장음표시 사용
201쪽
Desecmidae 'postrema Romanorum atate: is de Taeiti utilitate acprafantia. Habita cum C. Corneliν Ta-eiit Equitis Romani Annales interpretaturin esset. ORATIO XIV.
Vod optaui semper, Auditores Nobilissimi,ex quo Populi terrarum 'incipis res gestas ab initiis, atque ab ipsis incunabulis, docere ex hoc loco publice incoepi, ut quae
maxime in rem vestram essent, ea publice a me exponerentur; eius nobis rei luculentam esse oblatam credidi occasionem , ex quo C. Cornelii Taciti Annales, opus vere luculentum, percurrere decreui. Caeterum, ne temere ad scriptorem tantum accederem, bo
num factum esse existimabam, si in Flpro,no, bilissimo autore, magistratuum initia atque ortus,belli leges ac pacis , saninitates omnes ac religiones, quae a Rege Romulo ad Consulatum C .Marii, intra annos quadraginta nouem& sexcentos, omnes prope conditae atque institutae sunt , serie continua deducerem ac explicarem. Quae enim ad Augustum usque tempora sequuntur, in ambitione sola occupamur, neque quicquam praeter bella domestica ac pugnas habent : quae non amplius pro libertate, cum jam hostem Roma vix haberet, sed de dominatione gerebantur. Audi-uistis ergo tanti imperii natales, audivistis Scprogressius: quos si,ut oportet,repetatis animo, videbitis ducentis anuis eo peruenisse Populum
202쪽
lum Romanuis, ut nec parem sibi nec superiorem haberet. Quicquid enim in Romana gente admiramur,quicquid loquitur vetustas, quicquid posteritas vix credit , quicquid vix eloquitur Historia, subactus Oriens, Africa euersa, adjecta imperio Europa,inter primum bellum Punicum & Iugurthinum euenit. Vr non prius adfatale peruenisse magnitudinem ac culmen, quam ad finem suum properasse
nomen dc maiestas urbis tantae videatur. Late
bat in Italia sua, nulli prope cognitus, nullis disciplinis; nullis artibus excultus agrestis ille populus, qui a Tiberi, atque ab ipsis ciuitatis
duae moenibus paulatim progressus , gentes tantu finitimas domaba: aquod a bello autem temporis stipererat, in agrorum cultu quisque S paterno praedio ponebat. neque inusitatum crat Dictatori , quae suprema tum potestas Crat, ab aratro ad triumphum, a triumpho ad
aratrum redire: maris vero aeque commoda ac
casus ignorabant. Siciliam,praeter exspectationem,proximam Italiae, &olim continentem , Poenus invadit, Romanus sibi vindicat. Rura sua deserit,patriam relinquit,arbores secat, naues fabricat, mari congreditur,
Vincit. neque prius desinit, quam in Syria surgenti , in Hispania occidenti occurrat Soli. Perfida Carthago erat: bis superatur, tertio euertitur: disciplinis erudita Corinthus: e Pugnatur primo , mox incenditur: viribus in-
203쪽
i31 DANIE 1 Is HE INSII uicta Numantia r euertitur ac solo aequatur. Iam autem, unde sum digressus, primo Punico, qui viri,qui animi,quae virtutes extiterunt,
quantum instar libertatis & ardoris, in pectoribus illorum flair, qui diuulsam ab Italia Siciliam,cum ponte non posset,bello atque aud cia junxerunt e Quis non Appium , Duilium, Atilium,Lutatium, qui in terra sua nati atque educti, cum vix nauem antea vidissent, res in mari tantas gesserunt, non ex ipsa poctarum Amphitrite, aut e monstro aliquo marino genitos fuisse credati Quis non aedilium, virum sortem atque insuperabilem, qui Leoniden aequauit, quis non Regulum miretur qui post tres & sexaginta naues, oppida du, centa capta atque erepta hosti , captus ipse, quia de Carthagine non poterat, de fortuna triumphauit: qui amictus omni genere dolorum atq; excruciatus,resectis palpebris,in m china inclusus, constantiam carnifici ac fidem, arma animi ac munimenta, fortiter opposuit. quibus,tanquam moenibus, defensus atq; circumtectus, Poeno quidem corpus concesserat, religiosum autem animum,patriae ac posteri tati consecrauit: victurus ipse , quamdiu nominis Romani dignitas vigebit ac majestas. Bello autem Punico secund o , cum immistae coelo Alpium nubes, Diis atque hominibus inuisum in apertam Italiam immisissent Hannib/lem , quas praeter Herculem nemo penz-trasse
