Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

so DANIEL Is HEINs Irnotesis vocare ac Platonis potes. Ita studiose hoc agit. Huc accedat Andronicus noster, omnium aetate sors an primus: quem felicitato nosti a ante menses aliquot inuentum , maximo labore emendatum ae Latine jam loquentem, vestia autem liberalitate ab imp ritorum potestate emancipatum ac dominio, hac manu, non Feretrio, si Diis placet, aut

Statori, sed in arce hac Apollinis , cum bono Deo, Musis dc Memoriae sacraui. Qui, non)ibros de Natura, non De refellendi cu te aut disputandi, quibus vita haec c*re in potest, sed qui veram solidamque vitae seplantiam ac rationem docent, Sole ipso, ipse die clarius inserpretatur. Neque de Plut xino quicquam adhuc dixi: qui compendium scientiae, prudentiae thesaurus , mare antiquitatum utriusque gentis dc diuinus quidam promicondus est.neque simplicem,vepustam, c secundam,

ultra quam fortasse dici potest , sed inaffect

tam tamen , Xenophontis suauitatem attiast. Quantum, Dii Deaeque, dorant, quan ta voluptate ac oblectatiotio carent , qui haec nunquam degustarunt.l aux, quod sitis admirari non possum , lingua aliena potiusquam sua, loqui audiueiunt λ Nam quod nectar, quae ambrosia excogitari potest, quae

Socratica dissimulatione illa & lepore si ju- cundior 8 Iam de Caio Plinio quid dicam ui

naturam uniuersam dc utriunque mundum,

plane

112쪽

ris illis sex & re inta voluminibus indlusit qui imperio Romano i cui terra habitabilis cessissiet, coelum quoque adjecit. Quod

non armis aut vi bellica, non ariete aut balbsta, sed sublimi animo industriaque , e u gnanda. fuit. Quod ii laudem illi mere

hantur sumarum, qui ignotum Populo Romano animal, elephantum puta aut marinum .passerem, spectandum primi exhibebant , si Pompejus ille Magnus, tertio triumilio, quem superbus victor de piratui, Asia,Ponto quo egit, Lunam pondo Circiter triginta auteam monstrasse dicitur .; quanto majusfuit, Solem lariter ac Lunam, cum zrrantibus ac fixis, nondum satis Italis per ectam, omnium aspectu subjecisse Z quibus animalibus, ut Plato .loqui solet, nihil Deusdc natura ma- .gis admirandum fecit. Atque hunc quidem ipsum quo piaculo omitto Z cujus magnitud ne.animus assurgit, & commemoratione sola, quasi ad diuinitatis occurssem, commouetur. Inprimis tamen, quoties ambitiosos istos video, qui cum votis singulis luctantur, qui optando sepe pereunt miselli,neq; optareiam endesinunt,Alcibiadem posteriorem evolvo. Videre enim quasi e specula, uniuersum genus hominum videor: quorum vix est quisquam, qui non aut sperando aut 'plando consene

tat salij quippe opes, alij Eonores, alij Ion

113쪽

cantur.) supra autem in excelsa quadam rupe,

senem quendam, facie agresti, barbo stupidoque aspectu, simum, ac gibbosum, palliastroscissili indutum statem enim Socratem depingunt . qui nihil praeter animi tranqi litatem

optat, Vni auteDeo caetera committit.Sedebat

inter libros suos hic sehecio ac chartas,cum nil praeter Alcibiadem Athenienses loquerentur,& ardentem animum adolescentis adulatione nimia sors inflammaret, cum de Hellesponto ac Byzantio,magnaque parte Asiae,jam triumpharet : idem, cum fortuna de hoc jpso triumpharet, in eodem loco tutus ac securus sed bat. Sedebat, inquam, pauper ac deformis senex , quem ne inter muliones quidem sitos quidam aestimassent, qui aetatς omnem ani

complexus, totam vitae ac fortunae rationem

subducebat. quae plerosque, quos in aereseo habet, petulanter admodum exercet. Opes, quas plerique petunt, rex Lydorum impetrarat, sed ut caperetur: dignitates,quas plerique ambiunt, Miltiades tenebat, sed,ut iis vincula conjectus expiraret. Priamus longaeuitate,sed ut tot suorum funera propemodum quot a nos videret. Cyrus Persiae rex filium, verum ut ab eo proderetur. Agros plurimos Themi-' stocles, qui vix apud Barbaros sepulchrum i venit. Quae cum diligenter observasset, solus Πορος optauit quicquam, dc quae caeteri time-

114쪽

O R A T I O N E S. 93rent, fortiter contempsit. Omnes paupertatem timent:Socrates contempsit.omnes mo tem horrent: ille vero etiam optauit. Quippe cum jam manu poculum teneret, neque amplius quam hausta unico a morte abosset, nondum deiijt jocari. Nam cum amiciss1mum adolescentem, nomine Phaedonem, tristem admodum videret & perculsum, Phaedo noster, inquit , salui sumus. jam de gallo cogi tandum est. Alii mortem hominis interitum, ille incolumitatem sui vo bat. Semper enim mori didicerat dum viveret, & cum mori juberetur, semper se victurum putabat. Etenim ut miles sine exercitatione aci proelium admitti non solet, ita sine longa contemplatione

mortem abimus contemnere non potest.

