장음표시 사용
231쪽
1io DANIEL Is HEIN si Igoque usu consecutus est prudentiam, ab ea quoque nuncupatur; danda est opera, ut quae via maximo ad eam nos compendio deducit, eam insistamus. ne, pro sapiente ac prudente,
erronem animum atque emanserem habe
mus , qui cum diu frustra laborauerit neque quicquam fecerit compendii, desertor tandem fiat, de confectus taedio , ignarus rerum
omnium e vita excedat. Quare, quemadmodum qui longum iter sesceperunt,ducem viae sibi eligunt,ne temere aberrent : ita nos superiore anno Caii Cornelii Taciti,scriptoris maximi, Annales delegimus, quem prudentiae ciuilis ducem ac magistrum unicum esse arbitrabamur. Nec decepit nos augurium prose cho. Ea legimus, audiuimus, didicimus acannotauimus , quae prudentiae ipsius manibus conscripta, &in utrum omnium, sub teste publico, literarum monumentis consignata videntur. Nam cum reliqui Historiarum scriptores, quod a Plinio praeclare dictum est, ni- nil praeter sanguinem dc caedem Annalibus condiderint, res gestas, mores hominum ac vitas expnant , veritatem denique narratione sola profiteantur , fidem autem tanquam auri massam lectoribus appendant, ecin eo toti sint : Cornelius hic noster , ita veritatis rationem habuist, ut usum quoque a jungat: rerum successiis examinet: ipsi, causas ad amussim rationis exigat : praeterita,
232쪽
quod est Historici, commemoret, Vt futura, quod est veri sapientis , excutiat. Nam , nequis profanus ad autorem tantum & sublime hoc pectus veniat, narro vobis , Auditores, non ab eruditione triuiali,nec a pulpitis Grammaticorum aut ineptis Rhetorum commissio- . nibus, sed a sensu rerum humanarum ac contemptu, a profunda sapientiae inue stigatione accura, quam tum Stoici profitebantur, ad Historiam scribendam Tacitus descendit. Scripsit eam senex, &praesertim, luculentos hos Annales, scripsit eam , cum judicium sormasset,cum immensa quadam omnium scientiarum abundantia ac fruge, pectus instruxis a siet: cum jam esset veritati locus, nullum precium mendacio. & , quod ego primum
duco , cum affectiones animi ac perturbationes , aut mitigasset aetas , aut vici stet ratio. Quare , sicut illi qui in balneum descendunt, vestes prius omnes ipsam quoque interulam & quicquid corpori est proximum deponunt, & inspoliario relinquunt: ita ille perturbationes omnes, quarum, ut in limi ne testatur, causas procul habet, antequam narrandi faceret initium , ex animo abjecit.
Famobrem,ut haec duo,quae simi maxima in summo homine, consideremus, prius de prudentia illius , ex superioribus quae Udiuistis, tum de sapientia vitaeque eius instituto, obiter commemorabimus. Prudentia ut magis in O 1 oculos
233쪽
212 DANIELis HEINs Iroculos incurreret, quaecunque digna observatione videbantur, in axiomata, certasque regulas digessimus. quae vi sunt breuissima
ac facile memoriae inhaerent , ita longam cogitandi materiam in auditorum mentibus relinquunt. Nam quemadmodum in si1- pellectile eam commodissimam quae mole sit exigua dc usibus exposita , aiebat Socrates: ita mihi quae a Tacito dicuntur , optime in animum reponi, &, cum est necesse, promi posse indidem videntur , si in certa capitaiententiasque dc effata quaedam ac oracula conjicantur. quam prudentiae medullam jure aliquis vocaverit. Sed ut ab Augusto , quod jam ante factum est a nobis , iterum incipiamus , quis non admiretur, cum tam multi sint scriptores, qui & copiose,ut eorum ratio ferebat , & inprimis luculente, mores eius Principis descripserint & vitam, tamen quicquid dici debuit de illo, unum Tacitum & delibasse patiter de absoluisse. Ita enim judicat de ejusnne, ut praecipuas exponat artes , quibus ad
imperium peruenit : quae lectorem seladocent, sola , quomodo a tanto libertatis studio, ad tantam seruitutem Populus Romanus subito dilapsus fuerit, in ipso aditu ostendunt. Nisi forte aliquis prudentiae ciuilis studiosus, scire malit, quae & quanta bella,maximus hic Princeps , quos triumphos gesserit;
'trum breuis in dicendo an diffusus fuerit,
234쪽
ORATIONES. M senios quos habuerit&quales,equites an primus an post alios transuexerit, ubi natus fue-
rit&expirarit, quae non desunt qui & fuse satis & lacunde persequantur quam quo p
isto, Principum vasertimus, paterna nuper caede admonitus, quicquid bello partum fuerata populo, ne excepta quidem majestate , quae in sinu & manibus multorum erat, sine bello callidissime in se transtulerit. idque sensim,&per gradus suos numerosque, quodajunt, Vt per ipsas Reipublicae dissicultates,ad commo- Qitates Regni perueniret, & augustum illud
majestatis nomen,quod post Deum immortalem paginam utramque facit, quo terrarum Orbis tum continebatur,interuerteret,nihilq; praeter nomen ejus, & inanem speciem antiquis posses ribus relinqueret. .amdiu recens erat Caesaris memoria , qui Pompeio in AEgypto, Crassis apud Parthos victo atque e. tincto, solus, vi aut callide, Rempublicam inuaserat, pietatis nomine atque obtentu, sita enim autor noster loquitur bellum cum Antonio suscepit. cujus Martiam & QEartam legiones, cum largitionibus praetenderetur pietas,comipit & ad se pertraxit. Illa pietate Ciceronem primo , mox Senatum , eius ope.
