Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

o DANIELIs HEINs II armorum, quam simpliciter ac bona fide, telis totidem ac manibus auerti posse intelligebant, sed & contra animorum vincula, con stanter obserarunt.indignantibus,qui liberi

tis curam , cultum nouum, aut desertionem

prisci moris, appellabant. Nihil vero interim obitabat, quin qui caeteris prudentiores essent, simul aliud spectarent. Nulla enim munimenta, portae nullae satis clausae videbantur, in quas animarum claues, & qui iis abutuntur , jus diuersum sibi vindicant. Quae ut facile domesticos excedunt fines , ita ubi ad

ambitionem transseruntur, ne amorem qui dem patriae ac libertatis, in obnoxiorum animis relinquunt. adeo, ut, quaecunque scelus

aut proditio vocari solent, pietatis nomine velentur. Oppido dementes, Princeps Serenissime, & Vos Patres, Christiani sumus, si rem nostri seculi aut seistae arbitramur,ad ambitionem, vim religionis & subsidium transferre. Ludus iste vetus & cum incunabulis regnorum natus est. Ipse Deus & majestas coeli pridem inter dominationis instrumenta sunt. Numa superstitione populum devinxit, quem habere dicto audientem Romulus vix potuit. Qui , ut caetera , supremum quoque facerdotium, inuexit. Cujus reuerentiam, op pressa libertate, ad terrorem seruientium, qui

penitus extinctam eam vellent, conuerterunt.

Ista majestate sultus Caesar,diciaturam Nius ex I adoptio-

92쪽

ORATIONES. 72

adoptione filius , mutato nomine aut magis populari usus , principatum callide inuasit. Cum quo, ne a domo Caesarum *biret, aut ad Deos prouocatio in terris esset, ad Tiberios,

Caligulas, Nerones, dc portenta caetera,transiuit. Atque hac ratione, in aeterna atque invicta ciuitate, quae nec fleeti, neque cogi ope humana posse videbatur, de quae orbi uniuerso leges tum dicebat, jus imperii, non armis, sed occulto artificio & sacro, non ad hostem quidem , sed ad dominum, concessit. Vniuersus orbis antequam in potestatem Macedoniae veniret, Graeci prius expugnandi erant. Qui occasione belli Sacri,sine ullo expugnati sunt. Omnes enim suae majestatis imperiorum jura, in Philippum, tanquam sidere aut

dementia contacti, iam transtulerant ignari: quem pro Diis ipsis, atque eorum maiestate, arma circumferre, captis seperstiti0ne animis, rebantur. Vti hic domesticis exemplis , v num atque ineptum duco : cum, quod primum esse in amicitia consueuit, hostem quoque eundem habeamus. Qui non ferro, sed his artibus quas dixi, rem ubique gerit. Vt cum alibi ad vallum aut ad muros exped&tur , alibi jam animos & fidem expugnarit. Quibus occupatis, nihil ista valent, quae aduersus vim apertam comparata sunt. Aduersus quam, si ullum hodie imperium in terris, pulchre & ad hominum stuporem, undique L instru-

93쪽

τα PANi ELIS HEIN sis infructi Vos estis. Sive enim opes vestras ac thesauros, seu nauale illud opulentum, illultoto orbe celeberrimum, spectamus. Verum enim 'er' i alia sunt telae, quibus semper usi sunt qui regna aut Respublicas inuadunt: alia

quae getrunt : alia quae meditantur. Vbi arma non pertingunt, factionςs abditas habere. quae, talenae instar, cum ignaros clam inuoluant & disiungant, omnes inter se cohaerent. Auro, animas Venales; ostentatione honorum, leues atque ambitiosos emercari. Bella parum laeta sibi ac secunda , cauponari: inducias ac p es emere , ut exitio totius Reipubliςae, incauti vendere, aut cum lucri spe offerre. pietatis velo ac religionis apud credulos trafaxi: laruam eius pauidis, vim ferocibus obiicere. dc cum manu expediri res non potest, jurisdictionem coeli & autoritatem , pro se commouere. Adversus quae, si animos, ut hactenus, inuictos, sit in usum patriae erectos, conseruare, Patres patriae, pote stis, vim imperii ac majestatem, sartam atque tectam conseruatis. cujus ut potentiae accedere iam nihil possit tempus diu turnitas accedent. Vt,quod magnum vobis,aut immen' sum potius,maiores vestri reliquerunt, firmum& aeternum ad posteritatem transmittatis.

