Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rso DANIELis HEINs Irqtroque,& dicendum tamen est. Omne illud in quo avaritia, in quo ambitio grassatur , in

quo opes alius corradit,alius invadit,alius absumit, in quo alius honores ambit,alius consequitur,in quo omnis spes, invidia ac arrogan-ria,in quo metus regnat & serocia,in quo tanta reges moliuntur & tyranni, naeuus ab autore libri huius appellatur. In quo nihil magnum aut excelsum,praeter unum sapientis inuenitur animum, qui humanam sortem aut i ridet aut contemnit.Scit hoc omne quod Romanus vicit, maculam aut naeuum esse: scit quod tantis viribus subegit Alexander, si intuearis caelum,uix quaerendo inveniri posse. O vanas hominum curasto pectora caecat .

uralibus in tenebris pila quantisiquepericlis Degitur hoc avi quodcunque est lOmne hoc spatium,cui tanta nomina imponitis, quod Europam, Asiam, Africam dixistis in

quo misere erratis ut vivatis miserius, in quo navigatis,itis, festinatis, curritis,in cujus parte, sed exigua,&prope nulla annos decem circulator ille Homericus jactatus est, si cum toto Conseratur,vix unius horae iter est. Hoc qui capit, nunquam aestimabit vitam: nunquam so midabit mortem. nunquam enim totum sese in angustias has dabit, qui tam magna sui parte terram jam excessit. Dicam vobis, Socrates quid fecerit.Opulentum ac ferocis animi adolescentem, Alcibiadem docebat. qui cum ali, quot

152쪽

O R A T r o N his. I 3Iquot agrorum causa, quos in agro Attico haberet felix sibi videretur, orbis uniuersi tabulam adferri sussit. Hanc cum admovisset, ubi esset Attica ex Alcibiade quaesiuit. quam cum aliquot vix atomis majorem ibi inuenisset,potiit ut agros sitos demonstraret. Erubuit, ac prope lachrimas emisit adolesces. Ita insolentem fregit prius mox ad alia deduxit animum. TabulamSocraticae simillimam habetis:quam

si diligenter euoluetis,non modo rerum natu

rallu,quas ordine describi hic videbitis, scien- viam ac causas , sed& contemptum imbibetis. Postquam enim coelum igneosque illos orbes, quorum nullus fere est qui non terram parte sui altera excedat, &autorem Deum, ut haec flectit, voluit,& conseruat, luculenter, quamquam breuiter, depictum videbitis, in angusta quadam uniuersi huius parte , Orbem habitabilem inuenietis,cuius situm aliud agendo leuiter percurrit. Qui tam parua siem Per cogitare potest postquam tam immensa intellexit, indignus est, ni fallor, qui in coelum Vmquam oculos attollat. Nunc ad alia pergamus. Dissertationem de Aurore huim libri,infinem oratio

ni reiecimin.

153쪽

In oblium Generosi bilissimi iuuenis Ernesi Ludovici a Burchstorfex tempore habita. ORATIO XI.

LEontinus Gorgias, ex numero eorum,qui dicendi artem ante Socratem in Graecia profitebantur , cum jam senex nam ad sena-mana peruenisse aetatem memoratur) & vicinus morti esset, quaereretque ex eo amicorum

quidam , qui tum lecto proximus astabat, an

libenter moreretur,Minime,inquit,sed ex putri illa domo maxima cum voluptate excedo. Sentiebat nempe, vir ingeniosus, veram viatam neque duet in hoc corpore, quod tanto opere tantoq: studio plerique colunt, neque mori eos qui ex eo migrant. Eam Vero ma gnam esse animam, quae non aliter quam instrumento utitur, quamdiu ex praescripto Dei circumferre illud cogitur : rursiisque ubi imperator jubet,tanquam instrumentum,non ut

sui partem, cupide deponit, dc in terram suam abjicit. Extulimus hoc die , Adolescentes Nobilissimi , commilitonem vestrum : Ω-nus generosam dc illustre. quod pro singulari vestra erga mortuum benignitate, dc humanitate incredibili, praesentia ac comitatu Vestro, quemadmodum ossiciose inuitati fueratis , ita studiose condecorastis. Midam Mex gente nostra humeros supposuistis, quo

que usu est receptum inter eos quos benevolentia conjungit,corpori impositum ad sepulchrum