204쪽
ORATIONES. 183trasse credebatur , viri coelestes, & maiores semper cum fortunam quoque prouocarent,
spoliatam naturali vallo ac praesidio Italiam, virtute munierunt: spiritum ingentem atque exaggeratum, objecerunt hosti: totam in se Africam ruentem, atque in patriae grassantem viscera, muro fortitudinis sustinuerunt: quis. que denique cum corpore non posset, Alpes animo aequauit: quisque grauitate,constantia,
diuina & setali quadam generositate, urbum Romam, domicilium imperii & gloriae, quasi
sepimento quodam undique cinxerunt. Post perfractas Alpes, ut e coelo aduentare videre, tur hostis,ad Ticinum concurritur: caedit Poe- . Rus,caeditur Romanus. Ticino Trebia stac dit,huic Thrasimenus, omnes pari Africae staccessis, pari Romanorum clade. Fortunam ipsam sacramento Libyae dixisse crederes. Post haec acies ad Aufidum instruitur, ubi ferales imperio Cannae tentantur. Alibi ad gaudium atque ad oblectationem , hic vero ad satiet tem hostis, caesus est Romanus. donec exclamaret ipse , Parce miles serro. Madraginta certe millia deleta sunt. Nihil praeter animum
supererat Romano, quo tum uno, victus co pore ac profligatus,orbi adhuc par erat. Vnum
nocuit Annibali, quod victoriam praecipere
quam obtinere mallet. E Campania reversus,
libertatis sedem atque Italiae caput, Romam, obeqnita dc ad ortas jam oberrat.Quid Ro-M maritim
205쪽
i8 DANIEL Is HEINs II manum censes p Ille vero, Italia erepta, urbe obsessa, inter ploratus seeminarum & vagitus puerorum tota urbe discurrentium , ut selet steri, virtute sua inuolutus atque inclusus, adhuc orbi imminebat : illum,tanquam creditor, a Diis immortalibus promissum sibi debitumque,pertinaciter urgebat. Marcellus in Sicilia, Scipio in Hispania, ad Capuam uterque Consul res gerebat: quos redire Romam populus vetabat. Adeo. Obselli ac prope expugnati cum essent, liberi tamen δc inutilii & in
potestate sua erant, ut, cum tenerentur, hΟ-ilem se vicisse existimarent , quia non timebant. Intelligebant enim, si quod munimen- tum potest dari,si quod propugnaculum aut vallum, quod nec aries perumpat, nec ballista frangat, nec euertat catapulta, hoc in animo virtutibus congesto, exaedificandum esse. Animo eodem,cum in media Italia haberent Africam , Italia relicta in Africa Annibalem vicerunt. Annibalem Philippus, Africam Europa excepit.. Graeculis eripitur libertas, quae morper praeconem illis redditur. Adeoque inepti gens erat, ut immensa voluptate & gaudio es fusi, libertatem conseruando tantum possideri
non sentirent. eam autem a virtute sua cuique
non ab hostibus donari. Philippum Antiochus, Asia Europam consequitur. Quae, si verum volumus fateri, voluptate sua atq; illecebris , victorem cepit: nec immerito quia dia e-
206쪽
ORATIONE s. li8srit, Capuam Annibali Cannas ; Asiam Romanis Annibalem fuisse. Hinc argenti cupiditas atque auri, quam cum Attali haereditate,
quasi j v ssu testatoris, Respublica accepit. Cujus regnum pariter ac bona, cum ex testamento cerneret,in libidinem illius quoque dc avaritiam successit. Haec jam animorum erant vulnera: ea autem sola urbes &Respub. eueri tint. Nam Annibalis& Pyrrhi, in corporibus haerebant. Iam, quod magis admireris, nulla gens, nulla prope pars terrarum eXpugnata, fuit a Romanis aut subacta, quae non ad perniciem victoris δc interitum Romanae majς- statis aut integritatis aliquid conferret. Graeci disciplinas attulerunt, sed cum iis pariteranambitionem : Asia delicias, sed cum iis voluptates.Omnes simul, opes maximas ac copias, sed cum iis auaritiam. Vt cum homines non possent spoliati libertate sua& exuti, vitia victorum, orbem victum vindicare atque ulcisci voluisse videantur. Primus omnium Iugurtha, qui in bello Numantino Scipionem fuerat secutus, vafer homo ac versutus, suis posse vitiis Romanum expugnari callide intellexit. tanti animi mercator, ut cum spem in ferro non haberet, auro fugam ab exercitu redimeret, Senatum vero donis ac muneribus in partessitas, ut venale mercimonium pertraheret.
