장음표시 사용
221쪽
amorem parit. quia infla majestatem secus &improbitas consistit. Iam cum imperandi vis de quasi efficacitas in majestate sit,quae duabus
artibus,benignitate nempe &autoritate,com
paratur,nec benignus esse potest nisi qui apertus est de simplex, nec autoritatem facile consequitur qui fidem nondum consecutus est.Ea quippe integritate morum comparatur &candore. qui cum summus esset in Germanico, nullus in Tiberio, alter, cum benignit tem affectaret,odium inuidiamque,alter,cum seueritatem induisset,non autoritatem modo,
sed amorem quoque , quae in sola majestate
conjunguntur, impetrabat. Vt cum alter imperaret , alter omnium judicio ad imperandum natus viderethr. Habet hoc maiestas omnis, Auditores:non in potestate sed in actionibus consistit: non in Regno,sed in animo ac mente imperantis , sedem suam habet. Nam ut nihil maius altiusque Principe est in terris, ita nihil animo in homine est excelsius. Quem cum sua , hoc est, imperantis virtus , vltra purpuras & sceptra , lictorum ministeria, prouexit; ibi demum est majestas, ubi dignitatis ac virtutis culmen est. Ego populi Romani majestatem exulasse cum Camillo, M rio, Rutilio , viguisse in Africano, Curio,Catone, aliisque magnis & praeclaris viris,perilsi se in Tiberio , extinctam cum Germanicosuisse existimo. Nisi forte in lustris Capre
222쪽
ORAT IONEs xortum, inter spintrias δί exoletos , cum hoc monstro eam collocemus. Ne hoc Deus immortalis sirit. qui, cum radios autoritatis suae, quibus uniueruis continetur orbis, in simillimos effundat, nihil bonitate sua majus habet: ille, inquam , qui est infinitus. Fraudes vero M occultas artes , quas tam sepe in Tiberio notamus , non ut eas doceamus, sed quod a prudentia ciuili, semel in Rempublicam receptae , vix disiungi possunt, tanquam optimus ac simplicissimus,ignorat. Hae sunt quibus improbos ac probos, alienos ac domesticos, hostes Reipublicae & Principes, Tiberius
subuertit. Vnum hostem sed potentem,unum e ducem sed inuictum , eo tempore Romanus habuit. Bellum cum Arminio Germanicus gerebat; viro maximo vir maximus, de Romanae libertatis , etiam cum nulla esset, spes postrema. Cum utroque bellum, sed occubium ac vaferrimum , Tiberius gerebat: minus
hosti quam Germanico insensus. qui trophaeis
sitis totam,quaqua se contulerat,Germaniam implerat. quae tyranno cruces totidem & neces erant, neque in hostili terra sed in eius animo ac pectore defixae videbantur. Tanto cruciatu ac dolore compos, unum hoc agebat, ut
per Consulatus triumphos, cum per se non posset, juvenem ab hoste revocaret. Audiuimus postremo, quid Arminio evenerit, quomsorem virum ne Romana quidem res,cum N s maxim
223쪽
aox DANIEL Is MEINs II maxime floreret, habuit. Qui, ut olim, pacis specie, Romanum circumuenerat,ita vir Misculo &gente sua major, abscedentibus Romanis.dolo propinquorum cecidit,secumque casum patriae,quam mastra toties Romani oppugnarant,pariter ac seruitutem traxit. Disca- amus hoc exemplo, nunquam minus quam eum sine cura & hoste possidetur, tutam esse libertatem. Quae erecto intentoque animo
sub clypeo facillime defenditur. Quamdiu
serrum estin manu , Deo quoque immortali ea cordi est. Pace ac securitate elabitur. nun quam minus conseruatur, quam cum nihil timet. Hoc Tiberius intelligebat, cum Germaniam, non armis, sed securitate sua, di , luod . minime expectandum videbatur , non pugnando callide subegit. Quod non paucis gentibus euenit.Res Atheniensium,& amplas& diuturnas olim, si quas alias fuisse , saepius legisus. Qirundo eas desecisse existimatis3 Anctim hostium sexcenta millia , Dario duce,in
Graeciam erumperent an cum septingenta &trecenta Xerxes,Regum potentillimus,adduceret : vi& flumina bibentibus & tellus incedentibus deesset: ipse quoque Oceanus progente sua militare solitus . compedibus a Rege barbaro constrictus essetὶ Iuro vobis atque affirmo , nunquam magis tutam Graeciam fuisse. Cum Miltiades in campis Marathoniis, tropharum , non de hostium virtute sed de multi.