154쪽

ORATION Es 133 citrum usque detulistis. Quae res vobis laudi, nobis , quantum potest in dolore, voluptati, toti autem nationi est solatio. In hoc juvene, quem alii vidistis in hoc loco, alii nunc comitati estis, alii efferre voluistis, praeter genus ac majores splendidissimos, multa alia fuere,quq cognosci publice merentur, sed in primis vitae exitus, quo ut quisque nostrum optime defungitur , ita optimus censetur. Cujus causa, etiam de reliquis dicendum erit. quae

ut diligenter audiatis atque attente,vehemen

ter peto. Ego quanta brevitate potero, benignitatem hanc osticiumque demerebor. NMeus est Ernestus Ludovicus a Burchstorph, ues Marchicus, illustri S notissima ex omnibus annalibus Burckstorphioruna stirpe,anno supra millesimum,quingentesimo, nona gesimo & quarto, patre Iano a Barckstorpii, celebri toparcha in Podolia ,matre Tugen richa a Robeli, cui cum abunde caetera quae a fortuna dispensantur, tum in primis corpus

vegetum, agile ac procerum , vultus generosus, forma regia, & qui huic praesidebat, altus

praeclarusque animus contigerat. Quem ut primum ultra usitatos litetarum terminos pro

vexit , totum sapientiae ciuili dedit. Iudicis bat enim , nihil tam nobilitate sua esse dignum,quam ut eam non jactaret sed ostenderet. Nihil tam illustri convenire viro, quam in ea sapientia versari, quae ad actiones homi-

155쪽

33 DANIELIS HEIN si Inem deducit: quam earum causas dc euentu intueri. Et quandoquidem in singulis e quibus usus & experientia parantur, haec scientu versatur,& ex his vicissim omnis artis &scientiae principia,ut recte monet Aristoteles, pro

cedunt, nondum ad Rem p. admotus , omne

perlustrabat.Populos sibi omnes, populoruri instituta omnia ac mores in Historia, quae mater est prudentiae, ob oculos ponebat. In qu; militarem quoque disciplinam serio considerauit. In hac rationem priscis usitatam, oppid: cingendi,machinas expediendi, stationes collocandi, in insidiis aut suos ordinandi, aut eliciendi alios, discebat. Quibus artem eam adjungebat, quae munitiones nobis usserpatas, earum modos hodie receptos , ex praescriptcartis & proportione docet. Prςter ista, tantor in utroque jure fecerat progressus, ut in patri; illustre testimonium, post disputationem ma xima cum laude habitam, a toto juris consili torum ordine obtineret. Quod non sine sum ma admiratione curiosis oculis inspexi. Narrcum studia ut plurimum, priusquam maturescunt, & ad finem perducuntur, peregrinatio, quae animum cum corpore a meditationibus avertit, vel impωiat, vel penitus ex linguat: tanta fuit indole Ernestus, ut eo dererempore utrumque felicissime praestaret. Lipsiensem, Tubingensem, Altorphensem vidis cademiam; ubique magnos, ubique exjmio:

156쪽

ORATIONES. I solivit viros.Sed in hac praesertim,eum quem vixrecordari sine lachrymis ac maximo dolore possumus,Conradum Rittersitusiumaeuius amicitia dum viveret, nunc sancta nobis est memoria. Quem praeclarum virum,hospitem

p ceptorem habuit. Ab hoc quasi manu ad j bitiam eiusque sacra deductus est. Porro

cum torpescat corpus, nisi excitetur crebro, neque animus in tali stirpe, quae militiae splendorem suum debet, ab hac plane avocandus sit,summa diligentia ac cura corpus quoq; eXercuit. Pompeium illum imitatus, qui in castris saltu cum alacribus,cursu cum pelocibus,vecte cum robustis ac validis imis certabat. Idq; eo diligentius, quod nunquam ex illius animo maiores eius, magni strenuiq; exularent viri.quorum expres fas,non in atrio aut arca, sed in pectore imagines gestabat. Qui ardentes per se spiritus adolescentis & erectos, tanquam creditores quidam laudis ac virtutis suae, noctu quoq; atque

in somnis agitabant. Quippe qui quocunq; Oculos cnouerteret,domesticam virtutem ac familiarem inueniret.Saepe Alardum cogitabat, equitem illustrem,qui cum princepsmaximus Henricus Auceps ludos Parthenopoli instituisset hasticos, inter alios qui legem scriberenicertamini, ab illo constitutus est: saepenumero Levinum, qui equestres, quos Ludolphus dux Saxoniae cum apparatu & splendore maximo edebat, inter primos moderatus

157쪽

DANIEL Is HEINs II est: saepenumero Ottonem, qui cum ducibias Burgundiae, in Palaestinam contra Sarra CC nos magno animo & prope indomito profectas, eques rediit auratus. Petrum denique M Ludovicum, viros ammos maximosque, Leb Isienses Episcopos. Ergo tyrociniis iisdem ad virtutem, non civilem modo sed & militiaeni, magno impetu eniti. Saepe punctim dimicare aut c sim mastam more militari quatere,aut in altum subito emissam, manu iterum colligere& vibrare: equum ligneum, a dextris modo, modo a sinistris, quod Romanis quoque usitatum fuit, insilire ac desilire. arte tanta ac velocitate,ut stupori suis esset. Dum in his versiatur, dum non nisi magna quaeque & se digni cogitat, dum, ut aetas illa solet, plena roboris & spei , si praesertim calcar illud a majoribus

accedat,fata sua condit, o iniquitatem rerum humanarum i 5 fallaces spes ac cogitationes nostras: tabes juvenem invadit: inuidendas illas vires atq; agilitatem conficit: consectum atq; exhaustum, mors in store, tanquam segetem in spica occupat: e qua nobis,praeter desiderium, exactam moriendi normam, sed vix imitabile,reliquit. Quam,cum alii detrectenti,

