Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ruemadmodum sol ille, quςm quotidie via

emus , nunquam nobis pulchrior videtur quam cym cadit, sic in ijs , quorum fama a que existimatio terraxqm 0rbem Solis instar pervagatur, nihil magis; qRgm extrem Vm, quanquam mmitos, voluptue solida perfundit. Cluderus vero norar, dg quo verba hodie iacturi venimus, quemadmodum in eo

totus filii quamdiu vixit, ut /d nominis aeternitatem via regia contenderet atque e0 per ueniret, ii mmendationem suam aliis reliquit. Quaς cum nobis ex autoritate ordinis clarissimi, cpmmissa sit hoc die, ut attentionem , Auditores, vestram mereatur, non t mob ox tione nostra, in qua nihil praeter breviatatem pollicemur, quam a nomine ejus ac celebritate, expectamus. Quae dicenti sua sponte id praestabit, quod a magnis oratoribus facundia ac lenocinio verborum obtineri solet, Natus est Cluuerus noster apud Gedanum Dan ust in vulgo vocantJ celeberrimum Borussiae emporium: ciuitatem , quae cum praestantistinis Europae, opulentia ac positu Ontendit.. Patre, monetario Praesecto ; viro nobili ,- olim opulento. Familiae originem, qui accMatius haec tractant, Brema deducenis dam arbitrantur. in qua urbe, aliquot ejusdem nominis. Canonici nunc degunt; nobilissimi, ut sistries, quam vidimus, originis acgeperia malorum indi*t, atquς excellentos viri.

122쪽

Ο R 'A. Y I'o N E s. Iot viri. quorum nomini ac obseruantiae, initium profectus sui, Tabulam Italiae, quam adolescens edidit, in urbe hac nuncupauit. Iis a tibus imbutus quarum capax prima aetas esse solet, in Poloniam a patre missus est. ubi inter aulicos, cum mores gentis celeberrimae, tum linguam , accurate addisceret. Existimabat enim fore homo generosus, ut utrique nationi, quae arctissime inter sese junctae essent, magno aliquando,dc subsidio de ornamento esset. E Polonia reuersus , in Germaniam parentis monitu profectus est.cum assidue instaret,ut, caeteris omissis, Legum studiisse daret. Quorum causa, aliquanto post Lugdunum

Batavorum venit. In qua Vrbe, quanquam

exercitijs nonnihil corporis subinde daret,

curam tamen ac ardorem studiorum nunquam intermisit. Quamuis enim S amicis aliquid interdum, qui non sine causa fures temporis dicuntur, & castissimarum virginum colloquijs ac comitatu, aliquam diei partem daret, noctem quod cum admiratione saepius audiui solidam, non raro, lectione aut

meditatione seria ducebat. cum assiduo labore agitatum corpus, fatigatum pariter cum eo animum , plerunque ad quietem trahat. Ad illecebras aetatis accedebat forma, accedebat delicatus ille, quem amici meminerunt, vultus : cujus gratum ac ingenuum candorem, purpura virtutis commendabat. accedebat

. G 3 sermo

123쪽

io 1 DAN IE LIS HEIN si Isermo elegans ac promptus, corpus agile, ase fabilitas ac comitas insignis. accedebant exercitia praeclara, quae nobilitatem sibi maxime conciliant. Quibus omnibus, nec a virtute, quod meminerim, deflexit unquam, nec ad comessationes ac vivendi intemperiem abductus et Quae cum sine sumptu non gerantur,&, quod Lesum studio non satis caperetur,ut qui operas rorenses, quibus primo destinatus erat. lubterfugeret, ut ipse piebat, gratia parentis ac benignitate excidit. Vivebant eo tempore in hac urbe, magna illa & aeterna eruditionis lumina, Franciscus Iunius, Iohannes Heurnius,non pauci alii. Inter primos tamen

