Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

iso DANIELrs HEIN si ictenus audiuimus, elementa tantum quaedam:& initia, imo futurae aliquando magnitudinis Romanae praeludia suisse. Sin praestantiam viarorum videamus,quos quingenti isti anni ediderunt, si virtutis excellentiam dc animorum, si pietatem, si justitiam, continentiam, fortitudinem , libertatis stladium ingens dc amorem, metuo, ne ubi ad externa bella venietis, quorum prima ac maxima sunt Punica , post devictam atque expugnatam Italiam , Pop. Romano, non magis cum externis gentibus, quam cum earum vitiis pugnandum fuisse j dicetis. quae nunquam ita expugnantur pe

nitus,quin inanimis aliquod sui vestigium relinquant. Metuo, ne felicem judicetis populum terrarum principem , quamdiu suum ipse Tiberim, supremum habuit imperii limitem, quamdiu sub Regibus pauper & securus vixit,

quamdiu de proferendo tantum urbis pomoerio cogitauit , quamdiu in Italia sua latuit, quamdiu cum Etruscis, cum Latinis, Faliscis ac Samnitibus,&, qui paginam utramque hactenus fecerunt,AEquis ac Volscis luctatiis est. Pertinacibus quidem, Auditores ; vicinis i

men hostibus linitimisque. qui, quod moribus

iisdem, iisdem institutis uterentur, capti non

caperent, neque quicquam transmarinum in urbem inferrent. Neque dubito, quin, si aetatem cum aetate , hanc cum reliquis, reliquas

cum ista, contendatis,merito dicturi sitis, Ex

182쪽

ORATIONES.

Ex isso fluere O rem sublapsa referri

Res Italuui.

Ex quo,videlicet,Italia Carthaginem, Carthago Italiam inuasit. QDre paulum subsistamus hic,si lubet,& quandoquidem Historiam,non verba & voces, sicut lucum ligna , quod est

apud Flaccum, aut narrationem otiosam credere atque existimare oportet, citus omnis

usus atque utilitas in vita & in actione cernitur;quemadmodum qui prosectari sunt prius quam vale ultimum amicis dicunt , terram quam relinquunt crebro intuentur & subinde amplecti solent: idem faciamus nos, prius quam in Historia Romana illam omnium vise Jutum matrem, Italiam relinquimus. Itaque, quod olim usitatum erat, Auditores, manum ori mecum admovete, & virtuti illi valedicis te. Ruminemus si quid hactenus audiuimus, ut ejus recordatione animum pascamus. Non enim posthac, ne erretis, Brutos, Quintios, Camillos , Decios, & illa nomina virtutum,

Curios Fabriciosque, audietis. Quibus, nisi aetas sua, & fortas illa, cujus postea contem' plus imperium pes Andedit, simplicitas obstaret, nemo esset, qui non reliquis praeferret. Nunc hoc assirmare vobis possum , quemad modum aetate illa quam adolescentiam vocamus, omnia magis excitata sunt ac vegeta, ita in illis omnia ad virtutem excolendam magis

integra , magis expedita ad defendendam L Iiber-

183쪽

DANI ELIs HEINs II libertatem atque acria fuisse: cujus, sanguine suo atque animis, prima tum jecerunt fundamenta. Vultis initium a pietate faciamus Z Non jam Romuli augurium augustum , nec Pompilii religionem , quae ab ipso primum instituta semper cum imperio accreuit, Vt antiqua nimis hic commemoro. Inuenietis tamen, sicut ceremonias ac sacra, ita ipsam prope pietatem hac aetate natam esse.neque quicquam sine numinis diuini compellatione aut publice aut privatim , ne in procinctu quidem , ac prope inter ipsa arma , gestum esse. Receptum ea tempestate erat, ut Romanus cum hoste conflicturus , postquam v- trimque cecinissent signa, inhibito paulisper animi ardore , ad Orientem se conuerteret, Deosque immortales, uti prospere ea res sibi Patriaeque eueniret, poscerent. Ab Horatiis id Curiisque factum , fide digni autores te. stantur. a quibus & duxisse originem videtur. Coelestes ruisse animos oportet, qui in ipse mortis limine, cum uxores, liberi, parentes, quicquid domi esset, quicquid esset in exercitu , morte eorum niteretur, ad coelum, unde oriundos se sciebant , ante quam in hostem se conuerterent': Deum immortalem victoriae praeserrent vel praeficerent. Aiunt , milixes plerunque, postquam signum datum est, si imbelles i t ac pauidi, non animo consistere non corpore, labare ac succidere illis p

