Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

17o DANIgLIs HEINs II voluit Rex , virum cuius probitas inuicta es

set, eius ne timorem quidem animus admitteret. Elephanti, ingens atque horrendum animal , ea adhuc tempestate omnibus ignotum, in Italiam tum primum venerant. Ex his unus,

dum cum Rege loquitur Fabricius, jussu eius

ex aulaeis caput praeter expectationem cumbarritu maximo emittit, manumque, seu proboscidem,altissime sublatam, nihil tale cς tanti, subito intentat. Qui ut ante immotus, tanquam ad spectaculum familiare, placide& cum risu ; Neque heri aurum,inquit,tuum, Pyrrhe, neque haec bellua me hodie commouit. Vultis ad huius populi virtutem, hoc est,

ipsam fortitudinem,deueniamus' cuius usum, cum tyrannide constringeretur,liberum atque expeditum Brutus esse voluit. qui Romana primus ac diuina nomen Regium ex urbe eiecit. mam cum eius liberi clam oppugnassent, Consul patriam pro illis adoptauit. atque is,

cum post adoptatam a se libertatem,cuius erat totus, ne amorem quidem liberorum,violentum atque inexpugnabilem affectum , relliquii haberet, ambos publice in foro, prius virgis,mox securi caedi voluit,conspexit. Cumque reliqui aut gemerent aut alio spectarent, nunquam a sipplicio auertit vultum. qui paternos quoq; oculos in poenam ac susplicium, quod tales genuisset, inuicti animi,in cuius potestate totus erat,opus intueri jussit. Maior hoc suppli-

192쪽

cio quam tyrannorum fuga. Quis Graecorum sapientiam miretur, cum tam longe supra eam sine ea Romuli nepotes constituerit natura Idem cum Tarquinio Arunte , stupri Lucretiae comperto, cujus ipsa suo sibi sanguine opprobrium eluerat, in acie congressus, tanta vide corporis de animi, infestis in hostem calcaribus equum admisit, ut cum eo simul expiraret: quastasistersim sita enim Florus noster loqui amat in ad inferos inque sequeremr. Caete rum, ut serae, postquam vinculis elapsae sunt, bis maiores tanto impetus habere solent, ita quae immensa semper atque inusitata in Romano fuit, post eiectos primum Reges ineffabilis pene ac miraculosa fuit virtus: conspurante simul odio tyranni & amore libertatis. Cujus comparandae,iis qui ad eam a natura meti sunt ac nati omnis justa atque honesta est occasio. Nam quemadmodum qui navem dirigere aut currum non potest , recte faciat atque ordine, si allicommittat: ita qui praeesse sibi aut non didicerunt aut non poslunt, alie

num sane imperium admittant. cum eorum

maxime ut serviant intersit. Qui autem possunt , ii libertatem tueantur acrius quam viatam 1, imo sanguine eam redimant si possunt: si non possunt, tamen fortiter occumbant.

O N E s T o enim viro neque debet imperare quisquam praeter ipsum, & si fortis sit, non potest. Nam aut libertatem seruat,am ne qui

193쪽

171 DANIELIS HEIF si Idem vitam. Nemo autem seruit diutius quam vult: hoc est, quam respirat. MORIENDI quippe libertatem non ciuile sed naturae jus omnibus concessit: quam praerogatiuam magni viri semper intuentur. Tales autem Cocli

tes fuisse dc Scaeuolas quis dubitat 3 Qui mihi

homines sine corpore & armis Alo animo pugnasse, M amore libertatis partim, partim

foeditate seruitutis, cuius recens tum adhuc memoria Vigebat, per vulnera dc caedes,ad imperium terrarum, cuius magnitudinem virtute aequabant , festinasse videntur. Quorum corpora cum altera Albulae clauderentur ripa,magnus animus atque infinitus , Orientis intra se atque Occidentis complebatur terminos: contemptu autem mortis quod voluit

effecit. Bellum Etruscum videamus,quod pro libertate primum agrestes atque indomiti, neque ulla eruditione Graeca ad libertatem instituti, heroes illi vere inexpugnabiles gesserunt. Nunquam plura Stoica atque inaudita

virtutis extiterunt exempla: nunquam magis

apparuit, rudem illum, e pastoribus partim,

partim aduenis ac peregrinis conflatum cohetumque populum, quem ad bellum Romulus instruxerat , metu Deorum ac relligione Numa in ordinem redegerat, Tarquinius cru delitate, injuria,ac contumeliis, ad virtutem accenderat, corpus ac fortunam villia habuis se : caeterum in animo omnia reposita gestasse.