Haec exercitatio quietem amat, solitudinem desiderat, &, ut Sacra antiquorum, longum pertinaxque silentium requirit. Si quis enim ultimum humanitatis bonum semel assecutus est, is profecto nec timere amplius cum omnibus, & sperare aliquid cum Socrate a debit.Nam cum corpori animus, animo mens ipsa, menti vero imperet Deus: si quis ita vis Vat, ut a populo corpus, mentem ab animo, quantum potest fieri, 'ungat, secum vero& cum Deo conjungat, solidae felicitatis viam est ingressiis. Etenim, ut alia cum aliis conueniunt ita unictim felicitatis instrumentum,

mens est. QPm si quisquam ita colat, ut ab

Omni

115쪽

DAN ratis HEINs II omni pulchritudine oculos, aures longe ab omni strepitu auertat, sensiis vero ita caeteros cohibeat, ne vel hae vel illac quicquam Peruenire ad eam possit, quo turbetur, c quasi enim clauo quodam sensibus affixa mens has rer, dein quar is partem facile ii pelliturJeoti autem illi sine cura ulla sit intentus, & in

contemplationem veritatis incumbat, omnem regiam conditionem longissime exces sit , & in ultilo felicitatis nostrae terminovethtur; qui est veri intellectus & Dei. Quae adiri nullo sensu , trulla ratione externa Pertuderi possunt. Sicut enim vehementer erret, qui ut pulchram imaginem intueatur, aures admoueat , aut ut harmoniam quandam audiat, oculos latendat; ita vi ad contem plationem veritatis aliter quam sela mente Drrueniri posse putat, mastra laborat. Hanc vero ipsam, mors non interrumpit, sed absolvit. ut qui semper corpore invito umbram veritatis assecutus est, exuto ejus onere, ipsam intueatur. Hoc a Melito beneficium Socrates accepit, hanc felicitatem Anyto debebat. Stabant a carcere non procuI, in quo homini sanctissimo e vita abeundum erat, foeda scelerum mancipia, ac fortassis ultimum illius gemitum haurire exoptabant. Ille vero aliud

agendo lepide egressus est: toti autem popul6 Atheniensi triste & acerbum sui desiderium reliquit. Si quis quaerat, cur tam pauci ita se

116쪽

Alij in aulis , alij in Republiea corrupta , alij in foro vivunt . ubi tensu, animum, an, mus in potuit mentem , ne intenta esse bono suo possit. Quod si rhetotem in castris,

dialectieum in foro, mathematicum in via meditari posse existimamus eredam eos quoque intentos esse posse, qui sic vivunt. Illa vero pars diuina, cum a corpore abire non pos sit, quantum potest ab hominibus recedit. dccum sola secum ipsa vivit, nulli quicquam invidere potest. Cum placere sibi coepit, omnes voluptates prae se spernit. . veram enim solidamque inuenit. Equidem, ut de me rursum

dicam aliquid 1 Ego, quoties Rempublicam

hanc meam video, cui me praeesse voluistis, cum illustres illos ciues hic contemplor, quo rum corpora naturae concesserunt, sitimarum autem in hoc ipso loco imagines seruantur, fieri non potest, quin hilaritate maxima pe fundar, quin tranquillitatem meam regnis liorum dc potentiae opponam. Nam si nemo civitates suas ita unquam potuit munire, ut, cum hostes exclusisset, curas quoque arcere posset , longe me feliciorem, qui apertis regni mei foribus , dc tutus & securus vivam. Sin

habenda subditorum aliqua est ratio, hi sunt illi viri, quos in tam angusto loco mecum coniunxistis,quibus Magnus Alexandex,quod jam vivat, C. Caesar, quod adhuc triumphet,

omnes

117쪽

96 DANIELIs HEINs II omnes denique &ubiq; Reges, immortalit tem debent suam Hi sunt sapientiae magistri,

praeceptores veritatis,rerum ac scientiarum omnium consulti; delibuti & discerpti et aeternitate animi.Quorum alii sexcentos, alij nongentos , alij bis mille annos sunt locuti, & humanae vitae breuitatem claritate mentis extenderunt. Cum his maximis de rebus suauiter conferre, quanta est Nuptas i citin his iocos pariter ac seria miscere, quantum oblectationis habet i Quod si institutum nostrum δίhanc vitam, ludam semiliterati . siue in foro siue alibi, contemnunt,qui aut prehensando, aut cursando i, aut facundiam locando, diem consumunt,jarri profecto parςs sumus. Qui mpe nisi hos vicissim contempsissem , nun quam ab eorum instituto recedendum putassem. Antimus vero, incredibili amore literarum flagrans, liberum a vobis, cogitandi, commentandi, contemplandi locum, & pul-clierrimum bospitium accepit. Gratias ergo vobis, Nobilissimi Amplissimique Viri,habeo. Quod si ulla referendi ratio excogitari poterrit, ne de illa quidem cogitare desinemus, Quicquid enim in diuina hac Musarum ae de& Apollinis oraculo, vestris, quod hic necessisario fatendum est, auspicijs, labore autem nostro atque industria,feliciter excogitari, ob servari diligenter, accurate annotari poterit, id omne laudi vestrae atque texistimationi

