Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ri 6 caput, Primum. mentalia , sicut loquutus est cum Prophetis e nam verba haec , quae extra Deum sunt, seu per quae externe Deus loquitur, non sunt substantia aliqua, sed accidens. nec sunt persona, vel suppositum, sed sunt accidentia aliqua , quibus , vel homo sor- malitet intelligit , vel ad intelligendum manu ducitur , & excitatur : Christus vero non est accidens, sed substantia et ergb Christus non est Verbum Dei externuamis. Fuerunt olim Haeretici, quorum me nie

Athan. homil. in illud Missus es Angelus, qui dicebant, Uerbum illud Angeli,

quo locutus est B. Virgini in Annuncia intione, esse Incarnatum, & factum carnem, quam Haeresim ut deliramentum impugnant PP. quia illud Verbum fuit sensibi. te, in aere formatum, transitorium , sicut nostrum, & quoddam accidens, quia sonus erat: at Verbum factum caro , substantia, est permanens , & insensibilis . Verbaque Evangelistae hunc errorem convincunt znam hoc Verbum. quod caro factum idem est, quod in principio erat apud Deum , &Deus erat, & per quod omnia facta sunt :Joanes enim de eodem Verbo suam texuit narrationem , & de illo praemisit illa omnia, ut sagnificaret, non incaepisse tunc illud

yorbum , quod caro factum est, quandψ

112쪽

Demonstr. contra Mahumet. ς I sactum est caro , sed sin m ab aeterno , ac proinde esse unigenitum , d aeternum Dei Filium, qui in tempore suscepit humani intatem, ut illa pro hominibus pateretur, di per illam homines doceret: erili certum est, Christum non esse Verbum Dei externum, sed Verbum Dei internum, & mentale . Et confirmatur : nam Verbum externum, vel conceptus mentalis Creatus

Deo infusus non est Apostolus,& Nuntius

Dei, quia esse Apostolum solum potest

Convenire personae . At juxta Alcoranum haec tria aequaliter competunt Christo , nepe esse Uerbum Dei, esse Apostolum , &Nunt in m Dei. Ereb sicut nomen Apo soli est nomen personae, & non accidentis it nomen Uerbi est nomen personae: ergo Verbum, quod de Christo praedicatur, non est Verbum externum: ergli est Verbum internum Dei, quod Deus intra se producit; est Uerbum per se subsistens, & suh- . stantiale . Erg. Christus es verbum illud aeternum . quod Deus intra se producit,dum seipsum,& alia intelligit. Sed Verbum mentale Divinum, quod intra Deum est, Deus est: cum enim Deus sit entitis simplicissibi infinitain compositionis in capax, quidquid in Deo est, Deus est. Er.eb Christus est Deus . Quod ut Mahume.

113쪽

Demonstraeonrra Mabumeri yrysthnempe Euangelia,& libri Apostolorum, nempe Epistolae Apostolorum, Acta Apostorum. & Appcal. & libri Prophetam Iria, Christum esse Deum , apertὸ dicunt: ergbfirmiter credendum est, Christum esse Deum : ac proinde Alcoranum hoc negans non est liber Dei. Probatur minor, ex Evangelio Joan- .nis cap. I. nam inprimis Evangelim Joannis aperte testatur Christum eise Deum .: sic enim incipit: Iu principio erat Ver- Verbum erat apud Deum, o Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud

Deum, omnia per usum facta sunt, O sin ipso factum es nihil . Ecce Evangelista Joannes aperte dicit, qu bd in principio,

seu rerum initio,quando Deus mundum

condidit.& omnia ex nihilo creavit, janx erat Verbum; alludit enim ad illa verba Genesis : In principio Deus creavit celum, Terram, id est, in principio durationis, ct temporis: ergo plane significat Verbum

Dei, non solum esse in Deo nunc, sed quod

arat in Deo antequam mund a condere

ac proinde significae verbum Dei non esse aliquid creatum, quia omne creatum aliquando incarpit, . ac proinde de nullo

creato 'erificari potest, quod jam erat iaprincipio temporis, ct durationis, qiland q

114쪽

sas Caput Primum. Deus mundum condidie. Rursus fgnificat Verbum Dei esse aeternum. illum enim Verbum , quod iam erat, quando Deus mundum condidit . seu quando incaepieduratio rerum, non habet initium suae du-xationis, de illo enim, quod aliquando ha huit initium suae durationis, veriticari non potest , quod Iam erat, quando incaepit

duratio rerum t quod autem non habet initium suae durationis , aternum est: ergo

Verbum illud , de quo Joann. loquitur, aeternum est . Sic ipsa sapientia genitae ,ssu Verbum a & Filius Dei dicit Prov. 8.