Clusius, dc magnus Scaliger. Fuit illud in hoc viro, quod in Socrate non semel miris eloquentiae coloribus depinxit Plato, ut si quis ejuventute nostraei se dedisset;ejus animu, in' expugnabili illecebra ac suada captum prius ac possessum, ad praeclarum & inuitiatum alue quid transferret. Qui cum Tabulam Italiae vidisset, a stupore, ut solebat, operis ac com mendatione auspicatus, serio monere coepit, ut cum omne studiorum genus, vel exhaustum nostro tempore vel consummatum

esset, solum Geographicum adhuc restaret, operi accingeret, ac in possessionem ejus, tanquam vacui,veniret. Omnibus praereptis,uniuersum adhuc orbe superesse. eum occupansis , si quis strio hoc ageret, futurum. Iret quQ

124쪽

ς R. A T I o N E S. IO naturae impetus vocaret. ducem suum sibi genium ad immortalitatem sequeretur. Multos esse qui in caeteris excellant: nemipem hic

magnum fore, qui non primus pariter futurus esset. Quo judicio, non aliter quam manuum applausu generosi solent equi, inflammatus adolescens, & jam hujus instituti certus, in Brabantiam concedit: ubi Iustus Lipsius docebat. Credo, ut de hujus quoque in re maxima judicio securus esset. Gem Louanij cum frustra quaesiuisset, quippe qui Antuerpiam

profectus esset) fiustra, nescio quo seto, etiam Antuerpiae quaesiuit, qui Lovanium Antuer-pia jam rediisset. Hic vix dici, Auditores, vix describi 'erbis potest, quae ac quanta praeter

expectationem,uirum ad miseriam ab ineunte aetate factum, derepente inuaserit calamitas.

In hostili quippe oberrantem agro, Martis

aliquot alumni,ves e omni ac viatico exutum, Pene, Ut matre natus erat, nudum ac famel, cum relinquunt. Vt non alio quam aquae potu& radicibus, quas terra dabat, sitim ac jejunia leuaret. Ita Achaemenides hic noster, vere miser ac poetico simillimus, ad triduum vagatus, monachorum primo aliquot in via, mox praesecti, ubi eo appulisset, Lilloiani, comitate subleuatus, ad amicos veteres, in primis autem libros sitos, in Bataviam reversus est.

Vbi, cum de gratia paterna ac seuore nihil sibi relliquum videtat, nisi animum jam alijs di-G catum,

125쪽

ro DANi ELIs HEINs IIcatum, disciplinae legum, cujus causa domum dc ad suos vocabatur, totum daret, atque id impetrare a se non posset, in Bohemiam, aCmox Hungariam, se contulit. In qua ad biennium cum militasset, cum Praefecto suo, cuius animum dexteritate ingenii ac comitate morum pridem expugnarat, in Bohemiam reversus est. Vbi ea tempestate Baro nobilissismus de Popei, jussu Caesaris in vinculis diu li bitus, coram Majestate ejus causam diceta atque audiri fiustra postulabat. Verso igitur ad bilem magno, ut plerunque tales solent, ani

mo , Apologiam pro se scripsit. Quam Clu-

uero nostro, ut in Latium transferret, partim

suis partim amicorum precibus persuasit. Eam huc reuersus cum Typographo dedisset, iterum Fortunam, quam nouercam semper habuit, in se conuertit. Iussu quippe Caesaris, qui per legatum hoc jam impetrauerat, in ca

cerem conjectus, vix, ac tandem, adniten

tibus pro libertate sua ac amici, studiosis, in lum hoc euasit. Est hoc foeminis innatum , Ut affectu illo quem parentum animis natura indidit, haud paulo vehementius ducantur. Pia ergo mater, cum ignaro prorsus patre, alia

quam vellet, magna tamen agitantem, clam

viatico non ita magno instruxisset: ibi vero noster , suum illum, quem jam pridem animo

complexus erat, orbem, contemplari ac metiri diligentius instituit. occasione acinstitu