plites

184쪽

ORATIONE s. ID

plite S, oberrate pedes , oculos hebescere ac praestringi , in Arimis vero ipsum a quo corpus disj ensatur externari ac deficere animum : singenerosi, ametibus similes ferri in hostem.Vnde horrendus clamor ille, quem conflictu pri- mo aRomano excitari selitum, hist oriet testantur. Vt neuter eo tempore, nec sortis nec im-.bellis, in potestate sua videatur. Et hic multo minus:quia spe victoriaejam plenus,anteuertit eam ipse occupatq; , neque aliud tum cogitare potest. At diuini illi homines prius colligebant animum quam effundebant,prius, ut loquuntur Platonici, in arcem rationis secede bant quam se impetu permitterent: prius de inique de Deo, quam de libestate, cujus causa omnia honesti viri suscipiunt, quam de Penatibus ac focis, quam de propria salute,cogitabant.Neq; ab ea cura vel imbellem suus timor si modo unquam timuit gomanus vel aud cem ardor suus auertebat ac fiducia. Nihil de bellorum auspiciis dicam, quae reperta eo tem pore sitisse,plurimis in locis par Romanain jestati scriptor T.Liuius testatur. Quanta cujusq; vel religio vel pietas,tanta rebus conclamatis apparere solet. cujus fides dc illustre documentum, e bello Gallico petatur.Vrbem infensissimus Romano nomini tenebat hostis, neq; vel praesidium vel spes in virtute erat. Tamen,quasi res humanae nusquam laborarent,

185쪽

relligiosissmi in templis erat, partim in doliis de um terra recondunt,partim imposita pia prissecum auferui. Virgines simul ex sacerdotio Vesta, nudo pede fugientia sacra comitantu=. Adeo in patria versari quisque se credebat, si

cum Diis suis exularet. Nam de Fabio Pontuesice quod addunt, proximum miraculo videtur: quem per hostes medios,a Manlio, custode libertatis pariter δc arcis, ad celebrandum

in Quirinali sacrum,animo impavido demis sum ferunt. Nihil de priuatis dicam.Inter quos Albunius filisse fertur, qui depositis uxore cyli

beris , tanto in metu tantaque festinatione, capta urbe atque expugnata , Vestae sacerdo-tes, cum Palladio sacrisque reliquis in platse. strum recepit. Adeo , inquit praeclare idem amm,tum quoque in ultimis, relligio publicapriuatis octibus antecellebat. Vultis constitutionem Reipublicae videamus 3 Haec est illa aetas,quae ut libertatem populo , ita libertati vindicem illius consulem ; consuli autoritatem plenam dedi , nimiam eripuit. Eadem dicendi juris

caula per supremi magistratus absentiam,prae. torem ; eadem supremi magistratus coe cendi causa, tribunos & aediles ; eadem, ne summi magistratus exolesceret autoritas, Regem postea futurum cum ambitioni locus esset, Dictatorem dedit. A quibus institutis quantum postea Respublica recessit, credite . Auditores, tantum aut de majestate imperii,

186쪽

ORATION Es i aut de libertate decessisse populi. Quod ruina

tandem urbis, quam aeternani fore Dii & homines spopondisse jam videbantur, satis com firmauit. Vt mihi quidem prius ab adolescentia ad senectutem quam ad vegetam aetatem peruenisse videatur. Si quis nimia nobilitate aut virtute in lesceret, si quis ciuitatis otium

turbaret, aderat continuo vir validus δί acer,

cuius verba allium &pultem redolerent, qui potestate ingenti sacratis armatus legibus, Camillum aliquem aut Manlium, Gallorum adhuc sanguine stillantem, si res posceret, in vincula abduceret: ingratus in hos, si videtur,' publice non parum salutatis. MAGNO enim inuictoque animo, prona semper ad ambitionem a virtute via est, nisi aliena inhibetur potestate qui excessit suam. Quis enim Sullam ne proscriberet, Caesarem ne Dictaturam inuaderet, Neronem ne urbem incenderet, repressitὶ Nam quae maxime aetate hac plerisque displicet potestas, ea conseruata reliquas Ieruauit, soluta imperium dissoluit.Squod ut penes paucos fuit si virtutem spectes ita haec confirmauit optimates dum pro plebe intercessit.

quae plerumque opprimit si opprimatur, dc Rempublicam invadit in qua seruit. Vulti amad leges veniamus' quarum numero ut rei, quae aetates laborarunt, ita fontem ista dedit, neque in numero excessit modum. Eo enim

postea deuentum, ut supremam mereretur

187쪽

laudem, non qui multas ferret, sed qui pi

rimas recideret. Quod Iustinianum princiapem tantopere nobilitat. Nihil de Regibus& eorum jure dicam. Hahquam constat, Romulum,ad publicum quod attinet, praecipue humanum, Numam maxime diuinum, quod autem ad priuatum, Seruium, ciuile potissumum excoluisse. Adeo cum leges essent paucae, jus absolutum erat : postquam excessere limites,semper aliquid deesse visum est. quippe quae calliditate saeculi aut moribus censentur. Decemuirales autem nonne haec aetas

deditὶ quarum nunc fragmenta, quae non ita multa extant, sicubi occurrunt, tanquam ossa & sanistorum hominum relliquias, in scriptis antiquorum sparsa, adoramus prope dc exosecutamurὶ Hae sunt istae, quae leges Romanae, leges vetustae,leges nudae,a Iurisconsultis, pus ciuile ab Vlpiano, de quod omnia haec superat, jus exploratum , in Codice vocantux. Hae, sunt istae, quas cum omnium Philosophorum bibliothecis Tullius componit: quas conferre legibus Platonis audet Phavorinus. quanquam frigide nonnulla,ut Graecorum mos est,

cauilletur. Has, tanquam carmen necessarium , aetate illa pueri discebant. quas cum memoriae mandassent, nihil vel ad sacrum,

vel ad publicum, vel ad privatum jus deesse

sibi viri optimi ac vere innocentes putabant. Commentarius in illas prope unicus, a Sexto