224쪽
ΟRATION Es aos multitudine erexit: cum Leonida , quingentis millibus sexcentos opposuit ; stetitque se liter, donec de pugnando δc vincendo festius, nod victoriam sed corpus hostibus relinqueret.Xerxes monteis complanarat .illi animos,
majores quam hi essent, hostibus opposuerunt. Xerxes urbis moenia exusserax dc muros.
illi urbem pariter & libertatem, nauibus imposuerunt. Tales ergo milites ac tanti, pace
ac induciis Philippi perierunt. Idem & Thebanis , & Spartanis, & Phocensibus euenit. Quando populi Romani periisse existimatis libertatemὶ An cum Pyrrhus, Caci progenies, Achillem suum adhuc spirans , fundamenta :ejus ac primordia lacesseret ρ An cum Galli media in urbe grassarentur, neque quicquam praeter Capitolium & Manlium, quod inuictum ab hoste esset alibi restaretpAn cum Poenus, ipsis nubibus immistus,per fluentem glaciem ac niuem , animo ardente incederet, montes generositate, rupes frangeret aceto:
cum dux ipse, bellua Getula vectus, per ruinas Alpium enixus, uniuersiim agmen suum,tan quam tempestatem quandam, in Italiam effunderet: cum assidue ad muros atque ad portas esset: inter seruitutem & Romanam libertatem . nihil praeter magnanimitatem gentis
interesset λ Non fregerunt illa Martis populum sed inflammarunt, Auditores. Oppugna ri vult libertas, vult premi,vult in acie ac ferro, 6
225쪽
2o D ANIEL Is HEINs IIvult cum hostibus versari. inter arma crescit: sanguine non laete educatur. Quippe singulidum cadunt, res communis vivit δc superstes est. neque desunt qui succedant dc victoria fruantur.Belli desuetudo,ex obliuione otium,
ex otio seeuritatem , ac non raro seruitutem
parit. Tum Romana periit libertas, cum deesii et hostis nisi quem Respublica dedisset: cum Augustus, Constitem se ferens , & ad defendendam plebem jure Tribunicio contentum,
dono militem , annona populum , cunctos otii dulcedine pellexit: cum Tiberius ad legem majestatis omnia referret: clam accusatores bonis miserorum aleret ac faginaret: . cum discordiarum causas in Senatu spargeret, partes callide inter se committeret, verba singulorum de consilia expenderet: cum neque adulationem neque libertatem ferret , dcvtranque odisset, sed ut libertatem tolleret, sensimq; aeterna seruitute reluctantem populi victoris animum inuolueret. Quantus Iuli in Germanis, hoc est, in hac gente , amor libertatis , quantum studium t quot imperio Romano clades ea gens intulerati Ad hanc populi virtutem, imperator accedebat, quis&quantus , o Dii bonit sEMs v CELER , ut de illo loquitur Romanus autor , PROMPTUS
ULTRA BARBARUM INGENIO : ARDOREM MENTIS VULTU OCULISQUE PRAE SE FE
226쪽
ORATIONES. RO DUUS MILITIAE ROMANAE COMEs , ET IAM CIVITATIs IVS ET EQUESTREM CONSECV- Tvs GRADUM. Pyrrhum,aut Iugurthalo,aut
Annibalem,ab inferis red1sse diceres.Ad hunc hostem debellandum, missu est, ut diximus, Germanicus ; virtutis tantum dc ciuilitatis nomine Tiberio inuisus. Qui hunc ipsum dignitatis atque honoris specie in urbe reuocat: Arminium inuidia suorum de discordiis inuoluit. Ita sine belli mole, sine armis, sine sumptu,monstrum illud,sterum veneno,alterum securitati suae dc ambitioni callide objicit ; trumque aliud agendo perdidit atq; interue tit. Faxit Deus immortalis , ut his moniti ex implis,nos quoque, Auditores,qui pro libemtate hactenus pugnamus,pro eadem animum armatu inter has inducias retineamus. Qui de militari disciplina commentantur,ita militem dormire volunt, ut nec galeam nec hastam ponat, Vt in clypeo decumbat, gladium in manu gestet, ne, si quid eueniat, inermis opprimatur. Utinam eodem modo & nos dormiamusi Verum res secundae minus aequa mente quam aduersis tolerantur. Intermissio armorum autem , quae&gloriae insidiatur&virtuti, sicut lenit animos dc frangit, ita belli
recordationem, & cum ea i causae curam ac memoriam, extinguit: neque minus interim
discordias internas per dulcedinem securit iis, me utibus instillat. quod venenum, Rebus
227쪽
1os DANI E LIs HEINs II publicis florentibus magnisque, morbum ac