Quicquid enim hactenus aut possidetis,aut in

psmerum paratis, non erecto tantum animo,

qui vobis haoenus superseit profecto, sed

94쪽

ORATION B s. 73M circumspecto, qui non desilit, tuendum est. Nemo enim fortis admonendus est, ut liberesse velit, sed videndum est, ut possici Fera est imbellis, quae cum sui iuris esse coepit, aliquid in seruitute amare potest. Et, potestne aliquis amare vitam, qui non amat libertatem: cum post libertatem nihil praeter dedecus supersir, morte nihil amittatur, praeter spiritum Z Qui :um incidit in seruitutem, omnia vivendi iura, cum usi, fructum eius quoque amittit. Saepe ego ita mecum cogitaui, Princeps Serenisti me, & Vos Patres inuictissimi, id quod

est in corpore anima, in ciuitate amorem libertatis esse. Nam ut anima amissa, nullum

membrum manet id quod fuit, quia singulorum opera intereunt: ita muros, ita moenia, ac munimenta, & quaecunque in urbe commendantur aut commendant urbem, funus

merum & cadauer, post amorem libertatis, esse. Quo extincto, nihil est quod munus unim fungitur aut gerit: arma vero& opeS, quae maxime fiant singulorum, dominum sequuntur: neque ulterius in nostra potestate esse possunt quam in ea sumus ipsi. Dicam ii. bere hic quod sentio. Nunquam mihi persuadere potui, aut vixisse populum Romanum, nisi quamdiu vixit sicut debuit. hoc est,quamdiu vixit sicut voluit ue a Natura matre, non ad Iervitutem sed ad libertatem genitus: quod i ςs gestae eius A victoriae testantur: am vixisse,

95쪽

cum, amissa libertate, Senatores cum equitibus,quia domino sic videbatur,in arenam tram

hebantur,vel sti alibus inusti, quod est proprium seruorum,turpe ac pudendum hostibus spectaculum, obambulabant. Nam ut corpuS nostrum, sine forma sua, quae est anima illius, ita foedum visu fit continuo, ut nares quoque atque oculos offendat: ita nihil foedius in te ris quam Respublicae quae sorma sua carent,& in seruitutem, hoc est, ad interitum, labuntur. Nihil enim medium libertas habet. quae aut tota est quod debet, aut amissa parte sui, tota fuit, & extinguitur. Quam idcirco, non

ignauis, neque brutis & ad serviendum natis. laderectis animabus, Deus immortalis conseruandam tradit. Nulli tamen melius post Orbem conditum, quam vobis, Princeps Serenissime, & Vos Patres. qui hoc pignus, a

maioribus acceptum, cum stupore populo rum omnium, Buente Deo immortali, faecula duodecim in manu iam tenetis: non exem

plum libertatis generi humano; sed idea.

Nam, si diuturnitatis causae, in visceribus ipsius Reipublicae ac constitutione latent, quod ex omnium confessione indubitatum est; quid Spartani aut Romani quod ad vos accedat habuerunt unquam' quorum, annos illi octingentos,hi, quingentos sorte, vera solid que libertate, nec ulterius, potiti sunt. Sed videtur, mater omnium Natura, ubicunque magnum

96쪽

magnum hoc depositum conssariiit, ac collocauit, partim de prudentia mortalium ac se titudine, qui libertatis nerui sunt ac vita, partim de commoditate loci ad defensionem ejus, cogitasse. Quae pro vobis, elementa duo. contra hostium insultus& discrimen liberi tis vestrae, convertisse haud parum prouidevidetur. Nam, cum ciuitatem vestram , ad

exemplum uniuersi hujus, mari undique cinxisset, ut nec equiti nec pediti, ad eam aditus pateret; ejus quoque maris, quo, inusit to eam cinxit modo, sicut usiam alijs plerunque, ita potestatem vobis ac imperium concessit. E cujus gremio, non aliter quam Tellus mater, quam poetae Cybelen dixerunt, omnium quas videt Sol pulcherrima, turritum illud caput tollit: nomine autem & cel britate orbem sibi uniuersum vindicauit.Huc accedit ipse status: ita olim ab initio formatus, ut ad immortalitatem constitutus videatur. In quo cum imperium sit penes optimos, praecipuum primumque ejus fulcrum est, quod caeteris volentibus id fiat. quibus esse melius non potest quam ut vivant liberi cum optimis. Sicut ad diuturnitatem nihil magis facit, quam ut optimum id sibi esse intelli. gant. Cujus admiratione capti, simulac immunes esse bello coepimus atque hoste, libertatis nostrae testimonium, ab illo partum,

ad vos primo omnium detulimus : sine quo

97쪽

6 DANIELrs HEIN SI Inec arma deponenda, nec vobiscum dextras memores virtutis vestrae, sociandas judicauimus. Non quod seruitutis nobis conscij essemus: sed ne exitus virtutis nostrae vos lateret.

Nam si illud omnium politicorum principis,

ab omnibus est comprobatum, Seruum esse eum qui seruire potest, quia tali est ingenio, ut imperare nequeat, atque idcirco, ut illius verbis utar, alteri se dedit, quia interesse sua sentit, ne sit suus; Deum pariter atque homines testanaur, Patres, neque Menquam nostrum seruiisse, quia nec seruire potuit, neque potu'

ille, quia geniti ad libertatem sumus. Nemo enim potest esse seruus, qui pro libertate potest mori, aut qui potest non timere. Est enim

animus qui seruit. quem inuictum atque impatientem dominationis, cum praerogatiua in qua nati sumus, a natura protinus accepimus. Cujus ope ac fiducia innixi, cum vicinis Regibus, Principibus, ac Rebuspublicis,

pacta ac secietates mutuas iniuimus; saepe terra, saepe mari, paucis nauibus aut manu, cum potenti hoste decertauimus : urbes infinitas paucis annis cinximus , cepimus , occum pauimus, euertimus. Vnam ille in agro suo, sed quam totos quatuor, adueisus famem, pestem, mare,& hostem, eo teso teste, atque amicis nostris omnibus, defendimus. tanto militum ardore, ut cum attollendis munimentis terra defecisset, cadaueribus commilitonum,