188쪽

o R A et I o N Eis.' IsrAElio Peto juris antiqui consulto, satis breuia ter conscriptus extabat, quem Tripartita a dis uisione nuncupabant. Hunc in ambiguis dubiisque cum constituissent casibus,praeclare sibi in judiciis instructi videbantur. Adeo aetate illi, cum intactum ab externis moribus Romanum nomen esset, plures legu gnari nascebantur quam nunc fiunt. Atq; utinam,vtinam, inquam, Auditores, non modo mores nostri, sed & leges, quarum neque legem neque mo dum nunc habemus, ad aetatem illam, de qua agimus, redire possent. Mihi credite, facilius duodecim quam infinitis viveremus. quae, Ut recte Tacitus pronuntiat dissensione orsi num o adipiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob delicta in Republica Romana lata sunt. Quid enim accurato erat opus jure, cum ex justitiae praescripto omnes viverent cuius vim,non in tabulis aut aere , sed in animo gestabant. Quid autem opus erat Fannia pcum luxuria non esset. Quid Oppiaὶ cum aurum in usu non esset. Quid Coecilia p cum in agro idem cultus qui in urbe esset. Quid Iulia de sumptibus λ cum rapa sua Curio sufficerent,aurum non placeret. Quid Falcidia 3 cam virtutem quisque ex asse, neque praeter eum quicquam ad haeredem peruenire vellet. Quid Scantinia λ cum praeter uxorios amplexus, caeteros nescirent, & ex illis tales quoque

189쪽

168 DANIE Os HEINs II eum homicida legislator nondum natus esset, qui sex civium millia, aliud agendo jugularet:

nouam autem sicam, non in homines sed in Rempublicam, proscriptionem,nempe, stri gerer. Quid Memmia Z cum calumniator non

esset.Quid tot de judiciisρcumpaucissima hςcessent & diu nulla. dc cum essent multa, a Tibboniano tamen praetermissa sunt. qui non magis rationem reddidit earum quas reiecit quam quas nobis dedit. H AE c enim legum plurimarum est natura, Auditores, ut non nisi moribus corruptis prosint, &, si nimium corrupti sint , auxilium non ferant. Leges

autem paucae cum essent, actiones quoque paucae erant. nec prudentibus,qui responderent, erat opus, quamdiu nemo dubitaret, nemo constiteret. Interpretationes quoque legum si sint plurimae, cliuersae quoque sint ne--sse est. neque lites amputant,sed serunt. Interdum quoque, nisi nouis legibus. coerceantur, veteres corrumpunt, Nemo juris eo tempore, omnes probitatis consulti habebantur: quam in gremio materno hauriebant.Nec patrono erat opus,ubi nemo accusabaturmeque facundia,cum nemo accusare .Poenae quoque&sanctiones aberant: quia sine legibus pudore regebantur & modestia. Fidei autem vinculum , pro juramento innocentiam habebant. quam non magis inter silos quam cum hosti

huS colebant. Quys frequentius iustitia & fide

190쪽

rem hac tempestate prope inauditam) quam

virtute bellica aut armis expugnabant. Cujus rei infinita prope exempla, in Camillo tamen& Fabricio praecipua, habemus. Qilorum alter cum Faliscos aliquamdiu fiustra obsedisset, neque armis quicquam profecisset, fide atque exemplo probitatis , ut se populo Romano

dederent, effecit. Alter aequitate Graecos , in Italiam tum primum venientes, profligauit. Quibus armis neque victi unquam fuerant, nec vicerant: quippe quorum usum ignorabant. Nunquam hostem acriorem Pyrrho, ge Epirotarum ab Achille oriundo, Romana virtus habuit. Cujus caput cum aduersis rebus consuli Fabricio Timochares offerret,

Consul sapctissimus, cum victor esse posset, justus esse mavult. consilium ad Regem defert. qui inusitatam admiratus probitatem, facilius a cursu suo Solem, quam ab aequitate Fabricium auerti posse dixit. Quo testimonio quid aliud quam sine armis expugnatus, justitiae Romanae manus pariter dc arma maximus

Graecorum dedit Z Vultis ad constantiam &continentiam , aetatis hujus proprias virtutes, veniamus. Quarum plurima in aliis, utriusque vero illustrissima ac summa hic exempla habemus. Eundem bello Tarentinomo cum taederet, neque ferro res succederet, auro Fabridium aggreditur, sed fi ustra.

Qui postridie ad Regem cum redisset, scire L s voluit

SEARCH

MENU NAVIGATION