118쪽

ORA TEI o,N E si , cedet , Et quandoquidem jam magnitudine animi reges imitari caepistis; quorum institu

ta hactenus probastis, eos voluntate quoque in lixe diligentia aequate. Septuaginta millia librorum Ptolomaeum instruxisse aiunt , & hanc curam Phalereo commisit. Caesar dictator, domi omnium serisque , compos, mox armatae togae victima futurias, magnam vim librorum undique collegit': neque populum victorem sine hoc sapientiae instrumento, recte posse vivere existimauit. Caesia Augustus, cum haereditate curam hanc suscepit, dc, quod inchoatum a parente erat , animose absolvit. Mod si illam Martis v bem, bellicae furoris sedem, dc quae semper arma vel inserret sua, vel timeret aliena, publico librorum armario carere non posse principes terrarum judicarunt; quonam illa modo, quae deuota, dedicata, cobsecrata est Mineruae a vobis,quam tot aliae respiciunt ac intuentur prouinciae,quam Germani,Galli, Angli, Poloni adeunt quotidie, ut ab ea vitae cultum, disciplinarum ornamenta, omnem

elegantem doctiinam petant, istis sapientiae magistris carebit 3 Atque ita est prbsecto, Vixi praestantissimi, sicut opulenti domum civis,

quae in ruris excurrit laxitatem, cujus pauimenta opere musivo, transmarino marmore

parietes, auro & argento distinguuntur la-- quearia, in qua omnia eximia, sumptuose, G admi-

119쪽

03 DANIELIS HEIN sit admiranda sunt, sine tamen supellectile nemo habitare potest: ita Academiam hanc ve

stram, quam mirantur omnes, sine necessaria

hac eruditionis sepelle stile, absolutam esse

non posse, omnes fatentur. In obitumclarissimi reliberrimique Viri Philippi Clu-

SI, quam usitatum est efferri homines in ter

ris, tam vulgatum esset, viros magnos de

quos orbis admiratur, mori; nemo sibi aliquid in.publico dicendum de virtutibus exi

stimaret: Nunc, cum, hoc praesertim tempo- re, magnorum tanta sit penuria ac paucitas virorum , ut cum singulis qui moriuntur, ipsa propeeruditio ac literae efferri videantum, c vendum nqbri vel in primis reor, ne , quos ad exempla laudum atque aeternitatem nominis natura genuit, sine ulla commendatione,tanquina fugitivi, elabantur. Romanos quidem sepe legimus ac Graecos, quorum literis ac sapientia ad vitae consuetudinem imbuti sumus; ne in instris quidem, in conspectia hostium ac bellico tumultau commisisse, ut

non, quoties praeclarae virtus aliqua e terris emigrarer, parentes quoque, .patriam , a

genus uniuersum, ejus , qui defunctus esset, Commendarent. Publice enim interesse de empla morum, qualis quisque in vita ex-

120쪽

ORATIO Nas i 'μstitisset: ad cujusque autem mortem, qua lis

quisque animo excederet e vita. Nam ut vi

tam pulchrae actiones, ita eas illustraria constanti morte. quae cum exitus sit hujus scenae, M supremus quasi actus, fit, ut eo magis omnium in sese oculos & animum conuertat. Atque hanc causam saepe existimavi, cur, qui alia Platonis, quae in manibus versantur, ne viderunt quidem unquam, in Phaedone aliquid libenter, vel ex sordida interpretatione, legant: cur, quae secundissime a M. Tullio,

de Crassi, de Hortensii, Sulpiciique obitu ac

laudibus dicuntur, ita nobis caetera commendent , ut eorum causa libros sispe integros legamus : cur, qui majestate ac severitate Taciti, ad quam non nisi animae illustres ac eximiae assurgunt, non impense capiuntur, magno tamen studio ac cura, Senecae ac Paeti exitum e terris legant. ut haec seta tape aut euoluant, aut perlecta semel, iterum atque iterum per-CUrrant. De me, equidem fatebor, cum Gregorium Theologum, scriptorem, in quo, cum relligione ac pietate, eloquentia ac eruditio contendit, libciuissime euoluam, nunquam tamen magis animo ac mente assiargo, quam

cum Baslij laudes, vitam, studia, inprimis vero obitum, ab eo graphice descriptum, lego.

Ita omnes, nescio quo desiderio accura, adsit prema horum qui virtute aliqua excellue runt,trahimur,aut properamus. Credo,quod, G a quem'

SEARCH

MENU NAVIGATION