mortalitatem , tanquam aegro corpori, inducit. Iidem sumus, Auditores, qui eramus nuper, cum tot urbes expugnauimus, tot defendimus,toties, cum magna hostium calamitate ac clade,terra dimicauimus ac mari: idem Imperator nobis, idem hostis est. Idem ut sit animus,ingenti cura opus est ac prouidentia. Tubaethercules,& tympana, & clamor militaris,&conspectus hostium , & ex rectatio, &ira quoque & injuriae, & cruor, fomes est virtutis ac custodia. Vbi ea sunt ex oculis sublata, obdormiscit animus. Quem sopitum ac languentem, frustra aduocaris ubi opus est. Hic. est ille, quo munitus miles noster, Slusam in hostili agro cepit, urbem in eodem alteram, aduersiis mare, pestem, atque Hispanum,non sagittis, non cuspidibus pellorum aut imbelli Graeculoque ferro , sed immanibus tormentis oppugnatam , annos quattuor defendit. In qua tantus fuit animorum feruor, ut quem corpore occuparet quisque locum, vix in aerem excussiis sulphure atque elisus, hostibus concederet. ut post moenia,post propugnacula, post vallum, post ereptam urbem, tanquam ferae,e latibulis pugnarent: ut,amissa ipsa urbe, amisso ejus loco , adhuc causam vindicarent. Hic est ille,quo munitus paulo ante inductasHeemsketckus, Gades vique nouus Hercules contendit: ubi non, ut alter, regem Iberorum,
228쪽
ΟRAYIONES. 2o 7 sed ingentem eius classem , prope in portu ipso atque in urbe,serro pariter & igne inuasit. In qua pugna nautam quendam aiunt, cum in hostem gladio ferretur, atque is mari se committeret, non aliter quam canem rabiosum, fugientis corpori haesisse, neque prius caede ac sanguine conspersuin dimisisse, quam luctari tem inter undas partim ,partim inter vulnera Hispanum , usque ad inferos persequeretur. Ne Leonidas , Callimachos , dc Cynegiros, Graecia in posterum miretur. Haec cum cogitamus, redeat in animum antiquus ille vigor,
eadem sollicitudo maneat & diligentia: tanquam in conspectu hostis dc in castris vigile' mus. Nihil de timore remittatur, nihil de industria. Petamus, ut illustribus ordinibus, Patriae parentibus, diuini atque humani juris animum intelligentem , plebi autem obsequendi voluntatem, Deus immortalis duit.ut Rempublicam , ut Academiam , consensus animorum lc concordia respiciat. quae post recens hoc incendium,non amplius jam aede illa, quae flammarum violentiae concessit, sed Amplissimorum Curatorum magnanimitate ac celebritate Professorum continetur: quorum scripta dc existimationem, extra casum Mfortunam constituta, olbis uniuersus sibi vindicat. Vt vicini ae remoti Reges Principe';, inprimis magnus ille, cinus hic Legatum, summam maximumq; virum intuemur, sicut
229쪽
m8 DANIELIS HEINs II hactenus in bello , ita nunc in pace nobis ad psint. adsint, inquam, & concordiam,tranquillitatis nostrae munimentum unicum ac ful
crum,tueantur ac promoueant.ne Arminii ex
emplo, viri nobilis,magnanimi, intrepidi, qui amore Patriae armatus, non primordia sed florentissimum victoris populi imperium cum paucis lacessivit, Quintilium cum tribus legionibus in Patriae visceribus sedentem profligauit, Maroboduum sustinuit, qui,cum a nos duodecim,proeliis ambiguus, bello nunquam superatus,rem feliciter gessisset,simult te ac discordiis suorum inuolutus, quia armis non poterat, pace Tiberii sistatus est : ita hic
inuictus terra marique populus, quem Ouantem tot victoriis acdecoratum orbis aspicit, securitatem suam. opes, dignitatem, decus,
gloriam, postremo libertatem ipsam, quam bellando peperit, cum pace, quae discordiariam mater est, amittat. Ita tu, Iesu Christe, ab aeterno ex aeterno genite , aeterne Deus,
idemque homo dciconciliator hominnm ac Dei; Deus ante initium cum Patre, Deus sine
initio cum Patre, Deus qui filisti in principio cum Patre, ideoque de ante principium fuisti
cum Patre, Deus fortis cum Patre,Deus exercituum cum Patre, Deus victor dc bellator noster, Deus pacis nostrae autor, Deus cordium inspector, Deus vindex veritatis; qui cum tota Sacrae Trinitatis majestate , vivos
230쪽
ORATIONE s. 229 aliquandomortuosque judicabis; cujus verbum pacis , irae instrumentum , cujus sacramenta charitatis , odii ac suroris sacramenta secimus, cujus vltimum legatum , pacem dico ac concordiam,proterve conculcamus; simultates illas,disceptationes, studia ac factiones , & cum iis metum ac pallorem,in Ecclesiae, in Reipublicae in tranquillitatis nostrae perduelles conuerte: neque patere , ut illaesi aduersariorum armis , propriis seditionibus exhauriamur. donec sessi tandem atque exangues , praedae iis simus, quorum spolia cum
laude nostra adhuc ostentamus.1 ORAT 1 o XVI. PHὶ absolutum primum librum Annalium Taetii
olim habita. in qua de mutatione Reipublica , deque Principatus initio agitur.
SI eodem modo oculos in peet is homini
ad contemplandas res futuras indidisset Deus immortalis, quemadmodum in vultu claros quosdam lucidosque fixit, quibus, quae sunt ante pedes , intuemuri; nihil esset opus prudentia. qua vi quisque nunc e stellit maxime, ita dignus maxime est qui imperet mo talibus . Caeterum,cum reliqua quae homines mirantur,dignitates, Respublicae ac Principa
tus,tanti sint revera, quantus est humanus animus qui illis praeest; qui si sciolentiae praeceptis imbuatur, sapiens vocatur, si experientia lon
