장음표시 사용
81쪽
DAur ELIs HEINs II cum vitae meae acerbitate, cum lachrimis,cumGrdibus, cum gemitu a me tibi offertur. Ego orbus optimo parente, praeceptore destitutus, jucundissimo omnium studiorum teste ac patrono priuatus, inter hostes literarum & humani generis propudia , in calumniarum δίmalevolentiae coeno volutari porro pergam: donec tecum & cum ipsa aeternitate conjungar. Vos autem , Nobilissimi, Amplissimi, Clarissimi viri, vosque praestantissima ac lectissima juventus, nunquam in hoc audkorio augustum Scaligeri vultum videbitis: cujus corpore cum vacuum hunc locum videtis, omnibus scientiis ejus ac virtutibus, vacuam Academiam esse cogitate.
Ad Amplissimos Aeademia Curatores. se urbis Lugdunensis Consules, de Monumento eidem ab iis δε-
CVm Iosephum Scaligerum, optimarum
artium Principem, in hanc urbem euo castis, nemini dubium esse potuit, quin quae ubique sapientiae studiajacerent, ea copijsve stris atque industria in hac urbe vivere ac spirare inciperent. Cum eidem autem in hac ipsa ciuitate feliciter desuncto, monumentum publice erigendum decreuistis, videmini mihi gloriam & existimationem vestram hoc eodem in marmore, in quo nomen ejus, inscub
82쪽
psisse. Videmini cum immortalitate illius viri contendere,& ijsdem quibus ille alis ad aete nitatem eniti. Nam si quisquam post memoriam hominum,cui,cum eadem nobiscum lege natus esset,mori necesse esset,omnem mortis vim ac potestatem euasit; si quis altius sepulchro suo iacet, & cum corpus naturae concesserit, gloriam cum universitate rerum aequauit ; is profecto ille est, cui cum nullos vi-uo amplius possetis, mortuo honorem hunc exhibuistis. Is Iosephus Scaliger est, inquam. qui non admirationem sui, sed stuporem p steris reliquit. Cuius incredibile ingenium, tanquam flamma quaedam aut sex publica, ecceio delapsa & in terras demissa,artes omnes, omnes disciplinas illustravit:cuius inexhausta
memoria, omnium rerum ac linguarum receptaculum & profunda quaedam vorago fuit. In quo ipsa experiri voluit Natura, utrum plura obtrectare improbi,an mirari eruditi ac honesti viri possent. Qui imperio maiorum ex tus, dignitate spoliatus, saeuientis impetum
Fortunae primus retardavit. quae cum tanquam temulenta quaedam ac insana foemina, in f milia illustrifl1ma, omnia raptaret, laceraret, frangeret, immortalitate eam literarum exa mauit: sivis autem, quia caetera non poterat, ereptam ab hac dignitatem atq; existimationem reddidit. Neque dubium est, quin quod vestrum de hoc homine fuerit iudicium,orbis
83쪽
DANI E LIs HEIN si Iuniuerses iam exspectet, quin opinionem de hoc viro tam coelesti suam, omnes quae ubique Vivunt gentes, confirmari st vobis desiderent: quin suffragium vestrum Vltima propemodum Barbaria,de tam inaudita hactenus virtute poscat & emagitet. Sed inprimis illa terrarum Regina, parens illa optima ingeniorum & nutrix Gallia, quae ciuilibus vexata discordiis , sanguine suorum inuoluta ac caedibus, virum hunc tantum inuita vobis tradidit,& ut mater quaedam animi impos & de potestate mentis tot calamitatibus detesta, ab uberibus suis pignus hoe auelli passa est, nunc paulatim pace recreara, & amore litterarum flagrans, solum hunc loquitur, miratur, Obstupescit, iii illius laudibus defixa haeret, de cum adhuc vivum & spirantem fouere & amplecti non potuerit, saltem ultimum defuncto honorem persoluere desideravit, animo nunc toto fieri id a vobis postulat, & postremum
hoc decretum, tanquam voluntatis vestrae testem, implorat. Etenim si, ut prudenter a Solone dictum fuit, finis expectandus est ut recte iudicetur, & post actum fabulae supremum plausus excitatur: Iacet ille eruditi orbis splendor, illa fama literarum ac anima. quae Mipremum a vobis debitum que virtuti suae suffragium requirit. Non quo magis in note scar, qui celebritatem fiam iam ubique diffudit: non ut eruditis commendetur, qui iam princeps
84쪽
princeps literarum ore omnium & Apollo Musarum judicatus est: sed ut nermi inuidiae ac poplites, tanquam gladio quodam & acutissimo mucrone, testimonio hoc vestro sec-cidantur: ut calumniae jugulus petatur: quae vi bellua immanis ac cruenta, adhuc cineres extincti & ossa invadit: adhuc rebus humanis exemptum , Ultra mortem persequitur ; neque odij sui finem ibi ponit, ubi vitae finem