126쪽

ORATIONES. Iosstituto, Scotiam, Britanniam, Italiam, ac Galliam, non semel peragrauit. Frequentius haud paulo tamen caeteris Britannia. quod,nisellor libros aliquot, inprimis sibi utiles, in ea reperisset. Tantus hominem discendi ardor,

tanta ut in re inustata tali voce utar) intemperies tenebat. Quam no amicorum monita, non indignatio paterna, non propositi honores , non adversa omnibus conativus fortuna, sistere adeo atque inhibere poterant, quin, ardore illo laudis, quem accensum imo peet re gerebat, in materiem aeternitatis verteret quaecunq; objicerentur.In Britannia de tribus

Rheni alueis libellum; uniuersi autem Orbis, sed quod nondum prodiit, Compendium, in

Gallia composuit. Scriptum breue ac eruditum. quod nuperrime auctum locis plurimis ac emendatum, pessime enim hactenus descriptum fuit) juveni lectissimo Iosepho Vor-stio, illius, cui plurima debebat, filio, edendum tradidit.Quod monendum hic putamus. ne temeritas Typographorum , aut ambitio cujusquam, cum autoris pariter ac testatoria fraude, fructum hunc decerpat: aut lectoribus, quod vulgo fieri nunc Qlet, manus lucri causa adeatur. Ab hoc tyrocinio, ac prima quasi cura, cum ad partes orbis singulas paulatim se conferret, atque ad uniuersum accurate illustrandum jam paratus esset; ante omnia,

de Patria vir eius cogitare coepit. Quae liuore

127쪽

io 6 DANIELIs HEINs II partim antiquorum , partim ignorantia ac fraude, pristinum vix jam splendorem tuebatur. Nullo igitur vel precio adductias vel me cede, illam tot heroum genitricem ac Romanae aemulam virtutis, exornandam sibi sumpsit. In quo scripto, erudito admodum ac operoso, de Germaniae limitibum ac terminis, de habitu ac cultu, de religione gentis, pietate, armis, jure, oppidis, ac populis, aduersus ip- iam siepe antiquitatem, ea vel excogitauit, vel ex disciplinae suae findamentis, maximo ingenio produxit, quae ut eam, cui spiritum ac lucem se debere existimabat, in possessionem

verae laudis ponunt, sic autori, quantum eruditionis, tantum pietatis astruxerunt. Itaque, quemadmodum Poetae,Deam quandam extitisse volui, quae e Iouis cerebro prognata esset,

ita mihi vir erecti animi ac pulchri, maximis laboribus, vigilijs ac curis, suam nobis peperisse Patriam videtur. Hanc Sicilia secuta est

cum Italia. Quam cum iterum adiret, totam

pedibus, cum nihil nisi oculis exactum orbi ac posteritati imputare vellet, ante quadriennium emensus est. Nam in altera , quod

Scyllam vidit ac Charybdin, quod Phaeacum sedes ac Cyclopum, quod Piorum campos, quod flabellum spiritus poetici ardentem 2Et-nam, quod Laestrygonas, atque alia id genus, quae Vlysses quia obiter inspexit, argumenium Odysseae dedit ; Poetarum surae, qui ma-

128쪽

jora quam pro fide amant ac inusitatis delectantur, relinquenda puto. In Italia, ne quis aetatem nostram potius quam monstra quaedam, nullo literarum sensu, nulla eruditionis admiratione duci credat, maximos admiratores sui, inter ipsos quoque Cardinales, ac Bononiae, inuenit. A quibus & magnifice inuitatus, dc munifice, si quisquam, habitus, redire ad suos tamen maluit, ubi larem angustissimum, uxorem amictissimam, sororem bonae mentis egestatem inueniret ac amplecteretur, quam ut inter purpuras de libertate sua quicquam imminutum iret. Uxor squae reuersum aduenticia accepit) in grauissimos dolores econtracto corpore E partu ac debilitato, ut putatur, incidit. quae suspiriis, quae eiulatibus assiduis ac lachrymis, non mariti modo animum, ad alia intentum, sed vicinos quoque, ad commiserationem ac moerorem pertrahebat. In hac positus calamitate, hac domestica

