Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3 8 cal ust stuarium. arderet, modicus ignis esset ad calefa- ,, ciendum corpus quodcumque; immbis nullus in comparatione hujus beneficii , ad calefacienda corda humana. Maniferi stum igitur est, quia major ignis cateia is ciendis, aut inflammandis cordibus no- is stris adhiberi non potuit, quam beneficissis Dominicae Incarnationis, & pasi1onis etia hunc autem sola ista fides,seu credulitas is ipsis adhibe ε . Haec ille.

Denique, ut alia omittam, egregie S. Thomas K. contra gent. cap. s. explicuit, cur conveniens fuerit Deum carnem passibilem assumere . Non oportuit cinquit 9 Deum earnem impclsibilem, immorta

tem suscipere: Sed m eis passibilem , &

mortalem . Primb quidem, quia necessa rium erat hominibus . qudd beneficium Incarnationis cognoscerent, ut ex hoc ad Divinum amorem inflammarentur. Oportuit autem ad veritatem Incarnationis manifestandam, qudd carnem similem aliis hominibus sumeret, scilicet passibilem ,&mortalem. Si enim immortalem , Ar impassibilem carnem suscepisset, visum sui nse F hominibus, qui talem carnem non no Verant, qutid aliquod phantasma est , &non Veritas carnis . Secundb , quia necessari uin suit,inum carnem assumere, ut pro

342쪽

rentra Malumet. 9. peccato humani genetis satis iaceret . CVntingit autem unum pro alio satisfacere ia

ita tarnen quod paenam pro peccato alteri debitam, ipse sibi non debitam. voluntariuassumat 3 paena autem consequens humani generis peccatum, est mors, & aliae passibilitates vitae praesentis: unde & Apostolus

dicit ad Romanos s. Per Marum ιomInem , peccatum in hunc mundum intravit : erper peccatum mors . igitur , ut

carnem passibilem, & mortalem Deus assumeret absque peccato t ut sic, patiendo, a moriendo pro nobis, satisfaceret, & peccatum auferret. Et hoc est , quod Apostolus dicit ad Romanos p. qu bd Deus misit Filiumsuum infimilitudinem carnis pecceari, id est . habentem carnem similem peccatoribus, scilicet passibilem , ct mortalem . Et subdit, Ut de peccato gamna

rei peccatum in earne . id est, ut per pin nam, quam in carne pro peccato nostro su stinuit, peccatum a nobis auferret. Tertio,

quia per hoc . quod carnem passibile. , mortalem habuie, effcacius dedit nobis

exempla virtutis, passiones carnis sortite esuperando, ct eis virtuose utendo . Quar id quia per hoc magis ad spem immortalitatis erigimur. , quod ipse de statu carnis passi:

bilis, S mortalis mutatus est in impaisbi.

343쪽

'so caput Quartum. litatem, de immortalitatem carnis et quod etiam de nobis sperare possumus , qui caronem gerimus passibilem , de mortalem : si Vero a principio carnem impassibilem , &immortalem assumpsisset , nullam daret occasio immortalitatem sperandi his, qui in seipsis mortalitatem , & corruptibilitatem

experiuntur . Hoc etiam mediatoris ossiis Cium requirebat, ut communem haberet

nobiscum passibilem carnem,& mortalem, cum Deo Verb virtutem , & gloriam , ut auferens a nobis, quod nobiscum commune habebat. scilicet passionem, dc mortem,

ad id nos duceret, quod sibi, & Deo erat

commune, fuit enim mediator ad jungendum nos Deo. Similiter etiam non sui e expediens, qu bd Deus incarnatus vitam in

hoc mundo ageret opulentam , de honoribus , seu dignitatibus sublimem . Prim b,

quidem, quia ad hoc venerat, ut mentes hominum terrenis deditas, ad divina elevaret: unde oportuit, ut suo exemplo homines in contemptum divitiarum, de alio. Tum, quae mundani desiderant, traheret: &qubd inopem , de privatam vitam agerent

in hoc mundb . Secundb , quia si divitiis abundasset, te in aliqua maxima dignitate constitutus suisset : id quod divine gessit, magis potentiae saeculari, quam virtuti di-

344쪽

Demonstr. contra Mahumet. . 7s rvinitatis suisset attributum : unde essica.cissimum argumetum suae divinitatis suit, quod absque adminiculo potentiae sarcu in

laris, totum mundum in melius com . mutavit .