Dominus posedit me in initio etiarum suarum antequam quidquam faceret a princip ο : nondum erant ab si , cir ego jam concepta eram . Quare idem est, In principio erat Verbum , ac ante principium erat. Parum enim erat in principio tuisse, si antea non sui St: nam & Coelum, . S terra in principio erant, sed ante principium non erant , quia in ipso principio creata sunt: & ideb , quod hic simpliciter dicitur : In principio erat Verbum , in lib. . Salomonis explicatur, Antequam quidquafaceret a principio . De hoc aeterno subdit quod erat apuὴ Deum, quia cum Uerbum hoc sit productum ab aeterno a Deo per

intelligendi , & dicendi ue manet

115쪽

Demonstr. corra Mahumet sa rin suo principio, nempe in Patre , sicut Verbum mentis,quod producit homo intra se, dum seipsum intelligit, manet in intellectu ipsius producentis , unde duo sequuntur: nempe, Verbum esse distinctum personaliter a principio a quo producitur,vempe a Patre, quia cum nemo propriἡ dicatur esse apud seipsum , dum dicitur Verbum esse apud Deum , significatur in Deo esse personam distinctam a Verbo, nempe Patrem , a quo Verbum procedit c ut argumentatur Aug. & in quo manet

tanquam , termisus immanenter productus et rursus sequitur Verbum esse unum

cum Patre in natura, quia hoc ipso , qud di Verbum istud sit intra Deum,est Deus, &ideo subdit Evangelista, Deus erat Ver bum, illud enim Verbum , quod jam erat antequam mundus fieret, hoc ipso qud derat in Deo, erat Deus ; R Deus erat illud

Verbum, nequit enim verbum esse Deus,

quin Deus sit Verbum, quia identitas debet esse mutua . Subdit, quὸd omnia per Verbu factasan/, ex quo evidenter insertur,quod Verbum illud non est factum

neque creatura, sed sector , ct creator om inium: nihi henim potest facere,& creare

seipsum : ergo si omnia per Verbum facta sunt. Verbum no factu neque creatura est. Ex

116쪽

sas caput Primum. Ex iis evidenter probatur, Christum esse Deum et nam Mangelista per Verbam intelligit Christum, quod patet, quia de Verbo isto,paulo post subdie : In propria venit, sui eum non receperunt. ubi per eos, qui Verbum hoc non receperunt,

intelliguntur Iudaei, de quibus Mahumeatus ipse in Alcorano dicit, ideb a Deo derelictos, qui a Jesum, eis missum,non receperunt. Et patet rursus, quia de Verbo

hoc, addit: Et Verbum carefactum V . id est Verbum hoc indutum est carne , seu Verbum hoc factus est homo: ibi enim

nomine carnis intelligitur homo . Sicut Isai. o. Videbit omnis caro salutare Dia . Et Job. I a. Spiritus universae carnis . Et Dominus mihi adjutor , non ti-anebo, qui aciat mihi caro. Et Psalm.64. sui dat escam omni carni . Et Luc. Ad

re omnis caro venis . Frequens est enim

ἱn Script.Sacr.Hebraeorum phrasis, qui per synecdochem nomine carnis totum hominem intelligunt,praesertim cum humiliter ac modice de illo loquuntur. Deum autem Verbum, quod est Deus , dicitur sactum homo, non significatur, naturam Dei transisse in naturam humanam . quasi peridentitatem substantia Verbi sit humanitas et hoc enim est impossibile sed solum signi

117쪽

Demon . contra Mahumet.

ignificatur, personam Verbi Divini uni. tam suisse Cum humanitate, ita ut Verbum quod ab aeterno habuit naturam divinam sibi communicatam a Patre per genera

tionem aeternam, in tempore incaeperie habere naturam humanam sibi communicatam a Matre per generationem tem poralem : eatenus enim Deus factus est homo, quatenus falcia est unio personaliε,& hypostatica inter hypostasim, seu per somnam Uerbi, ct humanitatem miraculosa formatam in utero Virginis sine semine, opera viri . Sicut enim dum anima ra tio Dalis, quae est purus spiritus , unitur Nere, ae proprie, intrinsece,& intime corpori, exanima, & corpore resultat homo : ita dum persona Uerbi divina , Vera , & physica . iunione intim ἡ unita est c si natura huma-nη, ex persona verbi, & humanitate inti

me, ct physice unitis resultat Christus, qui est Deus, & homo; quia est persona habens naturam divinam, & humanam ue divinam

rer identitatem. humanam per unionem .