expugnauit. Cui ut placeret, pius ille, si Dis placet, vindex Caesaris atque ultor, Pompeianus quoque dici voluit: ut qui nihil in parente, praeter seruitutem Populi Romani & impe-
235쪽
xi Da Ni Et is HEINs Itrium amasset.Pro praetore ergo a Senatu Panis Hirtioque additus , ad Mutinam Antonium debellat: quod cum satis esset Patribus, ambitioso parum,Consulem utrumque quod cum paucis Tacitus obseruat clam & fiaude interemit. Alter quippe jussu eius a Glycone
medico extinctus, alter a militibus in acie,eodem imperante, caesus credebatur. Vt Antonio sugato, orba dignitatibus Respublica, exercitum inuaderet. Quo successu cum maiores spiritus sumpsisset, neque paruam majesta- tis partem in lictoribus & virgis circumferret, socium imperii, non armis unum quippe adhuc timebat sed societate ipsa expugnandum judicauit. quem, cum Lepido Pontifice, qui neutri par esset,ad triumuiratum inuitauit.Do-' nec Cassio Brutoq; caesis,partes tantum Iulianas,hoc estiuas,reliquas videret. quibus facile imperium eripuit, quod , ut solus aliquando imperaret, illis pro arbitrio concesserat. Itaque, cum nihil jam deesset quam praetextus, ne hic quidem potuit deesse. Sua erga Lepidum ferocitate, sua Antonium libidine ever-
tit. Sola jam Respublica supererat: quam ut
stacham bellis atque extaustam, magis etiam attraheret, militem donis, populum annona, i eos, qui plus possent, suauitate pacis & dul- cedine, Senatum honoribus, Prouincias calamitate temporum, & Praesectorum tardio, in ' pertraxit. Primum prooemium & initium . majoris .
236쪽
majoris spei,idem Consulatus filii. quem jam sine ullo populi suffragio, cum vellet,assiime-bίt. Hoc munitus , quid non a Senatu posceret .aut impetraret ξ Restabat Tribun tus: cujus tanta olim vis , tanta, ut ex Livio apparer, salua libertate fuerat autbritas,ut nec jure Consulari nec decretis, teneretur ; Consuli ejusque potestatim Republica oppositus,
primum que eo fine institutus, ut oppressa potestate nimia libertas, contra dominationem munimentum ac praesidium haberet. Hunc qua ratione, tum Patricius inuaderet tum
Consul Potestatem Tribuniciam concedi sibi petiit: ut videlicet afflicta studiis potentiorum plebes, contra pauciores,quorum factione ac opibus opprimebatur, salua atque incolumis maneret. Ita Sacrosanctis legibus, ita Tribunicia religione, ita populi fauore contra populum armatus , non inpremam modo pote
statem, sed ,quod pauci capiebant,robur & securitatem Consulatui circundidit.Quod si Iulius excogitasset,nunquam Diitatoris nomen, a togata factione oppressus,stro sanguine in curia luisset. Iam Tribunus am cum vellet Consul,& collega cuius vellet, jam supremus Pontifex postLepidum,aliis honores, sibi rerum omniu impunitatem conferebat.Nomen adhuc deerat. quod ne graue aut inuidiosiam esset,ab extrema libertate accersendum erat:vt haberet
237쪽
ais DANIEL Is HEIN si Iexpediebat: quod Tarquinius multorum adhuc inhaereret animis. Dictatorem multo minus : quod parenti ejus, cujus dc in gentem Sc
fortunam adoptatus erat, tanto nuper constitisset. Primo igitur Senatus siquidem hoc gratum stante adhuc Republica & usitatum eratὶ mox terrarum Principem vocari se passiis est. Haec ad mentem Taciti,ni fallor:quam in tanta breuitate pauci vident, pauci assequuntur. Iam Tiberius, cum suis partim, partim matris artibus, spe &loco omnes, quos haeredes potestatis tantae destinauerat Augustus, submouisset quibus artibus succedit e Testamentum Caesaris, mandato ejus in Senatum insertur:
quo Tiberius ex parte haeres & Senatui clam dominus relinquitur. qui praesidium imperii
invadit, ut imperium impune recusaret et ut sub ista larua, mentes, studia, ac voluntates singulorum exploraret. In Senatum ergo venit,sed Tribunus potestate. Ita nomen illud, quod in urbe intactam & illaesam conseruarat libertatem, seruitutis iterum fit inuolucrum Soccasio.Renuereinterim imperium,ut nihil, praeter vires regni callide usurparet: caetera Senatui deserre: orare , obtestari Patres, ne se, quibus par non esset, onerarent: selam Principis Augusti mentem , jam receptam coelo, dignam esse visam Diis,.quae in terris vice eq- xum fungeretur : idque se in partem oneris