Demonseratur eontra Mahumeta-, mque vetus , neque novum Tesamentum e se adulteratum 3 inde evincitur , Al- .coranum utrique Tes amento contradicentem . O librum meu .daeem, O Diaboli sugg/sione eompositum. Cum Mahumetani ex una parte vim

deant, Alcoranum aperte dicere Ii-hros veteris Testamenti, & EvangeliaJesu Christi descendisse de Coero . nam in prima Azora, seu primo capite introducit Deum sic loquentem cum Mahumeto et ,. Tu. fi ,, dem Creatoris illis praedi eans p nitusis persuade, ut libris tibi divinitus missis,M Abrahae quoque, ac Moysi, ac Christi. sa citerorumque Prophetatum libris fidε is firmam adhibeant. Et capite duodecimo introducit iterum Deum sic loquentςm cum Judaeis secundum quod Turcae utun-

345쪽

a caput stulatum. tur Alcorano sine distinctione librorum , . ,, Christum Mariae Filium . cui commisi in ,, mus ΕVangelium , quod est lumen , &is confirmatio Testamenti , ac recta Via is .is timentibus Deum , ad vestrae legis sup- is plementum misimus , Judaei, omnis er- ,, gb Evangelii servus, ipsius praecept M. indicando sequatur , alioqui malus erit. Et demum Λlcoranum introducit Deum praecipientem Mahumeto, ut quando inci . dat dubium circa intelligentia in eorum , quae ipsi divinitus revelata sunt, reccurtae

ad Judaeos, S: Christianos, qui legem prius

receperunt; Si ambiguus fueris de hss,quae inscendere fecimus, interroga eos,qui lege Igunt ante te . Noli esse de his , qui nor erassideruntIunis Dei , ne forte damneris.

Cum hoc, inquam , Mahumetani ex una parte videant 3 & ex alia videant, Evangelia , & Vetus Testamentum continere do, ctrinam manifeste contrariam Alcorani doctrinae ι sic discurrunt . Λlcora nuntias de utrumque Testamentum inter se dissentiunt et ΛIcoranum necesse est esse verum, integrum, sincerum : utrumque ergd Testamentum necesse est esse depravatum , , ct inversum . Idque deducunt ex Alcorano

Azora I a. ubi Mahumetus dicit: Sesolu habere Evangelium purum, incorrup-

346쪽

proinde Christianos habere illud ' depravatum, & adulteratum , de idem docet de lim bris Moysis,di Prophetarum. sed Mahumeta nos salii, dum sibi perinsuadent Alcoranum de selo descendisse is, eiusque doctrinam esse divinitus. revelata, avidenti argumento evincemus in hunc modum . Alcoranum, de utrumque Testa mentum inter se dissentiunt, de doctrinas continent contradictoriὁ oppositas. At certum est utrumque Testamentum de C lodescendisse, idest Deum habere aut horem,

de doctrinam veram continere et certum deinde est nec vetus Testamentum,neque novum esse corruptum , sed adustelatum,

sed esse integrum, de incorruptum, prout a Moyse, de Prophetis, atque ab Apostolis, de Evangelistis, scriptum est . Ergb certum oest Alcoranum de C lo non descendi , neque Devrti habere Λuthorem ; sed ejus doctrinam quatenus opponitur veteri, vel novo Testamento, esse apelth falsam, Hediabolum habere Λuthotem. Minor seorsim probanda est quoad

utrumque Testamentum ι δt nunc in Ie merali suadetur: quia ut tanquam corruptas de adulterata reiiciatur aliqua scriptura ,

347쪽

producendo in medium aliquod illius exemplar authenticum ab illo discordans. quod ipse vitiatum esse ait. At Mahumetani nihil tale producunt, sed potius contra ipsos aperte demonstratur, Omnia exem playia novi, & veteris Testamenti,Hebraica, Chaldaica, Syriaca, Arabica, Graeca, &Latina, quae per universum mundum di spersa sunt, habere expresse eam doctrins, in qua eis contradicit Alcoranum, quin unum unquam repertum sit exemplar Alcorano concordans , & a doctrina Religiosis Christianae discordans. Ergb Mahu metani temere, & caece credunt utrumque Testamentum esse corruptum, quia utrum

librum divinitus inspiratum,sed men- daciis o plenum , quandoquidem

stauini qui reperiua

tur 'inter omnessere orbis nationes .