194쪽

ORATIONE s. 373 quae sunt prima Stoicorum praecepta. Quis enim neget, manibus Sc corpore alios , selos viros illos animo pugnasse, cum Horatius altero captus oculo, in ponte stans Sublicio, io scuto dc amore libertatis armatus, Vno animo , sed pulchro,sed ingenti, sed inuicto, totum Lartis Porsenae siastinuit exercitum : donec fracto ac reciso ponte, lacero corpore,saluo ipso animo & armis, Tiberim trajecit,&in urbe , quae tum recens partae libertatis templum erat atque hospitium, se stitit 3 Oculus Horatium defecit. num virtus Mucium manus. num vel ipse patriam , vel ipsem ani, mus defecit λ in quo solo ex decretis Stoicorum virtus habitat ac vivit. Quemadmodum iratus aliquis,vestem , quae non satis conuenit, in ignem jacilita manum, quae erraratissammae Mucius imposuit. Et ardebat manus quidem: quid ni enim, caro, sanguis, venae,ossa Z Caeterum animus , non a corpore diuisus modo, sed &ineum euectus habitum, stipra quem ascendi non potest, cladem ac ruinam corporis securus ac intercitus spectabat. Rixari cum natura rerum ac contendere dixisses 3, quod non absque corpore se genuisset, cuius eam

partem, quae Virtutis munia ac motus animi exequitur,spectante Rege atque attonito,ian. quam ream, tanquam sui desertricem, sammae ustulandam tradebat. ut cum armis non

posset, calamitate sua regem in stuporem da

ret.

195쪽

i DANittis HErvs irret. Obstrepant,obganniant, oblatrent, qui in voluptate omnia reponunt: nec dolorem suum aestimat vir fortis , nec perserre alienum animus imbellis potest. Itaque pro Mucio tum Porsena obstupuit, nec virtutem tantam sine horrore vidit. Quod mox patuit, cum inuictum sibi illum populum videri testatus est. Quisquam enim dubitat, quin si fortitudo ipsa, sine gladiis, scutis, hastis, m chinis , sine ipso videri posset corpore , totas in fugam acies conuerteret, cujus tum

imago atque essigies , quia in vultu atque in oculis Mucii apparebat , Porsenam primo in stuporem,mox in fugam dedit Z Equidem,ita ego existimo,quemadmodum ad genios quosdam de nocturnos lemures,qui absque corpore vagantur, trepidant in tenebris pueri demetum concipiunt, ita cujus semel vera fortia ludo non haec militaris, ted quae in Romano ea tempestate fuit animum inuasit,eum, quo quo se conuertit, fugam hostium ac metum circumferre. Hoc enim bello patuit, non in subsidiis solus enim fuit Cocles o non in corpore s manum enim mutilauit Mucius non

in sexu foemina enim fuit Cloelia sed in a

ce animi, virtutis sedem esse ac domum. vi Deorum, in templis. Illud doleo, praeclara activisitata quae aetate illa extiterunt exempla, ineptorum userpatione hominum , hoc est,ilmbraticorum declamationibus obsolevisse,

196쪽

ORATIONES. Ipsac commemoratione eorum prope in taedium

conuersa esse. Quare ad alia pergamus. Narrando prope nos enecuerunt,iis annis, quibus in eorum scriptis libentissime versati sumus, Graeculi, quod cum urbem suam Medi inuasissent, Quibus Themistocles Rempublicam seruauit simul,&euasit. O Graecule Graeculei Τu Romanum loqui pariter ac ineptire docuisti, ille te sapere ac constantem esse, quamdiu ulla nominis Romani superat memoria, doce re poterit. Praeclaram vero laudem , si Diis placet, quae ex fuga quaerituri Quid si Manlium , urbe a Gallis occupata, in Tarpeia ri1-pe stantem , uniuersa Populi Romani, cui. jam terrarum orbem fata destinauerant, majestate , fortuna , dignitate , ac imperio armatum, adhuc oculis ardentem, & irarum quantas vix humana mens concipit, relliquias spirantem,adhuc sui impotentem,sudoris adhuc plenum ac sanguinis, ipse pene Iolle erepto ex hostium manibus, vidissenti Iam Dii atque homines, sacra omnia profana, in Gallorum potestatem venerant. nihil urbe tota, praeter unum Manlii animum paucosq; qui fortunam eius sequebantur, usquam jam inuictum erat. Ille egenus, expes, fame pressus pariter ac siti, selus libellatem in urbe capta adhuc defende

bat,donec eam Furius Camillus, vir cum nemine Graecorum comparandus,urbi reddidit. Cuius ante adtientum, prius ex urbe Capito- . litam,

197쪽

i 6 DAN iELIs HEINs Irtium,quam a Capitolii tutela avulsisses Manlium. Tantas in illius animo radices virtus egerat.Nec jam iptan urbis vindicem commemoro: qui obsidione Veios, probitate taliscos expugnauit: qui eodem tempore Dictator absens dictus , hostes nominis Romani,in urbe atque in ipsis ciuitatis expugnatae Penatibus haerentes,quasi aliud agendo internecione occidit. Quid si Decios,patrem ac filium,

non in Graeculo pallio , sed cinctu Gabino, se simulque legiones hostis, Diti ac Telluri,

praeeunte sacrum carmen Pontifice,deuouentes vidissent ρ Quid si Virginium, plebeium hominem. filiae sanguine scelestum Appii caput medio in foro consecrantem p Credo de Iphigenia aliquid & Agamemnone hic hiscerent. Quid si admirandam Torquati piet

tem in parentem, severitatem in fili ιm ρ cuius non condecoratam non modo, sed nec impunitam esse voluit victoriam. Quid si Papirium Cursorem, cum magistrum equitum, contra