adhibitum, experiundo didicisse. Quare, ne
238쪽
in ciuitate tot illustribus subnixa viris ut vel eius vel autoris nostri verbis utar hic o ad ununa omnia deferrent. Atque haec ille, ali que id genus, mente &instituto suo aliena in Senatu disserebat. donec b indignum nomine Romano&pudendum facinusi) ordo ille, cujus dignitate ac consessu nihil Sol augustius videbat , cujus placita terrarum orbis capite summisso adorabat, quem propugnatorem Reipublicae, custodem libertatis, majestatis praesidem, fortuna Populi Romani constituerat quod nec siccis oculis vidisset Annibal cum lachrymis, cum precibus, ad pedes ejus
prouolutus , seruitutem poscerer ac flagitaret: noc est, ut imperium susciperet, tyrannum dominumque supplex obsecraret, ac ne impetraret quidem. Adeo in alto abditoque spes dc vota sua recondiderat hoc monstrum. Quippe callide ambitiosus, & ambitiose callidus, Germanicum timebat,tot ac tantis praeditum virtutibus, quot vel hominis natura recipit vel perficit industria: quem praefectum legionibus , gratum populo, militi dilectum,
imminere sibi ac incumbere credebat. Igitur dum in Senatu cavillatur, sensus occulit, te tentiam suspendit, verba singulorum aucupatur,lasciuire in castris miles,&,ut mos est elus, in seditionem ex licentia, in furorem ex sed, tione verti: auersari Tiberium , extollere Gemmanicum : illius exsecrari arrogantiam: hujus
239쪽
Σ18 DANIELIs HEIN sird praedicare comitatem ac modestiam i liuie Jaquilas de signa, &, si armis uti pro se vellet, principatum ac imperium deferre. Discant, qui praetextus Regni inuadendi, alibi nunc quaerunt, majestatem sic affixam esse coelo, ut tantundem Deo ejus vindici, per sacrilegium eripiatur, quantum temere priuati de autori- tate ejus, siue palam & armati,siue clam deo cultis sectionibus discerpunt. Nullius enim Reipublicae aut Regis satis magna est potestas, misi major sit autoritas. qua imperium aut stat aut cadit. Vt non male Plato, Regem esse hu- manum Deum, in Politico pronuntiarit.Tolle Dei reuerentiam in terris, nihil magnitudo eius, nihil proderit immensitas: quae conten- Ita veneratione, captum ac ingenium mort litatis non admittunt. Ecce imperium Germanico offertur, qui in manu vires ejus, Octo i , legiones , tum tenebat. Princeps optimus,
Princeps,a quo solo libertatem suam expedi re Populus Romanus poterat, dignum judicat se morte , quia dignus Regno videba- : tur: quia pessimo praeferebatur. Quae sequun- itur, maxima ex parte ad rem militarem sp
ctant:nisi quod calliditate singulari in sediti ne illa egerit Tiberius. de qua puto meminisse
Vos quam multa annotarim. Nunc ad sapie tiam & institutum Taciti priuatum veniamus. In Claudios, Nerones , ac Domitianos, non minores generis humani pestes, quam inun-
240쪽
ORATIONE s. 2I9dationes populorum , aut terrari confise grationes, autor noster. incidit. Praemia bonorum sycophantae jam inuaserant, opibus &sanguine innocentum alebantur improbi: Claudius vorabat totos dies aut stertebat: si quid temporis distento superesset ebrioque, sanguinem bibebat: Nero urbem incendebat: Capitolium Vitellius. ne quid sanctum denique esset aut honestum , sapientes rele-. gabat Domitianus. Scripsit ea tempestate, qua ne loqui quidem fas erat, qua flagitium aut crimen majestatis, siterum miseriam hic
seruitutis obseruate quicquid ante studium aut amor habebatur. id egisse, Adolescen-' tes, Tacitum interea putatis ρ Idem hercules, quod Seneca, quod Paetus , quod Senecio, quod Mauricus, quod Rusticus, quod caeleti illustres illa tempestate viri. qui, cum patriae polamitatem deplorarent, ad supremum uoque spiritum, quem illis maxima ex parte eripuit crudelitas, quia libertatem jam ereptam amplius non poterant , sapientiam colebant. Persiiadebant sibi, persuadebant aliis, praest re,in mendicitate,in exilio,in morbis,in equuleo dc ignibus versari cum virtute, quam sine ea Populo Romano imperare. Ostendebant, more Stoicorum, sapientem, etiam in cruciatu ac tormentis,laetum cum virtute ac beatumine posse. Iis quae non sunt in potestate ejus, tangi quidem, sed non commoueri. Quam-