Unde cum dicimus , Deus es homo , ill F ropositio non facit hunc sensum, Deus es natura humana 3 sed hunc : habet naturam humanam sibi h Uatice ,

personatiter unitam ; sicut cum dici naus.

118쪽

, a 4 eaput Primum. homo es albedo , sed quod homo habet ius

intrinsecὸ albedinem , qua assicitur, qua da nominatur , & in ratione albi constituitur. Addit Evangelista , habitavit imo nobis, tum ut significaret, ideo personam Verbi Divini vestitam fuisse carne in utero Virginis , ut visibiliter posset cum lio. minibus conversari, & inter illos habitare, sicut dixit Propheta Baruch , cap. Post Iaec in terris visus es, ciam hominibus. conυersatus es t tum quia volebat significare, se vidisse Verbum carne indutum, &testem illius rei oculatum esse: Et vidimus gloriam ejus gloriam, quasi unigeniti a Patre quasi diceret, non ita Verbum factum fuisse carnem , ut ejus majestas penitus obscuraretur, sed potius multis in .diciis ita se prodidisse , ut oculis ipsis Videri posset. Ita enim in humanitate assumpta latebat diuinitas, ut per opera mirabilia, quae per humanitatem iaciebat, seipsam proderet, & manifestaret . Unde gloria ejus vocat signa divinitatis, quae multis in rebus in Christo manifeste apparebant. Et sic etiam Epist. r. cap. r. ait: Quod fuistab initio , quod vidimus oculis noseris,' manus msra eontrectaverunt de verbo vita

119쪽

Demon . contra Mahumet. s a Certum ergo est, Christum esse Deum: nam quae Joan. in hoc I. cap. dicit de Verbo Incarnato, seu Christo , verificari non possunt, si ille esset purus homo: nam si esset purus homo, non su si ante Maria Matrem suam, sed ex ea sumpsisset exordium: ac proinde non fuisset in principio,nec omnia per ipsum facta suissent, sed potius ipse fuisset post creationem Coeli &terrae, & incepisset, ultra quinque mille an. nos post orbem conditum , siquidem juxta

Chron ologiam , qtram sectatur Ecclesia is in Martyrologio , Christus natus est anno ab orbe condito 3 I99. & ut Baronius ait, Ecclesia in hoc conceptu annorum secuta est sententiam Eusebii, & Chronologiam Septuaginta Interpretum . Et hanc esse exactam , & certam , testatur Venerabilis

Maria a Jesu, in sua Mystica Civitate

Et hanc sententiam novissim acriter tuetur insignis Mathematicus P. Joannes Baptista Ricciolus nostrae Societatis . to m. I.Chronologiae reformatae, impreta ann. 1669. lib. 6. cap. I. pag. a 48. impugn8ns computum Chronologicum Petavit, Sa- Iiani, Tur selini, & al iorum. Probatur tertib. Ex illis verbis ChrIai. An equam Abraham ferra, 'βm.

I. i a Nam

120쪽

s r 6 caput Primum. Nam si esset purus homo non potuisset praecedere Abraham, scut ipse dixit Judaeis

Joann. 8. V. s 8.& quasi juramento affirmavit : Amen, amen dico vobis , aπte quam

Abraham fieret ego furax . Audite Tertulianum probantem divinita terri Christi ex linc loco r christus cum ex Abraham sit, ante Abraham se esse dicit: Mentitur ui tur, Ofallit, si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit. At non fallit; si etiam Deus est, dum ante Abraham suit: Quodnis fuisset, consequenter cum ex Abraham suasset, ante Abraham esse non posset . Fie igitur hoc dilema : vel Christus mentitus est , dum dixit se esse ante Abraham , vel

verum di x t. Primum dicere non possunt Mahumetani, qui fatentur Christum fuisse Prophetis in Sanctissimum,S mendacio mnunquam dixisse et ergo debent dicere secundum. Atqui secundum nequie ess verum, nisi si Deus, ct simul homo . nam si esset purus homo, unicaque esset ejus na tivitas, suisset acia 3. annos natus post Abrahamum έ totidem siquidem anni transiemant ex Nativitate Abrahami ad Nativitatem Christi ex utero Mariae siquidem Abraham natus est anno 19 8 secundum Chronologiam communiore post creationem mundi: ac proinde suisset unice post

SEARCH

MENU NAVIGATION