348쪽

Demonseratur, vetus Te amentum non esse depravatum is Judaeis , μι Masume in tantiabulamur.

UT id demonstrem quaero , quando

Judaei adulterarunt, & immutarunt scripturas veteris Testamenti An ante , adventum Christi , an post λ Non anteo, quia cum ipsi accepissent librum legis Deo per manus Moysis , tot praecedenti hua signis , & prodigiis , scirentque certissime libros Moysis , & Prophetarum scriptos fuisse inspirante, & dictante Deo, ingens quo esse crimen eos adulterare, certe id praesare non potuerunt sine vehementi pansione 3 ante adventum autem Christi nulla passio vehemens ad id priestandum eos compellere potuit: siquidem nec odium Christi, & Christianorum , neque odium Mahumeti ad id compellere potuit, antequam Christus nasceretur,& Mahumetus in

mundum venisset.

Praeterquam quod cum essent In syna-ipoga viri probi, k zelum Dei habentes, qui fortiter obsisterent depravatoribus , fieri non potuit , ut viri aliqui nequam , de . sce in

349쪽

caput 'extum. scelerati corrumperent omnia exempla ria, quae per orbem erant dispersa , & in varias linguas translata a diversis interpretibus , &in celebriotibus orbis bibi iothecis asservabantur. Deinde si Hebraei ante Christi adventum scripturas corruperunt,quare Christus, ct Apostoli nunquam illos de tam insigni crimine reprehenderunt, praesertim Cumis. leviora non tacuerint Quare Dominus esit Joan. Scrutamini Scripturas . Et Matth. as. Super Cathedram Musis sederunt Scriba, Pharisaei r quacumque ergo dixerint vobis,servate,'facite. Cui eredibile erit, Christsi ad corruptas scrip . turas legendas sine ulla praemonitione homines invitasse e vel ad corruptores auudiendos,& sequendos amandasse Nec enim s Testamentum vetus esset corruptum , id Christus ignoraret,cum esset plenus sapientia:nam Mahumerus ipse in Alcorano Cap. sq. inquit: χῖd Deus Chrisum librum, sapientiam, O Evangestum , O Te samentum edocuit. Nec ithm dici potest Judaeos post Christi adventum adulterasse , dc depravasse Scripturas. Nam omnia testimonia, quae a Christo , ct ab Apostolis citantur , inveniuntur in Moyse , & Prophetis. Ε*b neque

350쪽

Demony r. emtra assa buxme. 's 'que ante, nec post Christi adventum Scripturae veteris Testamenti adulteratae sunt a Judaeis . Et hoc argumento usi sunt Origenes lib. 8. in isaiam , & Hieronymus is caput 6. Jsaiae ad probandum vetus Τ stamentum non fuisse corruptum ab Hebratis . Item Augustinus lib. I ς. de Civ. Dei. cap. I ῖ. inde probat,Judaeos non adulterasia se Scripturas, quod non videatur ullo mordo credibile,Judaeos voluisse se s codicibus eripere Veritatem, ut nostris detraherent authoritatem : & etiam si voluissent,non sit uerisimile potuisse. Ut autem vis argumenti magis innotescat, sciendum est,uetus Testamentum saepe,& per diversos InterpretesL translatum esse ex lingua Hebraica in Graecam. Prima

translatio facta est iussu Ptolomaei Phila, delphi, Regis AEgypti a septuaginta senioribus a9 I. annis ante Christi adventum, ut testatur s. Epiphanius , & sequitur Bel - Iarminus . Rex enim ille , qui ex toto or- ' .he terrarum libros adducebat in suam Ri-hliotheeam , voluit in ea habere libros Moysis, & Prophetarum : & ideo per legatos suos rogavit Eleazarum summum S cerdotem, ut ad se mitteret viros sapien- aes, qui libro Legitiis: Prophetarum tζRDO

SEARCH

MENU NAVIGATION