeci replicarunt: Paulo licebit, secundum quod petierunt, ad Bene- natum religiosissimum Episcopum accedere, qui communicat nobis, ct consentit his, qua

ab isa Sonodo aguntur, sicut endunt ea, quae saepiusscripsit, fecit. Ex his paret ante annum s. primam Iustinianam Pontificis authoritate, & synodi testi- monio habuisse Antistitem Metropolitam. Itaq; Benenatus, qui in Iustiniani patria Antistes sedebat, ad Imperatorem accedens tria capitula damnauerat, hine 1 reliquis Episcopis Illyricianis sacris interdictus suit. Anno sequenti Africani Antistites Reparato Carthaginensi duce grande Anno facinuς ausi non modo Iudicatum reiecerunt, verum etiam Vigilium ipsum 1 Io. mathemati subiecerunt. Haec habentur in Chronico Victoris, qui fusius, quam caeteri, gesta in causa de tribus capitulis suis fastis inseruit: Iris consul. lj , inquit, se X. Ahicani Antistites Vigilium Romanum Episcopum damnat

rim trium capitulorum Synodaliter . Catholica communione rejeruato ei paenitentiae loco recludunt, y pro defensione memoratorum triumcapitulo um literas satis idoneas Iustinia iis Principi per Obmpium Magistriamum mittunt. Adeo ima summis confusa erant. Facundus etiam Hermianensis Ahorum vehementissimus in libro contra Mo- cianum perperam arguit Vigilium mendacij, proditionis , collusionis cum

cephalis, ambitionis, venalitatis. Caeteriim lustinianus acceptis ab Ani- canis, di Illyricis actis Synodalibus, queis tria capitula propugilabant, con- ira eosdem statim resci ii P. Do Isidoriverba: Ioiniano, inquit, Imperator

309쪽

3, Differtatio Historica

isssidis ist resoriptum contra Blyricianam Θnodum, a nauersus Africanor Di.

scopos , in quo tria c pitula damnare contendit. In lib. de viris illustr. cap. 11. Vigilius cum ob Iudicatum passim se male audire sntelligeret, nam tanqua Chalcedonensis synodi hostis publicabatur, datis ad nobiles Episcopos literis hanc a se pyocul infamiam excutere conatus est. Die 18. Martii scripsit ad Valentinianum Tomitanum in Ponto Metropolitam significans falsis Rustici, ac Sebastiani delationibus haec de se sinistra ubiq; spargi, damnasse se tria capitula salua fidei definitione per Chalcedonenses Patres statuta. In eandem etiam sententiam literas misit ad Aurelianum Arelatensem. Datae illae sunt tinno Iustiniant XXIV. die 19. Aprilis; consulatum tamen Basilij IX. signandum esse recth monuit Baronius, quod patet ex his, quae ibidem scribiti Vt quia Gothi cum Re suo in ciuitatem Romanam perhibentur ingressi. Capta enim est Vrbs ex Procopio anno decimo quinto belli Gothici lib. quibus patet

eundem Scriptorem priorum annorum ii .ctachronismum correxisse.

Turpis sanE Ecclesiae facies erat, ac iam Anastasij Haeretici Principis tempora feliciora videbantur, tunc enim Oriente insecto, Acephalis dominantibus , praui dogmatis Magistris in Asia primas sedes occlipantibus, Occidens paces ruebatur, atq; Sanctissimorum Pontificum opera in fide continebatur. At sub Iustiniano Synodi Synodis aduersabantur, rebellarat Occidentalis Ec clesia a Vigilio, neq; hic apud Graecos inhonore erat. Asricanico usq; tem .ritatis eruperant, ut ipsum Pontificem palam anathemate percellerent. Sed &eosdem pari poena Vigilius mulctauerat, nam Iudicati detractores ipso facto anathemati subluciebantur,quod ex his, quae in sententia eiusdem Vipiiij co tra Rusticum, & Sebastianum leguntur, intelligitur' pro oc, ait Vigilius, quod contra Iudicatum nostrum scripserant,per eiusdem Iudicati eriem constabat iam a nolis communi .ne suspensos. sed non tantum scripto, Verum etiam armis decert batur, tantaq; rabie suae quisq; factioni studebat, ut nonnulli ne sacrosancita quidem loca reueriti eadem impia caede polluerent. Conqueritur Vigilius extiteris rebellium Diaconorum contra Iudicatum emistis tantas alicubi turbas excitatas, mi humanus sanguis in aliquibus locis intra Ecclesiam, quod dici nefas es, funderetur . In sententia contra eosdem lata. Quare plenaria, seu Oecumeni

ea Synodo opus esse non modo Vigilius, sed Iustinianus quoq; optime intelligebant. Vigilius priori sententiae inhaerens in Italia cogi illam malebat, nee Iemel hoc a Principe sepelijsse testatur in Constituto ad Iustinianum : Optauiamus, inquit, menerabilis Imperator, sculpti quentissime supplici prece poposcimus, eu

dam ad quimlibit Italia locum, aut cert. ad Siciliam, in conuocatis ad nos Afris Me, by aliarum prouinciari ni Latinae linguae Sacerdotitus, mel Ecclesiae nostrissacratis ordi nibus Iecundum consuetudinem trassitaremur de quaestionibus trium capitulorum pietati vestrae redderemus plena deliberatione responsum. reo quia feri Serenitas , ranon a nuit, hoc it rum noscitur constitutum , mi oblatis a noueri mansuetudini me is nominibus desuprascriptis prouinci , qui nobisium ad iractandum adhi rentur Antistius clementia mestra saceret adu nire, cui dispositioni item praebuimus Ecclesiasticae pacis

