장음표시 사용
161쪽
r o DANIEL Is HEIN sii Deorum Scaliger, tot annos vixit ,&immensum illum spiritum effudit. Procul hic a tuis, procul a tuorum destinatione & votis,generose adolescens, jaces : sed cum tot tantisque heroibus hic jaces. Iaces extra patriam : sed omne solum sapienti unum est idemque. Vbicunque pulcher animus erumpit,coelum suum petit: ubicunque vivit, patriam non deserit. Aer ille, quem videmus omnes & spiramus, omnes pariter inuoluit. Praeter animam, cum abit. quae non refert ubi vivat: quia supra corpus est. Multo minus reseri, ubi emittatur:
corpus enim deserit. Quo deserto, sibi vindicatur, & in libertatem abit. Caetera pro derelicto ac indifferenter habet. ut qui vestem ab-jicit , quam nemo tanti esse putat ut de via tollat. Id in generose nostro Ludovico vidimus : cui longa ac infelix tabes, nihil praeter cutem, & hanc,aridam reliquerat. Vtinam aD fuissetis cuncti qui huc conuenistis, cum cadauer aliquot amici medico praesente inspeximus. Nemo commutationem tantam sine gemitu vidisset. Frontem illam laetam ac decentem quaerebamus: cum temporibus collapsa crat. generosos illos oculos: squalior eos ac informis horror occupabat. disertissimum os
illud, quod de jure & scientia civili toties dissemit: mutum erat ac elingue. nervos illos
ac lacertos , quos plerique in palaestra admirati estis, cum compactum ac torosum illud.
162쪽
ORATIONES. I Icorpus quouis flecteret aut inclinaret: mors jam eos sibi vindicarat. succulentam illam carnem di ipsam secuit chirurgus nec inuenit. statum illum corporis ac pondus: vix unius erat onus .pedes illos, qui ad saltum militarem nati videbantur: frigus eos obtinebat. illas manus,quae cum hastam mira quaterent agilitate ac vibrarent, vobis quoque qui in illa profecistis arte admirationi erant: ne moveri quidem poterant. Viscera interiora,ac praecipue pulmones,causam mali ac calamitatis,indagavimus post mortem: juro vobis , nihil praeter pus inuenimus. Obsecro atque obtestor vos, quicunque ista mecum aut vidistis, aut ex nobis jam auditis, de fiagilitate humana mecum cogitate. Somnisi est hoc animal, quod currit, navigat,aedificat:quod dignitates atque honores appetit:quod nummum quaerit,& quaesitia condit: quod tam multa,cuiatur, ut Poeta ait,&vicissim metuit aut sperat, votum suum sequitur & odit. Quicquid habet praeter an, mum,nec oculi nec nares ferunt. Vbi primum hospes ille excessit,thure & myrrha,tanquam
condimento, est utendum, ne Odorem auersetur qui accedit.Quid est homoὶ Pituita &bilis. Caetera non addo, ne &aures pariter offendam. Pudet cogitare, sed videre magis pudet, quid sit illud quod tam accurate colimus. Probrum nostru, ubi spiritus excessit, & infamia.Hae me cogitationes sepe impellunt ut ad
163쪽
1 2 DANIELIS HEia is Hanimum ejusque curam me conuertam.
si solus est in homine quod sumus, supra corpus & externa diligenter habeatur.Eum disci
plinis, eum generositate vera& nobilitate in buamus: non quam conferunt parentes, sed quam mors non eripit quae cuncta tollit. Hunc aduersas morbos , hunc aduersus omnes vitae tempestates, &praecipue supremam illam horam, tanquam in palaestra induremus. Ita fiet, ut praeueniamus mortem: quam non
fugit, nisi qui contemnit. Hoc intelligebat beatissima haec anima. Nam cum illi jam vicina esset, sine metu aut horrore, quicquid se defuncto vellet fieri, praecepit. Matri quam visurus postea non erat, vale ultimum perscripsit: libros, tanquam ex hac urbe semelabia turus, convasari se spectante jussit : reliqua quae ad exequias spectarent, animo praesente ac vultu, popularibus mandauit. Dicam amplius , quod fidem vix inueniet. Aliquanto ante exitum, venire ad se pictorem justi: credo ut parenti afflictiss1mae solatium hoc daret. Pingi voluit. Rubor ille verecundus , quem amici meministis, jam mutarat. Penicillo ad umbrari eum jussit. Capilli toto capite neglecti jacebant. Emendari eos m componi in tabella voluit. Malae collabentes mortem minabantur. Pingi eas quales fuerant praecepit. Tantus illi animus supererat, cum nihil praeter
animum jam superesset. Omnibus desunctus, sedulo
164쪽
sedulo ad Christum se conuertit. Hunc cum fide,hunc cum incredibilifiducia,cunctantem aduocauit. Exceperunt istas voces qui adst bant: Domine quid cessast Domine quid manesi Vt quid me deseruisti Dominet Sed