98쪽

ORATIONES. 77

Mnum , maris simul & Hispani furias arcerent; ipsi semilaceri ac semiuiui,& similiores

ijs quos premebant. Ita vi coacti, ad necessit tem, a necessitate ad virtutem, a virtute ad praesidia de neruos hostium deuenimus. Denique , ut absoluam paucis quod incoepi: ex quo scire coepimus, quid vires nostrae possent. quo a dominatione immani virtus peruenire solet ; bello, tanquam pace, domi delitemus ille contra ferox ac crudelis, semper praebuit

aut terram in qua vinceretur, aut ad opes nos

deduxit quibus su neratus est. Ita Indias ingres. si sumus. Vbi bella rursus cum eodem hoste;& quotidina quidem. donec post illustria virtutis maximae exempla, cum jam nemo, ac ne

ibi quidem, ignoraret qui essemus, alijs foede .ribus innexi stimus. Vna jam Hispania restabat. quam terrore solo nostri atque aduentu, paulo ante proterruimus. cujus *uces, cum, virtute nostra freti, paulo ante inducias inuaderemus, non in mari ejus tantum & ad muros

oberrauimus impune , sed dc classem quam rebatur nemo vinci posse, in conspectu umbis fudimus, accendimus, deleuimus. Ita digni visi sumus, qui cum specioso libertatis nomine, ad pacem dc induciarum pacta posceremur. Verum heu, ut nihil certum in humanis rebus esse solet ac diuturnum; dum securitate nostra fruimur ac pace , terror ille nominis Iberi, amor generis humani ac deliciae, He ricus

99쪽

3 DANIEL Is HEIN SI Iticus ille Magnus, cujus in amplexibus libertas nostra tot per annos educata fberat,ac enutrita nihil tale cogitantibus, immani scelere mactatur. Quem nos, sicut merito ac Vere , ita caeteri ambitiose lugent. Hi sunt, Princeps Serenissime, & Vos Patres, qui Respublicas cum Regibus committere conantur:qui quotidie libellos in nos edunt: maledicta, nunquam laesi, eudunt, euomunt, ac spargunt: maxime infensi iis quos commendant. Reges enim celebrant, de tollunt: ciuitates &Res

publicas oderunt tantum . credo, quia non Vt corpus unum, unicam ceruicem habent. Ita

ergo, liberi, ut ante dixi, ita libertate digni, ad vos venimus. Quod, ut felix sit ac faustum, iterum precamur. Precamur Vobis, quicquid nobis liberisque nostris hactenus precati sumus. Et, quod o mnium est prim um, ut in posterum florentes, ut beati simus,ut incolumes, Vobis fausta omnia precamur, Patres Antenoridae: salua tecta saluos socos salua jura atque au*icia omnia. Incolumem Rempublicam, incolumem Senatum, incolumem

augustam illam majestatem,cui nihil simile aut secundum ipsa iam libertas habet,& quae lege

aequalitatis temperata, aliis horrorem sacrum incutit, a vobis dominum auertit. Incolumem inprimis libertatem &, quae anima illius est, amorem eius verum & immensiim. Quo

superstite, ut desint qui seruire vobis velint,

nunquam

100쪽

ORATIONE s. 79 nunquam deerunt qui semient. Nam ut in ter libertatis vera virtus est: itaqui amore ve

rae libertatis ardet,seruitutem nescit nisi quam imponiti Optamus vobis laeta omnia ac fausta, terram pariter ac mare liberum ubique ac Vobis peruium, adversis invium atque inac

cessum .magis tamen illum Oritum, illamque

mentem,quam jam annos mille dc ducentos, hostes v ri nominis senserunt, caeteri ubique celebrant atque admirantur. Inprimis autem Belgae foederati;quorum neque bello nece dextras quisquam ha nus accesM.quiprovestra libertate acida, istas Vobis pariter dc a nimosco ungunt; certi aut cum ista, aut pro ista moti.Ita Deus Optimus ac Maximus, cujus summam in humanisrebus majestatem colimus,agnoscimus, profitemur,Vtrumque populum, recenti steaere conjunctum, liberi tis suae compotem, terra pariter ac mari, bonis auctibus ubique auxit, ubique incolumem ac saluum, profligatis perduellibus,victorem, praeda onustum, decoratum spoliis, laetum ac lubentem, domum reducem dimittat: hostes autem sui nominis ac nostri, pessimis exem-pIis imminutos,fractos, atque obtritos, a for tunis nostris acceruicibus auerta

SEARCH

MENU NAVIGATION