Ita ille populus , qui ter jam Africam subegerat , unius Asticani precio conductus est yt M ue Vin-
207쪽
186 DANIEL Is HEIN SI Ivinceretur. ille autem ordo, cujus dignitate Reipublicae maiestas nitebatur, cujus hume-xis terrarum orbis incumbebat, nominis Romani immemor ac togae, bonum publicum,
salutem civium,emptori pariter & hosti publico transcripsit. Eodem tempore ambitio er
pit. Gravis quippe plebi nobilitas, nobilitati plebes inuisa, de honore inter se ac dignitatibus certabant. Interim Respublica deserta ac neglecta, quasi vacua possessio, unius qui plus posset dominationi dc imperio relinquebatur. Nam de libertate ne vacabat quidem cogit re. Hac commoditate usus primo Marius, homo ruri natus sed militiae inuictus, ingenti autem animo, ac ferro, quo valebat, Sullae competitor, acpost hos OA uius &Cinna,tandem Caesar&Pompeius, ab externis hostibus, in patriam ac ciuitatis suae vires, bellum δc exitium vertere. quisque urbi suae id quod Annibal futurus erat, nili victus esset. Nam ut prisci duces, castra hostium & muros, ita isti dominationem vi & armis inuadebant. Cinna consulatum, Sylla, dc mox Caesar, Dicitaturam. Donec lacera Republica, exhausto ac defatigato , sicut feris quae conflictu mutuo doman-rur, populo,ut stae gentes & quae vicerant, in
manum ac potentiam unius concessere.In quo quamdiu aliquae virtutes erant, quales in Augusto multae maximaeq; erant, Principatus nomen,quod & populare erat & in libertate a Senatu
208쪽
nam usurpatum fuerat, cum jam ipsa interiret, seruitio praetexebatur. Miser quoque populus, non aliter quam pueris cum plorant aut de matre cogitant, pupa aut sigillum traditur in manus, quo, cum domi soli relinquuntur, se oblectent, nonnullas adhuc leges de tribunos, eo tempore habebat. quorum jus quoque &potestas, per occultam defendendae libertatistimulationem , dominationi illo principe accessit. Postquam vero omnia unius , unus ille
omnium flagitiorum atque illecebrarum semvus esse coepit, dulce illud omnibus, Romano autem proprium ac suum, cmus conse uandi cauti Brutus Superbum , populus Decemviros,Cinnam miles, fata ipsa ac imperii fortuna, Senones eiecerat, dulce,inquam,illud quoque feris ipsis & acceptum libertatis
nomen , funditus deletum atque extinctum est. Quare, vos quoque illud nomen, toties jam decantatum,&quaecunque audivistis hactenus, ex animo delete, Auditores. Nullos Scipiones, Fabios, issimilios, nullos audietis jam Flaminios. Aures alias adserte: alias ad ferte mentes. Ad monstra deuenimus. Tiberii, Claudii, Nerones, in scenam producendi sunt. Non iam consulem Romanum,plenum, majestate, constantia ac grauitate plenum, in Senatu, de communi bono, de ferendis legis bus aut agris diuidundis, disserentem audietis. Non eundem,victis domitisque gentibus, Iovis
209쪽
188 DANIEL 1s HEINs IIIouis fulgentem insignibus , in curru triumphali videbitis sedentem: non ingentia bella, urbium euersiones, fusos Reges peregrinos ac euersos audietis. Nullas audietis nisii de virtutibus victorias, nullos nisi de provinciis &ciuibus triumphos. Non Lucretiae insignem audietis necem. quae vim passa a Tarquinio& constuprata, acie eadem viam animae ac libertati patefecit. Non illustre facinus Virginii, qui cum metus a Decemuirorum seruitute esset,filiam ad Cloacinae, cum nonposset ju- re, ferro propere in libertatem vindicauit; publicumque dominationis ac libidinis incendium, cruore virginis restinxit. Non Catonis generosam illam & sublimem audietis vocem: . qui cum adolescens admodum in Syllae domo,trahi ciues ac torqueri cerneret, quare Syllam nemo interficeret, rogavit. & cum paedam a-, metui ab omnibus dixisset, Cur tu ergo, inquit, mihi gladium ad liberandam patriam non tradidistiὶ Non ejus. dem audietis mortem: qui, cuna recedentem, ac jam pene ex oculis seblatam Populi Romani libertatem, retinere ac sistere non posset, plenus sapientiae ac instituti sui tenax, animam& viscera Fortunae in oculos conjecit. Nullos Cassios aut Brutos audietis. qui libertatis sit b- se starem ac regni candidatum, ante statuam Pompeii, Diis patriae conseruatoribus, tribus&viginti vulneribus mactariint. Euersam,
210쪽
ORATIONE s. I 8 conditam,sepultam,conclamatam libertatem videbitis .cum ad delatores praemia botiorum, curae Principum ad sceminas, foedissima quaeque ad Principes transissentacum Senatus, non
in leges , sed in verba Principis juraret: ipsi quoque Consules & Equites, in seruitutem
ruerent ac festinarent : cum nec vox propemodum nec cogitatio jam esset libera : cum
ipsi quoque gemitus de lachrymae subscribe
rentur: nihil spei in amicis , nihil esset fidei: nullum in amicis, nullum in propinquis solatium. Cum Seiani, Dolabellae,Pinarii, Satrii Secundi, reliquique perditi homines, quemadmodum ad aram scelerati solent servi,undique confluerent in urbem & in ea grassarentur. Si quae esicut animae illustres aut ex prisco illo sanguine oriundae , ras novercali odio in herba suffocari extinguique videbitis. In ipso, Auditores, limine in ipso introitu,omen pesesimum habebitis: Claudium Marcellum, unicam jam urbis spem & libertatis, jam Augusti silium jam generit, ostendi populo, mox eripi videbitis. Liberos Agrippae,viri magni,destinatos regno successores, fraude muliebri misere euerti. Nihil enim de Germanico nunc dico. Videbitis, parentes ab exilio retractos accusari a liberis : matronas honestissimas aprostitutis: vrgeri leges scriptas, cum naturae periissent: intendi majestatis crimen ,cum jam