ipsa Natura posuit. Nam cum relliquis hominibus, conditionis suae patrocinetur imbecillitas , cujus proprium errare est & labi ; hule soli nihil ignoscendum putant, qui tantopere oderunt. Sed quemadmodum in Siculo mari, Scyllam esse quandam fabulantur, formosissimam puellam, cujus inguina perpetuo al-
latrant canes: ita omnes magni illius viri errores, ventilant & excutiunt portenta quaedam M abortus literarum: ingenii autem vim ac majestatem, neque imitari velint si possint, neque possint si velint. Qui ut magis recordatione tam praeclarae virtatis vulnerentur, dc ut magis odisse ea incipiant quae, nisi tales essent, admirari satis non possent, non in chartis tantum sicut antea & libris, verum etiam in saxis ac lapidibus, laudes Scaligeri videbunt. Quaecum calamo pro dignitate scribi non possent, ferro admodum profunde in marinore incidendae fuerunt. neque in priuatis hominum musteis aut triclinijs, sed in templis, hoc est, proprio
85쪽
6 DANIEL Is HEIN si Iproprio diuinitatis loco erant dedicandae. satis jam priuata laude commendatus erat, qui
terrarum orbem nominis celebritate occuparat: publica requirebatur, qua jam totum vobis virum vindicastis. Et prosecto, quamuis magnus Caesaris animus, rerum omnium capax, nunc in ipso aeternitatis sinu conquiescat, & inanes infra sese curas hominum contemnat ; tamen esse indignos hoc deposito Nitiobrigas existimo. quibus quoties accedit peregrinus, digito sepulchrum viri tanti demonstrandum est. quem ibi situm esse nemo sciret nisi quidam superessent, qui meminisse possent. Nemo hic Scaligerum quaeret, quin continuo inueniat: neque oculi tantum, sed & animi omnium , in his ductibus, his literis, hoc praeclaro monumento vestro,in hoc testimonio elogioq; habitabunt. Exultabunt eruditi ac praestantes viri,contabescent improbi &suriosi:peregrini vero,nusquam liberalius virtutem ac scientias haberi fatebuntur. cujus certissimum indicium esse solet, quicquid
jam defuncto exhibetur. Et cum omnium testimonio aut post: mortem liuor evanescat, aut paulatim magnis virtutibus concedat, vestra quoque gloria cum aetate ipsa accrescet,
dc quo major omnibus videbitur, cui postremum hunc honorem habuistis, eo melius de vobis quoque omnis judicabit posteritas. EG florescet indies illius viri nomen, quo maio-
86쪽
Ο R. A T I o N E s iurem nulla aetas vidit, nulla forsitan videbiti
Vastum illud dc prodigiosum ingenium, admiranda illa dc stupenda posteris industria,illa
tot linguarum scientia, quot sine admiratione numerare nemo potest , accuratu ac diuinum
illud judicium, non latere magis quam deleri aut extingui potest ; sed cum immortali v
stra laude, supra vim annorum & inanes improborum impetus, supra factiones aemulorum, semper eminebit: ac, ut ignis quidam, semper dc per uniuersum orbem; latius emerget ac erumpet. Vos supremus eruditionis magistratus, dc Senatus quasi quidam liter rum, quibus nostrae cura Academiae incumbit, cum Parentibus patriae, Iosephuni scaligerum in hanc urbem euocastis, viventem omnibus honoribus ornastis , mortuo ad aeternam exstincti recordationem ac memoriam,
publico sumptu monumentum decreuistis: inuidiae ac improbitati obviam eundum puta stis : in delubro publico, virtutes ejus omni
bus legendas dedistis : nihil quod a vobis
' exspectari poterat humanitatis, aut superstiti negastis , aut defuncto jam a vobis praete missim est. Tu pro flamma magnanimitate tua ac amore literarum , Myli Nobilissime, unicum humanitatis Belgicae exemplum, in cuius anima, ipsa studia haec nostra crescere dc florere videntur, primus in hanc curam i
cubuisti, dc amico, qualem posthac neminem' . E videbis,
87쪽
-66 DANIELIS HEIN sis videbis,pro amore selo ac beneuolentia,gr uissimum autoritatis tuae pondus reddidisti.
Qiuequid restat, nobis id committite. Nos ingenii humeris & quasi ceruicibus,supra ipsa Mausolea, quae expressa hic videtis, ipsa inuidia spectante ac tingente frustra, Regem no- im extollemus ac locabimus. & quam ipsi per nos forte adferre non possemus,a memoria diuini viri, ab idea illa plusquam humana, fauente Deo immortali, vim dicendi ac seribendi mutuabimur.
D EFoedera inter Serenis. Venetorum Rempubl. Illustresae Prapotentes ordines Faederatos contracto.