acerbitate, his angustijs, hoc luctu, aliquid quotidie de penso ab Eluebat. His auspiciis

concepta primum emtalia ac nata: cui valetudinem , mox animam impendit. In hoc opere, scribentem aliquid aut meditantem, cum adolescentes aliquot interea, quo Vitam toleraret, erudire cogeretur 4 ita tabe, quam ex animi moerore partim, partim studiis contraxerat,exhaustum prorsus ac emaciatum

omnes vidimus i ut diebus ante abitum e vi a

129쪽

io 3 DANIEL Is HEINs II plusculis, cum umbra hominis aut sceleto, mici qui accesseramus, loqui nobis videremur. Procul illi species antiqua illa ac venustas oris. procul nitor ille ac rubor, procul dxlicatae illae manus, quas articuli ac macies consumpserant, procul grata illa vocis elegantia iam erat. Nasus accutissimus, tepora collapsa, languor aurium, frequentes oculorum lachrymae, quae lucem iam fistidiebant, vultus denique uniuersus, ut Galenici loquuntur, Hippocraticus, diem ultimum, ante ipsum, ut in lento tabidoque morbo, nunciabant. Memini, praesente me atque aliquot amicis, qui ad

spondam lectuli constiteramus, a clarissimo .summoque Medico, & qui parentis illi loco semper fuit, Euerardo Vorstio , significatum illi ac denunciatum esse, Nullam spem in medicis restare: finem vitae cogitaret, quae initium aeternae esse in iis solet qui in Dei Filio fiduciam reponunt. Hoc fatale carmen, sine ulla animi commotione sic accepit, ut hunc o bem , quem labore tanto uniuersiam perdidicerat, continuo ex animo deponeret. sarcinulas non tam colligeret, quam mentem uni versam Christo traderet. aduentantem quoque, sed quod festinantibus videtur) diutius

cunctantem, ut molesti creditores solent, posceret ac flagitaret. In extrema hac necemlate, assidentes sibi aliquot Theologos habebat: qui alloquiis assiduis ac monitis, pacem illi, si

130쪽

c O R,A T I o N E,S. quid animo haereret, cum supremo numine ac hominibus conciliarent. Ab his cum de immortalitate animi nonnihil ex occasione

ageretur, intentior quam ante, ac cum aliqua,

ut in hoc morbo sepius solebat, indignatione, Ne Strabonem quidem suum, hominem in hac militia , quam Christiani militant, paganum , de hoc dubitasse dixit. nquam

enim sciret, non dimensionibus locorum, sed constanti fide ad coelestem illam terram perveniri et eos tamen, qui de hs quae profani homines naturae beneficio definijssent, dubitare auderent, scarabeos potius quam homines existimabat. qtii profecto ipsi,li de mente nostra aliquid hausissent,quamquam inter serdes ad quas nati sunt & iaces facile intelligerent, diuinam illam partem, quae tot spacia locorii,

tanta maria,tot montes, totum denique hunc

orbem puncti instar capit, ac, quod omnibus his majus est, ad rationes vocat,cum hoc corpore non terminari. cui quamdiu haeret,

nisi prorsus stupet, vim inferri e societate ejus ac caliginem offundi sibi sentit. Intercesserat jam pridem illi, ut mortali sanguine ac propagine omnes oriundi sumus, cum IsiacioPol tano, viro excellenti, de re Geographica non-nmil controuersiae: quae ad velitationem aconensiunculas erupit. De qua cum pruden ter, qui tum aderant amici utriusque. monu-illent, totum hoc ex animo delere se profesi

SEARCH

MENU NAVIGATION