Iacrimas patris, populi preces, re bene gesta, quod incertis Diis atque auspiciis pugnasset,

vinctum atristoritate sita ac constrictum teneret : patriae conseruatorem capite anquireret'

Quantos fuisse animos oportet, qui nec fortem quenquam nec beatum inuitis Diis esse vellent: ipsam denique felicitatem nisi cum religione a moenibus reiicerentρ Quid si illam Curii Dentati vocem accepissent , non ambi tiosam

198쪽

ORATIONES. II ptiosam ultra verum, sed ex veritate simplicem, cum, Samnitibus devictis,exclamaret Tantum

agri cepi, ut solitudo fuerit futura,nisi tantum hominum cepissem : tantum porro hominum cepi, visame perituri suerint, nisi tantum agri cepiseni. .id cum idem de Lucanis , quid cum de Sabinis triumphauit Z Quid cum Pyrrhum Achille progenitum ex Italia ejecit, ipsum Achillem,si

veniss)r, eiecturus p Talis, priusquam matrem relinqueret Italiam,priusquam Graecis imbueretur moribus , vera ac incorrupta illa virtus Romana fuit. cuius in posterum exempla viAvidebitis. Veniebat enim crassus ille ab agro miles, nihil praeter stivam aut ligonem manu versare doctus: ante fortis & inuictus quam armatus. Terra quippe mater optima nutri- Cum, ut adoream & legetem, ita Consulem ac Dictatorem dabat. qui eadem manu qua ara trum turi tenuerat, currus in urbe triumphalis habenas retineret.Non enim b Dii boni,in Lyceo aut Porticu, a Graeco praeceptore, dis putando, sed agendo sapientiam didicerant. Cuius omnis vis & ratio in actione , non in

vocibus consistit. Talis Cincinnatus ille fuit, qui Minucium in Algido obsessum, propere ad id exercitu conscripto , quasi ad relictum

opus festinaret, liberauit: hostes vero , tanquam pecudet in agro suo aut armenta, protinus sub jugum misit. Ex cadena disciplina, rustica nimirum & agresti, bello Tarentino 11 miles

199쪽

miles, qui cum ab elephantis quibus par esse

corpore non poterat obtritus atque conculcatus jacuit,in manu ferrum, in vultu iram adhuc retinebat. Dixisses , non tam hosti quam fortunae post obitum minari:quod inuicti aniamo, deseri ab ea ac destitui se testarentur.cuius indignationis notas &vestigia, post mortem pertinaciter seritabant. Addam quod haec omnia aut vincit aut amplificat: Amorem illis p

triae,& laudis, pro stipendio filisse: qui priuato

sumptu usq; ad bellum Gallicum vixerunt pariter & militarunt. Nondum enim moris erat, Auditores,vtRomanus animam &corpus terrae suae elocaret magis quam impenderet: virtutem stipe aestimaret: sanguinem & auctora-. tam sola libertate vitam , tanquam mercimonium taxaret Imperator,miles venderet. Non dum mendicitas egenos aliquot ac nudos,

urbium suarum purgamenta ut hac tempC- state solet ad armorum rapiebat desperationem. Quisque quo virtute maior erat, eo, pro patria , pro focis atque aris, acrius in hostem ferebatur 'Si virtutem dignus sequebatur exitus, laeti atque fortunati agitabant: si

deficeret virtutem fortuna, terram, e qua Venerant, quam coluerant,sicut arbores cum deciduntur . anima amissa corpore tegebant.

O Tanctissimos homines , qui ex agris adferebant unde viverent, ex iisdem quo vincerent, pro iisdem , cum necesse erat, exspirabant:

200쪽

ORATIONE s. 379 qui corpus & sanguinem, gratis patriae deuouerant,gratis fortes, gratis inuicii erant atque insuperabiles , gratis a ceruicibus suorum hostem auertebant. Ita Mucius vicit, ita vicit Cocles, ita hostem Manlius auertit, Camiulus ejecit. ita Etruscos,ita Latinos,ita Falisco . ita Fidenates, ita Samnites, Saletinos , Picenos, ac Vuliinienses, totam denique Italiam Romanus populus subegit Effecit deniq;, ut, quemadmodum sub Regibus urbs una eminebat in Italia, ita,post eject os, nerositate Mardore ciuium,unius urbis ipsa fieret Italia.Sed

abripuit me, AuditoresNobilissimi fatendum ςst enim j illa aetas, post quam innocentiae & probitatis maximam jacturam res Romana secit. Nunc quibus studium discendi est de animus, ad Africana bella me sequimini. Iam Duilios, Caeditios,Regulos, Fabios & Scipiones,jam fatalem illum ac prope aeternum RO mano nomini Annibalem, audire videor at que intueri. Vix impetum reprimo: vix me sustineo. Sequimini, o generose sanguis, pa triae ac libertati obligata pubes. Qua amissa, nemo vivit ut oportet , neque haurit hunς communem aerem sed inficit. Dabo operam, ne vestrae vos poeniteat industriae , dum Romanam ordine persequimur historiam. l

SEARCH

MENU NAVIGATION