QVod utrisque nostrum , liberis nepotibusque vestris pariter ac nostris,seustum sit ac felix, Princeps Serenissime, & Vos Patres , gratulamur celeberrimae utrique genti, foedus, quod, cum bono Deo,aequis inter nos conditionibus nuperrime firmatum esse, orbis uniuersus nouit. Cuius dignitatem nemo, magis bestimat, utilitatem magis sperat, quam qui literis exculti, magnanimitatem, majestatem ac splendorem vestrum, ex annalibus hauserunt. Quae ut potestatem suam ac imperium longissime in terris,multo autem lon-
88쪽
ΟRATIONES. 67gius, hoc est, ubique, nomen suum atque existimationem ante multa iacula diffudit,cha tas denique omnes ac memorias impleuiti, ita
fieri non potest, Min ubique & semper omnibus occurrat,qui aut ortus Rerum publicarum M progressus , aut earum constitutiones ac praestantiam, considerant. Ac quemadmodum qui partes hujus uniuersa varias perlustrant in singulis diuersa admirantur, Velint nolint, Solis radios ubique inueniunt: ita qui historiarum ac ciuilis distiplinae studio tenentur, licet aliorum quoque populorum
res attente ac cum cura perlegant; ubique tamen aliqua virtutis vestrae monumenta ac vestigia obseruanti quae per omnes sparsa terras, magnis vitis admirationem , aemulis calumnias ac maledicta, exprimunt ac pene extor
quent. Qui in nomen vestrum, aut libellis putidissimis incurrunt, aut, quod solum possunt, more eorum qui in coelum spuunt, virulente apud similes traducunt. Nam quem ad modum is ipse Solis calor , cujus beneficio Natura omnia producit, non diuersa tantum. sed contraria subinde agit, cum nonnulla seluat, alia induret: ita virtus vestra, Princeps Serenissime, & Vos Patres, magna illa atqile inusitata, quae ubique legitur, ubique praedicatur ; alios ad imitationem , alios ad obtrectationem vestri rapit. Quod cum nemo melius quam vos expendat,fieri nonpotest, quin E a &nO-
89쪽
63 DANIELis'HEIN SI Ide nobis idem euenisse judicetis. qui ad sce dus vestrum, non calumnias easdem tantum, sed easdem quoque earum causas , attulissenos existimamus. seruitutis odium , nimirum, & amorem libertatis. Quas quo dili, gentius in nobis expendetis, eo melius de nobis judicabitis. qui non alios habemus h Ostes, quam quos dominos habere dedignati sumus. Quare, Vt Oratores alij, eorum quos commendant laudes , longius, ut plurimum, accersunt, ne dixisse pauca videantur, ita satis esse nobis debet, eam causam quam in nobis premunt qui vos maxime accusant, vobis approbari: quorum commendationi hoc a nobis est susceptum. Qui si aliquid virtuti nostrae, cujus annos aliquot illultria jam documenta damus , tribuendum creditis, multo magis vos mouere debet, quod ad eam ipsam,
hostis violentia compulsi sumus. Quod res ipsa persuadere vobis potest. Populus Belgarum quippe, cum sub Ducibus jam olim aut Comitibus, aduersus quos muniti legibus de jure suo agitabant, aliquamdiu placide vixi se set, ita ut nec genti generota sui praesides, nec praesidibus gens ipsa esset grauis: tandem dominationem regiam, vel ideo quod talis esset, metuendam, tulit, donec potuit. hoc est, donec speciosa videretur seruitus , aut nondum sentiretur ipse. ut plerunque populo qui sui juris fuit, nihil praeter nomen regis & initia proban-
90쪽
probantur. Quid hic dicam consultores pes . umost qui ut potentissimis principibus adesse
in rem plerunque suam alit suorum solent, ita animos eorum a Republica ad aemulationes suas&priuata odia conuertunt' quid erepta
priuilegia ac jura, libertatem multis modis imminutam , misses ex Hispania, qui ferro miseris ius dicerent, qui infelices Belgas, sine
armis, internecione extinguerent λ Si quis es
set generosius sanguis, & qui ferre dominum non posset, qualis Belgica nobilitas & optimates esse solent, ii, regiae securitati, de firmandae seruituti, primo , aut proscripti aut sublati sunt. Caeteri, aut durae inquisitionis nodo, aut excogitato, quod in manu dominantis esse solet, maiestatis crimine, non aliter quam serro, capti, inuoluti, trucidati, ad carnifices damnati; posterorum animis, ardentiorem libertatis curam, suo sanguine, ex silpremae quasi voluntatis iure, inscripserunt. Quibus nihil amplius restabat, quam viseedam mortem, vitam foediorem, a se posteris' que propulsarent. Eo tempore praesertim,cum ab opibus ad corpora cuiusque, a corporibus ad animos, infausta seruitus transiret. Alii ergo, patria relicta , nouas sedes 3c exilia libenter inuenerunt : nusquam sese tutos fore ar-
bitrati, nisi inter ipsos dc Hisipanum, mare ii teresset. Alii,domo eos & hosipitiis lubentius d nati. qui non modo ciuitates, contra Vim S 3 armo