310쪽

li liisu lac compeii , eis absolute capitula sine is di Chalcedonensis mentisne damnaret Hanc enim clausulam in Iudicato Vigilius posuerat: Salua tu omnibus reuerontia a Synodi Chalcedonosiis. At hac clausula tantum abest, ut Iustinianus ostender et tur, ut eandem & suo decreto contra tria capitula his plane verbis inseruerit: Si quis dicit nos haec ad dolendos, aut excludendos Sanctos Patres, qui in Chalcedonensi Iucte Concilio, dixisse, anathemast. Non ergo Iustinianus odisse poterat eam restrictionem, quam sub anathematis interminatione ipsemet asserendam singillis intimauerat. Hinc Iustinianus ob eximiam ipsi iis erga Chalcedonens Concilium reuerentiam, quippe qui illud inter sacra diptycha recitari iusserat, dictus est Synod ta, ut ex Leontio su peritis notatum est. Iusti sunt ergo nobiliores singularum Prouinciarum Episcopi, qui in Romani imperii urbibus sedebant, Costantinopolim ad Synodum accedere. Ex ILI riso, inquit Clerus Italiae nullus menire moluit. Adfuisse tamen tempore Syn di Benignum Episcopum Heracleae Pelagoniae vicem agentem Eliae Metropositae Thessalonicensis ex synodi subscriptionibus constat. Benignus hic in Constituto Vigilij edito a Baronio ad Annum 1 3 3. Num. q9. dicitur Episcopus Heracleae Paphlagoniae, unde&a Patre Lupo in commentari)s collat. s. Synodi V. appellatur Senignus Heracleae in P hlagonia Episcopus. Sed eruditis viris non accedo. Nam nulla huius nominis urbs fuit unquam in Paphlagonia, quae cum sit in extrema parte Galatiae in Asia, non video quomodo illius prouinciae Episcopus vices gerere potuerit Metropolitae Macedoniae. Erat Benignus Episcopus Heracleae in Pelagonia , quae est parua Macedoniae regio inter Axium, & Erigonum sita. Et iam olim tum in latrocinali conuentu Ephesino , tum in Synodo Chalcedonensi lem: tur subscriptus Gintillas Heracleae Idacedoniae agens miser Anastas' Discopi Tnessalonicensis. Ita & in Synodo V. Benignus Heracleae Macedoniae gessit vices Eliae Thessalonicensis. In magna Sy- . nodo Chalcedonensi leguntur Episcopi Cyriacus Heracleae Thraciae, Theo: dorus Heracleae Ponti, Menander Heracleae ciuitatis Latinos, quae est Cariae 1 urbs ad Latmum montem, & Dionysius Heracleae ciuitatis Lyncesti dum ach. i. Synod. Chalced. initio. Haec postrema urbs est illa, quae in subscriptionibus Synodi V. dicitur Heraclea Pelagoniae. Nam Lynccstis regio Macedoniae I est Pelagoniae contermina, & vltra Erigonum Heracleae territorium tantummodo sibi vindicat, unde Heraclea, quae ad Erigoni ripas sita est, ad Lyncestidem spectat ; quare recth in Synodo Chalcedonensi Dionysius dictus est fiat scopus Heracleae Lyncestidum. Pelagonia aute a Strabone dicitur Tripolitis, quod

tres in ea tantum urbes numerabantur , quas interHeraclea non erat. Caete-Him Benignus sub Iustiniano nuncupatus est Episcopus Heraclea Pelagoniae, ea parte Lyncestis trans Erigonum Pelagoniae adiuncta. Pi ster Benignum adsue-i re etiam in Synodo Soterus Episcopus Aulonis, & Phocas Statiensis, agensi vices Benenati Metropolitae primae Iustinianae. Rursus Paulus Vlpianensis, Sabinianus Zapparentis , Proiectus Naissianus , horum tres postremi vigilio ad baerebant, priores vero Iustiniani, ac Graecorum sententiam sequebantur. De Africanis ita scribit oculatus testis Victor Tunonensis: Post con*. latum Bassi, Anno XI. Reparatus Archiepiscopus Carthaginensis Ecclesiae, Firmus ti midarum Episcoporum Primates, ct Primastus, ct Verecundus Cotu j Detraiceni ia Irepi pro fidei mosa ad Hem regiam eiusdem praecepto Princisis euocantur. Primasius E erat

SEARCH

MENU NAVIGATION