praesertim, & cum gemitu occulto, Adeon oblitus mei nunc es Domine Z Denique cum vi abire ad beata loca, & perrumpere ea velle videbatur. Quod n on fit ariete aur balista,aut tormento ullo militari, sed gemitibus, sed lachi mis, sed intento conuersoque in Deum animo. Ista machina, Erneste Ludovice,non quas olim excolebas, coelum tertium perfringitur. quod A postolus cum vidit, impos sui
Crat, nec adhuc a corpore recesserat. Et jam
nullum nisi hoc praeudium habebas. Nam quid ageres quam amplius spem reliquam
haberest' Parentes tuos implorares ὶ procul aberant. ad opes Sc nobilitatem te conuerteres λ nemo illis valetudinem redemit, nedum vitam. Atios proauosque & maiores tuos cogitares,qui virtute de illustri fama, ante septingentos annos, in annalibus leguntur Z omnes hanc eandem institere viam. Vires illas tuas aduocares Znusquam erant. Toros ac lacertos jam defecerant. 2sitatem tuam Θ nulla tam es
foeta est senectus. Genua illa, quae virebant olim,& quae tam agiliter flectebas ' ne ad pios quidem usus commoveri poterant. Hei mihil omnis caro faenum est, Erneste.omnis gloria jur quasi
165쪽
sos agri. Exsiccatum est 'num, cecidit flos; quia1φiritus Domini Q uit illud. Vanitas vanitatum , O omnia ranitM, ait sapiens Hebraeus. Solus animus supererat:ille tot heroum tradux : ille ingens,ille immortalis, ille qui non perit. quem nec tabes ulla conficit, nec morbus ullus asessat, nec mors ulla tollit. Hunc in ipsa morte, ipsa,inquam, morte,deficientibus jam oculis,
jam titubante lingua, jam singultiente spiritu, pallidus ac rigens , vice genuum flectebas:
hunc conservatori seo consecrabas. victimam 'acceptam, & quam nunc in manu sua tenet.
Nos, Amplissimi Clarissimique viri, Iuvenes Praeclari Nobilissimiq; , & in primis huius populares , qui supremae ejus voluntati ac man dato satisfieri a nobis voluistis, morem vobis gessimus. Ego, cu adueniet supremus ille dies meus, cujus jam immunis est hic noster,quem quocunque tempore & loco , ubi visum erit numini supremo , volens paratusque eaepecto, bene mori & a bonis celebrari velim. Aut
si id invidia prohibeat ac livor , nihil in me magis quam hanc pietatem ipse amabo : quae destinetis ista luce , debitum hoc munus, Ma voluntate ultima impositum persoluit. De
166쪽
ORATIONE s. a svel antia ae dignitate Historia. Habita eum Historicam professionem nussi turm esset. ORATIO XII.
THemistoclem illuni, cujus in annalibus
Graecorum illustre est nomen , & ρος prudentissimus Historicot si, judicasse de prae' sentibus verissime de futuris conjecisse calli
dissime testatur, cum iam annos centum & st'pxem natus , moriendum sibi esse cerneret, magno animo Naturam accusasse ferunt, quod cum longo rerum usu didicisset vivere, e vita sibi excedendum esset. Scilicet, coelesto hoc animal, cui homini fecere nomen, quod diuinae in terris providentiae, quandam qu ix repraesentat imaginem , urbes constituit ac fundat, bella gerit, pacem moderatur, euen tuum diversitates examinat ac intuetur, & ex
illis, quod ex usu sibi aliisque sit, constituit,
momentum unum saperesse , semper autem postea in morte de tenebris versari, omnes Vero eius actiones, pariter cum eo ut desinere
ita interire,indignum esse judicabat.Erat in ex celso & ingeti animo flagrans quidam immo talitatis ardor & cti piditas, quae non ab hoc corpore caduco,quod in terram sicut rami aroborum& fructus,cum vitali destituitur calore, sponte sua redit,sed ab illo traduce diuinitatis. originem initiumq; accepit. Videbat vir aere R nitare,
167쪽
r 6 DAN ravis HEINs IInitate, quam tantopere affectabat, dignissimus, prudentiam humanae vitae regulam ac normam, in sublimi editoque loco constitutam esse: ad eam autem nisi per gradus quosidam perueniri non posse: eos autem gradus esse humanas actiones. quae nisi conserventur, di in clara luce omnibus spectandae proponantur, necesse est ut perpetuo vivendi tyrones sint homines , & earum imperiti rerum propter quas nascuntur, ex hac vita excedant. Quod si Deus aliquis, hanc mortalibus con cederet praerogatiuam, ut,priusquam res Se rere, urbibus praeesse, dignitates administrare incipiunt, ne de vitae suae Dreuitate, de variet re populorum ac ingeniorum, de condicione fra& incertitudine casuum , de fortunae inhumanis rebus potentia, aliisve,ad quae sine exemplis pertingere vix postunt homines, sicut solent plerunque, conquerantur, in ru pem singuli arduam semel conscenderent,