ille quasi adhuc in palaestra esset, ad certamen

provocare videbatur.Iurasses, sacramento,uni

Deo & constantiae dixisse. Quod si de virtute

licet augurari, non ingentes hostium cateruas,

non instructas timuint acies, qui cum mortis

158쪽

ORATIONE s.' I37 violentia tot menses dimicauit, neque retrocessit. Nam qui cum armatis aliquot congreditur , momento victor ast aut amplius non est. Mortem quippe nemo metuit post vitam, nemo horret, nemo aestimat aut pendit.Quam

qui magno tulit animo, invictus est: qui spectare rectis audet oculis, ne apparatu quidem ejus gladios &hastas formidabit.Haec est, Generoujuvenes, quae velum leuat, quae perso nam tollit, quae ostendit hominem, quae foras integrum producit. Reliqua choragium aut

phalerae vocentur.Ille mortem tardo pnu venientem vidit, nec extimuit aut animum contraxit : cum dolore lento & perpetuo luctatus est,nec de constantia remisit.corpus jam emaciatum, jam exhaustum,jam exsangue, jam cadaver erat, neque adhuc eum spiritus aviti de

haereditaria majorum generositas deficiebat. In fidiculis naturae quasi& tormentis positus, obambulauit quamdiu potuit . ubi amplius non potuit, stetit adhuc animo, nec clypeum abiecit. 2Etas illa mortem metuit plerunque: ille optauit. Alii cum lenta morte pugnant: ille potius cum vita luctabatur. quod in mortesbia spem haberet, a qua vitam potiorem expectabat. Neq; nesciebat,quamdiu quis'; vivat, nihil interesse, dummodo cum laude moriatur. Vitam autem nullam esse veram,nisi quae cum corpore non terminatur. Eruditione ac generositate vivitur, magnanimitate vivitur,

159쪽

138 DAN iELIs HEINs II contempta morte vivitur: ipse morte vivitur: si quis magno animo cum vita eam commutavit. quae virtus com sublimem erectamque occupauit mentem, primo illud docet, non

spirando sed agendo vitae spatium extendi. Tempus sibi vindicat quod habet: quod non

datur a natura,aut contemnit quia non requirit,aut extorquet ab inuita, quia in memoria

mortalium relinquitur. Hoc est quod poetae docent, quod philosophi inculcant, quod hi- storici exemplis omnibus hortantur. Nemo ampli iti aut animi aut virium Homerico Achille habuit. Ille Thetide prognatus, ille Hectoris ac Troiae pariter euersor , cuius solam galeam ac cristam, hostis metuebat, qui tot animas illustres Diti ac Proserpinae maciarat,

annos a natura paucos admodum acceperat:

cumque illi alterum concederetur, ut aut diu viueret inglorius ,aut maturae mortis pr mium

stlatiumque, res praeclare a se gestas , & ex

his aeternitatem consequeretur: istud maluit. Quippe qui intelligebat , mortem omnibus aequalem , recordatione aut obliuione apud posteros distingui. Diem suum cuique fixum esse,neque hunc spiritum cum semel aut emis sus aut eiectus est , cuiquam iterum redire. Nam haec apud Principem Poetam eius verba sunt.Sed quod ab altero praeclare monetur, famam extendere factis, illustre ac arduum virtutis opus esse. Germa

nicus,

160쪽

nicus, de cuius laude nihil satis dici potest, dc

de quo tam multa nuper diximus ad Taci- tuna,intra annum vitae quintum & tricesimum excessit, neque victor orbis Alexander, hunc aetatis orbem est egressus. & uterque extra patriam occubuit. Tibi quoque,Nobilis ac Generose sanguis, non compressit oculos pudica mater, nec supremum osculum infixit, nec errantem spiritum collegit, quae fortasse vanos sibi reditus nunc fingit & amplexus parat, ne

que tota comitantenrie tuorum, cum maioribus , antiquis inclytisque heroibus, sepultus es. Peregre defunctus, peregre elatuS, peregre nunc iaces. Iaces. sed in illa terra, Quae terrarum nunc est celeberrima. Quae Hispanum toto orbe volitantem,sola, quasi m rus quidam ac fatale munimentum, sistit . atque ab aliis avertit. Quae,invito patre Oceano ac reluctante, campos eius pervagatur, gen tes ante ignotas adit aut expugnat ; & quacunque , caelum patet, Sol vagatur , libertatem Bam probat, de commercia exercet. Iaces, sed in illa urb e , quae scientiae ac eruditionis domicilium ac sedes est. Quae cum hostem pariter ac famem fortiter sustinuisset, Musas& earum ope , aeternitatem muneri accepit. quae tot magnas animas vel habuit vel fecit: tot illustres viros tegit, & post obitum com-.

plectitur.In qua Clusii, Marnixit,ac alii prope infiniti iacent. In qua, patria relicta, soboles

Deorum

SEARCH

MENU NAVIGATION