unde totus terrarum orbis, saeculorum omnium atque aetatum populos, eorumque mo
res ac ingenia, bella principum, leges prudentium , situs regionum & urbium , consilia o-irmia , omnes actiones earumque euentus,
conspicerent ac perlustrarent, nae, Auditores, bene ac feliciter agi secum arbitrarentur l nae morosum illud animal, quem hominem vocamus . quod in ipsa vita praeter propter vitam perpetuo oberrat, summum illud numen,
168쪽
ORA Tro NES. IAI cujus magnitudinem non capit & benignitatem facile accusat,aliquando absolveret Nam& semper viveret,& sine ulla vel itinerum difficultate vel viarum, omnia accederet,belli omnibus absq; periculo ac rebus quae geruntur, interesset, immensam seculorum atq; πῖδxum magnitudinem, ut vastitatem potius, contra heret, infinitam rerum ac negotioru mul ur*dinem momento perspiceret.Re d ptiorii quae antiquissimae, Persarum,quae opulenus-mae, Romanorum, quae merito putantur fiuile maximae, percurreret: Themisto clam , quem ante annos amplius bis mille res gessisse nouimus,adhuc intueretur: Miltiadis trophaea, quae dormire hunc ipsum uon sinebant, τὸ quam recentia ac nuper posx ,lustraret. Atheniensium conuentibus , Lacedaemoniorum
deliberationibus , Roma rum Senaxoi interesset : nihil illi tempore abditum , i a se
invium, loco esset clausum : cogitation quoq; & imperii arcana, quae in Regum Principumque animis, tanquam in occulto quodam adyto conclusajacent, non aliter qum medicus, qui humanum inspicit Rc secat ς pus,ex euentu protinus colligeret: in penitiora belli consilia ac artes quae a Graecis str tagemata dicuntu0 mentis oculum immitteret. Haec praerogativa, ne vos longius abducam, Auditores, est Historia: sertissima diuinae erga homines benignitatis obses, veritatis
169쪽
inatet , vitae norma , actionum propagatriae vera, prudentiae, ut quidam apud Graecos loquitur, metropolis Haec aetatem nostram cuin aetate aequat uniuersi ,haec imaginem,non corporis,sea vitae, sed consiliorum, sed animi, ad posteros transfundit, &expressam,non in aere aut ferro, non picturae beneficio aut plasticae, immortali rerum ac verborum copia delineatam, omnibus spectandam exhibet. Elegantiam si spectas aut amoenitatem, alibi fluuium aut fontem, alibi nemus aut campum,ita viui indis depictu coloribus inuenies,ut Natura mater de possessione sita veniat in dubium,& natiuum rerum genium ac indolem,venusta prouocet oratio. Gravitatem spectas potius aut . frugem λ Ibi vero regnat, ac magnifice se eL fert. Vt quae una prope , quid sit aequum ac justum, quid sit continentem esse ac liberalem,quod sit judicis ossicium,quod senatoris, quae in bellum missi ducis partes sint ac munia , aliquanto melius exempli. quam praeceptis philosephi , ostendit. Ciuilis autem ita
tota illius est prudentia, ut materiem non Diiunde petat Historicus ipsa autem,sine Historia, ineptis putidisque & accuratis nimium distinctionibus philosophorum ac diuisiunculis , ab humanis autem separata actionibus, emaciata prope ac enecta, extra locum suum,
non in ciuitatibus legatur ubi regnat , sed in puluere scholarum, ubi nata est, intereat. Mi-
170쪽
o R A TII o N I s.' I 'hi vero vel praecipuum videtur, quod cum ansemo ac mente nostia habet consortium. quam sic pascit, sic assicit , ut totam prope vindicare sibi ac possidere videatur. Cuius ratio, ab ipsa animae natura ac origine petenda est. Videmus pueros, cum primum intelligere i cipiunt, ita cupide narratiunculas audire, ut interdum ne plorare quidem illis vace ' Sed& Philosophi , quod primo Metaphysicorum notat Aristoteles , tabellis quoque ob eandem causam oblectantur. Sicut autem stellae cum orbe suo singulae moveri , a-Per, pateticis dicuntur, ita mens n*tra, cum nar
rationibus inhaeret , non sui modo obliui , citur,sed dc aberrare a se quasi, abire, de asfixa esse rebus ipsis, neque tam legere singula quam agere videtur.quae incredibilis ac prope ineffabilis voluptas est,Auditores,ac jusrunai
tas.Si in Romana versetur historia, natat cum Coclite, cum Quinctio arat, cunctatur cum Fabio: cum Marcello Poenum, cum Nerone
Asdrubalem invadit. Si in Graeca, cum Thomistocle in mari, cum Lysandro in terra, init proelium. cum Aristide fugit , cum Cimones arceri includitur. Nam de dignitate ejus si dicendum sit, optarem equidem, & quidem serio optarem, Auditores , ut qui quantum possimi, in contemptum literas & l c hum
